Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

221쪽

xos DE M T v. Magnetem, vel Ferri ad Magnetem, vel Ferri exciti ad Ferrum. Secunda, Verticitatis ejus ad Septentriones & Austrum, atque simul declinationis ejus. Tertia, Penetrationis ejus per Aurum, Vitrum, Lapidem, omnia. QDrta, Communicationis Virtutis ejus de Lapide in Ferrum, &de Ferro in Ferrum, absque Communicatione substantiae. Verum hoc loco de prima Virtute ejus tantum loquimur, videlicet Coitionis. Insignis etiam est Motus Coitionis Argenti vivi & Auri; adeo ut Rurum alliciat Argentum Vivum, licet consectum in unguenta et atque Operarii inter vapores Argenti vivi soleant tenere in ore frustum Auri ad colligendas emis. siones Argenti Vivi, alias crania & ossa eorum invasuras; unde etiam frustum il

lud paulo post albescit. Atque de Motu

Congregationis Minoris haec dicta sint. Sit Motus Nonus, Motus Magneticκους qui licet sit ex genere Motus Congregationis Minoris, tamen si operetur ad Distantias magnas, & super Massas rerum magnas, Inquisitionem meretur separatam ; praesertim si nec incipiat a Tactu,

quemadmodum plurimi, nec perducat actionem ad Tactum , quemadmodum Omnes Motus Congregativi; sed Corpora

222쪽

DE MOT v. IOItantum elevet, aut ea intumescere faciat,

nec quicquam ultra. Nam si Luna attollat Aquas, aut turgescere aut intumescere faciat Humida; aut Coelum Stellatum alia trahat Planetas versus sua Apogaea; ast Sol alliget Astra Veneris & Mercurii, ne longius absint a Corpore ejus, quam ad Distantiam certam ; videntur hi Motus nec sub Congregatione Majore, nec sub Congregatione Minore bene collocari; sed esse tanquam Congregativa Media & impersecta, ideoque Speciem debere sonsti- tuere propriam. Sit Motus Decimus, Motus Fuga; Motus scilicet Motui Congregationis Minoris contrarius; per quem Corpora ex Antipathia fugiunt & sugant inimica, seque ab

illis separant, aut cum ilIis miscere se recusant. Quamvis enim videri possit in aliquibus hic Motus esse Motus tantum

per accidens, aut per consequens, respectu Motus Congregationis Minoris, quia nequeunt coire Homogenea, nisi Heterogeneis exclusis & remotis: tamen ponendus est Motus isse per se , & in Speciem 'constituendus, quia in multis Appetitus Fuga cernitur magis principalis, quam Appetitus Coitionis. Eminet autem. hic Motus insigniter in

223쪽

xos DE MOTU. Exeretionibus Animalium , nec minus et . iam in Sensuum nonnullorum odiosis O jectis, praecipue in Olfactu & Gustu. Odor enim foetidus ita rejicitur ab Oliactu, ut etiam inducat in Os stomachi Motum Expulsionis per Consensum; Sapor amarus& horridus ita rejicitur a Palato aut Gutture, ut inducat per consensum C pitis conquassationem & horrorem. Uerunta men etiam in aliis loeu habet iste Motus. Conspieitur enim in Anti peristasibus nonnullis,ut in Aeris media Regione, cujus Frigora videntur esse Rejectiones Naturaestigidae ex Confiniis Coelestium ; quem admodum etiam videntur magni illi servores & inflammationes quae inveniuntur in loeis subterraneis, esse Rejectiones Naa turae calidae ab interioribus Terrae. Calor enim & Frigus, si suerint in Quanto minore, se invicem perimunt ; sin suerint in Massis majoribus, & tanquam justis exercitibus , tum vero per Conflictum se locis invicem summovent, & ejiciunt. Etiam tradunt, Cinamomum & Odorisera sita juxta latrinas & loea foetida, diutius odorem retinere, quia recusant exire & commisteri eum foetidis. Certe Argentum vivum, quod alias sere uniret in Corpus in-regrum, prohibetur per salivam hominis,

224쪽

D g MOTU. 2Os aut Αxungiam porci, aut Terebinthinam,& hujusmodi, ne partes ejus coeant; prOpter malum Consensum quem habent eum hujusmodi Corporibus ; a quibus undi- , que circumfusis se retrahunR adeo ut Aristior sit earum Fuga ab istis interjacenti. bus, quam desiderium uniendi se cum paristibus sui similibus; id quod vocant Momtificationem Argenti vivi. Etiam quod Oleum cum Aqua non misceatur, non tantum in Causa est differentia Levitatis; sed maliis ipsorum Consensus: ut videre est in Spiritu vini, qui eum laevior sit oleo, tamen se bene miscet cum Aqua. At m xime omnium insignis est Motus Fuga in Nitro , & hujusmodi Corporibus crudis, quae Flammam exhorrent; ut in pulvere pyrio , Argento vivo, nee non in Auro. Fuga vero ferri ab altero polo Magnetis, a Gilberto bene notatur non esse Fuga propria, sed Consormitas, & Coitio ad situm

magis accommodatum.

Sit Motus Undecimus, Motus Assimulationis, sive Multiplicationas sui, sive etiam Generationis simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non Corporum Inis tegralium, ut in Piratis, aut Animalibus ised Corporum similarium. Nempe per hunc Motum Corpora similaria verrunt

225쪽

Corpora alia affinia, aut saltem bene disposita & praeparata, in Substantiam & Naturam suam; ut Flamma, quae super haliatus & oleosa multiplicat se, & generat novam Flammam; Aer, qui super Aquam& Αquea multiplicat se, & generat novum Aerem; Spiritus Vegetabilis & Αnimalis, qui super tenuiores partes tam Α-quei quam Oleosi in alimentis suis multiplicat se, & generat novum Spiritum ;partes solidae plantarum & Animalium, veluti Folium, Flos, Caro, Os, & sie de caeteris. quae singulae ex Suecis alimentorum assimilant & generant substantiam sueeessivam, & Epiusiam. Neque enim quenquam cum Parates deli re juver, qui distillationibus suis scilicet occaecatus) Nutritionem per separationem tantum fieri voluit;quodque in Pane vel Cibo lateat oculus, Nasus, Cerebrum, Iecur; in succo Terae Radix, Folium. Flos. Etenim sicut Faber ex rudi Massa lapidis vel ligni, per Separationem & Rejectionem superflui educit Folium, Florem, Oculum, Nasum, Manum, Pedem, & similia ;ita Archeum illum Fabrum internum ex alimento per Separationem & Rejectionem educere singula membra & paries, asserit ille. Uerum missis nugis, certissi

226쪽

mum est , partes singulas, tam Similares, quam organicas, in Uegetabilibus & Α-nimalibus, succos alimentorum suorum sere communes, aut non multum diversos , primo attrahere eum nonnullo delectu, deinde assimilare. & vertere in Naturam suam. Neque Asimilatio ista, aut Generatio simplex fit solum in Corporibus Animatis; verum & Inanimata ex hac re participant; veluti de Flamma & Aere dictum est. Quinetiam Spiritus emortuus, qui in omni Tangibili Animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat & vertat in Spiritum, qui deinde exeat; unde fit diminutio ponderis & exsiccatio, ut alibi diximus. Neque etiam respuenda est in Assimilatione, Aeeretio illa, quam vulgo ab Alimentatione distinguunt; veluti cum lutum inter lapillos

coccrescit, & vertitur in materiam lapideam ; squammae circa dentes, vertuntur

in substantiam non minus duram, quam sunt dentes ipsi. &e. Sumus enim in ea opinione, inesse Corporibus omnibus desiderium Assimilandi, non minus, quam Coeundi ad Homogenea: verum ligatur ista virtus , sicut & illa; licet non iisdem modis. Sed modos illos, nee non solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere

oporis

227쪽

xix DE M o T v. oportet , quia pertinent ad Senectutis r meillationem. Postremo videtur notatu

dignum, quod in novem illis Motibus, de

quibus diximus, Corpora tantum Naturae suae Conv ersationem appetere videntur ; in hoc decimo autem Propagationem.

Sit Motus Duodecimus, Motus Excitationis ; qui Motus videtur esse ex genere Asimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue voeatur. Est enim Motus Diffusivus, & Communicativus, &Transitivus, & Multiplicativus, sicut de ille; atque Essectu ut plurimum consentiunt, lieet effetendi modo & subjectodisserant. Motus enim Assimilatiram procedit tanquam cum imperio. & potestate: Iubet enim & cogit Assimilatum in Assimilantem verti & mutari. At Motus Emeitationis procedit tanquam Arte&iosinuatione, & sertim; & invitat tantum, &disponit Excitatum ad naturam Excitantis. Et iam Motus Assimilationis multiplicat & transformat Corpora & substantias; veluti, Plus fit flammae, plus Aeris. Plus Spiritus, Plus Carnis. At in Motu Excitarionis. multiplieantur & transeunt virtutes tantum ι & Plus fit Calidi, Plus Magnetici, Plus putridi. Eminet autem iste Motus

228쪽

praeeipue in Calido & Frigido. Neque enim Calor dissendit se in calefaciendo per Communicationem primi caloris; sed

tantum per Excitationem partium corporis ad Motum illum,qui est Forma Calidi; de quo in Vindomiatione prima de Natura Calidi diximus. Itaque longe tardius &dissicilius excitatur calor in Lapide aut Metallo, quam in Aere; ob inhabilitatem ct impromptitudinem corporum illorum ad Motum illum; ita ut verisimile sit, posse esse interius viscera Terrae materiaS, quae calefieri prorsus respuant; quia ob Condensationem majorem spiritu illo destituuntur , a quo Motus iste Excitationis plerumque incipit. Similiter Magnes induit Ferrum nova partium dispositione,&Motu consermi; ipse autem nihil ex Virtute perdit. Similiter Fermentum Panis,& Flos Cervisiae, & Coagulum Lactis, &nonnulla ex venenis, excitant & invitant Motum in massa Farinaria, aut Cerevisia, aut Caseo ι aut Corpore humano successivum & continuatum ; non tam ex vi Excitantis, quam ex praedispositione & facili Cessione Excitati. Sit Motus Decimus tertius, Moitu pressionis; qui Motus est etiam ex genere

Motus Assimilationis; estque ex Diffusi

229쪽

xi DE Mo Tv. vix Motibus subtilissimus. Nobis autem visum est eum in Speciem propriam eon. stituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos.Motus enim Assimilationis limplex Corpora ipsa transformat; ita ut si tollas primum Movens, nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque . enim prima accensio in Flammam, aut prima versio in Aerem, aliquid facit ad

Flammam, aut Aerem, in Generatione succedentem. Similiter, Motus Excitati

nis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna ; ut in Compore calefacto, remoto primo Calore; in Ferro excito, remoto Magnete; in Massa

farinaria, remoto Felmento. At Motus

pressionis, licet sit Dissusivus, & Transitivus, tamen perpetuo pendere videtur ex primo Movente; adeo ut sublato aut cessante illo, statim deficiat aut pereat e Itaque etiam momento , aut saltem exiguo tempore transigitur. Quare Motus illos Assimilationis de Excitationis, Motus G nerationis Iovis, quia generatio maner sHunc autem Motum, Motum Generati nis Saturni, quia natus statim devoraturti absorbetur, appellare consuevimus.Manifestat se vero hic Motus in tribus et In Lucis radiis, Sonorum percussionibus , M. Magne-

230쪽

DE M Tv. M Magneticis, quatenus ad Commudicationem. Etenim Amota Luce, statim pereunt Colores , & reliquae Imagines ejus ;Αmota percussione prima, & quassatione Corporis inde facta, paulo post perit sonus.

Licet enim Soni, etiam in Medio per ventos, tanquam per undas agitentur: tame a diligentius notandum est,quod Sonus non

tam. diu durat,quam fit Resonatio. Etenim impulsa Campana,Sonust ad bene magnum tempus continuari videtur; unde quis facile in errorem labatur, si existimet

toto sillo tempore Sonum tanuuam natare & haerere in Aere ; quod falsissimum est. Etenim illa Resonatio non est idem Sonus Numero, sed renovatur. Hoc autem manifestatur ex Sedatione sive cohibitione Corporis percussi. Si enim sistatur& detineatur Campana sortiter, &fiat immobilis, statim perit Sonus, nec resonat amplius ; ut in chordis, si post primam percussionem tangatur chorda , vel digito, ut in Lyra: vel calamo, ut in E spinetis: statim desinit Resonatio. Magnete autem remoto, statim Ferrum declindie. Luna autem a Mari non potest removeri p nec Terra a Ponderoso dum.cadit.

Itaque de illis nullum fieri potest Experimentum ι sed ratio eadem est.

- . .

SEARCH

MENU NAVIGATION