M. Tullii Ciceronis Cato maior et Laelius

발행: 1837년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ipstim diligere, quom ames, Ulla adigentia, rilla ratilitate quaesita. Quae tamen ipsa esllorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis. Hac nos adolescentes benivolentia senes illos L. Paullum, M. Catonem, C. Gallum , P. Nasicam , Ti. Gracchum , Scipionis nostri socerum , dileximus. Haec etiam magis elucet inter aequales , ut inter me, et

Scipionem, L. Furium, P. Rupilium , P. Mummi-Um. Vicissim autem senes in adolescentium Caritate acquiescimus ut in vestra, ut in Q. Tuberonis equidem etiam admodum adolescentis, P. Rutilii A. Virginii familiaritate delector Quoniamque

ita ratio comparata est vitae naturaeque DOStrae ut alia aetas oriatur maxime quidem optandum est , ut cum aequalibus possis , quibuscum tam- qaam e carceribus emissus sis, cum iisdem ad calcem,

ut dicitur, pervenire. Sed quoniam res humanae ragi les, caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus , et a quibus diligamur. Caritate enim benivolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio , quamquam est subito ereptus , vivit tamen semperque Vivet :virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non est. Nec mihi soli versatur ante oculos , qui illam semper in manibus habui , sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo . aut spe maiora suscipiet , qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet. Equidem ex omnibtin rebus, quas mihi aut fortuna , aut natura tribuit , nihil habeo , quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi deo publica Consensus , in hac rerum privatarum Consilium in eadem requies plena oblectationis suit. Numquam illum ne hinima quidem ui ostendi quod

82쪽

quidem senserim nihil audivi ex eo ipse, quod nol- Iem. Una domus erat, idem victus, isque communis: neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes. Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi pin quibus remoti ab oculis populi omne otiosum

tempus contrivimUs. Quarum rerium recordatio et memoria, si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atqtie amantissimi viri serre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt, alunturque potius et augentur cogitatione et memoria et si illis plane orbatus essem ; magnum tamen asser re mihi aetas ipsa solatium diutius enim iam in hoc desiderio osse non possum. Omnia autem revia tolerabilia esse debent , etiam si magna sint. Haec habui, de amicitia quae dicerem. Vos autemtioitor , ut ita virtutem locetis , sine qua amicilia

esse non potest, ut ea excepta nilii anaicitra praestabilius ira Plis.

86쪽

preservation Iechnologie

SEARCH

MENU NAVIGATION