Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

196 D a M o T v ut in Pulvere Pyrio aspirant. Instrumen ta autem hujus Motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt Calor & Frigus. Exempli gratia: Aer. si per Tensuram velut per exuctionem in Ovis vitreis) dilatetur, magno laborat desiderio seipsum restituendi. At admoto Calore, e contra appetit dilatari, & concupiscit novam sphaeram, & transit & migrat in illam libenter, tanquam in novam Formam ut loquuntur; Nee post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem Frigidi ad eam invitetur; quae non Reditus est, sed Transmutatio repetita. Eodem modo & Αqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat; &vult fieri qualis fuit, scilicet latior. At si interveniat Frigus intensum & eontinuatum, mutat se sponte sua & libenter in condensationem Glaciei: atque si plane continuetur Frigus, nec a teporibus interrumpatur. ut fit in Speluncis& Cavernis paulo profundioribus) vertitur in Crystallum, aut materiam similem , nec unquam restituitur. Sit Motus Quintus, Motus Continuationis: Intelligimus autem non Continuationis simplicis & primariae, eum corpore

aliquo altero; nam ille est Motus Nexm

212쪽

DE MOT v. I97 sed Continuationis sui, in Corpore eerto. Certissimum enim est, quod Corpora Omnia solutionem Continuitatis exhorreant; alia magis, alia minus , sed omnia aliquatenus. Nam ut Corporibus Duris

veluti Chalybis, Vitri) Reluctatio contraDiscontinuationem est maxime robusta& valida; ita etiam in Liquoribus , ubi cessare aut languere saltem videtur Motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur Privatio ejus; sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, & prodit se in Experimentis plurimis: sicut in Bullis, in

rotunditate Guttarum, in filis tenuioribus Stillieidorum, & in seMaeitate Cor porum Glutinosorum, & ejusmodi. Sed maxime omnium se ostendit Appetitus iste , si Diseontinuatio tentetur usque ad fractiones minores. Nam in Mortariis, post contusionem ad certum gradum , non amplius operatur Pistillum: Aqua non subintrat rimas minores. Quin Mipse Aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, Poros Vasorum paulo solidorum non pertransit subito, nec nisi per diutu

nam insinuationem.

Sit Motus Sextus, Motus quem nominamus Motum ad Lucrum , sive Motum . Indigentia. Is est, per quem Corpora,

213쪽

ry8 DE M o T v. quando versantur inter plane Heterogenea& quasi inimica; si sorte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa Heterogenea, & se applieandi ad magis Cognata ; licet illa ipsa Cognata talia suerint, quae non habeant arctum consensum cum ipsis tamen statim ea amplectuntur.& tanquam potiora malunt; & Lucri loco unde vocabulum sumpsimus hoc ponere videntur, tanquam talium Corporum indiga. Exempli gratia: Aurum, aut aliud Metallum soliatum non delectatur Aere circumfuso. Itaque si corpus aliquod Tangibile & Crassum nanciscatur, cur Digitum , Papyrum , quidvis aliud) adhaeret statim, nee facile divellitur. Etiam Papyrus , aut Pannus, & hujusmodi, non bene se habent eum Aere qui inseritur & commistus est in ipsorum Poris. Itaque Aquam aut Liquorem libenter imbibunt, & Aerem exterminant. Et iam Saccharum, aut

Spongia infusa in Aquam aut Vinum , Iicer pars ipsorum emineat & longe attollantur supra vinum aut Aquam, tamen Aquam aut Vinum paulatim & per gradus attrahunt in sursum. Unde optimus Onon sumitur Aperturae & Solutionum Corporum . Missis enim Corrosivis & Aquis fortibus , quae viam

214쪽

viam sibi aperiunt si possit inveniri Corpus proportionatum & magis consentiens& amieum Corpori alicui solido, quam illud eum quo tanquam per necessitatem commiscetur; statim se aperit & relaxat Corpus,& illud aIterum intro recipit,priore excluso aut summoto. Neque operatur, aut potest, iste Motus ad Lucrum, solummodo ad Tactum. Nam Electrica operatio de qua Gilbertus, & alii post eum tantas excitarunt fabulas non alia est quam Corporis per fricationem levem excitati Appetitus, qui Aerem non bene tolerat;

sed aliud tangibile mavult, si reperiatui in propinquo. Sit Motus Septimus, Motus quem appellamus Congregationis Majoris; per

quem Corpora seruntur ad Massas Conis naturalium suorum: Gravia. ad Globum Terrae; Levia , ad Ambitum Coeli. Hune Schola nomine Molvi Naturalis insignivit; . levi contemplatione. Quia scilieet nil spectabile erat ab extra, quod eum Motum cieret: Itaque Rebus ipsis innatum atque insitum putavit.) Aut forte quia non cessat. Nec mirum et Semper enim praesto sunt Coelum & Terra; cum e contra causae & origines plurimorum ex reliquis Motibus interdum absint, Ι inter-

215쪽

xoo DE MOTU. interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit, sed eaeteris intermittentibus statim occurrit, Perpetuum & Proprium;

reliquos Astititios posuit. Est autem iste Motus revera satis infirmus & hebes, tanquam is qui nisi sit Moles Corporis major caeteris Motibus, quandiu operantur, cedat & succumbat. Atque eum hic Motus hominum cogitationes ita impleverit ut sere reliquos Motus occultaverit ;tamen parum est quod homines de eci sciunt, sed in multis circa illum erroribus

versantur.

i Sit Motus Octavus, Motus Congregationis Minoris; per quem Partes I OmO- geneae in Corpore aliquo separant se ab Heterogeneis, & coeunt inter sese; per quem etiam Corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur & fovent, de quandoque ad distantiam aliquam congregantur , attrahuntur, & conveniunt:

Veluti, eum in Lacte Flos lactis post moram aliquam supernatat; in Uino Faeces& Tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per Motum Gravitatis & Levitatis tantum , ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant; sed multo magis per Desiderium Homogeneorum inter se coeundi, ct se uniendi. Differt

autem

216쪽

D a Morri rotautem iste Motus a Motu Indigentia. in duobus. Vno, quod in Motu Indigentia sit stimulus major Naturae malignae & con trariae: At in hoc Motu si modo impedimenta & vincula absint uniuntur partes per Amicitiam , licet absit Natura aliena

quae litem moveat. Altero , quod arctior sit unio, & tanquam majore cum delectu. In illo enim , modo evitetur Corpus inimicum , Corpora etiam non admodum cognata concurrunt: At in hoc coeunt

Substantiae, germana plane similitudine devinctet; & conflantur tanquam in unum. Atque hic Motus omnibus Corporibus Compositis inest; & se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur. &sraenaretur per alios Corporum Appetitus & Necessitates, quae istam Coitionem disturbant. :Ligatur autem Motus iste plerumque tribus modis: Torpore Corporum ; Fraeno Corporis Dominantis ; & Motu exter no. Ad Torporem Corporum quod attinet 1 certum est inesse Corporibus tangi bilibus Pigritiam quandam secundum magis & minus, & Exhorrentiam Motus Lo- 'calis; ut nisi excitentur, malint statu suo prout sunt) esse contenta, quam in melius se expedire. Discutitur autem iste

217쪽

xox DE M o T V. Torpor triplici Auxilior aut per Calorem, aut per Virtutem alicujus Cognati

corporis eminentem, aut per Motum vividum & potentem. Atque prima quoad auxilium Caloris: hinc fit, quod Calor pronuntietur esse illud quod separet μυ-

rogonea, congreget Homogenea. Quam Definitionem Peripateticorum merito derisit Gilberim ; dicens eam esse perinde ac si quis diceret ae definiret Hominem illud esse, quod serat Triticum, & plantet Uineas: esse enim Definitionem tantum per Effectus, eosque partieulares. Sed adtac

magis culpanda est illa Definitio; quia etiam Effectus illi quales quales sunt

non sunt ex proprietate Caloris, sed tantum pet aecidens . idem enim facit Frigus, ut postea dicemus) nempe ex desiderio partium Homogenearum coeundi; adjuvante tantum Calore ad discutiendum Torporem, qui Torpor desiderium illud antea ligaverat. Quoad vero Auxilium Virtutis inditae a Corpore Cognato, illud

mirabiliter elucescit in Magnete armato. Nam ita sert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua, non trahat serrum sor-rius quam magnes non armatus. Uerum si admoveatur serrum , ita ut tangat serrum in magnete armato, tunc magneS

218쪽

armatus longe majus pondus serri sustinet, quam magnes simplex. & inermis, propter similitudinem substantiet serri versus serrum, discusso torpore ferri per virtutem Magnetis. Quoad vero Auxilium Motus, conspicitur illud in sagittis ligneis. Notatum est sagittas parvas ligneas , absque cuspide ferrea, emissas exsclopetis grandibus, altius penetrare iamateriam ligneam puta latera navium aut similia quam easdem sagittas serro acuminatas , propter similitudinem sub stantiae ligni ad lignum , licet hoc ante in

ligno latuerit, discusso torpore ligni per

motum celerem.

Ligatio vero Motus Congregationἱs -- noris , quae fit per Fraenum Corporis Dominantis, conspicitur in solutione Sanguinis & Vrinarum per Frigus. Quamdiu enim repleta suerint Corpora illa spiritu

agili, qui singulas eorum partes cujuscunque generis, ipse ut Dominus Totius ordinat & cohibet ; tamdiu non coeunt Heterogenea, propter Fraenum: sed postquam ille Spiritus evaporaverit aut suffocatus fuerit per Frigus, tum solutae Par - . res a Fraeno, coeunt secundum desiderium suum naturale. Atque ideo fit, ut omnia Corpora, quae continent Spiritum acrem,

219쪽

vantur, Ob Fraenum permanens & durabile Spiritus dominantis 3c imperiosi. Ligatio vero Motus Congregationis ML noris, quae fit per Motum Externum, maxime conspicitur in Agitationibus Cor- Porum , per quas arcetur putrefactio. Omnis enim Putrefactio sundatur in Con-- gregatione Homogeneorum; unde paulatim fit Corruptio prioris quam vocant=Formari & Generatio novae. Nam putrefactionem, quae sternit viam ad Genera- Iionem novae Formae, praecedit Solutio veteris ; quae est ipsa Coitio ad Homogeniam. Ea vero si non impedita suerit, fit Solutio simplex, sin occurrant varia quae obstant, sequuntur Putrefactiones quae sunt rudimenta generationis novae. Quod

si id quod nune agitur fiat agitatio fre

quens per Motum Externum ; tum vero

Motus iste Coitionis squi est delicatus Semollis, & indiget quiete ab externis di sturbatur & cestat ; ut fieri videmus in innumeris : Ueluti, cum quotidiana agitatio aut profluentia Aquae arceat Putrefactionem; Venti areeant pestilentiam Aeris : Grana in granariis versa & agit/ta maneane pura ; Omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius. Super-

220쪽

DE M o T v. 2C Superest ut non omittatur Coitio illa Partium Carporum, unde fit praecipue In duratio & deliccatio. Postquam enim Spiritus , aut Humidum in Spiritum versum evolaverit in aliquo Corpore porosiore, ut in Ligno, Osse , Membrana, & hujusmodi tum Partes erassiores majore nixu contrahuntur & coeunt; unde sequitur Induratio aut Desiccatio :. quod existimamus fieri, non tam ob Motum Nexm, ne detur vacuum , quam per Motum istum Amicitiae & Unionis. . Ad Coitionem vero ad distans quod attinet, ea infrequens est & rara: & tamen

in pluribus inest, quam quibus observatur. Hujus simulacra sunt, cum Bulla solvit Bullam ; Medicamenta ex similitudine substantiae trahunt humores ; Chorda in diversis fidibus ad Unisonum movet Chorindam ; & hujusmodi. Etiam in Spiritibus Animalium hunc Motum vigere existimamus, sed plane incognitum. At eminet certe in Magnete, & Ferro excito. Cum autem de Motibus Magnetis, loquiamur, distinguendi plane sunt. Quatuor e nim Virtutes sive Operationes sunt in Magnete, quae non consendi, sed separari debent; licet admiratio hominu & stuporeas commiscuerit .vna,Coitionis Magnetis ad Magne-

SEARCH

MENU NAVIGATION