M. Tullii Ciceronis Cato maior et Laelius

발행: 1837년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

M. TULLI CICERONIS

DE SENECTUTE ET AMICITIA

9쪽

M. TULII CICERONIS

O TITE, si quid ego adiuer , curamue Veνasso, Quae tunc te coquit, et MerSG tu Pectore xa, Ecquid erit Delial Licet enim versibus iisdem milii instari te. Altice, quibus assatur Flamininum Ille ir, haud magna cum re, sed lentι iidei.

Quamquam certo scio, non, ut Flamininum, Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque. Novi enim moderationem animi tui, et aequitatem; teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem , et prudentiam intelligo. Et tamen suspicor, iisdem rebit te, quibus me ipsum, interdum gravius commoveti quarum consolati et maior est, et in aliud tempus disserenda. Nunc autem mihi visum est de Senectute aliquid ad te conriscribere. Hoc enim onere, quod mihi tecum com mune est aut iam urgentis, aut certe adventantis

10쪽

senectutis , et te , et me ipsum levari vola, etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia. et ferre, et laturum esse certo scio. Sed i iihi , quum

de senectute aliquid vellem scribere , tu occUrre has dignus eo munere , quo uterqrae nostr rim communiis

ter teretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri

confectio fuit , ut non modo omnes absterserit senectutis molestias , sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur satis laudari digne poterit philosophia, cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere. Sed de ceteris et diximus multa , et saepe dicemus : hunc librum de senectute ad te misimus omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Chius, De parum esset auctoritalis in fabula sed . Catani seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantes, quod is tam facile senectutem erat, iisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuit Graecis literis, quarum Constat elim perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura P Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de

senectute sententiam.

ΙΙ. Scipio. Saepenumero admirari sole cum lio C. Laelio , tum caeterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, Persectam Irie sapientiam, tum vel maxime, quod numqtiam senectiatem tibi gravem esse senserim; quae plerisque senibus sic odiosa est ut onus se Aetii gravius dicant sustinere.

Cino. Rem haud sane diuicilem , Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil opis

est in ipsis ad bene beateque vivendum , iis omnis gravis est aetas qui autem omnia holia a se ipsis

SEARCH

MENU NAVIGATION