Mauri Sarti ... De episcopis eugubinis ad eminentissimum & reverendissimum principem Henricum Henriquesium ..

발행: 1755년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ruptum asservabatur , loculum ei condendo supra aram ipsam , satis ornatum, instruxit. Hic vero maxinae ejus pietas in sanctum praecessorem utina apparuit. Voluit enit eam translationem magnifico apparatu summa celebritate perfici Corpus lancti episcopi ornatiistino se retro impositum per requentiores civitatis vias delatum est, prolequentibus episcopis quinque, abbatibus mitra insignitis octo, quos ad eam festivitatem more majorum invitaverat. Extat ejus oratio inter missarum solemnia, ea de re ab plo habita , de laudibus . Joannis Laudensis, quae edita est a Vincentio M. Armanni in eo libello, quo hujus translationis historiam complexus est. Extat etiam inter termones pastorales ejuldem Alexandri perelli. De translatione vero S. Ioannis Laudensis plura Bollandistae ex eodem Armanno ad diem septimam Septembris. VIII. Sunt alia ab eo templa vel re Eta, vel ornata. In his est ecclesia S. Nicolai, quam aliqui opinantur olim fuisse Eugubinorum cathedralem. Hanc temporum injuria collabentem restituit. Ad haec aram maximam cum eleganti ornatu ex marmore lua impensa erexit in pulcherrimo templo , S. Mariae, quod de rato appellant; ac templo ipsi aedificando, nam aere colla titio conditum est, non exigua subsidia contulit. Est ad aram maximam, quam diximus, hic titulus a perello positus:

COELL REGINAE

ALEXANDER HUMILIS SERUUS

Aram quoque S. Liborio, cujus opem , cum ex calculis laboraret, expertu erat, exornandam curavit Adde ecclesiam monialium S. Pntonii Patavini depressiore loco, umenti, Winsalubri sitam, quam una cum interiori oratorio commodius, ac decentius alio loco extruix voluit, in eaque altare majus tui sumptibus excitavit, ac veteri e clesiae patrono Antonio Patavino dicavit. , Quid memorem quantum sacrae vestis, Mornamentorum omnis generis , in argenteae supellectilis sacris aedibus, ac praesertim cathedrali templo, ac sacellis Lauretanae Virginis , ac ri. Joannis laudensis contulerit Longum esset ire per singula, cum nulla pars civitatis sit, quae insigne aliquod eius beneficium non tulerit. IX. Si quod monialium monasterium erat in sua dioecesi nondum

ad Tridentini Conei lii leges damussim inititutum , illud quam diligentissime reformare studuit, aucto etiam, ubi opus esset, monialium

252쪽

numero. Ad cleri sui disciplinam, eruditionemque multa prudenter excogitavit, perfecitque, sed nihil eo utilius, quod statis diebus totius cleri conventum, in eoque collationes, dissertationesque in sancta evangelia haberi voluit. Praeerat ipse sacro huic coetui, qui celebrari coeptus est xx I. Aug. anno DCXLVII. addita postmodum casuum conicientiae tractatione Sermones pastorales, quos diximus, ad clerum habitos, in iis ecclesiasticorum conventibus recitati sunt. Huc pertinent theologus poenitentiarius ab eo in cathedrali ecclesia

instituti, delectis ad id viris doctis, qui ea munera cum dignitate sustinerent. Ad Deiparae cultum magis magisque apud Eugubinos suos propagandum, praeter ea, quae supra diximus , id ab eo institutum est , ut singulis sabbatis in ecclesia fratrum Servorum ad ejusdem a.

ram pium quoddam exercitium haberetur, in quo certae preces ex praetcripto recitabantur, atque ut populus facilius alliceretur , pium aliquod carmen in laudem Deiparae canebatur concentu musico, nec ante coetus dimittebatur, quam vel ipse cum posset, vel idoneus

liquis, pius sacerdos simplici, ad omnium captum accomodato sermone de virginis praestantia, ejusque patrocinio ad populum dixisset. Est id etiam ex praeclaris ejus institutis minime reticendum , quod singulis diebus post vesperas signo majoris campanae cathedralis ecclesiae populum excitari voluit ad divinam opem implorandam pro

iis, qui in extremo vitae agone cum morte conflictantur, certi precibus in eam rem indictis, oratione nimirum dominica, salutatione angelica.

X. Ecclesiasticae disciplinae studiosissimus , quamquam non dubium

esset, quin ecclesia cathedralis rite antiquitus dedicata fuisset, saepius tamen restauratam , atque amplificatam , rursus dedicandam censuit. Id ab eo actum est anno DCLII. x. kal. Octob. atque in ipsa dedicatione luculentam orationem ad populum frequentem habuit, quae inter ejus fermones pastorales edita est ah. Ne quid autem ad ejus ecclesiae dignitatem deesset, ejus etiam ministros splendidioribus vestium insignibus ornari voluit impetravit enim a Romano Pontiisce pro canonici cappas, pro mansionariis almutias, non dissimiles ab iis, quae in illustrioribus ecclesiis, atque in ipso Vaticano templo deferri solent. Extat ejus sermo tunc habitus, cum nova haec vestium ornamenta ex auctoritate apostolica suae ecclesiae canonicis, mansionariis traderet anno DCL. festo die Natalis Domini b). Nova etiam vestium insignia concessit sacerdotibus animarum . curator,bus

253쪽

bus suae civitatis, dioecesis, qui Archipresbyteri, Vel Prioris it lum, dignitatemque obtinerent. o extam cilicet nigro colore laneam, sive ex alia quavis materia , dummodo non sericam, quarta supra superpelliceum in sacris functionibus gestarent a). Alias quoque in civitate, dioecesi dedicavit ecclesias , earnque imprimis, quam fratres appuccini in civitate obtinent, quod titulus ad anipositus, sermo in ea caeremonia ab eo habitus testantur b). XI. Quidquid otii ex assiduis occupationibus nancisci poterat, e-ctioni, scriptioni tribuere consuevit. Delediabatur autem ob eam rem Alfiolano secessu , in quo aedes superiori seculo a ederico re-gosio magnifice exstructas, vetustate non minimum labefactatas restituit, quod hic titulti ibidem positus testatur:

ALEXANDER ASPER ELLUS AE . EUGUR. AEDEM M. FEDERICO FREGOSIO . CARDIN. MAGNIFICENT . CONSTRUCTAS. VETUSTATE . LABENT ET REPARAUIT. ANNO GUB ILLI. 11 D C L.

In eo secessu propter civitatis viciniam , sic per aestatem degere identidem conlueverat, quasi in civitate pia esse videretur Atque hic mos ei perpetuus fuit, ut nunquam ibi festis diebus consilieret, illudque ejus vigilantiae exemplum memoratur, quod cum aliquando in ea villa esset, tu mediam noctem ex urbe allatum est, incendium in aedibus monialium S. Lucae excitatum esse Proripuit se e lectulo, quamquam plusquam septuagenarius . nihil moratus augubium convolavit intempelia noeste, ter mille passuum itinere consecto, rectaque ad mon alterium contendit, ut si qua in re posset, incendio remedium monialibus opem afferret ea idemque postmodurrimoniales in reparandis aedibus incendio corruptis pecunia iuvit. XII. In eo secessu Alfiolano extremam manum suis scriptis imponere conluevit, inter quae magnam ei laudem comparavit grande illud volumen, quod Episcopus inscribitur, in tres partes, ac plures libros digestum , in quo episcopi dignitas , officia , ac munera Omnia doctissime explicantur illustrantur. In eo scribent id sibi proposuit, ut ceteris episcopis, atque adeo toti ecclesiae pro viribus prodesset. Fuerat id ab alii susceptum , atque imprimis ab Auguaino Valerio i&Gabriel Paleotto Cardinalibus amplissimis, ut cetero minori famae praeteream, sed omnes longo intervallo superavit perellus

schedas Petri Canneti R. l. in bibliotheca Classensi, nescio rcio casu, reteximiιs P. III. ferm.XIX.

254쪽

noster. Nec vero sua eum spes seselli tanto enim plausu perelli Episcopus exceptus est , ut petentibus episcopis pluribus e Gallia, Hi spania, mermania, ex Italica in latinam linguam vertendus fuerit. Id naviter persectum ei ab Hannibale Adamo Iesulta , justu, ut quidam serunt, Io Pauli Olivae, societati Jesu generalis praesedit, atque haec eorum librorum latina interpretatio , Romae edita, Clementi . . . a perello ipso dicata est. Neque vero vel in ipsa

provectiore aetate suorum studiorum cursum abrupit hanc enim unam aiebat esse animi sui relaxationem, qua inter episcopales curas, atque ollicitudines uteretur. Fertur tamen, extremi Vitae suae temporibus non plus quam horas quatuor consuevisse dietis literarum studiis impendere, cum antea tam dia literis incumberet, quamdiu a ceteris negotiis sibi vacare liceret. Neque eamdem etiam in omni vita sua tenuit rationem studiorum episcopia enim creatus quanquam

non abjecerit iuris prudentiae studium, ut apparet ex eo quod sua illa consulta, quae sub nomine decisionum fori ecclesiastici vulgaverat, recognita, Maudia edidit majorem tamen operam impendit iis literis, quibus magis juvari pos et ad erudiendum is docendum , quae sunt potissimae optimi episcopi partes Totum itaque se dedit lectioni divinarum literarum, S. P. atque ex iis fontibus tantum hausit, quantum ejus scripta declarant Fatetur ipse in proemio sermonum pastoralium majorem vitae suae partem ab se in aliis studiis impensam, in foro scilicet, atque in judiciis. Hinc magis miror, potuisse illum

jam grandem natu , etenim creatus est episcopus annos natus quinquaginta quinque , novum hunc doctrinae curtum inire tam feliciter persequi. Illud vero vix credibile videtur, perventis illum ea aetate ad tantam eloquentiae excellentiam, quanta in ejus sermonibus pastoralibus apparet, quibus vix quidquam in eo genere excellentius superiori seculo prodiit. XIII. Finem vivendi fecit optimus antistes an . MDCLXXI. IV cal. Jan. aetatis suae anno tertio & octogesimo , nec dissimilis ab anteacta vita mors fuit, quam merito tota civitas, pientissimo, providentissimo parente orbata , deflevit. Cadavere aperto tres in Vesica calculi grandiores reperti. Funus ei magnificentissime procuratum, per frequentiores civitatis vias deductum est , prosequentibus omnibus totius civitatis ordinibus, clero seculari, cregulari, ac sodalibus

Sperelliis , quos ipse jam inde ab anno MDCLXVII. instituerat, ut

quae ab se provide instituta fuerant, se mortuo curarent. Publice

laudatus est in unere ipso a Philippo isellio Ciucciolo Oratorii S. Philippi Nerii praesecto , eloquenta oratione , et in sacello Laureta-

255쪽

nae Virginis quod ipse in cathedrali aede erigendum curaverat, tumulatus est . . Est ad ejus tumulum hic titulus a): Alexandro perello Ex utriusque Signat Referendario Episcopus Eugubinus Summique Pontis cis Praelatus omesicus

Ilibi tutius deponi a se pus ratus

am ubi Deus illas assumpsit. Hi sibi ad Deiparae peris

Dum adhuc viverest Tumulum destinnSit ab eadem tir optarat

Deposuum avse repetiturus csjus s ei Religiose commendat

Obiit

An sal. M. C. LXXI. Aetatis vero LXXXIII.

Postea vero, nimirum II. kal. Martii rursus ei parentalia elebrata sunt impensa publica, splendido prorsus, atque insigni apparatu Eum tunc laudavit latina oratione Bernardinu Intendentius b). Vincentius Armannus funebrem hanc pompam Omnem , pluraque de vita, rebus gestis hujus praestantissimi episcopi describit in una atque altera epistola ad Carolum Cartarium c). Ejus etiam testamentum recitat, in quo ut cum maxime ju summa in Deum religio, caritas in Eugu binos suos elucet. Nam praeter alia legata, bene multa, sodalibus perelliis aureorum nummorum novem millia' sexcentos reliquit, quantum cilicet, potestate ibi facta per apostolicam sedem licebat, ex quorum annuis fructibus praestari possent necessarii sumptus ad ea, quae ipse vivens instituerat Assisitatibus quoque aureos nummos ter mille publice legavit, unde in annos singulos puellae aliquot egentes dotem acciperent. Mitto cetera, quae apud Ammannum videri possunt d). Multa etiam de illo Lazarellus, ma--rrinus se), quorum alter de episcopis Eugu binis, alter de nobilibus Etruriae, Umbriae familiis, eo vivente, scribebat; multa Ll Lucen

256쪽

Lucentius in suis ad Italiam sacram addita mentis. Sed nihil maliga hujus eximii viri commendationem facit, quam ejus ingenii monumenta, quae posteris reliquit. Habes hic eorum elenchum, quoad fieri potuit, ablolutissimum.

Osservaetioni per scoliare , e celebrare con frutio, e persegione a Santa Messa, ec opera de si g. abbate Alessandro perelli, arciprete delia erro politaria, e vicario generale dime nova, in questa quarta impressione ric cor retia , e accrescitata a me desimo aut ore. In Genova per ita eppe Pavoni DCXXX. in 12. Hanc editionem me

moravimus ut appareat tres ante curatas ct hanc ab auctore ipso mem

datam, o auctam fuisse. Prima editi Romae prodiit anno DCXXLI I. Guid Spirituale, ec deli P. Lodo vico Ponte delia Compagniadi Gesh, trado ta alia lingua pagia uola eli Italiana dat si g. abbate Alessandro perelli , proto notario apostolico pretente vicario generale di arma, e dat medesimo armcchita elle autorita latine deu

Decisone seri eccles astici, auctore Alexandro perello, ec Venetiis DCLI. Plurimum auctae, o recognito rursus ibidem prodierunt anno DCLXVI' Geneυae MDCLXVII. Sperellus, qui tot annis uridicundo operam dederat in foro ecclesiastico , totus est in tuenda iurisdictione , libertate, atque immunitate ecclesiasica quod cum quibusdam displicuerit, Nographus, qui editionem anni DCLXV curavit, cum auctorem tu epsola nuncupatoria summis laudibus cumulasset, sub initium

cuiusque tomi Monitum ad Lectorem apposuit, quo non veretur tribuer nostrorum temporum corruptelae , quod perellus, ct eius similes tantopere extollant potesatem ecclesiasiicam Lepidum sane caput, anticyra curandum. Utinam non aliae essent frorum temporum corrupiciae.

U. Paradosii Morali di monsigno Alessandro Sperelli, vescovo di Gubhio. P. IParadossi Morali di monsigno Alessandro perelli, vesco vo i Gub-bio, ungi apostolico ne regno di Napoli P. II., in Roma DCLIU iura prior prodiit rursum Romae anno MDCLX itine

257쪽

i ne etIam versa in Germania edita es, e Armanno in cit. p. ad Car- rarium. Prodiere rursum Venetiis, non parum aucta' re, o numero ,

haec perelli Paradoxa apud Paulum Baleonium anno MDCLXVL

I Veseovo . In Roma per ius eppe Como DCLVI. o. III. Volo fol. Idem opus , ut monuimus , posea prodiit latine editum , Clemqnti ab auctore ipso dicatum cum hoc titulo Episcopus. Opus tripartitum Ethico - Politico. Sacrum, c. Alexander perellus Eugubinus antistes, collegio summi Pontificis throno assilientium Italico termone scripsit . Hannibal Adam Firmanus e societate Jesu plurimis .maximis e Gallia, Hispania, Germania pii copis pollulantibus diomate latino donabat. ditio Italica per auctorem Alexandro ML dicata fuerat. VI. Parencs Telethargica, in cui si scuoprono i tesori ne sacrificio della Messa alcosti, ec Aggitantevi diverse ris olugioni della ac Congrega gione de Riti alia Messa apparienenti. In Venegia et alven-

Continet sermones ad clerum XX. Ragiona menti Pastorali , c. In Roma MDCLXIV. Continet sermones XXVII. ad moniales. Ragiona menti Pastorali , c. In Roma MDCLXIV. Sermones ad

populum complectitu XLLVIII. Della regiosita della Limos a di monsignor Alessandro perelli,ec Venegia per Paolo agitoni DCLXVI. in . X.La protegione di Maria Vergine, miracolosa mente fercitata e se de suo divoli, plegata, e con morali flessioni arricchita a mon- signor Alessandro perelli, vesco vo di Gubbio, ne' Ragiona menti famigliari salti a suo popolo. In Bologna per iacomo Monti Μ- DCLXXL, in .

Possumus hic addere dioecefanas Fnodos septem, ab eo celebratas, v rum duae editae sunt eo iυρnte, aliae pos ejus mortem anno DCXCVILur supra loco suo indicaυimus. Iaco-

258쪽

Jacobilius in bibliotheca Umbriae , quae, Derello ivente, prodi t nonnullos ejus sermones ' orationem in translatione S. Ioannis Laudensis habitam memorat, quae omnia prius seorsim v ata, postmodum edita sunt inter eius sermones pastorales. Ut autem perennia sunt Alexandri merita beneficia erga u- pubi nos suos, ita ejus memoriam sanctissime retinet universa civitas, eique quotannis a sodalibus perelliis in aede cathedrali ulta solvuntur non sine lugubri pompa , c apparatu, statuto in medio templo eleganti cenotaphio, quod aliquando vidimus aeneis formis expressum. Alexandro perello accessor datus est Carolus incentius Tot , idque marrant ab Alexandro ipso praenuntiatum , dum viveret a).

L MICAROLUS VINCENTIUS TOTI

Cum g hellus de episcopis Eugu binis scribere desiit, Alexander Spe-

rellus legationem Neapolitanam obibat. Supplendus itaque fuit a Julio Ambrosio Lucentio prius, tum a Nicola Colet , quorum uterque multa de perello addidit, tum alios pii copos adjecerunt, ille quidem usque ad Sebastianum Pompilium Bonaventuram, hic autem usque ad Fabium Mancinsorte . Sperello igitur successit Caro. lus Vincentius Tot Romanus , J. U. D. utri utque signaturae referendarius , qui anno DCLXXII. v. kal. ut episcopatum obtinuit, anno DCXC. prid. d. Mar moriens dimisit, Win cathedrali templo sepultus est. Monet Coletus , ut de hoc episcopo Vincentium Armannum consulamus epiliolarum Vol. II pag. 294. 29. ., c. Sed inde tamen nihil licet elicere, quod alicujus momenti sit. Ejus

meminit Clampinius in syllabo Abbreviatorum de Parco Majori b).

SEBASTIANUS POΜPILIUS BONA VENTURA

Ex familia Bonaventura apud Urbinates antiqua , ct nobili Seba

259쪽

stianus Pompilius anno DCLII. kal. April. natus est, parentibus Zerb no Bonaventura , Lavinia Uberta. Fratres habuit Alexandrum, qui diu, cum dignitate in aula Pontificia versatus est Clementis XI. eleemosynarius, Guidonem praesectum arci Ferrariensis, tum Fabium in illa arce centurionem a Joannem Bernardinum arcis Leo politanae praesectum. Elegantiores primum iteras, tum graviores diicipi mas studio te coluit Sebastianus Pompilius quare Min patria academia, vulgo debi Assordisio inter Arcades Romanos floruit,

iuris utriusque, philolophiae ac theologiae lauream obtinuit. Annos natus duo, viginti in collegium canonicorum ecclesiae Urbinati cooptatus est. Interea urit prudentiae studium non intermisit anno enim. MDCLXXX MDCLXXXI. licet canonicatu insignitus, ex indulgenta Pontificis, in Massa Trabaria uri dicundo praefuit commissarium vocant, qui eo mim re ungitur Triennio post anno scilicet MDCLXXXIV. cum ecclesia Urbinas vacasset, vicarius capitularis creatus est postridie kal. Nov. , atque id munus gessit usque ad III. id. Nov. anni insequentis , cum Urbinatium antistes creatus est Antonius Franciscus Robertus Recine tensis. Post biennium Capuam concessit Cardinali a valerio, quem in urbe Roma graviora sedi apostolicae negotia occupatum habebant, vicariam operam praestiturus in ejus civitatis epit copatu administrando. Is ei gradus postremus fuit ad cathedram Eugubinam , ad quam evectus est ab Alexandro VIII anno DCXC. v. kal. Dec. ac V kal. Ian. ingenti omnium

platalia episcopatum injit. Erat jam tum Eugu binis carissimus Sebastianus Pompilius , quippe qui Fabritio Cardinali Spada legationem

Urbinatem gerente ejusdem locum tenentis munia apud Eugu binos exercuit, qui eum grati animi caula in patriciorum albo dicta plerant. Eum vero episcopatum multos annos sapientissune administravit, hoc prae ceteris monumento sui nominis apud Eugu binos relicto, quod mminarium in ea civitate non quidem construxit ut est in audiariis Ughellianis, ted amplificavit, ornavitque . Est id etiam de eo commemorandum, quod anno .CI. HI id. Maii suburbanam paraeciam S. Mariae in Padu distracta scilicet non exigua parte paraeciae S. Augustini , quae late extra muros urbi protendebatur, Z adjuncta propinqua Colognotae paraecia , quae per acerdotem administrabatur in ea minime residentem. Restat aliud ejus curae, ac pastoralis viollantiae monumentum in synodo dioeceiana , quam habuit Eugubi anno DCXCV. H. I. v. kal. Oftobris. Anno demum DCCVI. xv H. kal. Dec. ad ecclesiam Montisfalisci cum omne tana conjunctam a Clemente XI. translatus est, ubi ex ejus actis

260쪽

i maxime memorandum est , quod al. Sept. n. MDCCXIX. Gnuente Pontifice acobum III Magnae Britanniae regem, Mariam Clementinam Subjesham in matrimonium conjunxit apud Montems ali.

scum in suis aedibus , quas regii conjuges bimestri post hospitio di

gnati sunt; quodque ab iisdem anno pol ter exeunte, Omar ad Uocatus, primum eorum filium baptigavit eo plo die 'quo natus est,

scilicet prid. kal. Jan. Cetera ejus acta afferre instituti nostri non est.

I. Natus est Fabius Mancin sorte anno DCLXIV. IV cal. Aug. e familia apud Macerat enses in Picentibus conspicua imprimis Millustri, quae cum postea Anconam migrasset, in ea nunc civitate ma-Σime floret, atque in ea est vir amplissimus Nicolaus Mancin forte, Fabii nepos, olim Senogalliensium, nunc Anconitanorum antistes, cujus vel nomen commemorasse summa laus est. Sed Fabius cum Romam in tenera admodum aetate missus esset, liberalissimae educationis fructum optimum tulit; nam studio pietatis primas partes detulit, Wanimum studiis literarum sedulo intendit, ut etiam utrita que juris lauream sit consecutus. Ea duplici cura unice occupatus Romae egebat Fabius, annos jam natus tres quadraginta, cum a Clemente XI. ad episcopatum Eugubinum postulatus est an MDCCVII. Sebastiano Pompilio Bonaventura ad Montem fallicum migrante. Erat tunc Fabius vix minoribus ordinibus initiatus, ac vitae privatae dulcedine captus , nihil minus cogitabat, quam ecclesiasticam praefecturam. Sed tamen sapientissimus Pontifex eo munere dignissimum judicavit, quod eum, Wiis maxime literis eruditum noverat, quae hominem Deo dicatum decent, eaque pietate, iisque moribus, quos in pastoribus animarum requirere solemus. Accedebat, prudentiae non vulgari commendatio, propterea quod summa cum lauce archi confraternitates s. Annunciatae, quam de Charitate vocant, aliaque pia loca in urbe administraret, Deputati, ut appellant, munere in eam usque diem perfunctus, quam non immerito dixeris quandam ecclesiasticae procurationis speciem , quae majoris officii praelagium fuerit. Is vero cognita voluntate Pontificis, rei novitate perculsus, dari sibi patium ad deliberandum petiit. Atque ut Deum quam liberrime posset contulere, ad gionis aedem convola-Vit, ubi menses pluiculo fuit huic uni rei, cogitationi intentus. In

SEARCH

MENU NAVIGATION