Joannis Harduini Societatis Jesu presbyteri Chronologiae ex nummis antiquis restitutae prolusio de nummis Herodianum

발행: 1693년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

101쪽

DE NuMMIs I. De gemino argpa-Multa se hic offerunt haud leviter consideranda. Primum est Agrippa gemino. Agrippae Magni Regis Gliam Berenicen fuisse Iosephus ait, negat lapis descrDrptus a Sponio, dum Regis filiam solum vocat, non Magni Regis: & idem eos solummodo, quorum illa εκγονος fuit, hoc est, neptis proneptisque, Magnos Reges appellat vum ac proavi fratrem: Agrippam priorem sirilicet,&. Herodem tetrarcham. Agrippa igitur geminus fuit, si Iosepho ne- gladio, lapidi uni nummoque credimus : alter, quem Regem Magnum suisse nummus praedicat : alter, quem &Regem Magnum fuisse lapis negat, & eundem facit patrem

Berenices: nummus autem alter eximius Cimelii Droniani, annum XIV. post patris obitum egisse docet sub Domu

II. De Julii pra mine- :Deinde si Iulii nomen Agrippa tulit, & Iuliae Berenice datum illud procul dubio ei familiae est, quae sub Augusto

vixit: ut& Sauromatae regi, cujus apud U. Cl. D. BAUDELOT nummus exstat ex aere mediocri ΙΟΥΛΙΟΥ ΣΑ PUMATO T. Sic & Abgarus rex Septimii Severi praenomen a Severo Imp. accepit, ut testis est nummus ejusdem Musti geminus , ex aere minimo: BACI ΛΕΥC

AB ΓΛ Poc. . Ergo & Agrippae istius pater Iulius Agrippa pariter fuit: & avus quoque Julius: quo de nomine tamen nullum apud Iosephum vestigium est. Familia gentis Herodum altera,quae mansit Athenis, Tiberii Claudii similiter postea no men accepit, ut lapides testantur, quos alias appellabimus.

102쪽

Quid si avus autem Agrippae junioris ex eo fuisse potius Philippus tetrarcha agnoscitur, quam Herodes alter Nam Philippus certe potius ab Augusto Caesare, cui Caesi ream Paneados ultro dediderat, in Iulii nomen videri debet adscitus, quam Herodes tetrarcha, qui neque ullo numismate se φιλοiήλιον professus est, aut clientem vel socium

Augusti,neque ullo ei dato in oppignerationem fidei oppiado suae ditionis. Fuit igitur Philippi filius Agrippa prior, non Herodis. Nam si Philippum apparet Iulium fuisse, Herodem autem plane liquet Julium non suisse: extra controversiam debet videri, Iulii Philippi potius filium fuisse Iulium Agrippam,quam Herodis, qui Iulius non fuerit. Α-grippae igitur,quod consectarium ex eo videtur esse, conjecturas enim quidem aliquas subinde hic adspergimus: sed

quas viri prudentes, ut iremur, intellecturi sint, non habere modo per se plurimum probabilitatis, verum etiam cum iis, quae ex sacris litteris, nummis ac lapidibus certa esse possibmus, necessario apta esse atque connexas Agrippae igitur priori,inquam, tunc adhuc in senti,cum Philippus pater e vivis abiret,anno Christi XXXII. non licuit per aetatem adire patrias possessiones. Qi causa permovit Herodem tetrarcham patruum,ut seatris uxorem duceret,gereretque vulpes astuta,pro tutore pupilli: ac tutelae specie alienam quoque tetrarchiam administraret cum potestate. Verum eo ipsio post annos decem ariter exstincto, necdum Agrippa pubertatis annos egresso,dilata ei in annum lisque Chri mLI. aetatis suae fere XXV. utraque possessio est, tet a schii nempe gemina, patris ac patrui, Chudio annuente: ex quo Agrippa Magnus Rex, idemque φιλοκλαυ αιος est appellatus professus se clientem pariter familiae Claudiat sub Claudio & Nerone privigno. Itaque Berenice cum εκγονος fuissct

dicitur Magnorum Regum, intelligi Magnos Reges duos M iij

103쪽

quidem ut neptis fuerit, istius autem ex statre proneptis: nam utriusque ditio ad eam hereditate venit.

III. De patria Herodis.' Tertia de Herodis patria disquisitio est. Tvo Maroci Tullii Herodum familiam Athenis in primis nobilem fuisse,ex epistolis ad Atticum intelligimus, ut antea dictum est. At Iosephus nihilominus, libro XX. cap. VI. Herodem priorem genere Iudaeum facit: idemque parum sibi de more constans,libro XIV. cap. 1. Nicolaum Damascenum quem sibi finxisse adversarium videtur , ne veniret in suspici nem, si solus exstaret ex his, qui de Herodianis rebus scripsissent) hunc,inquam,mendacii arguit, qui Iudaeum Hero,

dem faciat pro Idumaeo. Strabo tamen ανερα-VO-cat. Nec Judaeum autem, nec Idumaeum, sed Palaestinum, id est, Ascalonitam,vetus auctor ait fuisse Herodem Tetrarcham, sub quo Christus est natus: sic enim loquitur libro VII. Pλια υρῶν in Genesim, pag. 223. negatque o κατος Ἱσραῆλ fuisse : cum prius idem libro X. de adoratione in spiritu & veritate, pag. 34s. Herodem tetrarcham εξ --αος fuisse assirmarit: qui locus conserri praeterea potest cum libro a. aliisque locis plurimis, ubi vox ea rursum Occurrit. Nem9 interim, opinor, me jure ςulpet,quod veterum quorumdam more auctorem de nomine non appellem : cum illud venia multo justiore fiat, quam quod ipse sacroruia librorum scriptores similiter tacito nomine indicat: nunc ea formula usus, κατα το υ o του καλοις es stre dictuma quodam , cum Sapientiam Salomonis: nunc ista, τις των χαιοτερων, cum

mos prophetam intelligat,dialogo VII. de S.Trini' ,. My.

104쪽

Nee aliud existimaret ipse, ut arbitror, aliive, quorum similiter nomina dissimulamus, nisi vicem nunc sibi quamdam

rependi. Sed ad propositum revertamur. Ascalonitam pariter vocant Herodem, sub quo passus . est Christus, Judaei in Dialogo cum Tryphone, pag. 2II. Quorsum autem homo Ascalonita, vel Idumaeus,vel Judaeus, aut ejusdem liberi ac nepotes, Atheniensium illo aevo ευεργετm forent,cum ad tutelam regni Iudaici Iicita una esset cum Romanis societas& amicitia, Atheniensium opera inutilit In promtu autem e diverso causa est hujussi Atticus Herodes fuit. Nam erga patriam ese aliquem beneficum & liberalem,ac memorem originis suae, & est in laude ponendum,nec est praeter morem. An igitur Atticus Herodes ut existimetur, satis argumenti est in hoc lapide Sponiano ' Nam is Iosepho ac sociis latuit, ut videtur. 'Αναθήματα quaedam certe Iosephus, libro I. de bello, cap. XVI. Atheniensibus aliisque collata commemorat: sed quae vix

titulum ευεργετου mereri videantur : neque immerito ficta

existimari possint ad emetiem principis munificentissimi:

tum quod nulla causa satis idonea afferri potest adeo effusae largitionis erga tot civitates, quot ibi recensentur: turn

quod in hoc Iapide soli Magni Reges λεργέται Athenienibum fuisse dicantur: nec appelletur autem Rex Magnus Horodes prior in altero lapide antea laudato, nec reipsa fuerit, ut diximus: cumIudaeam tantum obtineret,ut sacri duo scriptores docent,Matthaeus &Lucas: Neque enim arbitramur, posse quemquam sine scelere assirmare, minus accurate Iocutos fuit se: ac regem Iudaeae Herodem dixisse tantun, modo, quamvis rex esset totius Israelis, aliarumque ditionum. Hoc esset enim dicere,iam patam considerate locutos,quam si quis rem aliquam nuper gestam sub rege Hispaniarum scriptis proditurus, narrationem exordirexur ab his

105쪽

verbis, δες Pelus Caroli Regis Amrcur si quidem Iudaeae vocabulum quo aevo scriberent, tum iisdem ipsis, tum aliis testibus, tribum unam & alteram dumtaxat complectebatur,cum parte Samariae: non Galilaeam & reliquas ditiones, quas Herodi suo Magno Iosephus adsignat: ac ne Ierusalem quidem ipsam in Evangelio Ioannis,cap.III, 22. Sed si profecta sunt aliqua ab Herode munera ad Athenienses,cur b neficia Herodis alterius, & Agrippae prioris erga eosdem' osephus praetermisit, cum i storum aetas murto ipsi propior fuerit, debueritque esse idcirco notior

IV. De Berenice.

Quarta esse potest de Berenice quaestio, quamobrem Magna Regina Berenice in Sponiano lapide nuncupetur. Npniam, opinor, geminae ditionis, Galilaeae nimirum, &Trachonitidis cum iturata, sceptrum obtineret. At silent- historici. Sane: silent enim & de tetrarcha, qui anno Chri sti CLXXII. Ituraeam tenebat, & Trachonitidem regi nem : cum illius essgies in nummo Caesareae Paneados, sive caesareae Philippi, cernatur, e Cimelio Viri Clariis. D. DRON, capite diademato,absque epigraphe. Absit enim ut quisquam suspicetur cum Norisio , pag. 376. Commodi Caesaris caput esse. Nam quis vel Cartiris vel Augusti dia dematum caput in nummis vidit, aut gemmatum, ante Constantinum, annumque CCCXXV λ Itaque silentibustum de Berenice, tum de illo principe historicis, lapides &nummi loquuntur. V. De Herodianis., De Herodianis similiter loquuntur sacri scriptores,de quibus altum apud Iosephum silentium est: Cur autem de

106쪽

ΠExo DIADuΜ. yylus silet y Res enim alicujus certe momenti fuit,eoque nomine etiam a nobis hoc loco perstringenda , quod intelligimusa nemine adhuc de ea dictum satis apposite. Horum mentio primum occurrit apud Matthaeum,cap.XXILI s. ubi Pharisaei cum Herodiam hoc est,Judaei qui se immunes a tributo 1esse optarent, cum ethnicis qui Caesari pendi tributum' vellent: Christum tentantes, ne eaperent eum in sermontisciscitantur ab eo, licet censium dare Caeseri, an non d

dam si assirma , Iudaei illum quidem pro Christo non unoscerent: qui non modo non libertatem,qualem ipsi sperabant,Judaeis afferret,sed duram subgentilibus principibus servitutem pensionemque tributi gravissimam approbaret. ν negaret autem,Goi traderent Humprimiparui sepousin

prodis,ut ait Lucas,cap. XX, 2P. tamquam auctorem rorum novarum adversus Caesarem, ac Iaesae majestatis reum.

Idovi deinde Christus, Marci VIII, IS. uti caveatur afermento Pharisaeorum refer-to Herodis r quod Matthaeolus sic retulit, Cavete a fermento Pharisaeorum re Sara,caonian subjecitque interprςtationem strinenti,perversitatem Moctrinae. Illis enim temporibus in Iudaea & Galilaea, ac multo antea, nempe ex quo fere in eas regiones Graecanica se peregrinitas infudit, ingens de resurrectione disceptatio fuit: Pharisieis resurrectionemfuturamissiorum eae iniquorum praedicantibus, negantibus Sadducaeis. Testis est Paulus in Actis,cap. XXIII,6. Ego Phariseussum diu Pharisaeorum, desse s rsurrectione o tuorum iamr. Et Lucas V, 3.

durat enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Ange- . Iumineques ritum. Pharisaei autemstraque confitentur. Ut prius apud Matth. XXII,23. Acresserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt, non esse resurrectionem.

Apud Marcum pro quidam dicuntur eodbiees Ῥυωσιανων habere, Quod eodem recidit. Sunt igitur,

107쪽

ipso Domino praemonente, Herodiani eadem infecti Iabe, qua Sadducaei, ac vice versa. Neque enim testes alios,si qui secus sentire videantur, in praesenti moramur : sive quod piget post Deum audire mortales: sive quod isti aetatis incertae&rtassis,ac per se dubiae fidei sunt: sive denique quod neque

inter ipssis de Herodianis convenit: neque cogit ulla ratio, ut alterum prae altero audiamus. Quanto autem satius est uni Domini ac magistri voci adhaerescere neque eam ullius conjecturae fuco adulterare,aut tricis iniri ere λ Graecanica igitur ea superstitio fuit, quae neque resurrectionem, neque Angelum,neque Spiritum, hoc est, neque Angelum, neque Deum ipsum, resurrectionis magistrimrac doliorem agnoscibat: est enim orationis ascensus,a Ingelo ad Deum, & est πνευμαι Deus. Qismadmodum Christus ipse dixit, Ioan.IV,24. πνεύμ- ὀ Θεος, Spiritus es Deus. Illam pros cto ibi Pauli fidem ae Pharisaeorum esse, cum Sadducaeorum placitis pugnantem ex his Iaerbis conficitur, quae post prius allata statim subjiciuntur,versu 9. Factuου es autem clamor magnus. Et surgenses quidam Pharisaeorum pugnabant, dia - remes o Nihil mali invenirem in bomine isto. mi Spiritis Iocutus es ei ut Angelus f Spiritus havid dubie idem in hoe verssi,qui & in proxime superiore,cum Angelo consociatur, ut apparet: quoniam per se vel per Angelum loqui Deus 'homini possit ac soleat. Nam qui Pharisaei in versu priore dicuntur utraque confiteri, Angelum,& Spiritum: iidem ipsi in subsequente Spiritum & Angelum commemorant: eumodemque proinde in utraque sententia Spiritum, nec di

versum.

Est aliud πνευμα in sacris codicibus, aliud το πνευμα et tametsi leve ac subtile istarum vocum discrimen est, cum de Deo agitur. Nam istud quidem τὸ πνευuα per se Spiritum

sanetum,ex consequenti vero naturam divinam significat, '.

108쪽

cq aeper a romisionem,ut schola loquitu Spiritui tribuitur. Πνευμα autem, divinam per se naturam , nam virianu es DeuNe ex consequenti vero,persenam divinitatis eam, cui operatio tribuitur: sunt enim, in ejusdem scholae verbis utamur,actiones suppositorum, quantum ad denominatio. nem attinet. Pugnat porro cum catholica veritate Grotii interpretatio in hunc locum, ubi nomine jubet quemdam a tum, qui animum miro modo penetret, quem Graeci επίνοιαν vocant. Est enim socinianae pestis,quam

ille in suis Notis ad libros sacros singulis non dico paginis, sed paene versibus callidissime occultissimeque ingerit, illud

primarium placitum, ne το πνεύμα quidem Spiritus sancti personam usquam significare: sed hunc dumtaxat amatum quem diximus. Quare in Notis ad hunc locum, monet ais 'lia simili sensu loca accipi oportere, tametsi in his omnibus το πνευμα legitur, Aet. X, 9. XL IL 28. XVI, 7. XX, 23. Cujus autem imperitiae, sive potius malitiae est, hoc loco non agnoscere perinde Spiritum atque Angelum, intelligentem suta stantiam declarari: cum uterque ex aequo, Spiritus atque 'Angelus, & aeque uterque proprie loqui dicatur λ τιμα ελαλησεν ἀυτή, ἡ αγγελος 3 Hanc enim vim esse vocis 'tum Graecae λαλειν,tum Lat aeut in substantiam tam

tum cadat mentuc ratione praeditam, tum pueri norunt, 'tum tercenta Nui Testamenti exempla confirmant. Τ men a malitia Grotius non discedens, ad locum Ioanni

XVI, 13. Cum veneriti e inrisuNaveritatis guscumque a md et loquetur, οσα αν ἀκουση, λαλησει, ne personam Spiritus

sancti agnoscat,illi affatui quem praedicat, personam legati dicit assingi per prosopopoeiam, & λαλῶν ait Spirituου senimessi, hoc est, Grotiani amatus insinuare sive irrepere animu

Et Joannos isitur lare sexa es, & tricies Lucas, hoc est, ubi, '

109쪽

xoo D E N u M M i sque constantissime , proprio significatu vocis illius usi sunt: semel tantum uterque, sui perpetui moris oblitus, improprio & metaphorico: neque usquam alibi, quam ubi propria vocis acceptio dogmati Sociniano officitὶ Us istud autem, nisi e Socini castris aliquis, fieri potuisse existimet

Ne Deum autem hoc loco Grotius agnosceret, causa haec fuit: nam alios aliae causae perpulere at is verebatur, ne si

Sadducaeos Herodianosve fateretur Deum aut nullum V Tum,aut corporeum coluisse ,eoque nomine a sacris scriptoribus repudiatos,atque ab ipsa Synagoga rejectos, se quoque jam tum in illis suis e praedamnatum fateri cogeretur. Nam ipse corporeum Deum coluit, qualem grex Socini. Angelum igitur ac Spiritum negavere Sadducari, hoc est,& AnyIum, &Spiritum sustulere, qualem Paulus cum Pharisaeis,&noscam Paulo animis insormamus: substantisam nimirum omniis expertem corporis, omniumque affectionum quae corporis propriae sunr: quae non tenuitate se Ium, aut vi motus celerrima, sed toto substantiae genere a corpore discreped. Pharisi aurem utraque confitentur, hoc est, geminum resurrectionis magistrum nempe & Ange- Ium,&Spiritum, sive Deum equorum ab alterutro edocer

Paulum potuisse iidem suspicantur: si, aiunt, Spiriatus locutin es ei, aut angelius A atures, sive ἐπίνοιαν Grotianam an in Mose sestem , quem prophetae isco ipsi quoque' habuere,Sadducari negarenti Minime sine . Sed hunc afflatum esse a Deo Spiritu,quae vocis istius acceptior est apud Catholicos Doctores,aeque atque Grotius, pernegarunt: sive Deum illi corporeum,utSociniani: sive, quod multo est verius,naturam illi tantum pro Numine haberent, & Deo

Ignoto: cujus qualemcumque agnoscerent in res Omnes, hoc est, in substantiam corpoream. Nam το πῆν

esse corporeum statuebant, cujus partes inferiores a superμ

110쪽

HERODIADuΜ. 1eroribus certa ratione ac lege regantur. Hoc est autem A gelum ac Spiritum,sive Deum reipsa tollere.

De Angelis quidem ait iste Sadducatos id statuisse, Judaeorum nonnussos sua quos aetate sensi st J sinis afirmat,

Dialogo cum Tryphone , pag. 18o'. At illa non Judaeorum, sed quorumdam ex his,qui Christo nomen dedissent,opiniostis e ibi dicitur: qui de Verbo similiter ac de Ai elis pronunciarent, ipsum esse Virtutem, quae ab rerum omnium parente subinde prosiliret,ad eumque peracto opere remearet : nunc Verbum appellari,cum Patris mandata desert ad mortales: nunc gloriam Patris, cum admirabiles quasdam

de Deo επινοι animis nostris injicis: nunc aliis nominibus insigniri. Qui si liatretici tunc fuere, praeivisse Marcello Ancyrano pollunt videri, cui similis de Verbo deliratio tribuitur,libro r. haereticarum fabularum, cap. X. Idem objectum olim Origeni fuisse resere Anonymus in Bibliotheca

Quae sunt prosecta haud dubietuc illa priora ex Dialogo d scripta, ab impio dogmate de Deo aut Verbo corporeo. d si aeque conficta aut temere credita illa in Dialogo haeresis est, atque ista Origeni per calumniam impacta creditur ab Illiustrissimo HUETIO Abrincensium Episcopo: id quod aliquando certis rationibus se persuasurum aliquis pollicitus est: quid erit deinde Grotio relictiim,quo non minum potius,qui verus error est,in sacris codicibus damnatum defendat,quam istum alterum, qui nec Iudaeorum fuit, ut Ostendimus,nec fortassis ullius sectae inter Christianos λ Quod si qui Angelos somniarunc, ut quidem ipse vult, esse ατ - τους- ωρωους Θεοῦ δυνάμεις , iidem, ut de Origene crediram est, censuere esse ἐσωοίας τῆ iiῆ, quod idem prorsus v. -

SEARCH

MENU NAVIGATION