Mauri Sarti ... De episcopis eugubinis ad eminentissimum & reverendissimum principem Henricum Henriquesium ..

발행: 1755년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Ialutem re apostolicam benedictionem . Cum omnis vera religio c. m. primis regulam beatissimi Benedicti, in qua virtutum perfectio, sum in discretio noscitur insitura, que o a S. Patribus a principio demore suscepta est, ct ab ecclesia Romana euerabiliter approbata , obis γ adimus obserυandam . Deinde singula disciplinae religiosae capita persequitur , quae Damianistarum institutum perficiebant, eaque ad insapGregorii praedecessoris damussim servanda dicit. Dat Laterani II id. mariti pontifc nosti anno III. a Ex Benedictino instituto , quod profitebantur Clarissae, factum puto, ut abbatissas habeant, a quibus

regantur, contra morem ceterarum monialium , quae a Mendicantibus originem ducunt.

III. Primum hoc Clarissarum monasterium apud Eugu binos non fuit. Vidimus enim a S. Vilano episcopo eas inductas fuisse ad S. Mariae de Pelagio. Earum causa datum est aliud Alexandri IV. diploma , quod hic subjicimus. Ex autographo , quod est in archivo S. Benedisti, exscripsit Angelinus. Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto flio rectori ducatus Spoletani salutem, apostolicam benedictionem . Pro parte in chris filiarum abbatisse re conGentus monaserit S. Mari de Pelagi Eugubin. ordinis S. Damiani nobis κtitit intimatum quod dilecti sti prior o conventus monaserit S. Crucis Fontis Avellane ordinis S. Benedicti quamdam ecclesiam iuYta idem monaserium S. Mari inter ciGitatem Uubinam ct monaserium ipsum de ου conseruere inceperint per quam satus re tranquillitas dictarum abbatisse' monialium non modicum perturbatur. Unde eosdem priorem re conventum monendos duκimus di homtandos Uris eis dantes literis in mandatis ut ob reverentiam sedis apo-

solice' osram ab ejusmodi ecclesie conseructione des an . uocirca discretioni tu per aposolica scripta mandamus quatenus si dicti prior

conventus mandatum no strum super hoc negleverint adimplere ab ejusmodi ediscatione penitus desipere monitione premissa ecclesiastica censura compellas. Datum Laterani v Kal. april. ponti atus Uri anno secundo.

Anno scilicet M CCLVI.

IV. Hoc etiam Jacobi factum , memoria dignum , praetereundum non est , quod cum anno MCCLVII. ecclesiam S. Joannis in castro Frastae filiorum Uberti, nunc vulgo a Fratia, conlecrasset , conciOnem habuit, in qua vehementissime dixit contra usurarios c falsarios, quo etiam anathemate confixit b). Etiam Franciscus episcopus, qui annis fere quinquaginta post hunc floruit, contra usurario plures edidit constitutiones, ut uo loco dicemus. V.

162쪽

V. Ne quid autem de hoc episcopo omittamus, quod de eo age- qui licuerit, silendum non est graves illum habuisse simultates cum monachis . Crucis Fontis Avellanae anno enim CCLIV. Petrus abbas S. Donati ex oppido ualdo agri Nucerint , delegatus a Richardo diacono Cardinali, ducatus Spoletani reflore, acobo edixit, videret imposterum, ne quid molestiae in serret priori, fratribus eremi S. Crucis Foniis Avellanae, priori item ceteriique ejus instituti monachis, qui in insula filiorum Mans redi degebant, ad eum locum scilicet ubi postea Collet lacciarii oppidulum exstructum fuit a). Eodem anno Adjutus anensium epit copus judex a sede apostolica datus canonicis ecclesiae Eugubinae eorum quaedam jura asserit, praedia vindicat in valle Marcula agri Eugubini, ut x ejus ecclesiae tabulis apparet b).

VI. Pauca haec de re ecclesiastica Eugubinorum tempore acobi episcopi hinc inde corrasimus nunc aliquid de re civili ejus civitatis delibandum , quod nec ghellus facere omisit. Primo autem occumrit amplum diplonia riderici II. Eugu binis concessum , quo confirmantur privilegia ab Henrico VI. ei civitati alias indulta . Diploma datum est anno MCCXLI. Decembri mense, eique scribendo adfuerunt patriarcha Aquileiensis , Bernardus Panormitanorum archiepiscopus, Die strensis, c Marsicanus episcopi, Henricus de Morro imperialis curiae judiciarius, aliique magnale . VII. Memorat etiam Ughellus castra quaedam Eugu binis attributa a riderico I. Imperatore ad annum CCXLIV. Pauli episcopi temporibus. Sed perperam hic Paulum inducit, Jacobus enim multo ante annum CCXLIV episcopatum inierat, diuque postea tenuit, ut supra itendimus. At ne id quidem reprehensione caret, quod castra quaedam Eugu binis ab Imperatore tradita scribit; quasi vero non unum idemque castrum esset Cantiani, moim trani nomine dictum. At initum id non pervidit se ghellum , qui in eo ipso ridericiano diplomate, quo haec donatio continetur, quodque Ughellus ipse edidit, non castra, numero plurium, e singulari numero castrum legerat , caprum cilicet Camran Col. Macrani Tolle haec monstrave iborum, lege corum Cantiani, o Colmatrant. Porro castrum

hoc Fugu binis se donare profitetur ridericus cum pertinentiis,' disfrictibus uis tam intra , quam κtra sic enim in diplomate ipso le-gnur praedictis hominibus de Eugubio delibus nostris de mera nostrae

liberalitatis gratia duximus concedendum es dantes eis tiberam potestatem,

ut a Archιυ. Avei membram cic. V. n. VI b Archiυ. Armau. lib. D pag. 25 I.

163쪽

ει in Uro pso. urisdictione ipsius libere uti valeant, tam in mria, quam in hominibus, sicut aliis castris Iurisdictionis eorum. VIII. Quam mendose ridericianum diploma editum sit apud Gghellum, vel hanc unam particulam, quam hic protulimus, considerant , facile intellectu erit. Eam nos exscripsimus ex appendice ad apologiam, quam Vir apprime eruditus opposuit Aegidio anninio in literaria concertatione, quam cum eo habuit de origine Pergulani oppidi, deque praecipuis aliquot historiae Pergulanae capitibus. Eruditum hunc hominem, quem dixi, norunt omnes esse Lucam Antonium Gentilem olim seminarii Pisaurensis moderatorem, qui modestiae causa suum nomen reticuit in iis scriptis, quae in hac controversia vulgavit Ediderat anninius monumenta historica Pergulae oppidi, patriae suae a), in quibus nonnulla notavit vir eruditus, quem dixi, edita epistola , in qua annini librum ad severioris criticae artis regulas exigebat b). Non siluit anninius, libellum emisit, quo

sua monumenta historica Pergulana vindicaret c); in quo cum non satis fortasse modum in scribendo tenuisset, ejus adversarius stilum acuit, apologiam, quam dixi, conscripsit d nervosam , eruditam, elegantem, cui cum anninius respondere iterum voluisset, vix quidquam praeter verba dedit e). In appendice igitur veterum monumentorum , quae ad calcem ejus apologiae adjecta est , extat Fri-dericianum diploma, cum duobus aliis ejusdem Imperatoris , quae ignoravit Ughellus. Primum datum est anno MCCXLI. quod supra memoravimus. Alterum datum est anno MCCXLVIII in castris in depopulatione Parmae per manus magistri Petri de Vinea. Hoc diplomate ridericus Pergulanum oppidum Eugubinis attribuit eis enim per eos dies favebat, propterea quod in uas partes necessitate compulsos adduxerat. Anno enim CCXL cum ingentibus copiis in Umbriam venerat, Fulginium iturus cum per Eugubinorum, Nucerinorum fines exercitum traduxisset, eas civitates resistendo impares sibi adjunxit, aliquot annis retinuit. Sed cum audimus duo castra Cantianum is Pergulam ab Imperator Eugu binis donata , non ita

est interpretandum, quasi quidpiam de suo dederit, sed quod vi, carmis ablata restituerit ea enim castra Eugubini ipsi ante illud tem

164쪽

pus construxerant, ut supra ostendimus. Cum hoc ipsum solium praelo paratum esset, Lucas Antonius Gentilius acerdos non semel laudatus Wob omnigenam eruditionem cum singulari humanitate, modestia , .moribus innocentissimis conjunctam nunquam satis laudandus, diem clausit extremum. Ejus mors cum Pisaurensibus omnibus, a quibus unice diligebatur, tum mihi imprimis acerba accidit in eo

enim non solum amicum optimum, sed etiam studiorum meorum adjutorem fidissimum amisi, quo veluti obstetricante, ut cetera ejus merita in me sileam , hic ipse meus liber de Episcopis Eugu binis ex

officina avelliana prodibat. Natus est Turricellae, Feretranae dioeceseos oppido , ac postmodum civitate Eugu bina virtutis ergo donatus. Vixit annos XXIII. Decessit exto calendas Aprilis, testamento condito, quo inter cetera, quae ejus prudentiam, pietatem demonstrant bibliothecam suam copiolam optimis libris instructam Umberto Aloysio Radicati episcopo Pilaurensi legavit. IX. Frustra autem hic triumphum agit anninius contra adversarium tuum, qui dixerat, Eugubinam civitatem ad annum CCXXXV. quo castrum Pergulanum conditum est, apostolicae sedi fidissimam fuisse. Hunc animose carpit anninius, quasi fieri non potuerit, ut cuin Eugubini ad annum CCXXXV. Romano Pontifici parerent, iidem non possent riderico Imperatori subjecti esse ad anno MCCXLI. MCCXL V. CCXLVIII., quibus uni rum annis ridericiana illa diplomata Eugu binis data lunt. Itaque non olum anno MCCXXXV. Eugu binos riderico , apostolicae edis hosti acerrimo , favisse existimat, sed jam inde ab anno MCCXX. quo ridericus imperium auspicatus et . Id porro infelici conjectura infert ex iis verbis, quae in ridem ciano diplomate , quod anno MCCXLI. datum est, de .ugu binis leguntur , devotionem , di fidem inconcusse gesserunt, ct incessanter non desinunt ad nostram nerere maiestatem. Ea enim dicta sunt captandi gratia novorum lubditorum benevolentiam, qui non alia re, quam terrore armorum, extremae calamitatis metu a fide Romani Pontificis ad tempus abducti sunt. Sed quem plane perluadent duo illa verba Friclericiani diplomatis, quae commodissimam imterpretationem patiuntur , hunc nihil movent duodecim diplomata

Gregorii IX. annis CCXXXIV. 3 MCCXXXV. Eugubim data, in ea ipsa appendice ad apologiam adversarii sui edita , ubi ridericiana illa diplomata uiderat ideo vel in ipsa meridiana luce coecintimus, cum ritudio partium abripirnur.

X. Per idem tempus nova dissidia fuerunt inter Eugu binos, Mallientes, armis pugnatum est , in caedes, direptionetque suerunt. Unde

165쪽

Unde mali initium ortum sit, compertum non habeo, sed cum Callienses cum Urbinatibus foederatos in Pergulanorum fines potissimum irrupisse, ab Eugubinis in castrum Montis episcopalis impetum esse

factum constet, veteres simultate propter conditum ab Eugubinis a. strum Pergulanum ante exortas, nec latis adhuc extinctas, his novis turbis causam attulisse conjicio. Sed brevi tamen inter utramque civitatem pax restituta est his conditionibus, ut Eugubini a lacessendis Calliensibus iisque praesertim, qui castrum Montis episcopabis incolerent , deinceps abstinerent, Callienses vicissim Eugu binos, ac praesertim Pergulanos nulla ratione violam sinerent. Extant ea de re tabulae publicae, quas eruditus censor historiae Pergulanae ad calcem apologiae tuae vulgavit a). Ex iis constat, tumultum anno MCCXLVIII. Augusto mense exortum , eodemque ipso mense extinctum , ac triennio post novis conditionibus inter utramque civitatem pacem rursus initam novimus, cum de castris Monis episcopalis, cPergulae dii ceptatum esset b). XI. Est id quoque ex historia civili Eugubinorum minime praetereundum , quod Glomilci castrum iis temporibus communi Fugubi novenditum est a Munaldo Suppoli ejusque filiis Guidone, mugucci-nello, qui castrum illud avito iure possidebant, pacto quadringentarum

libraram Ravennatium pretio. Sunt ea de re tabulae in archivo Ar- manno ad annum CCLVΙΙΙ. scriptae c). Fosi a tum quoque castrum , in via Flaminia, inter adinum, Helvillum, Eugu binis venditum est a Ra ineri Mariciani comite , quae res Perusinorum a-himm non admodum Eugu binis amicos, magnopere irritavit d). Idalino MCCLI. gellum est , quo anno Innocentius IV. Petro apoc-cio Cardinali S. Georgii Legato pro potet late manda Vit, ut arcem Castilionis idebrandi, quam ab Eugubinis contra jus fasque resectam, causabantur Perusimi , subruendam curaret , ne noVis armorum motibus inter eas civitates materia praeberetur Excitum fuerat illud castrum mutuo consentu post longa dissidia. Sed acrius postea pugnatum est castra multa Fugu binis adempta partim Perusinorum Ammis, partim auctoritate Pontificis, qui Perusinis favebat. Tandem Eugu bini bello fessi pacis consilia agitare coeperunt, quae anno

MCCLIX firmata est e). XII. Sed jam e diverticulo in viam. Joannes successet Jacobo episcopo anno MCCLVII Ita jejune admodum de acobi successore U-ghellus At anno MCCLVIII. adhuc in vivis erat acobus, Qu- lio

166쪽

tio mense insequentis anni MCCLIX. sedes Eugubina vacabat, ut initio diximus. Vel igitur Joannes iste expungendus, vel momenta. neus ei episcopatus tribuendus, vel denique citra ullum mensem anni MCCLIX. trahendum est ejus episcopatus initium. Id facile ghel. lus ipse concesserit, qui nullum monumentum affert, quo necesse sit ejus episcopatus epocham ab anno MCCLVIII exordiri.

XXX LIACOBUS

I. Ubi Joannem Jacobi successorem indicavit Ughellus , duobus omnino crbis, ut ante dixi , ad alterum acobum transitum facit, qui per id tempus Eugubinam ecclesiam moderatus est. Ita vero se habet apud Ughellum horum trium epilcoporum successio. XLI. Jacobus floruit in arim sede anno MCCXLVI. de quo mentio

MCCLVI. apud adivum sa). XLIV. Joannes succini MCCLVIII.

XLV. Iacobum Ioannes accepit, cumque e morbo laborare coepisset Ldentium episcopum versanum, Spoleti ducatus vicarium ab Urbano IV. habuit coadiutorem e reg. Vatic. p. fol. 8o. Vides hic proculdubio legendum Ioannem Jacobus accepit, hoc est excepit. Ac mirum sane tam visibile mendum ne in nuper quidem editione Veneta Italiae sacrae esse sublatum . Vides ei iam acobi hujus posteriori monumentum nullum aflerri, quo eum constet sedisse ante annum CCLXIII. Eo fit , ut nulla ratione intelligi possit, quo anno fuerit electus, maninter ipsum, Jacobum illum alterum, de quo supra diximus, locum habere potuerit Ioannes, quem sne tabulis, ac testibus ullis Ughellus ad annum CCLVIII induxit , de quo ne mihi quidem ullum monumentum Videre licuit. Extant in archivo ecclesiae cathedralis tabulae anno MCCLX scriptae, quibus tota cura canonicus procurator collegii sui instituitur , ut se sistat coram . pii copo Eugubino, at Jacobo ne a Joanne quis divinare ausit ZΙI. Communicavit mihi Raynaldus Repo satus inscriptionem antiquam , quae est in ecclesia S. Antonini in Gualdo Catiano Tudertis dioecesis oppido, quam hic edere placuit. In ea mentio est episcopi Eugu bini, e suppresso nomine , quod si esset expressum lux aliqua affulgeret ad chrono taxim antistitum Eugubinorum hoc loco tantisper emendandam. Inscriptio est ejusmodi: Con-

167쪽

Consecrat o huius eccles facta fuit tempore Urbani IV. a. D. CCLXII. die dominico II. Septemb. cui interfuerunt D. Bartholomeus σύ Spoletinus , re r. Nicolaus pus sisten qui Fnguli posuerunt indulgentiam

huc Cenientibus, re mittentibus hac ipsa die, o per totam octavam undecim annorum, re undecim quarant. sis Eugubin epas Fulginaten. Is Nucerin epsis Interamnen Enguli indulgentiam annorum L. γπs autem Tudertin. XXX. hoc annuatim ad honorem Dei, ct B. Mariae semper Virginis, ct s. Antonii, o Antonini martyrum, quorum corpora hic requiescunt, di corpus B Holini. Vides hic indulgentiam non in modo concessam, qui ecclesiam illam adiverint, sed qui alium etiam pro se miserint. Ex nominatis vero episcopis priores duos cum Tudertino ecclesiam dedicasse constat, posteriores quatuor rogatos non Venisse, sed indulgentiam pro more temporum illorum misisse arbitror.

III. Sed his ambagibus jam praetermissis, in quibus nihil certi di. spicere datum est, de Jacobi episcopatu paucis agendum. Cum is articulari morbo laboraret, coadiutorem habuit Fidantiam, sic enim hujus episcopi nomen in antiquis eorum temporum monumenti legimus, quem aliqui Fidentium dicunt. Hunc Urbanus IV jussit Calliensibus edicere, ni quantocius ad sinum sancta matris ecclesiae rediissent eos in pervicaciae suae poenam episcopo privatum irici is autem suas vices ad eam rem commissi abbati , Vincenti de Petrapertusa a), cumque Callienses non paruissent, Eugubinorum armis domiti sunt, Me pii opo privati, eaque dioecesis Eugubino episcopo attributa. Verum haud multo post restituta est ecclesiae Calliensi pristina libertas. IV, Narrat Ughellus Fidantiam anno MCCLXXVI. ex hac vita migrasse , quo etiam anno Jacobus excessit, Sed malim ad ingum audire, qui Fidantiam ait anno MCCLXVI. ad suam sedem rediisse, unde exulabat, propter anfredi regis tyrannidem. Addit ad ingus coadiutorem Jacobo episcopo Eugubino, abeunte Fidantia, datum esse

Leonardum ex ordine Minorum , quod etiam e monumentis Eugu- binis evincitur ' Equidem anno MCCLXXIII. de consensu venerabilis

patris Iacobi episcopi Eugubini re fratris Leonardi ejusden episcopi coadiutoris Ugolino abbati S. Benedicti de Montepillio potestas facta est

tradendi in emphitheosim communi Eugubinorum S. Paterniani castrum, quod ejus monasterii erat. V. Eo sedente fausta multa Eugubinis accidere anno enim MCCLXVII. III id. Octob. a Clemente V. exempti sunt subjectione et ducis

168쪽

ducis Spoletani, praefectus datus est, a quo regerentur , vicarius appellatus, quamquam non diu haec forma regiminis apud eos obtinuit. Quadriennio ante Urbanus IV castra collis Pergulae , Montis Siconis , alias Montesecto , Serrae S. Abundii, aliaque bona, ac jura, quae a montibus civitatis Eugubinae versus Marchiam obtinebant , ii dem confirmavit quod ratum habuit Clemens IV ad annum M-CCLXV. CCLXVI. ut diplomata vincunt apud Eugu binos asservata, edita ab erudito centore historiae Pergulanae, in appendice , quam apologiae suae attexuit. Sed anno rurium CCLXVII. cum nova dissidia excitata essent inter Callienses, Eugu binos, pax convenit inter utramque civitatem , cedentibus Calliensibus jus rene, quod in castrum Montis Siconis sibi esse putaverant. Quam. quam potiori jure ad Avellanitas caltrum illud pertinebat, a quibus

illud recepere Eugubini cum castris insulae filiorum Mans redi, icciae, Campetri, pagis aliquo , qua de re abunde dicemus in Antiqui

talibus Melinnensibus, ubi eas per otium edere licebit in lucem Castrum quoque Alfiolum ex tertia parte communi Eugu binorum vendidere abbas monachi S. Mariae de Alfiolo, de quo monasterio infra sermo redibit . Ad deis castrum Branchae , quod pro tertia item parte communi ugubinorum ad annum CCLXXVII accessit, cum juris distione, tertia etiam turris In unitissimae parte, quae ibidem erat. Pro iis omnibus Ravennates libras sexcentum septuaginta quinque solvere Eugubin . Superest hodiedum in ea civitate clarissima familia, quae ex Branchae nomine dicitur, quaeque castru Πλillud avito dominatu obtinuit . Haec partim ex Angeli ni schedis, partim ex tabulis archivi secretioris Eugubinorum, partim denique ex monumentis archivi S. Crucis Fontis Avellanae excerpsimus. Ex

his postremis etiam habemus nonnihil dissidii fuisse jacobo ep. cum monachis Avellanitis, de quo dicemus in antiquitatibus vel lanensibus, ubi de S. Albertino, qui per id tempus ei monasterio praeerat. Neque etiam Callienses inter Eugu binos diutina pax fuit. Annis enim CCLXXII. R CCLXXIII. turbae rursum exortae sunt, armi pugnatum. Pax inde consecuta est, quae anno MCCLXXIV. est confirmata. VI. Pertinet etiam ad Jacobi tempora Clementis IV epistola haec, quae sequitur, inscripta potestat , consilio is communi Eugubino. Clemens episcopus, C. Nuper nobis AP si exeuntibus nuncios ac fras literis desinasis inter cetera continentes apud vos extitisse concorditer ordinatum, quod illum

m potesatem reciperetis pro anno insanii a alendis ianuarii inchoaudo,

169쪽

sub certis conventionibus nobis mi is, quem vesrae vellemus praesicere cisitati . Nos autem licet omnium civitatum rectores probatae discreti ni, re fidei esse plurimum sectemus illos tamen praecipue, quo legimus , ea sepimus sinceritate pollere, ut mundo corde re manibus innocentibus suum officium exequentes leo placeant,' hominibus siniaccepti Ideoque deliberatione praehabita virum nobilem ct fidelem , de domo fideli progenitum, magnae prudentiae, experientiae longioris dilectum filium Robertum de Robertis, nunc capitaneum Perusinum, mobis in potestatem concedimus ad annum praedictum, sub illis conventionibus, vel conditionibus, quas scripssis. Et ne de illis aleat tibiimpi, eas ei tradidimus cum ipsis nostris literis , nullo addit , et etiam

diminuto Vestrum es e nunc eius adire praesentiam, o ab eodem exigere pacta debita , ct eidem permittenda permittere vices veris. Sane preces, quas ab aliquibus vestrum recepimus pro persona alia concedenda, Cenerunt aliquantulum tarde , cum iam per interpositas personas verbum

de hac materia fecissemus eidem,' ideo preces Musmodi, honesate falva, nequivimus Xaudire. Datum Perusi L al. Octobris anno I. a). VII. Post Jacobi decessum, quem ghellus anno MCCLXXVI. consignat, collegium canonicorum ecclesiae Eugubinae, cujus erat episcopum eligere, in duas factiones scissum est, postulantibus aliis Raynerium de Monte mellino Perusinum, aliis baldum ex ipso canonicorum collegio. Infandae illae actiones, quae per ea tempora civitates Italicas miserandum in modum lacerabant, in clerum quoque irrepserant. Hinc atrocia dissidia in eligendis episcopis. Cui malo tandenia Romanis Pontificibus provisum est , electionibus epilcoporum ad se avocatis. Ita neutrum ex electis a canonicis Eugu binis a Pontifice probatum tradit Ughellus Maurus operchie, cujus mentionem non uno loco fecimus b Raynutium quemdam inter episcopos Eugubino numerat, quem ait cum episcopo Perusino de pace aliquando egisse inter utramque civitatem , Perusium scilicet, Eugubium ineunda Raynutius hic non alius, opinor, quam qui Ughello Rayn Tius, quique, cum auctore ghelio , ex gente Monte mellina apud Perusinos apprime illustri, editus esse , aptissimus videbatur ad rem tanti momenti suscipiendam. At Raynerius, sive Raynutius iste a Romano Pontifice rejectus est, nec inauguratus episcopus. Do id quidem, sed in eo schismate ecclesiae Eugubinae, quod supra biennium duravit, si gliello fides, potuit is tanquam electum epit copum se gerere, o uis saltem fautoribus quasi verug, ac legitimus episcopus

170쪽

haberi. Favebat temporum conditio, eo enim ipso intervallo duorum annorum, aliquanto amplius , quod fuit inter obitum Jacobi, electionem en venuli, de quo postpa dicemus, Romana ecclesia quatuor vidit Pontifices, quorum postremus Nicolaus III dissidium cleri Lugubini sustulit, rejectisque Raynerio, baldo, en venulum elegit.

BEN VENUTUS

I. Ex ordine Minorum episcopus creatus est en venulus anno MCCLXXVIII. ex monumentis ab Ughello allatis. Erat is concionator celebris, cum eloquentiae, tum prudentiae opinione spestatissimus Eum propterea Nicolaus III dignissimum judicavit, quem ad Alphon sum Castellae , Legionis regem ςgaret, ut ejus cum rege Galliarum Philippo dissidia componeret a). Ea legatione perfunctum ad episcopatum Eugubinum idem Nicolaus Pontifex evoxit, qui etiam Philippo Firmanorum episcopo, qui per eos dies erat iterbii

cum ipso Pontifice , mandavit, ut non sine en venuti consilio reformationem ecclesiae Eugubinae susciperet , in ea enim diuturna , cpertinaci dissensione, quam supra indicavimus plurimum detrimenti ea ecclesia fecerat. Id naviter a Firmano episcopo perfectum est, assentiente en venulo baldus , quem ante memoravimus, ejus eccleuae prior est electus, Lambertus de S. Frigdiano praepositus creatus est, ac cetera tam ad animorum concordiam, quam ad ecclesiasticae disciplinae ecbrem restituendum aptissime constituta sunt. Habemus id ex Nicolai diplomate, quo Philippi decreta continentur, opostolica auctoritate confirmantur apud Ughellum, ubi de Ben venulo episcopo. II. Cum en venulus cathedram Eugubinam obtinuit, adhuc erant et ecclesiae subjecta castra plura vici, quos in commentario praevio memoravimus. Sed erat id molestum communi Eugu binorum, quasi tantum ex eorum juribuς, potentia decerperetur, quantum episcopo accrevisset. Itaque quod ante cum Avellanitis, cum abbatibus, ac viris nobilibus in re simili fecerant Eugubini cum pii copo tandem faciendum censuere curandum, scilicet, ut epit copus quibuscumque conditionibus eorum locorum dominatum abiiceret, communi concederet. Quid ab iis primo tentatum sit, non satis exploratum habeo tantum scio aliquid ejusmodi susceptum, quo episcopi animus graviter

SEARCH

MENU NAVIGATION