장음표시 사용
71쪽
B. N I FI v s I Iatque a participantibus utramque. Haec, inquam, Ecclesiae nostrae Catholicae sententia est, semperque fuit. Quanquam pluribus etiam explicari ea poterit, quando necessitas postulaverit. XXX. Quid jam Calixtus contra Ecclesiam hic adfert Cuit; Augustana Confessione inhaeret verbis Christi: Bibite ex Me-nes. Inhaereat. Inhaereamus & nos responso ad solam ipsius objectionem illam, sepositis caeteris. Verba, inquam, Salvatoris ista, non cuivis manducaturo dicta sunt, sed solum universiis ac singulis tunc praesentibus Apostolis. Institutus quidem & Calix
pio aliis, non conficientibus; an vero & praeceptus eorum uni
cuique absblute Negamus. Neque institutio pro aliis illa efficitur e selo eo, Bibite ex hoc omnes; verum aliunde nota Catholicis est. Apud quos cernere tamen licet, recens consecratis Episcopis porrigi semper, a consecrante eos Episcopo, Calicem, perinde atque porrigebat Christus Apostolis, conlocratis ab se. se jamjam Episcopis primis ; porrigi itidem a Rom. Pontifice, licet nou semper cum conficit, ministrantibus sibi in Missa Cardinalibus, Diacono & Hypodiacono. Quid igitur caussae est Calixto, cur velit, praeceptum a Christo calicem esse pluribus, quam iis ut summum, qui fiunt Presbyteri majores, hoc est , Episcopi Nihil penitus. At, inquit, si verbo Bibite nil ab lute
praecipitur cuivis manducanti, nec verbo, Edite, praeceptum
cuiquam absblute quidquam erit; & sic nullum exstabit praec ytum divinum absolutum de communione ulla eorum , qui non coqficiunt; hoc autem absurdum, fatentibus etiam Catholicis tergo & illud. Respondet Moguntia. Ecclesiam nostram Catholicam id nequaquam confiteri; sed Calixtum vehemeuter hic eserare. Et sic etiam est. Nam Ecclasia arcere gomines ab Euch xistia ita, ut supra diximus, non posset, si divinitus absoluteque praeceptus ejus usus cuilibet foret. Quare Anda tam egit Henobis Calixtus, ut solet. Profecto, aeque facile argumenta ipsius e Scripturis reliqua diluere, promtissimum nobis est. At ingentem scriptorum adducit farraginem, unde constat, primis undecim seculis usitatam fuisse communionem sub utraque. Constet; quid tumian constat, factum id ideo , quod Ecclesia, praece piam absolute a Christo fuisse , crediderit ac docuerit Z Nihil
minus. Addit, veterum aliquibus, vel quoque recentiorum na-
suitqm sitisse Christi praeceptum quinodi absolutum. Sed re
72쪽
E P I L O G v S. Is vera id non demonstrat. agnoverint absolutum pro Christianis universis; quod Sc Ecclesia agnoscit, ut supra vidimus. an vero& absblutum pro singulis non conficientibus'hoc equidem Catholicorum, qui a Caiixto nominantur, nemo quisquam dixit, nedum Ecclesia ipsemet. Soli maxime bibuli in septentrionalibus Europaeis nuper demum de suo praeceptum divinum istud absolutum somniare vigilantes ausi sunt. Ecce antiquitatem sententiae Calixtince, Calixto praeclarissime, si diis placet, ostensam. Iam vero & universialitatem ejus jactitat. Omnes, inquit,
Christiani, ubique terrarum, praeter Latinos, communicant populum semper sub utraque, & quidem ideo, quia credunt, ii
Christo se praeceptum fuisse absolute. At, inquam ego, decumanum id mendacium est. Nam revera Graeci & Orientales ca teri communicant suos, non selum sub utraque in templis, v rum & alias creberrime sub una. Hoc manifestum fiet quam maxime, ubi luce donaverimus Leonis Allatii dissertationem excellentissimam de Missa praesanctificatorum. Sic, inquam, philosophatur contra Dei Ecclesiam Calixtus. Ingensise tamen ab
eo concinnatum de hoc negotio volumen, anno cI Ioc xLI I ZO, quantum est in rebus inane i Grandiushe tamen opus aliud molitur contra Moguntinos ' Auctor ego sim quidem,ut otium collocet alibi mesius. Nam Turpe est, dississes habere nugas, Et iarm labor en ineptiarum. Semet ipse conficiet miser. Sol Saul, quid me persequeris r durum ent tibi, contra stimulum calcitrare. Ita nostrates, nomine Ecclesiae. Sed prodeat tamen, si fieri aliter nequit, cum suis contra Moguntinos catapultis. Adsumus accinctissimi. Declinaverint nostrorum aliqui agere cum homine, quod & maledicentissimus in Ecclesiam prior fuerit,nec amet pe-
ilens eum, qui se eorripit isto nomine, sed multo etiam fiat inde
maledicentior, tantum non, ut Fimbria Scaevolam, accusans
nos, quod non tota ejus tela corpore Christi, quod EccIesia est, recipiamus, honorificeque gratias agamus. At non deerunt jam, qui taedium isthoc devoraturi, adeoque dicturi: Stabimus, &arcebimus nefas. Ego quidem ad Callatinae linguae impotentiam occallui prideme immo, quo ipse in me incurrit efferatius virulentiusque, eo magis inde saginor,nec senescere mihi videor
animo, sed potius juvenescere. Nimis, inquam , imbellis ipse ubique & undiquaque: videlicet quia non nisi telas aranearum
73쪽
4 B. NI Ilv SI Itexens, quandocunque scribit contra Ecclesiana Τriumphabinius igitur hic de ipse quoque, sine ullo dubio. XXXI. Quanto facias re,ius, mi Calixte, si, antequam &judices errare nostram Ecclesiam, & argumentari sectio contra eam occipias, d nostris, non contentiose, verum amice, saltemper epistolia, exquiras, an forsim quid eis in tuo argumento Occurrat, quod oculos tuos fugeriti Prudentiorem tunc equidem te ostendas, nostrosque cerio reperias amantitimos tui, & libentissime quoque procuraturos tibi, si velis , familiarem noti-eiam doctissimorum in Ecclesia per totum mundum, nec non libros aut adminicula alia, quae tuis rebus usui esse posse arbitraturus sis. Immo nec dubito, quin futurum, ut, ubi nostros a dieris penitus, nunquam inducas animum , Ecclesiam arguere erroris in fide ullius, aut opponentis actorisve munia subire. Verum cervicositas hactenus tua non te sinit amplecti consilium istud sanissimum saIuberrimumque. Spernis id, quia temeritati assuevisti, quae nimis profundas in tua mente radices egit. Ideo, tanquam cenissimus de rebus omnibus, non nisi proterve dijctatorieque nos affari soles, instar plagosi cujuspiam Orbilii ; persuadens tibi, prorsus nihil eorum te latere, quae scripta sui nostris, & rem totam contineant. Sane legeris omnia r at nequaquam intelligis. Excandescesine ad verbum isthoc λ Facile credimus ; quia experti non semel, magis dominari tibi impetus
passionum animi, quam dictamina rectae rationis. Dicamne, qui fiat, ut non assequaris mentem Catholicorum pΡrincipiis imbutus tuus intellectus est longissime aliis, quam sint principi 3 sententiarum nostrarum ; immo ab his illa Θ diametro dissident. Prommciet quis, ita doctus, alphabeti literas medias, ut nos e tremas ι vocet item candidum quod nobis atrum est, & Aquilonem qui nobis Auster ; & sie de caeteris: an homo ille sermonem nostrum intelliget unquam, ubi ante quidem e nobis principia illa nostra percipere, quieto animo, noluerit λ Idem esto judicium de re, quam sub manu habemus.Verbi gratia ; per Ecclesiam Catholicam, sicuti & per communionem sanctorum, longe tu intelligis aliud, quam nos Catholici ; &, quemcunque Scripturae textum allegas contra fidem nostram , quia allegas insensu alieno, ideo non nisi verbum hominis est ille nobis, licet millies, voce plusquam Stentorea, proclamites, esse purum pu-
74쪽
E P I L o G V S. ratum verbum Dei,simul provocans animosissime ad illud, Verbum Domini manet in aeternum: mitto in mera resiqua. Quid ergo mirum, si nescias, quid Qitholici sentiant Ar, inquies, Luth rus ipse, Se id genus plures, fuerunt initio Catholici, adeoque Dpud Catholicos Theologi ; & sic non potuerun t ignorare principia sententiarum Catholicarum et nec vero obliti eorum fuerint postea et cur ergo Lutheri progenies Calix s, primarim ce te maximusque theolum, ea ignoret At, inquam ego, antequam conderetur turris Babylonica, intelligebant se Oinnes invicem; an vero & postea nemo non recordabatur linguae pristinarpQuin Diaboli quoque, & primi parentes, optime norant primitus ea principia, quae a Deo acceperant ir ergo, postquam a Deo des cerunt, nulla ignorantiae nox intellectum hic eorum occupa pit pHomo sobrius irem recordatur legis naturae, & regularum vitae
plurium: an igitur & ebrius p Quicunque autem 1 Deo deficit, aut a sponsa ejus, Ecclesia Catholica, d ibrio fit ebrius, essici
que ebrios,quoscunque acquirit asseclas, sperinde ac modicum fermenti totam corrumpit massam,uec non Adam infecit originali labe ta natos natorum , U qui nascentur ab istur) & ebrietas quidem illa est ab amore sui de odio Ecclesiae. Atq; hanc ipsam
ebpetatem regnare in te, Calixte, prodis nimis quam abunde, passim. Si consultum vis tibi, quietem cape, & edormi, quod incauto tibi propinatum, in castris rebellantium reginae ac matri Ecclesiae. Hoc est; sepone temerarium illum amorem tui, temerariumque istud brutumque odiuin in Ecclesiam, di pacato ac sereno animo, discendique avida mente, scrutare per literas funditus e nostris omnia; ut ante dicebam. Cum enim de rebus humanis maximeque vulgaribus discordes mortalium sententiasae voluntates pereunare necessum sit, nisi, philautia rejecta, odisse de contemnere alios desinamus, atque amanter plenissianoque nos invicem audiamus; quanto magis id sectari debeamus
in rebus divinis abstrusissimisque, dc quidem post tot annorum dissidia, tricis indies involuta pluribus Se quasi stabilita p Oua
de re autem tractatio tibi nobiscum instituenda sit prima, satis audisti. Verbis, Bibite ex hoc omnes, contineri praeceptum divinu, pro quovis Eucharistiam comedente,absolutum,& censes*rmi- ter, scio, & pronunciasti volumine peculiari, anno CID IDC xLII. Sed memineris, dictum abs te in Digressione : Gemum mistros' o ne
75쪽
26 B. NI HUSII quoque affectum ergasuamst tam tanti fer deponere oporteret. Sententiam itaque, abs te latam, dissimulemus tantisper; ac maneamus quidem, nos Catholici Re bondentes, εc tu opponens, non tamen proferas tua ut opponens, sed ut Consultor, sciscitans, quid nobis videatun de iis, quae, ad ostendendum praeceptum istud, proponi ab Opponente posse quasi suspicemini. Α que ibi tum respondebitur tibi a nobis honorifice ; ut consultoria consiliarior sed ea tamen lege, ne desistamus ita agere, nisi ubi confecta penitus res fuerit; ut item, sicuti scis, Catholicis damnatum iri Ecclesam statim atque interrogando manuduxeris nos ad videndu raeceptum illud, ita vicitum tu, quando, fieri id abs te non posse, patuerit, judicium abs te contra nos promulgatum retractes, tuo chirographo, ante quam ad alia progrediamur ; si forsan tibi placiturum denique,ut hoc fiat. Ac p rem, si vitaveris ambages, commutatis utrimque ter quaterveliteris, absolvi totum negotium, & quidem facile, posse. Sin monitum hoc nostrum sincerissimum commodissimumque fastiadiens tamea, ceu scopulum summopere tibi metuendum,surdoin Tum ac mutorum navigio praetervectus fueris, miserebit profecto me tui, ut miseret pridem. . XXXII. Repeto. Si maluerit Calixtus permanere ebrius fatuo illo & amore siti & odio adversus Matrem , quorum ille efficit, ut sapientissimum se esse fingat, ubi est insipientissimus, hoc vero, ut semniet, rudem esse Ecclesiam rerum , quarum est in universum sola scientissima,) revera miseret me ipsius. Quanquam 3c eo nomine hic homo, ut cum Moguntinis loquar, mi randus magis qua formidandus, quod de me, quem nihili ab sese fieri dicit quidem, queratur tantopere, ac proinde multo maxime de Academiis Catholicorum integris, quas in certamen, de fide & religione, evocat, sit questurus, ubi ab eis, probationem omnem, ac jure quidem, ut in Telescopio sibique disserui, denegantibus, & adigatur ad probandum, ut a me adigitur, & excipiatur, ut dignus est, de injuriis prioribus. Querelam hominis unam, satis equidem festivam, non possum quin commemo-Tem ante, quam colophonem huic sermocinationi inponam. Altero abhinc anno, incidebat ex ipsius discipulis quidam in me, veniens Helmesteto, miris modis aestuans, rusticeque ferociens,
o mores, amabilibus Belgis exosissimos l) quod missum ne
76쪽
x P I L o G v s. πre Calixtum, hac rerum tempestate, non possem, qui tantopere
adamaret me atque in honore haberet, ut, inter alia, rogatu suo, tota Academia illa Iulia vetuisset, in manus hominum devenire
juvenculi nescio cujus versiculos in Nihusium; illius, inquam, juvenculi, qui, in obitum Illustrissimi Ducis Georgii, carmen, ad orationis ab Henrico Iulio Scheurtino habitae calcem typis commissum, scripsit, syllabam vocis vam priorem, quae brevis est, producens in hexametro, Ibit honos, gelida quando Scytha vagus in ora. Quid, obsecro, accidere mihi magis ridiculum posset ut qui eliciebam ex eloquio isto, proscribendosa ctoritate Aeademiae longe amplius libros Calixti contra Ecclesiam, utpote, in hanc & me, vel centies magis maledicos, quam, sunt disticha ea puerilia , quibus haud gravius ego vulneror, quam leo proboscide culicis:) nisi si Calixtus,maledicendi privilegium deberi sibi potius, tanquam in arte illa rectius exercitato, voluerit. Quem Calixti discipulum ego, cum, quae dixi, retulisset mihi, post unam atque alteram correptionem , quam dictabat misericordia, redditum paullo modestiorem, deducebam humanissime ad navem, qua perrecturus erat Hagam. X X XIII. Sed vela contrahamus; & nostro ante annum fabricato Telestopio fiat locus; postquam nempe, tum in Proloso, tum in hoc ipse Epilogo,mentionem ejus injecimus. In quo scripto, scuti& in meis omnibus, ne tam spectetur inculta dictio, quam res ipsa, peto magnopere. IX Febr. C I O I d c XLV.
77쪽
Donatum in Germania genti Saxonum, ut
utantur in fidei ac religionis negotio. APPROBATI
E commissione R. Ρ. Petri DieE, E Societate IE S V, S S. Theologia
Doctoris, ac in Universitate Moguntina Vm. Facultatis Theo gicae, pro tempore, Decani, &c. tres ejusdem Facultatis Docto esnoc Telescclium R. D. Bartoldi Niliusti legerunt; & quia non modo Fidei Catholicae, bonisque moribus non adversatur, sed p . Dusantiquislsimam S. R. Ecclesiae possessionem perspicua mothodo demonstrat & asserit, utiliter typis mandari posse centuerunt.
Ita testor Ego Ddocus Helabuch, Notarius publicus, ct Bidelius Universitatis juratus , Moguntia,
Duci Brunsvicensium ac Luneburgensium. '
Llustrissimam Celstudinem tuam, ofidus ingens Germaniae, animo perquam demisso alioquor hac lucubratiuncula, severiore quidem anno nata, sed postquam Vindietas Moguntiavi videre contigit,relevi,s audia paustulum. Scripseram ante , nustam Catholicis necestatem esse δε- monstrandi, quae σrmant, negantibus Lutheranis. Indigne id acceptum ab Helmesierangibus. At non ideo statim apud nosfalyum. Ac ne-ssio, annon & Illustrissima Celsitudo tua nobis adstipulatura polim, ubi probe rem perceperit. umcp id sit ; audiat saltem nos, immo G audiare,si necdum satisfacimus, porro dignetur, oro, obsecro, atque obtestor. Sane quadiu non penitru auditi erimin, contra judicium, , quod in nos fratur, protestari possmin jure optimo. Dabam, ineunte Iunio 1 6 4 4
78쪽
illustrissime ac Celsissime S. Rom. Imperii Princeps,
Rodiit Helmestetisub exitu anni CII DCXLII,
adversus Ecclesiam Catholicam aliquid ; ubi& nominatim perstringor ego. Qui cum videam,Celsitudini tuae dedicatum librum esse; eandem adfari etiam licebit mihi, spero; sea
potius, ut liceat, oro quam reverentissime.
Nec vero prolixitatem seribor ; sed selum ima breves ac simplices quaestiones in medium proferam; dignas,ut arbitror,quaei celsitudine tua, ejusve Consiliariis, non spernantur omnino,
sed, si placuerit, & quidem una cum eo quod super illis mihi in
mentem venit, aliquantum considerentur.
IL Si, inquam, qui sumus Christiani, Synagogae Iudaicae,religionem puram professae semper ab inittio publice quicquid
fuerit interdum ibi de privatis quorundam opinionibus & ne dum antiquatae, subditi una cum nostris Principibus foremus, εο Sadducaeorum primi repudiarent partem dogmatum religionis istius, a Moysis tempore ad ipsorum Sadoc usque in Synagoga ea, & publice quidem ut diximus, traditorum; atque ibi tunc hujus repudii caussam reddere jussi , reponerent nobis, non teneri se obstrictos ad id faciendum ; immo conixa contenderent, Synagogae incumbere probationem affirmativarum adversarum; adderentque, dum sibi ab ea nihil harum probaretur,non deberi a se obedientiam Sacerdotio Aaronico ; quin & sibi licere subditos ejus plures in easdem secum senteptias pertradaere, aseoque Levitas, Sacerdotes, N. Pontificem urbibus atque agris, nec non decimis, primitiis & primoἶenitis δέ oblatis, proventibusque omnibus exuere: quid, obsecro, judicandum censeret hic tua Celsitudo ' Deberentne Sadducaei isti negativas, apo sim suae in fundamentum praetextu, probatum ire Synagogae,an vero Synagoga potius assirmativqs demonstrare illis, de quidem ut Opponens Respondentibus,jus in eos omne a vira, ac re, Iigionis in nonnullis innovatae, seu sabintroductarum pro lesbibus divinis adinventionum humao rum, re latura, nisi ipsos Convinceret evidenter, ut assentirentur, & se victos faterentur '
79쪽
s. NI HVS IrΙII. si Celsitudo item tua, jam inde ab Apostolorum publice, dogmata fidei nec plura nec pauciora quam hodie crodit, in ditione sua tradi curasset, ac Iurisdictionem Episcopalem
exercuisset, ut nunc exercet, nec non bonorum Ecclesiasticorum usum in sua potestate habuisset, nihil unquam aliud edocta, quam & Apostolorum & ipsius Christi consensum primitus in talia, atque auctoritatem, accessisse, neq; ab eo tempore interpolationem aut variationem, quoad ista, ullam irrepsisse; jamque subditorum aliqui exsurgentes, rejectis nonnullis hujus tuae fidei dogmatibus, in haec verba erumperente Princeps, in secularibus quidem negotiis dignitatem tuam ac potestatem agnoscimus & reveremur; quod vero caetera attinet, negare jam occipimus quaedam fidei tuae dogmata, negamus item, competere
tibi jurisdictionem Ecclesiasticam in nos, aut etiam jus in bona
illa sacra; tu vero, mera mentis opinione nixus, affirmas; aut igitur evince nobis ista omnia, quae sic negamus, aut credere ea non ultra tecum tenemur, ut nec obedire tibi in rebus mere ecclesiasticis aut sacris 3 adeoque salva penitus conscientia occupare possumus templa & possessiones illas, & introducere ibi exercitium religionis, quae nobis videtur pura demum esse &sincera, seu verbo Dei consentanea,& sic vere antiqua ; neque
vel mutire contra debes; aut armata manu non obsistemus tantum, sed & bellum inseremus tibi, utpote non meliori Papistis, quos eo modo tractandos, in simili casu, censere solent cui solebant olim Ariani, atque id genus caeteri, in Conciliis primis damnati confessores Confessionis Augustanae; qui confessores, ut scis, clamitant equidem, se non deiecisse ab Romana Ecclesia, sed solum valedixisse novitatibus ejus, ad fidem & religionem ipsam nil pertinentibus, nec ob has damnare illam proprie, sed postulare selum, ut ipsa damnare desinat Euangelicos, tanquam invaseres jurium Romanorum, adeoque posita vehementia seu acerbitate, moderate agat, ac novitates illas valere itidem jubeat; sin minus, eodem jure se agere contra Ecclesiam Romanam, quo ipsa contra Euangelicos; partem enim selum eam esese, non totum Christianorum populum, sine cujus consensu squidesit, sese dissentientibus) ejusmodi sententia Romana Omnis nulla; at, Princeps, eodem jure & nos ita philosophamur contra te, ut qui multas adhue Romanorum novitates dc corrupte- Ias
80쪽
TELEsCOPI v M. illas retinuisti, ac pro articulis fidei, & quidem imperans, ae si
imperari fides posset sine tyrannide,) obtrudere nobis porro ve- ιlis ante quam probes,quemadmodum teneris, & evidenter quiadem, nostro coetui: Si,inquam denique ego, Celsitudinem tuam subditi isti honorarent sic & compellarent, quid, obsecio, dictura ipsa ' optimone jure eos niti λ an vero, nihil se teneri probare ipsis,sed ipsos potius negativas suas omnes Celsitudini tuae,&, nisi eam convincant; vel quiescere debere, vel perduellionis aut rebellionis reos fore i Estque nostra quaestio haec secunda. IV. Si denique neminem, nisi Deum,superiorem in mere se cularibus Celsitudo tua cum suis majoribus noverit jam inde ab aliquot seculis, & exoriantur in subjectis ditioni tuae,negare auis si, obediendum tibi amplius, nisi, qui hoc ipsum affrmes, apo- dictice ostendas, eaque negatione in basin posta, imperii tui jugoi quod sustinuerint hactenus, excusso,alliciant subditos etiam
plures in suam sententiam, eorumque ope adjuti, occupent arces tuas ac fundos; ac, si vel hiscas contra, convitiis te proscindant; sin vero perduelles vocites, erepta repetas, ac puniturus
videaris insblentiam istam, aut grassari ulterius eos haud per missurus, indiguentur, tanquam gravissime abs te laesi, adeoque coram universo mundo queruli, adoriantur te sermone hujuscemodi: Non satis est, o homo, imaginari te tibi multa contra nos, qui non assentiri temere sed in probationes rerum omnium inquirere nati ; proba nobis igitur,deberi tibi a nobis obedientiam; proba,rite consensisse majores nostros in potestates,quas usurpasti hactenus; res enim facti est; proba, potuisse eos praejudicare nobis in negotio concernente libertatem hominum eiusdem speciei, aut etiam rem tantam intellexisse, seu politicorum technis noscendis pares suisse ; proba, sententias, quas animo tuo profunde infixas contra nos & radicatas foves ac praetendis, de possessione, praescriptione, ac similibus, divinorum
quasi oraculorum instar adorandas esse aut exosculandas a nobis ; proba, inquam, ista & id genus reliqua omnia, quae assim
maS, nobis negantibus, & meras nugas,vexandae tantum smplicitati stupidorum ac miserorum excogitatas astute atque introductas, esse censentibus, donec probentur quidem ex utrimque
concessis, adeoque sine ulla petitione principii ac circulo ; quod si in probando apud nos, nostrove judicio, vel minimum deses ceris,
