Leonis Allatii Confutatio fabulae de Ioanna papissa, ex monumentis Graecis. Bartholdus Nihusius recensuit, prologo atque epilogo auxit, nec non Telescopium adjunxit

발행: 1645년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

xori s. N.I Η v S I Inon in firmanumfoliis,sed in radice rationis. Et alibi e Seripturae,mnis legendo, sed in intestigendo consistunt. Et D. Hilarius : De intestia

gentia, inquit, haeresis, non de Scriptura, est ; Usensio, non sermo, sit

crimen. O .

XVI. Quamobrem ex iis omnibus, quae haei enus dicta sunt, ad hunc modum concludimus. Si judicium aliquod, aut sementia in causa religionis, Scriptura: sententia dici debeat, necessegst, ut ea ex vero genuinoque seάsu divini verbi profluat. Quod ubi non fit, judicium illud, aut sententia,neque Dei nequαScripturae dici potest. Evangelici ver 'sanum hunc verumque sensum non habent. Quandoquidem in praecipuis fidei Christianae

Capitibus, ab hoc vero sentu, quem nos in Ecclesiae corde descriptum, atque unanimi consensu totius orbis hactenus consese vatum, per successionis traducem, & ex Apostolicis temporibus accepimus, volentes discesserunt. Vt mittamus,quod & domesticae ipsorum concertationes, & gravissima dissidia,satis i stantur, quem ipsi Scripturae sensum lcnent, eum Spiritus Sancti non eue. Unde con1equitur, sententiam Euangelicorum, sub divini verbi nomine pronunciatam, non Scripturae, sed ipsorum esse sententiam,quam, ex suo cerebro depromptam, ut auctori tatem nihilominus haberet, Scripturae divinae titulo, tanquam Pallio quodam, exomarunt. Itaque verum est, quod initio diximus, eos, in sua ipsorum cauis, judicis obire partes, sententiam ex suorum capitum tripode pronunciare. XVII. Quarto, quis sententiam, posteaquam ad hunc min

dum lata est, tandem exsequitur Itidem Euangelici. Neq; vero est necesse, ut hoc pluribus demonstremus cum, quae nostro seculo in Belgio, in Galliis, in Germania,in Anglia contigisse vidimus,satis abunde hac de re testentur. Caeteru, quando ad ex cutionem veniendum est, hunc plerunq; agendi modum tenenti Principio, quum gladio nondum potiti sunt, sententiam suam, quam vitiose contra Ecclesiam ipsi tulerunt, non legitime promulgant, sed claro vel concionibus secreto passim habendis, vel spargendis libris, inter homines disseminant, atq; ita virus sirum furtive simplicioribus instillant. Quod dum faciunt, magnam Omnino prae se ferunt humanitatem, atque modestiam 3 causamq; suam eo verborum lenocinio pingunt, ut Angelorum te linsuas

udire putes. Atq; hoc artificio, blandisque sermonibus, id es

c , ficiunt,

102쪽

TELESCOPIUM.ficiunt, ut simpliciores, de incautos, facile, quasi objecto funao,

circumveniant, eosque ad haeresios societatem attrahant. Cum vero ad hunc modum satis multos in nassam pertraxerunt, tandem emptione facta, gladium magistratui legitimo per vim emanibus eripiunt, & magno rigore ipsi sententiam suam exsequunturr quemadmodum in vicino Belgio, tum aliis etiam in locis, fieri vidimus. X VIII. Id primum anno Christi cxo xa xxv, cum rusticos

ad arma sub Euangelii praetextu concitarunt, fieri coeptum est, neque dum in hunc usque diem expeditum e speramus etiam, nunquam suturum, ut destinatum instituti sui finem consequantur. Caeterum,ita in hoc executionis negotio versantur Euangelici, ut nobis Iuliani Apostatae, Arianorum,Donatistarum,Wan datorum, Gothorum, immo crudelissimorum tyrannorum inter gentiles, res quondam gestas, non descriptas in libris,sed moribus suis ad vivum expressas, ob oculos rursum defigere videantur e ne dicamus,quod, multis in Iebus,veterum tyraonorum atque haereticorum Levitiam, longo post se intervallo relinquunr. XIX. Praeter hac omnia unum adhuc est, quod in hac causa, contra juris & aequitatis rationem committunt et neque ver

id silentio praeterire voluimus, ut res tota plenius intelligatur. Solet permitti reis, ut postea, quam accusatio facta, vel crimen delatum est, sua quoque vicissim in medium adferre, &, quan utum possunt, jure se tueri liceat. Verum, & hoc Euangelici nil quaquam Ecclesiae in hac causa permittere vol*erunt; immo is iis viribus in eam curam incumbunt, ne quisquam sit, qui parqtes miserae,& mendaciis propemodum oppresis Susannae, dilectissimae Iesu Christi sponsae, defendendas suscipere, vel tueri ejus innocentiam, ausit. Si quis vero prodeat, qui id facere conetur, eum continuo hostiliter admodum prosequuntur, & cum impetu, instar canum, mordaciter aggressi, tam foedo conviciorum muco conspuunt, ut dici non possit: quemadmodum domctis quibusdam & piis viris, inter quos etiam iummo loco nato fuisse eonstat, a Luthero, & aliis id genus hominibus, contis gisse scimus. Si quis furtum, homicidium , aut aliud crimeo commiserit, illi tamen conccditur, antequam judex ferat sepetentiam, & exsequutio fiat, ut causam, vitamque suam, quan εώ una Potest, tueatur. At apud istas nec diendi nec cognoscet

103쪽

te4 B. N I H v s I Idi loeus est a neque ferunt quenquam, qui pro veteri Ecclesia

vel emittere verbum, vel mutire ausit: verum indesinenter, obturatis auribus, importunis clamoribus ingeminant illud Iudaeorum, Crucifige, & charissimam Christi sponsam, nec auditam, nec testimoniis legitime convictam , densissimo lapidum quasi grandine hostiliter impetunt, eamque omninod medio sublatam volunt. Quis vero talem unquam processum institui vel vidit, vel audivit pX X. Quamobrem, quia videmus, Euangelicos in sta ipserucausa, contra divinum & humanum jus, simul accusatoris partes agere, testimonia ferre, sententiam pronunciare, eamque ipsos

exsequi ; & quod est amplius,) reipsa deprehendimus, accusationem, qua deferunt, iniquam, testimonia falsa, sententiam ex affectu privato latam,executionem vero conjunctam cum tyrannide, & omnino crudelem esse; caussam satis gravem habemus, cur abstineamus ab eorum contuberniis,&, quam ipsi nobis hac parte vim atque injuriam inferunt, eam,in Ecclesiae sinu conquiescentes, honoris divini studio, & veritatis amore, constanter atque patienter toleremus. Euangelicorum ero interest, ut haec omnia diligenter secum expendant, & ab hujus tam iniquae causae patrocinio mature sese removeant.

Hactenus rannuisu. um Spostmodum, capite nonorm Toe loeo in mentem mihi venit historiae cujusdam, quae de

ab a Susanna, matrona omnium pudicissima, dc duobus nequissimis veteratoribus,apud DanielemProphetam describitur;cum ea ipsa, si rem nonnihil expendere velis,ab Evangelicorum Conditione non multum abludat. Senes illi, de quibus apud Dani lem est, castissimum Susinnae animum, adulterio proposito,per tentarunt. Cum vero nollet honestissima matrona illorum cupiditati acquiescere, continuo rumorem sparserunt, quasi eam in adulterio cum alio quopiam deprehenderint. Atque eo sane res rediit, ut innocens Susanna, tanquam adultera, lapidibus obruenda Lerit, nisi Deus mirabiliter vitam ejus,per duorum senum discordiam, conservasset, & innocentiam, Danielis ministerio, tutatus fuisset.

Ad eundem plane modum & Euangelici hoc seculo cum Ec-

lesia Cadiolica, quae Gristi Onia est, asere instituerian ν

104쪽

Principio, blandis eam verbis inducere conati sunt, ut ipserum voluntati acquiescere, & receptis, quae offerebant, fassis dogmatibus, adesterium cum ipsis committere vellet. Dicitur enim adulterium committi, ex Scripturae consuetudine, cum quis,relicta veritate, mendaciis & pravis dogmatibus adhaerescit. Cum vero stuprum hoc Ecclesia recusaret, & Christo Salvatori,sponso suo, quemadmodum Susannam quoque fecisse diximus, matrimonii fidem servare vellet; continuo Euangelici, uti senes isti apud Danielem, sublato clamore, Christi Sponsam publice accusarunt, quod, in adulterio ab ipsis deprehensa, fidem Christo

datam turpiter violarit. , Atque hunc sene clamorem toto terrarum orbe sparserunt; nimirum, ut eo permoti homines, Christi Sponsam, veluti ream adulterii, lapidibus obruerent, hoc est,ut Eeclesiam Dei penitus opprimerent.

ANTONIVS FABER, Codicisseri lib. I, tis. T.

ΡRima illa, nec, meo judicio,parva nota est haereticorum nostri temporis, quod omnia propemodum negant, affirmant vero nihil ; nisi quod & negando affrmane plerumque, & affr-

mando negant. Vt facile appareat, ex eorum numero illos esse, qui, ut Tertullianns de haereticis omnibus scripsit, medeudo non

eradunt: dissimiles in eo paganis, qui, ut idem ille ait, non dendo credunt. Nec video, quibus magis quam istis convenire possit, quod de Antichristo magni plerique viri existimarunt, νοῦ nomen illi esse; quandoquidem Antichristianorum omnium, id est, haereticoriis, selemnis mos iste est, ut doctrinam suam fere omnem constituant in negando. Quod si iaciunt consilio, ut nos onerent probatione, ne quidquam ipsi probare teneantur, nae pessimi sunt non modo Theologi, sed , Iuristonsilii. Nec enim apud Iuris nostri sive auctores sive interpretes dubitationem res habet, quin actor, quisquis est, probare de-heat suam intentionem, etiam quae in negando consistat 3 praesertim vero, si agat quis ad turbandum eum, qui sit in pacificaxpi, de qua controvenitur, possessione. Nioqui, quid obsecros r certum

105쪽

xos B. NI HUSII

certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti suffetat negare Digni sane, quibus id etiam accommodemus, quod D. Ioannes in Apocalypsi de locustis illis scribit,exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere supra se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abadon, Graece Latine sereminans aut significet, haereticos omnes nihil propemodum adstruere, o innia vero destruere; nihil affrmare, omnia negare tales deni- que illos esse, ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sint,negative illos non assirmative Christianos dici debere.Porro, negative Christianum quem esse,quid aliud, Togo, est, quam omnino non esse Christianum pG nonnullis interjestis: Et haec quidem ac innumera pene alia antiquae & Catholieae fidei capita negant isti negatores. Si quid autem, praeter ea, de quibus nobiscum sentiunt, assimare videntur, illud omne privativum, putativum & Chimaericum est. Adeo namque sibi in a te negandi placent, ut etiam assirmando negent, & quod supra

ex Tertulliano diximus, credemio non credant. Ac tandem:

Atque haec quidem dixisse sussciat de prima illa nota Antichristianismi; qua haeretici nostri seipses satis produnticum omnia negant, assirmant nihil, &, si quid affrmant, illud negativum, & ut Iurisconsulti loquuntur, simplex abnuitivum est &inane. ' . Ergo,non Vis euius modo cut Salmeronem V is,immo V anistiquiores, taceam, P sed N Antonitu Hore docet nos,lEcclesiam Possiadere, ac Rei locum tueri, Lutheranos autem Petitores esse, V Actores. Umm, de terminorum istorum usu in hoc negotio Easeum ingentis

Vitiae argui a Digressore Hel uensi. Sed audivi ego Iurissonsultissimos complures, qui uno ore pronunc ame omnes , Digressorem polim nescire, quid dicat, adeoqueprorsu his esse ridiculum. Quidni igitur Tasimi ta nomen radiet his S resonent lataselidissima y :

. monarchia Ecclesiae, cap. III.

CVm Antichristus non tam ab eri quod ipse sit, quam ab eo cui contrarius sit, appelletur, nihil enim est aliud Antichristus. quam is qui opponitur Christo, cumque 'li eam causa

106쪽

ΤELESCOPIUM IOIdicatur ille adversarim, istiG mendacium, & homo illa peccati, cum-- quc Daniel dicat, eum,s ra quam Gedi poteIt, unise a vastare ;quae omnia declarant, totum Antichristi negotium in eo esse, ut veritatem auferat, mendacium, seu id quod non est, statuat, &peccatum incredulitatis confirmet et inde animadvertere licet, illa etiam potis1mum esse Antichristi membra, quae potius in evertendo aliena, quam in stabiliendo sita versantur, immo quorum praecipuum, atque adeo unicum studium est, contradicere, adversari, detrahere, id quod est in Ecclesia tollere, nid quod penitus non est, in ejus locum supponere. Ego tam in veteribus haereticis,quam in iis qui sese Ρrotestantes hodie atque Euangelicos nominant, illud jam diu observavi, non tam promptum huic hominum generi expeditumque esse quid ipsi ponant aut firmiter statuant, quam quid, ab Ecclesia Dei firmissime constia tutum, audacter convellant, & pertinaciter oppugnent. Neque mirum. Non enim, sicut Cathesicis facere in more est, suum aliquid fixum & stabile, velut fundamenti loco primum, substernunt, a quo nunquam postea discedant; immo cujus vi & rob re id , quod ab aliis aliter docetur, labefactent ac subvertante verum ante omnia in nostris evertendis occupantur, atque ita demum supra quaedam nostri aedificii falso conficta rudera, quae ipsi opinantur se demolitos esse, sua qualiacunque exaedificant; merito ut scripserit Tertullianus in suis adversus haereticos praescriptionibus: Ipsum opiM haereticorum non desuo proprio aedificio venit, sed de veritatis destru tione nostra se fodiunt, ut seua aedificent. ita si, ut ruinas potitu operentur flantium aedificiorum, quam exstruitiones jacentium ruininum. Haec ille.

Inque eandem fere finientiam menti iud, cap. XVI. Cujus verba recita supersedeo.

ABRAHAM BZOVIVS, ad annum cI IIXTI:

Ormatiae Lutherus respondit;

hominem, erroribus obnoxium

- se Deum non esse, sed quod si forte a veritate deflexerit, atque is error o Propheticis & Apostolicis scriptis

demonstretur, revocaturum se continuo, nec recusaturum,quin

primus omnium libellos suos, stammis injectos, aboleat.

107쪽

v Io

Deinde Lutherus iterum: Nisi manifestis Scripturae saerae testimoniis,&apertis dilucidisque rationibus, erroris convincatur, nec posse se revocare, nec velle. i. Ibidem. Ioannes ab Ech, Iurisconsultus, Ossicialis Archiepiscopi Trevirensis, errare ait Lucterum toto coelo, quod dogmata, quondam in generali Concilio Constantiensi damnata, resuscitet, id- ,

que sub mipturae sacrae praetextu:quod si cuivis ea sit indulgenda libertas, ut, quae per Ecclesiam & Concilia jampridem ante

centenos aliquot annos legitime definita sunt, in disputationem revocare liceat, obtentu Scripturae ; futurum, ut in religionis doctrina nihil fere certum & legitimum habear'us et hanc vero fenestram, ad condemnandam Ecclesiae & Conciliorum auctoritatem, non esse omnino aperiendam.

Quod Scripturas opinionibus suis ad hunc modum obtenderet, & doctrinam suam, verbi divini titula , tam confidenter &libere venditaret, id novum non esse e nullam unquam haeresin exortam, quae non hunc clypeum contra Ecclesiam levarit: MTianos ipses, ad confirmandum errrorem de Christi divinitate, Scripturae testimoniis usos, & multis quidem ; non tamen verbum Dei suisse, sed detestandam blasphemiam, quod Scripturae sacrae divinique verbi velamine tegebant e gentile semper hoc fuisse silperiorum temporum haereticis,ut Commentis suis omnibus Scripturae divinique verbi larvam induerint: quod vero tam audacter dixerit, Concilium Constantiense Dei verbum & articulum fidei de Ecclesia condemnasse ; magnam fuisse temeritatem & impudentiam, cum insigni veritatis injuria conjunctam rnon Dei verbum, vel articulum fidei, sed Hussi errorem anathemate notatim. - insignem es e veritatis contumeliam, quod

IIussi Wiclefique commentum de Ecclesia, Dei verbum, Apostolicaeque fidei articulum appellarit. deinde vero nec Principes hoc urgere, ut ipse Dei verbum abneget, quemadmodum cum quadam injuria Principum insinuare videatnr; sed quia videant, eum falsis opini ibus irretitum, bono affectu suadere, ut, ha bita ratione salutis & honoris, deponat pertinaciam,& de erro

ribus, sub divini verbi titulo sparsis, palinodiam cana i

108쪽

I dere nexu regim etiam cap. XV X. PRimum, inquit, Euangelici Concilium Constantiense arrodere , & quaedam illius in dubium vocare coeperunt. temeritas eo jam processit, ut nullum amplius Concilium suo loco habeatur, verum omnia propemodum simul rejicia tur. Quo fit, ut Christiana religio in multis , iisque magni momenti capitibus, incerta reddatur, &, quae sunt in eo selide constituta, nunc demum in dubium revocentur. Vidit hoc acute futurum, praestantissimus viri Ioannes Eccius, Caesareae Majestatis Orator in Comitiis Wormatiensibus,quae anno salutis cIo D HI celebrata sunt; cum urgeret contra Lutherum, non cuilibet homini privato concedendum esse, ut pro libitu reprehendat generalia Concilia, eaque errorum insimulet, aut revocet in dubium, quae semel ab iis definita sunt. Nam,si id sMel permittatur, inquit, nihil deinceps in universo Christianismo certum &stabile futurum est. Sane, quae incommoda praestantissimus ille vir oritura aliquando metuit, cum prima Lutheranismi semina languide adhuc pullularent, ea jam in amplissimam segetem ex

creverunt.

menberbi vero Caussas toties astegamin, non selum quia liber e e-gim est, lectuque dignissimuι, sed UAgitarim, quia constat mihi, magni eum feri Coloniens , laesitis a Digressore, quem diximus. Eriarabam, Septembri c13 Ioc XLI v.

. Ne detur his vaeuum, aliciamus, quae scripsit LAURENTIVS FORE RUS, Praefatione Symboli Catholici, ventilaeti Dilin gae, v III Octobris c Io IDC xx II. Riusquam, lector, ad particularia veniamus, duo te monen da duxi. Primum est. Quandoquidem in omnibus aliis humanis con troversiis magnam vim habet Praescriptio, & antiquitatis seu

prioritatis jus , idcirco minime dubitandum est, quin idem jus in controversiis religionis ubi caetera alioquin sunt paria ) illi parti, quae hujusmodi jure gaudet, plurimum quoque afferat ad-jumenti. Id quod non latuit doctissimum Tertullianum, qui etiam hunc clypeum sui temporis haereticis objecit toto libro de

109쪽

B. N I H V S I IPraescriptionibus. Cum ergo, etiam adversariorum testimonio, evidenter constet, Pontificiam doctrinam, dudum ante Luthe- rani & Calviniani Euangelii exortum, per plurima 1ecula provere & pure Christiana doctrina universim per orbem fuisse habitam & receptam ; profecto evidens quoque est, Ecclesiam Pontificiam,adversus Lutheranam & Calvinianam ,jure quodam antiquitatis Sc praescriptionis gaudere, titulumque verae, legitimae, & purae Christi Ecclesiae multo ante, quam Lutherana &Calainiana Synagoga illum usurpare coeperit, possidere. Quare, eum alias melior sit conditio possidentis,etiam in hac parte merito debet esse melior conditio Ecclesiae Catholicae e cui si Lu- therani3c Calviniani velint hunc titulum; purae Christi Ecclesiae,

tanto tempore antea possessum, eripere, tenentur ipsi partes accusantium suscipere, onusque probandi sustinere ; a Pontificiis

vero jure exigi plus non potest, quam ut more eorum,qui accusantur, sese defendant ac tueantur. Nnde colligitur, quam subdole & inique in plaerisque controversiis sectarii, quando argumentis solidis se sentiunt , destitutos, Pontificiis onus probandi imponanti Gemplo sit. Catholici a tot seculis docent, Purgatorium dari, Sanctos invocandos esse, orandum pro mortuis.

Quid ad illa adversarii p Impudenter clamitant . a Catholicis

haec dogmata ex Scriptura debere probari e ni faciant, erroris Iam esse convictos. Iniqua postulatio ; nam faciamus, verbi gratia , aliquam domum a te tuisque majoribus per aliquot centurias annorum fuisse quiete pos essam e & deinde litem tibi moveat vicinus tuus, dicatque, hanc domum non esse tuam , sed suam ; ac, nisi probes, tuam esse, te causa cecidisse. Quid h1c respondebis vicino tuo λ domum cedes p onus probandi in te recipies An non mox dices p Mi homo; ego & majores mei pos sedimus tanto intervallo, sine ullius interpetistione , hanc domu veluti nostram e tuum est probare jus tuum,si quod habes in domum hanc: quod ni feceris,ego etiam jure possessionis domum

retineo et melior enim est conditio povidentis. Ita sane res habet circa dogmata fidei, de appellationem verae ac purae Ecclesiae. Ecclesia Pontificia, ante Lutherum εο Calvinum,supra mille annos, communi totius orbis consensu, quoad doctrinam ha-

bita fuit semper pro vera, pura, Catholica & Apostolica Ecclesia ; in cujus nominis de existimationispossessione usque ad an

110쪽

ΤELESCOPIUM mnum millesimum quingentesimum decimum septimum immota permansit. Quo ergo jure Lutherani& Calviniani hoc nomen jam ad suum novitium coetum transferunt ' Quo jure postulant,

ut Catholici, suam doctrinam esse legitimam, ipsi ex Scriptura

probent, quos, contra tales adversarios, eximit ab onere probandi ipia temporis prioritas & possessio p Annon per multa antegressa secuta ut 1uis locis Bellarminus demonstrat) doctrina de Purgatorio, de invocatione Sanctorum , de oratione pro mortuis, fuit in toto orbe pro pure Christiana tradita & recopia λ Gaudet ergo Ecclesia Pontificia jure praescriptionis & antiquitatis contra novatores in hujusmodi doctrina et ut proinde procul ab ea abesse debeat onus probandi, quod adversariis incumbit,Ecclesiam erroris accusantibus. cusatori enim incumbit probatio, non accusato,nec posse ri. Probent ergo adve 1 arii, Purgatorium, invocationem Sanctorum, & similia, sacrae Scripturae adversari. Quod cum hucusque non fecerint, nec fa

cturi sint,merito Catholici in possessione persistui. Nam, si quos

locos Scripturae adversarii in contrarium adducunt, eos adducunt in sensu novo & inusitato,aut certe semper repudiato in Ecclesia: cui cum Catholici opponere possint aliam longe antiquiorem interpretationem veteris Ecclesiis, & furimorum Sanctorum Martyrum & Confessbrum unanime sensum , qui ante istos sectarios vixerunt profecto pro Catholicis etiam,in sensu legitimo Scripturae dijudicando, stat antiquitatis'j us & praeseriptio. Sane, non satis est, pro se Scripturam citare: hoc enim utraque pars facit; sed,utra in legitimo sensu citet,dc hoc est dissicultas. queriradmodu ipse Lutherus fassus est, commentario in Ioannis XVI, tom. VII Ienensi, ubi ait: Papsae aeque ac nos Euangelici de Deo es verbo Dei gloriantur: U utrique pariter pro nobis Scripturas ciatamus ; ac de istis nobis convenit: sed de re ipsi, deque sENsv longi a iniicem dissidemus. Si ergo Lutherani vel pro se, vel contra Ca- . tholicos, citent Scripturam in sensu novo, & superioribus seculis non recepto ἰ Catholici vero in sensu, quem tot seculorum, ab ortu selis ad occasum, approbavit antiquitas,an non praescriptio possessioque pugnat pro Catholicis p Si negent adversarii. 1e novo sensu Scripturam interpretari, Lutherum illis objicio, qui ut in Symbolo Lutherano videmus) libere fassus est,doctrinam suam fuisse tunc, cum eam vulgare inciperet, novam; nubium

SEARCH

MENU NAVIGATION