Leonis Allatii Confutatio fabulae de Ioanna papissa, ex monumentis Graecis. Bartholdus Nihusius recensuit, prologo atque epilogo auxit, nec non Telescopium adjunxit

발행: 1645년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

persequeretur Christum . Aut enim Ecclesia facile tune eos in formavit, nostrasque sententias cum Scripturis veritatibusque aliis dulciter conspirare ostendet, merum enim somnium est, fidem nostram cum illis pugnare, perinde atq; merum somnium est, contradicere interdum etiam Scripturam sibi ipsi, quum

nempe homines conciliare eam clare nequeunt, aut si capere nostra non potuerint, nec nocebunt Ecclesiae, matri nostrae, aut

obsistent ; quia nullo ejusmodi contra ipsam jure muniti aut armati. Sed neque erit, quod ibi tum denuo postulent a nobis prohationes ullas, ut Respondentes ab Opponentibus. Neq; enim competit eis jus Respondentis; ut dixi jam siepius. Quod si vero petierint, ut discipuli, probationes ab Ecclesia, tanquam doctrice, adeoque partibus Opponentis & Actoris ante serio reis nunciaverint, bene erit ; tunc enim non debebunt ulterius Ecclesiae praescribere, ex quibus principiis deduci omnia velint,sed principia fidei illa acceptare & statuere in mente,quae traduntur. magistra illa nostra sanctissima, selaque in terris peritissima

semper talium. IX. Dicamne adhuc unicum Quam certum nobis est, esse Deum, aut bis duo conficere quatuor, tam est nobis etiam certum, reperiri a Lutheranis argumentum prorsus nullum unquam

posse,quod erroris in fide convincat Ecclesiam, aut sophisticum non sit; adeoque facilius dilui nequeat, quam ostenditur, Scripturam sibimet quibusdam locis haud adversari ; atque ita pe manere verissimum Divi Thomae illud, quae eontra si-dem inducuntur, non esse demonstrationes, sed solubilia argumenta. Quod si tam certi itidem Lutherani essent, suppetere tibi ejusi

modi argumentum, proferrent id equidem. At nunquam fece-1unt; nunquam facietit. Putant sussicere , si ratiunculae suae via

deantur sibimet ipsis in suis oculis rationes longe gravissimae;nihil pensi habentes an eae procedant e principiis ab Ecclesia concessis, vel non. Ergo perinde est, ac si argumentati nunquam fuissent. Quid enim reseri, si opponens, Respondentem esse convictum, judicet; quamdiu, inquam, Respondens id non deprehendit in sua eonscientia ρ Probationum vero probationes pollicentur quoque Candide eloquar. Nihil est. Audivimus eos jam inde ab eo tempore, quo turbare Ecclesiam coepit Lu

92쪽

Τ Ε L E S C O P I V M. ssvel jam tandem proserunt probationem probationum ultimam,& in ea subsistunt 8 An, quia nesciunt,quid concedamus vel non concedamus Atqui sic imperitiam produnt rerum nostrarum,

quas intus & in cute notas esse sibi, & sibi melius quidem quam

nobis , clamitarunt semper; judiciiq; inde contra nos temerariise reos peragunt. Aut ergo veniant prius & discant, quid credamus ac doceamus,quam nos inpugnent judicentque ue aut m ri cavillatores Zc calumniatores erunt. Vel, an ideo probationem ultimam, sive ultra probari neseiam, dare statim , eique insistere, ac librorum interim ingentium finem ullum facere , abnuunt, quod litem sine exitu quaerant λ At sic hostes concordiae erunt; quam qui aversatur, Deum pacis ipsummet aversatur atque odit. Quod signum certissimum erit, fidem eorum & religionem a Deo nequaquam esse. Qua de re alias pluribus. X. Caeterum, an non, Christum praecepis te unicuique, communicanti sub specie panis, communicare simul sib specie vini, demonstravit jam Catholicis, id negantibus, Helmestetum ingente volumine, rationibus adamantinis refertissimo λ Ita clamat quidem auctor libri; ita clamant Omnes ejus assectae; immo non tam clamant hi, quam conclamant, actum nunc esse de Papistis; neminem enim horum inventum iri,qui selidi quid reponat. sic, inquam, judicant isti, non secus ac si judices nostri nobisi et etiam agnoscentibus, forent, & mentes Catholicorum omnium, necdum auditorum, ac sensa intima, vel divinare plane infallitibiterque possent, vel perscrutati undiquaque, lucernis adhibitis, fuissent, aut edocti etiam forent per Notarium ac testes fide dignos, ita tremere inde ac pavere coepisse Doctores quoque nostros, ut, ad unum omnes desperabundi ,elegerint suspendium e trabe, quae prima sese oculis onerat. .idnam vero dicunt ad haec nostri Catholici Vno verbo ; bono se animo esse, nec moveri quidquam ventulo isto. Addam plura Possem; sed necdu lubet. Illud interea dissimulare nequeo, quod nostrorum non nemo scribit ad ipsum Eminentissimum Archiepiscopum Sc Imperii Romani magnum Septemvirum, sedentem in Cathedra Moguntinat Achialasprofecito non en Calixim, cui op is opponere tot Hectoras ε miseran ipse magis quam formidandus. Quicquid sit ; si argumentum nostrates in volumine hoc vel unicum evidens repererint, manus dabunt illico ; sin vero nullum,

93쪽

s4 B. N I Η v s I Iclamabunt contra & potiore quidem jure, quia Respondentes,

nomine Ecclesiae,) actum esse de toto Lutheranorum contra Ecclesiam negotio ; praesertim cum credatur a suis ac perhibeatur auctor ille, qui Celsitudini tuae librum consecravit, scripsisse hac de re melius doctiusque, quam ante eum quisquam Lutheranorum alius, & probationibus quidem usus esse invictisJ1mis. At vero Augustana Confessio fidem hic Lutheranam arcessit ac sussipendit maxime ex illo; Bibite ex hoc omnes inec tamen ipse ostendit, sicuti provocatus erat ut ostenderet unice, sequi inde contra nos quidquam. Ita Moguntia in Vindiciis recentibus. Ita & ego in opusculo Germanico. Ergo,cum demonstratio, quae debebat esse primaria, vacillet, minoris momenti erunt ipsius jacula caetera. Et hoc ipsum tamen palam quoq; seorsim fit a Moguntino Canonico, viro eruditissimo ; immo & a Nihusio. Contra quem scribere Calixtus, licet dedignetur, dignatus tamen fuit ; nam quicquid ab ipso contra Ecclesiam Catholicam scriptu est, scriptum est & contra Nihusium. Plura, ut audio, in vulgus emittit subinde Calixtus,ut eo magis ossiciat Catholicis. Frustra est; immo indicium id est in fugam sese conjicientis ; quamdiu necdum convenit inter nos de uno, quod attinet Communionem sub sola

specie panis. Itaque hic stet, si vir est ; & ita quidem stet, ut non prodat libidinem criminandi Ecclesiam Catholicam, & huic fidos, tum alios, tum ab anno CID IDC xxv Nihusium, sin quo artificio excellere ipsum, lubentes fatemur,) aut etiam alias multiloquii amorem, a quo peccatum non abesse ait Salomon ; sed unius tantum teli acie, ex Scripturis aut antiquitate alia depromti, quantum poterit quidem, transverberet Ecclesiae viscera vitalia, aut, viribus conatu eo fractis atque consumtis,concidat ipse ut sic loquar) atque exhalet animam. Celsitudinem vero tuam humili me oro ego, ne inclementer accipiat, quod, ubi me tueri caussam optimam puto, & venatorem concordue sincerum ago, nequaquam formidem lucem , aut contemtum ei ullo dejiciar.

Et sic finiens, eandem Celsitudinem tuam,cum tota Illustrissima familia, & aula, & proceribus ditionis, & subditis caeteris, ipsaque etiam Academia Helmestetensi, Deo commendo ex animo.

94쪽

ANNOTATA.

On possunt Euangelici, nolint velint, disteri,

nos tot centenis annis. ante illorum tempora,

in vera, & antiquitus per manus nobis legitime tradita, Christianismi possessione fuisse: in qua eadem, Deo sit laus, usque in hodiernum diem adhuc persistimus. Caeterum quod illi, seces . sone a nobis facta , ab hujus Christianisini consortio recinerunt, ejus rei caussas non habent idoneas, quae coram Deo consistere, atque ipsorum conscientias tueri possunt. Atque, si vel hoc unum Euangelici diligenter ac serio secum expenderint, &animum, nec occupatum praejudicio, nec omnino praefractum, ad hujus rei cogitationem attulerint,dubium non est, quin paullo momento in eam partem impellantur, ut vel postliminio ad Ecclesiae Catholicae communionem redire cupiant. Quod si facere omnino nolint, erit aliquandis tempus, ut, poenitentia ducti, se deceptos esse intelligant. Sic iti capite pramo. Sequitur jam caput ibidem secundum. I. E' A propemodum est, hoc seculo, veteris Ecclesiae se Utuna , quam, priscis temporibus, Susannae, mulieris omnium integerrimae & innocentissimae, fuisse accepimus. Quemadmodum enim haec quondam publice traducebatur, quod adultera esset et sic nostro seculo lectissima Christi Iesii sponsa, sparsis per totum orbem contumeliosis clamoribus, graviter ab Euangclicis accusatur, quasi Christo Domino fidem distam fefellerit, & scedissimo sese adulterio contaminaverit. Itaque per Euangelicos,velut ad tribunal, per vim rapta est,& gravissimis accusationibus impetita e nimirum ut, penitus per Calumniam oppressa, e medio demum tolleretur. II. Notum vero est ex lege naturae, tum ex jure communi,

cum caussa aliqua legitimo processu discuti eada sumitur,neccssarium

95쪽

me B. NIΗvs II sarium esse, ut principio sit, qui iustineat accusatoris persenam, aut crimen deferat. Deinde accusetionem idoneis & sufficientibus testim iis probari oportet. Solet etiam permitti reo, ut contra, quae ipsius causae inserviunt, in medium adferat, &seipsum, uti potest , defendat. Ρostea sententia ipsa ab legitimis

caussae judicibus pronunciatur. Cui demum executio siaccedit. Neque fas est, ut vel accusator in sua ipsius causa testimonium ferat, aut judicis vices sabeat, vel testis, accusatoris, aut judicis partes agat. Si legitimo procesis causia tractari debeat, minimum accusatores, testes, & judices,diversas esse personas opo tet. Vide autem, humanissime lector, quomodo hactenus in ea caussa versati sint Euangelici, quam contra Ecclesiam veterem, quae unica Iesu Christi sponsa in in terris, susceperunt. Sparserunt de ea toto terrarum orbe rumorem , uti diximus, quasi sponso suo non servarit fidem , sed, adulterio turpi commissis, Satanae scortum evaserit. Itaque hoc agunt, ut, ad supplicium rapta, quacunque ratione d medio tollatur.

III. Iam, quis primus Ecclesiam hujus tam horrendi criminis insimulavit γ Euangelici. Quod si vesint inficias ire, frontem

profecto non habeant. Novit enim universus mundus, verum

esse, quod hac parte dicimus: quin 3c eorum libri,& conciones, hoc ipsum perpetuo crepant et ut necesse non sit, huic loco diutius immorari. Qua in re Donatistas, qui D. Augustini seculo pacem Ecclesiae perturbarunt, imitari videntur. Nam & ii dicere solebant, totum mundum a Christo, violata fide,apostatas se, se vero solos in Africa Dei populum esse. IV. Secundo,quis de objecto adulterii crimine testimonium tulit Euangelici. Si hoc negare velint, quaerimus ex illis, quosnnquam alios in hac caussa testes adhibuerint, quam seipsos, aut sui similes P Atqui Scripturam in testimonium produeunt, i quis. Sane quidem, & Satan ipse contra Filium Dei Scriptu ram produxit: fecerunt idem priscis temporibus, ad Ecclesiam oppugnandam, Ariani, Donatistae, tum quicquid unquam fuit haereticorum. Verum, non semper Scripturae testimonium adfert, quisquis verba Scripturae producit. Ea enim a vero Spiritus sancti 1ensu detorta producere, non est Scripturas, aut Dei verbum , sed suum ipsius testimonium adferre. Sic Euangelicisci ipturas quidem prae se serunt ό neque quidquam habent iri

96쪽

TELESCOPI v M. ιν ore frequentius, quam Dei verbum, Euangelium. Acras literast

verum quod sub eo titulo in medium asserunr, revera non Spiri tus Sancti , sed ipsorum , est testimonium. Corrumpunt enim Scripturas, easque ad suas cogitationes, quae ipsis dominatas sunt,detorquent. Habent nimirum suas phantinas,quibus apposite verbi Dei larvam induunt, easque deinde , testimonii loco, contra Dei Ecclesiam in theatrum producunt. V. Atque hoc fallendi artificio, non tantum Euangelici conatra nos, verum etiam in suis domesticis certaminibus alii contra alios, utuntur. Quod Calvinus adversario suo Ioachimophalo, Lutheranae familiae Euangelico, probrose objicit, cum ait et Suis omnibm figmentis larvam verbi Dei audacter induit. Sie therus Carolstadii jactantiam exsibilat, quem indesinenter, Verbum Dei, Verbum Dei, crepare scribit. Omnia istorum

nia, inquit, niihilnisi Verbum Dei sunt. Hoc est; quicquid id ge

nus homines somniant, id divinae Scripturae dictis,tanquam pablio quodam exornatum,in scenam producunt, atque deinde pro verbo Dei venditant et quanquam revera nihil amplius, quam sitorum capitum semnia, suasque cogitationes, producunt. Id ipsum Lutherus etiam de Anabaptistis scribit. uuandoquidem

sum, inquit, opiniones mordicus Apprehenderunt, rationem ineunt, ut ad eas accommodent, immo per vim trahant, Scripturam.

VI. Quemadmodum igitur hac parte contra seipses agunt, sic etiam agunt in ea caussa, quam contra nos atque Ecclesiam veterem susceperunt. Cujus rei, si placet, exemplum in medium adferamus. Dicunt, Idololatriam esse, quum Ecclesiae praecinptis Catholici paremus, ejusdemque constitutiones atque caer monias observamus. Quae testimonia producunt,ut id probent Nomine quidem Verbum Dei a re vero ipsa suas cogitationes.

Scriptum esu, inquiunt, xv; Sine causa colunt me, docentes do trinas mandata hominum.lam quaeritur,an ea Scripturae verba hoc intendant, & satis probent, omnes constitutiones, quae sive per Apostolos, & Apostolicos viros,sive per generalia Concilia, in Ecclesia Dei sancitae sunt, idololatricas esse λ Nihil vero minus. Christus dictum hoc, ex Isaia Propheta, contra Scri- has de Pharistios inducit, qui suas eonstitutiunculas pluris faciebant, &urgebant magis, quam Dei mandata ; immo qui propter suas traditiones praeceptum Dei contemnebant, & libere

97쪽

st B. N I H v s I Iviolabant. Ad huiusmodi casum verba ea, quae supra posuimus, cqllimant: neque potest ex iis colligi, quod isti dicunt, omnes

in universum humanas constitutis nes, idololatricas esse s aut idololatriam committi, si observentur. VII. Ad hunc fere modum Scripturas plarrunque torquent. cum eas in suis concionibus, aut scriptis publicis, ad Ecclesiae doctrinam oppugnandam producunt. Id quod hoc modo facile deprehendas, si sacrarum literarum dicta, quae per vim aliorsum flexerunt, E manibus ipsis extorqueas, easq; primum ab e plicationibus ipserum, tanquam a fermento quodam,expurges,& suo deinde germano veroque sensui restituas. Itaque verum est, quod supra diximus, Euangelicos, cum sacras literas k genuino sensu in alienum detortasstdferunt,suum testimonium a ferre. Quod dum faciunt, multis certe modis graviter peccant. Nam & Spiritui Sancto, cujus instinctu divinorum voluminum auctores scripsisse constat, ea saepe assingunt, quae ipsi nunquam in mentem venerunt: deinde suas ipserum cogitationes & pha tasias verbi Dei nomine audacter venditant: demum Scripturae divinae titulo, tanquam ovina quadam pelle, insidiose tecti, sim- pliciores foede circumveniunt. Quo nomine procul dubio supremo Iudici rationem aliquando reddent. VIII. Non dicemus hoc loco,quomodo, praeter hanc vim, quam Scripturis inferunt, etiam alia permulta in testimonium adducunt, quae falsa sent, & confictis,iisque satis crassis mendaciis, atque calumniis, dilectissimam Christi sponsam injuste gravant. Nam ea de re, volente Deo, postea seorsim peculiari capite tractabimus ; ut necesse non sit, iis commemorandis nunc

diutius immorari.

IX. Tertio , quis in hac gravi causa sententiam pronunci vit Euangelici. Dicent hoc loco et Nequaquam nos ipsos in causa judices constituimus, sed Scripturae permittimus, ut sententiam ferat ; neque, cum judicare videmur, aliter quam

ex divini verbi praescripto judicamus et quo fit; ut hujusnodi

sententia, non pro nostro, sed pro Scripturae judicio, haberi merito debeat. Haec Euangelici. Ad quae nos respondemus. Quemadmodum ex Scripturis testimonia producunt,sic & sententiam ex iisdem ferunt i scilicet ut & testimonia & sententiam, quae revera ipserum sunt, sacrarum literarum titulo inh-guita

98쪽

TELESCOPIUM.gnita proferant. Caeterum sub hoc velamine occulta quaedam de valde periculosa fraus latet, quam nonnihil detegere,& in ape

rum proferre lubet. Nam in ea certe cardo totius negotii vertitur: & est hoc quasi momentum unicum,ea quo omnes religio onis controversiae dependent.

X. Cum Euangelici Scripturam sacram in rebus fidei eon troversis judicem constituunt, id hoc tantum sensu faciunt, ut ea ipsa Scriptura non aliter, quam ad ipsorum praescriptum M voluntatem, intelligatur. Neque obscurum est ex omnibus il lorum actionibus, eos non alia conditione judicium Scripturis sanctis deferre, nisi ut penes ipsos potestasiit, easdem ad sui capitis normam interpretandi. Quod ex iis, quae statim dicturi suismus, cuilibet animadvertere licebit. Lutherani, Sacramentarii, Anabaptistae, Schwenkfeldiani, Ariani, atque omnes omnino haeretici, uno ore clamant,Scripturam Lcram,aut Dei verbum, unicam esse normam, qua sela religionis controversiae omnes dirimi ac dijudicari debeant: quemadmodum omnibus notum est. Iam, si quaeras ex iis, quos Calvinianos aut Sacramentarios vocamus, an ferre possint, ut Lutherani, arrepta hac divini verbi norma, doctrinam illorum de Baptismate, de coena Domini, de peccato originis, de praedestinatione, atque aliis controversis

fidei capitibus judicent; reipsa deprehendes, quod id omnino

ferre nequeant. Si vicissim Lutheranos interroges, an suam de capitibus enumeratis sententiam, Sacramentariis, divini verbi

regula dijudicandam, permittere velint; intelliges, quod nolint. Nec Anabaptistae huic eidem normae, si eam Lutherani, vel calvinistae in manu habeant, doctrinam suam examinandam sit icere volent. Quamobrem vero Nimirum alii alios suspectos habent, fore, ut hac norma non recte & probe utantur. Igitur quaelibet secta hoc stactat, ut ipsa eam in manu habeat. Possunt ferre Lutherani, ut Scriptura judicet ; modo Lutheranus is sit, qui sententiam ex Scriptura pronunciat. Similiter & Calvinime, & Anabaptistae, Scripturae judicium non defugiuul ; modo& is eorum similis sit, qui judicium illud promulgat. Si secus

fiat, non placet conditio.

XI. Vides igitur, Euangelicos ipsos serre non posse, ut Sci ptura judex sit, nisi eam cuilibet sectae., ut commodum est, pro 'luo libitu explicare atq; torquere liceat. Cum igitur ad Scriptu-g a ram,

99쪽

ram, tanquam unicum κω νον εc normam unicam, provocant,

eam semper squanquam dissimulanter & tecte) conditionem adjunctam volunt, ut normam hanc ipsi seli in manu habeant, stoque arbitratu, prout ipsis commodum est, huc illucq; inflectant

atque contorqueant. Vbi vero ad hunc modum agere non conceditur, subsistendum ipsis est, neque progredi ulla ratione possint. XII. Caeterum , ut apertius intelligas, amieelector . quod hoc loco dicimus, pinguius adhuc rem totam ob oculos tibi defigemus. Cum Lucteranus quispiam dogmata Calvini condemnat, quo fundamento nititur Z Dei verbo, & sacris literis. Cum Lutherani & Calvinistae simul Anabaptistarum dogmata condemnant, quo fundamento nituntur Dei verbo, & sacris literis. Quid igitur in causa est, aut unde hoc pendet,quod alii aliorum judicium, sacrarum literarum nomine promulgatum , pro vera& sacris literis consormi sententia non agnoscunt Nimirum id totum ex eo pendet, quia alii alios acculant, quod verum Spiritus divini sensum in sacris literis non assequantur, sed suas ipsorum opiniones, litera divini verbi, tanquam pallio quodam, obtectas, fraudulenter producant. Quis igitur hic judex erit ρ vel quis hanc inter eos litem dirimet, aut lata sententia definiet, quae secta inter omnes verum atq; genuinum verbi Dei sensum, ipsamque Spiritus Sancti mentem, in Scripturis assequatur

XIII. Sane, in hoc quasi cardine omnes religionis controversiae vertuntur. Neque ullam hoc loco elabendi viam invenient Euangelici, etiamsi per omnes mundi angulos discurrant. Seriptura enim, quemadmodum humana voluntate scripta non est, ita neque propria interpretatione fit, uti D. Petrus testatur. Vnde consequens est, veram ejus statentiam, non ex privata Cujusquam, sed publica omnium interpretatis,ne, hoc est, ex perpetuo totius orbis Christiani sensu atque consensu, hauriendam esse. Quamobrem, audiendum est hac de re judicium Ecclesiae

veteris,atque ad eam divinarum literarum intiuigentiam recur-xendum, quam hactenus universus orbis Christianus, toth mille quingentis annis, tanquam ipsam veritatem,amplexus est. Quod

si hoc consilium illis non placeat; si, quemadmodusti hactenus fecerunt, in proposito suo perstare volent ; si privatas suas, easque dubias & incertas opiniones,publieo totius orbis Christiani

judicio

100쪽

TELESCO Piv M. ior judicio praeseri e non desistent: certe nihil aliud futurum est, nisi ut, quo vehementius currunt, eo longius a veritate recedant,

immo ut de die in diem profundius foedissimis errorum serdibus immergantus, neque prius a domesticis concertationibus de intestinis dissidiis quiescant, quam seipses, ut D. Paulus inquit, mutuo devorent, & penitus absumant. Quam ad rem hactenus omnia sua studia contulisse videntur. Non est igitur controvem saa de Scripturis squas Euangelici nobiscum pro Dei verbo agnoscunt ted de vero germanoque Scripturarum sensu; sine quo Dei verbum nomen suum an lutit, & hominum, aut diaboli verisbum fieri potest. -- XIV. Ex quibus omnibus liquido constat, Euangelicorum sententiam, quam ipsi, velut e Scripturis desumtam, contra v terem Ecclesiam proferunt , non haustam ex Dei verbo, sed εvertiginosis illorum capitibus depromtam esse. Quo fit, ut pro legitima haberi nec debeat nec possit. Alioqui, si recte tractarent divinas literas, easque in vero suo atque Catholico sensu adducerent, nullam illis hoc nomine litem moveremus.Est enim ex ore Dei profecta Scriptura ; scripta quidem ab hominibus, verum ab iis hominibus, qui, tanquam: instrumenta divinae majestatis, Sancti Spiritus instinctu ductuque omnia literis consignarunt. Neque vero etiam inficiamur, eandem Scripturam insignem esse normam e verum, multum interest, quis eam in manu habeat. Si is nequam est, dc veterator, magnum Ecclesiae Christi detrimentum inferre, atque hanc normam I quantumvis

justa sit, ad sui capitis phantasmata detorquere, eaque foede abuti potest. Qua in re Euangelici nostro seculo diligenter & muru

tum versati sunt.

X V. Iterum fatemur, scripturam sine dubio verbum Dei euse, modo in eo vero sanoque sensu, quem Spiritus Sanctus inter scribendum intendit ut eum hactenus Ecclesia Catholica sine dubio habuit) relinquatur. Si quis eam vero ab hoc sensu alior sum detorqueat, quod Euangesicos facere , certum est, ) non jam amplius Dei, sed illius veruum est, qui eam ad instituti sui dispositionem per vim inflectit, & ad palliandum sitas cogitati

nes contorquet Igitur non minus vere, quam eleganter, D.Hip. Tonymus scriptum reliquis: Non putemus verbis Scriptu

SEARCH

MENU NAVIGATION