Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sum fluidum . Iam , si resistentia in vase , e quo aeris quam poterat plurimum e haustum fuerat , centum duntaxat pari ibus minor effet , quam in aperto aere ἔ utique illa ipsa circiter decies centenis millibus partium minor seret, quam resistentia argenti vivi . Atqui resistentia in istiusmodi vase evacuato , multo quam dictum ei minor esse videtur ; multoque etiam adhuc minor in caelestibus spatiis , intervallo trecentorum vel quadringentorum milliarium in altitudinem , vel adhuc longius a terra . olfendit enim D. Nolitis , aerem in vasis vitreis amplius decies millies solito rariorem fieri posse . Spatia autem coelestia multo magis vacua sunt aere , quam ullum spatium quod nos quidem hic possimus evacuasse. Etenim, cum aer Compres sus sit atmosphaerae incumbentis pondere . densitas autem aeris , proportionalis sit vi eum comprimenti s sequitur utique, ponto Calculo, aerem , intervallo circiter septem milliarium Anglicorum a terra in altitudinem , quadruplo rariorem este , quam ita superficie terrae intervallo quatuordecim milliarium, decies & sexies rariorem quam in superficie terrae ; intervallo milliarium at , 28 , vel 33 , circiter ω , a 36 , vel 1G24 partibus rariorem esse, comparate & intervallo milliarium To , I , vel a Io,

partibus circiter Iomo , IC o CCO cio, vel I o ooo rariorem esseo: sic deinceps. Calor multum facit ad fluiditatem , diminuendo tenacitatem corporum . Fluida reddit multa corpora , quae alioqui fluida non sunt augetque fluiditatem liquorum

tenacium, ut olei, taliami, mellis,' eorumque vim resilientem eo pacto imminuit. At aquae vim resistentem non multum imminuit quod utique facere deberet , iuquidem aquae resistentiae pars aliqua notatu digna oriretur ex attritu vel tenacitate partium suarum . Quare aquae vis resistens oritur praecipue & fere tora , ex vi inertiae materiae suae . Et consequenter , si spatia coeleltia aeque densa essent , ac aqua haberent utique vim resistendi non multo minorem , quam aqua : si aeque denta essent , ae argentum vivum p vim resistendi haberent non multo minorem, quam argentum vivum: si persecte planeque densa ellant , sire materiae plena , sine ullo mnino spatio vacuo quantumvis licet fluida & subtilis ellet ea matella ; vim resistendi tamen haberent maiorem, quam argentum vivum . Globus plane solidus, in istiusmodi medio , amitteret amplius dimiὸiam motus sui partem , interea dum in tium ternas sui diametros longum percurreret . Et globus non sane solidus, qualia sunt planetarum corpora, citius sisteretur. Quo itaque locus sit diuturnis & regularihus planetarum cometarumque motibus. omnino necesse est ut spatia coelellia omni materia sint vacua nili sorte excipiendi erunt tenuillimi aliqui vapores , exhalationes, vel Muvia , quae oriantur ex atmosphaeris terrae , planetarum & cometarum & aethereum aliquod medium longe longeque rarissimum , quale supra de scripsimus Fluidum densum , nullo modo utile esse potest ad explicanda phaenom

na naturae ; quando Planetarum quidem & cometarum motus, Ope gravitatis , melius explicantur sine illo . Nihil aliud facere posset illiusmodi fluidum , nisi ut magnorum illorum corporum motus interturbaret & retardaret , efficeretque ut naturae

ordo languesceret; & in occultis corporum meatibus, nihil aliud quam sisteret pa tium suarum motus vi Grantes , in quibus calor iplorum & vis omnis actuosa consi- sit. Porro, ut ad nullam rem utile est istiusmodi fluidum; e contrario autem imp diret operationes naturae, languidioretque eas redderet; ita nulla firma ratio, est, quae nos adducat ut existere id omnino credamus; ideoque penituς reiiciendum est. Quod

si illud rejectum erit ; reiicientur simul hypotheses eae , quibus lumen in pressu vel motu per istius nodi medium proparato consistere fingitur Istiuisodi autem medium ut reiiciamus , auctoreς nobis sunt antiquissimi illi Meeleherrimi Graeciae Phoenicaque philosophi; qui principia philosophiae suae,. spatium

inane , atomos , & gravitatem atomorum potuerunt tacite attribuentet vim gravitatis , alii alicui caulae a materia densa diversae Cujus quidem causae physici recentiores, in rebus naturae speculandis, nullam rationem habuerunt; hypothesium commenta confingentes, quibus minomena omnia ex mechanicis legibus explicarent; contemplationem aliarum caularum , in metaphysicam reficientes. Cum , e contra-

172쪽

Yio, philosophiae naturaliis ist revera p cipuum sit & ossicium & finis, ut ex phin menis sine nctis livpothesibus arguamus , & ab effectis ratiocinatione progregiamur ad causas, donec ad ipsam demum Causam primam quae sine omni dubio mechanica non est perveniamus; nec mundi mechanismum solummodo explicemus, verum

etiam insuper&pricipue ut hasce & huiusmodi questiones tandem expediamus; Quidnam inest in spatiis materia, fere in is P & unis est quod Ses m planetae ad se imitem gravitexu , fine materia densa interiet a Qui fit, ut natura nihil agat frustra P & unu orta es eximia illa mundi univers species δ' pulchritudo 2 sisem in finem facti stim e

merae R & unde es quod planetarum rursus sit unus omnium, unaque dire:lione in orbibus

concentricis strantur eodem omnes cum cometa in orbibus vilis admodum excentricis un

dique quaquaυersum ferantur in omnes coeli panes ρ & quidnam es quod impedit, quo-miatis selia fixa in se mutuo irruant ρ Qui fit , ut corpora animalium tam exquisita sint arte atque eonsilio fabricata quos a2 fines conformatae sunt disersae ipsorum partes 'Fieri ne potuιt, ut o Ius sine scientia optices fueris coniniactus P aut auris ,sine intestigentia sonorum qui fit , ut motus corporis obsequantur imperio voluntaris p e ' unde es insinctus uti quem vocant, in animalibus 8 Annon se orium animalium es locus cui subsantia sentiens ades, o in quem se bilis rerum species ter nemos cerebrum deferuntur , ut ibi praesenser a praesente sentiri possint ' Atque his quidem rite expeditis , an-

non ex phaenomenis consar, esse Entem incorporeum , visentem, intelligentem , omnipraesentem , qui in spatio infinito , ranquam sensorio suo , res 'fas istime eernat , penittisque perspicias , rorasque ιntra se praesens praesentes com effatur quarum quidem rerum id uetiod in nobis sentis o cogitat , imagines tantum ad 'e per organa sensuum delatas , in sensoriolo suo percipit oe contuetur Utique si verus omnis in hac philosophia sat ut progressiis , non quidem statim nos ducit ad Causae primae cognitionem ἱ at certe propius propiusque nos ad cam perpetuo adducit , eaque re permagni est aestimanis

Annon radii luminis exigua sunt corpuscula, e corporibus lucentibus emissa glis enim istiusmodi corpuscula per media uniformia trant mitti debebunt in lineis rectis, sine inflectendo in umbram ; quo quidem modo transmittuntur radii luminis . Poterunt quoque diverus habere proprietates, istasque proprietates inter transeundum per diversa media immutabiles conservare o quae & ipsa itidem radiorum luminis est natura . Corpora pellucida agunt in radios luminis , per intervallum aliquod inte jectum; quum eos refringunt, reflectunt, & inflectunt : radiique vicissim corporum Illorum particulas, per interiectum aliquod intervallum, agitant , ad ea calefacienda r atque haec quidem athio Sc reactio , quae est per intervallum aliquod interie-eium , ad vim attrahentem corporum valde admodum videtur similitudine accedere . Si refractio essiciatur attramone radiorum; consequens erit , ut sinus incidentiae debeant ad sinus refractionis in data esse proportione; sicuti in Principiis nostri; Phia Iosephii ostensum est . .atque haec quidem regula experientia comprobatur. Radii luminis inter transeundum e vitro in vacuum , inflectuntur ad vitrum versua; & , si nimium oblique in vacuum incidant , revertuntur in vitrum , & ex toto reflectuntur. Atque huius quidem reflexionis causa attribui non potest resistentiae vacui , sed omnino vi alicui in vitro, quae radios jam in vacuum exeuntes retrahat & reducat.

Etenim, si posterior vitri superficies, aqua, vel oleo limpido , vel melle liquido &pellucido madefiat ἱ jam radii , qui alioqui reflecterentur , transibunt in illum liquorem . Ex quo apparet, radios hon ante reflecti, quam ad postremam ipsam vitri superficiem pervenerint , perque eam exire incipiant . Si ex ea egredientes, incidantiam in liquorum aliquem praedictorum , utique progredi , qua coeperint, pergunt ;quia vitri attractio paribus sere virium momentis e contraria parte aequatur , & ne effectum suum obtineat impeditur, attractione contrario liquoris sibi adhaerentis: sin

autem radii e posteriore illa supessicie egredientes , incidant in spatium vacuum , quod,

173쪽

quod , cum xim attrahentem nullam habeat , vitri attractionem aequiparare MirrI- tam reddere non possit: iam vitri attractio eos vel detorquendo refringit , vel reducendo reflectit. Atque noc quidem adhuc clarius apparere poterit , committendo in ter se bina prismata vitrea , vel bina vitra telescopiorum praelongorum obiectiva , quorum quidem alterum planum sit , alterum autem aliquantulum convexum ; eaque ita comprimendo, ut nec plane te inter se contingant , nec nimio tamen intervallo distent. Iam enim id luminis, quod in vitri prioris superficiem polieriorem incidat, qua parte vitra illa inter se intervallo non amplius partis unciae distent, transmittetur per superficiem illam, perque aerem vel vacuum vitris interiectum , flein vitrum secundum ingredietur ; quomodo expositum est in observationibus I. , ΙU.& VIII. primae partis libri secundi. Sin autem vitrum secundum submoveatur; iam id luminis, quod e secunda superficie primi vitri egreditur in aerem vel vacuum,nori utique illac progredietur , verum revertetur in vitrum primum , & reflectetur . Ex quo apparet, radios vi aliqua, quae insit in primo vitro, retrahi ; quippe cum nihil sit aliud , quod effcere possit ut ii revertantur . Porro , ad colorum varietatem mnem, diversosque refrangibilitatis gradus producendos; nihil aliud opus est, quam ut radii luminis sint corpuicula diversis magnitudinibus : quorum quidem ea , quae snt minima, colorem constituant violaceum , utique tenebricosissimum & languidi Gsmum colorum; eademque omnium facillime, superficierum refringentium actione , de via recta detorqueantur: reliqua autem , ut eorum quodque in magnitudinem excedit , ita colores exhibeant fortiores & clariores , utique caeruleum , viridem , flavum ,& rubrum; itemque eadem proportione dissicilius usque & dissicilius de via detorqueantur. Adhaec , quo radii luminis alternas habeant facilioris reflexionis & -- cilioris transmissus vices , nihil aliud opus est, quam ut ii exigua sint corpuscula iquae vel attractione sua, vel alia aliqua vi , vibrationes quasdam in medio , in quod

agunt, excitent ; quae quidem vibrationes , radiis celeriores existentes , praevertant eos successive, & ita agitent , ut velocitatem ipsorum augeant imminuantque alte

nis , adeoque vices illas in ipsis generent . Denique inustata illa crystalli Istandi caerefractio, valde admodum verisimile est, ut eficiatur vi aliqua attrahente , quae insit in certis lateribus tum radiorum luminis , tum particularum crystalli . Nam si nvirtus aliqua sive vis illiusmodi, in alteris inesset lateribus particularum crystalli. in alteris non item i quae quidem vis, radios detorqueret & flecteret ad partes refracti nis inusitatae ; utique fieri non posset , ut radii qui in erystallum ad perpendiculum

incidant , eo versus , potius , quam aliorsum , tum in ingressu tum in egressu suo ita res ingerentur , ut ad perpendiculum itidem emergerent per contrarium iam situm plagae inusitatae refractionis in superficie secunda ; crystallo nimirum usque iaradios agente , postquam ii per illam transmissi , iamiam in aerem, vel , si placet

in vacuum emergunt. Et, quoniam crystallus, ista vi sua , non agit in radios, nisitum cum & radiorum latera inusitatae refractionis altera, ad plagam istam crystallis ni conversa ; apparet in radiorum quoque lateribus illis ineste vim sive virtutem aliquam, quae correspondeat vi isti quae est in crystallo, eo fere modo quo binorum magnetum poli sibi invicem respondent . Quae quidem magnetum virtus , sicut augeri & imminui potest , nec nisi in solis magnetibus atque in serro invenitur ; ita vis haec refringendi radios ad perpendiculum incidentes , maior est in cristallo Is-landica , in crystallo de rupe minor , necdum in aliis eorporibus observata est ulla . Non hoc ita intelligi velim , ut hanc virtutem magneticam esse ammare Uidear evidetur ea diversi esse generis . Hoc tantum amrmare velim ; utique , quaecunque demum ea vis sit , vix concipi posse qui fieri queat ut radii luminis , niti sint illi exigua corpuscula, vim aliquam habeant tu binis laterum suorum permanentem, qua eadem in alteris eorum lateribus eodem tempore non insit; idque nulla habita ratione , quo positu ipsi respiciant spatium sive medium per quod transmittantur. Quid in hac quaestione velim , cum dicam vacuum, & attractiones radiorum luminis adversum vitrum aut crystallum et intelligi potest ex iis quae supra dicta sunt in

quaeltibnibus XVIII, XIX, A XX.

174쪽

Annon corpora crassa & lumen in se mutuo converti & transmutari possunt &nn non fieri potest, ut corpora vim suam actuosam plurimum accipiant a particulis luminis, quae in eis componendis insunt Etenim corpora omnia lixa , quum sine calefacta, lumen emittunt tamdiu, dum satis calida permanent : & lumen vicissim immittit se & inhaeret in corporibus , quoties radii eius in particulas ipsorum impingunt : quomodo supra est expositum . Nullum corpus , quod sciam , minus aptum est ad lucendum, quam aqua : attamen aqua dillillationidus repetitis convertit se in terram fixam ; uti experiendo comperit D. Bostlitis. Iamque terra illa , idonei caloris

Patiens facta, lucem aeque, ae alia corpora. calefaciendo emittit. Ut corpora transmutemur in lumen, & lumen in corpora , valde admodum congruens est naturae Ordini & rationi ; quae in illiusmodi conversionibus quasi delectari videtur. Aqua , quae eli sal admodum fluidus & saporis expers, calore convertitur in vaporem, qui est genus quoddam aeris frigore autem in glaciem , quae est lapis durus, pellucidus , tragilis, & ad liquandum aptus : atque hic quidem lapis .

revertitur in aquam calore vapor autem, frigore. Terra , calore fit ignis ; & stigore , revertitur in terram. Corpora densa, sermentescendo rarefiunt in varia genera aeris ; ti aer ille sermentatione , nonnunquam etiam sine fermentatione , revertitur in eorpora denta . Argentum vivum speciem habet & formam , interdum metallifluidi, interdum metalli duri & fragilis; interdum salis pellucidi & rodentis, quem

sublimatum appellant; interdum terrae pellucidae, volatilis , albae , & sapore care notis , quam mercurium dulcem vocant ἐ interdum terrae rubra , opacae & volatilis , nuam cinnabarin appellant; interdum p cipitati rubri, vel albi ; & interdum salix fluidi: dis illando: convertit se in vaporem : agitatum in vacuo , lucet instar ignis. & , post omnes has transmutationes , revertitur iterum in argentum I vivum . ovam corporibus minoribus , quam ut ilensu percipi queant , explicant se paulatim in magnitudinem, & in animalia convertuntur: gyrini, in ranas; vermiculi, in museras. Aves omnes, bestiae, pisces, insecti , arbores, & universum herbarum genus, cum singulis suis inter se valde diversis partibus , accretcunt in aqua & tincturis , quosis & salibus: eademque omnia putrescendo revertuntur in numores aquonos . Porro , aqua in aperto aere aliquot mes exposita , tincturam . inducit , quae instar tincturae hordei macerati & incocti , progrediente tempore , inimentum habet &spiritum ; ante putrescendum autem , alimentum p stat tum an libus tum plantis . Inter has autem tot tamque varias mirasque transmutationes , quidni & lumen smiliter vertat natura in eo ora , & corpora in lumen ἐ

Annon exiguae corporum particulae certas habent virtutes, potentias . sive vires ;quibus, per interiectum aliquod intervallum , agant , non modo in milios luminis, ad eos reflectendos, refringendos, & inflectendos ; verum etiam mutuo in se ipsae , ad producenda pleraque Phaenomena natum Satis enim notum est , corpora in se inmoem agere per attractiones gravitatis, virtutisiue magneticae & electficae . Atque haec quidem exempla , natum ordinem & rationem , quae sit , ostendunt I ut adeo verisimillimum sit, alias etiam adhuc esse posse vires attrahentes. Etenim natura valde consimilis & consentanea est sibi . Qua causa essiciente hae attractiones peraga tur , in id vero hic non inquiro . Quam ego attractionem appello , fieri sane potest ut ea essiciatur impulsu, vel alio aliquo modo nobis ignoto . Hanc vocem attracti nis ita hic accipi velim , ut in universum solummodo vim aliquam significare intelligatur, qua corpora ad se mutuo tendant , cuicunque demum causae viribuenda sit illa vis. Nam ex phaenomenis natum illud nos prius edoctos oportet, quamam eo

pora se invicem attrahant , & qu*mun sint leges & proprietates istius Miractionis .

175쪽

quam in id inquirere par sit, quanam essiciente causa peragatur attractio. Attracti nes gravitatis , virtutisque magneticae & electricae, ad satiet magna se extendunt illae quidem intervalla ; adeoque etiam sub vulgi sensum notitiamque ceciderunt : at vero fieri potest , ut sint praeterea aliae quoque aliquae, quae tam angustis finibus comtineantur , ut usque adhuc omnem observationem sugerint . Et fortasse attractio e lectrica ad istiusmodi exigua intervalla extendi potest , etiamsi non excitetur frictione .

Nam , quum sal tartari fluit per deliquium , annon hoc essicitur attractione ali-rua, quae est mutua inter particulas salis tartari , & particulas aquae, quae vaporum peciem habentes circum in aere volitant Et cur non sal vulgaris, vel sal nitrum. vel vitriolum , fluit itidem per deliquium ; nisi quod illiusmodi attractionis expers si Et cur sal ipse tartari, postquam aquam, pro quantitate sui , certa portione ex aere exhauserit , deinceps non amplius imbibit; nisi quod, postquam aqua saturatus sit, vi illa attrahente deinceps careati Et unde est, nisi ab hac vi attrahente, quod aqua , quae per se ipsa vel leni admodum tepore diuillat , e tale tartari tamen di stilliindo elici non potest nisi magno calore Et annon eiusmodi quoque vi attrahenti , quae inter particulas olei vitrioli & particulas aquae mutua si , attribuendum est, quod oleum vitrioli aquam satis magna portione ad se ex aere eliciat; cum autem lemel saturatum sit , deinceps non amplius imbibat ; & in distillando , aquam

aegre admodum dimittat Et quum aqua & oleum vitrioli in unum vas insina, eo calescunt intermilcendo; an non ex calore illo apparet, magnum excitatum esse m tum in particulis liquorum & an non ex motu illo apparet, binorum istorum liquorum particulas inter miscendum magna cum vi coalescere , & consequenter alse invicem motu cum accelerato irruere Et quum aqua .rtis vel spiritus vitrioli , scobi ferreae superissus , magno eam cum calore & ebullitione dissolvit I annon C lor & ebullitio ista oritur ex violento partium motu & an non ex motu isto apparet , acidas liquoris particulaς in partes metalli magna cum vi irruere , & viole citer se in occultos earum meatuς ingerere ἔ donec inter exteriores metalli grumulorum

particulas , & mastulas ipsas , sese introdantes , & exterioribus illis particulis factae ιam undique circumfluae , disiungant eas singulatim a massulis suis , emciantque ut solutae in aqua innatent ὶ Et quum acidae liquoris particulae, quae per se solae latis leni calore dii liliarent, a metalli tamen particulis distillando avelli & separari non possunt, nisi sorte ingenti admodum & violento calore; annon hoc illud confirmat, utruque esse inter eas istiusmodi attractionem mutuam Quum spiritus vitrioli, sali vulgari vel sali nitro amissis , ebullitionem ciet, &cogescit cum sale; &, in distillando, spiritus salis vulgaris vel salis nitri multo facilius, quam antea, ascendit; spiritus vitrioli autem pars acida , infra in vase restat rannon ninc colligi potest , fixum aikali latis , acidum vitrioli spiritum sortius utique, quam suum ipsius spiritum salis, sibi attrahere; &, quoniam utrumque simul ὀetinere non potest , suum ipsius dimittere Et quum oleum vitrioli e nitro pari pondere distillatur, & ex iurisque elicitur spiritus nitri compostus ; isteque spiritus, dupla portione , amisius oleo caryophiliorum , vel oleo ex cari seminibus , vel oleo

cuivis ponderoso ex plantarum vel animalium partibus, vel oleo res nae terebinthinae cum aὁmixto ballamo sulphuris parva poritone ad spissamentum , concalescit usque

adeo inter commiscendum, ut etiam flammam ex se continuo Concipiat: an non permagnus ille & subitaneus calor hoc indicat , utique binos illos liquores maxima cum vi permisceri inter se , eorumque particulas inter miscendum ad se invicem motu cum accelerato irruere , & violentissimo impetu inter se conflistere & collidi ἰEt an non eidem causae tribuendum est, quod spiritus vini probe restincatus,& composito illi spiritui iam dicto affusus, flamma subitanea coruscat & quod pulvis suI-

minans , quem vocant , ex sulphure , nitro, & sale tartari compositus , ictu magis subito tringisque violento , quam etiam pulvis ipse tormentarius , disploditur acidis nimirum siilphuris nitrique spiritibus ad se invicem & ad salem tartari tanto cum

impetu irruentibus, ut concussu & lusu suo pulverem simul omnem vchementi

176쪽

e ullitione raresaciant , & in vaporem atque flammam disiiciant Utique , ubi corporum later se permixtorum dilIolutio cum lentiori fit motu , ibi ebullitio & ipsa quoque lenta eli , & cum leniori calore : ubi dissolutio celeriot fit , ibi & ebullitio quoque major eii , & cum maiori calore: & ubi dissolutio fit tota simul, ibi ebul

litio quoque fit quasi in momento temporis per subitam violentamque explosonem,& cum calore nihilo minore quam ignis ipsius & flammae. Sic quum compositus ille spiritus nitri supra dicius drachmae unius trando , in olei ex cari seminibus pondo dimidiam drachmam superinfusus erat in vacuo ; flammam continuo concepit mistura illa , eum dii plolii initar pulveris tormentarii ; diffregitque vitrum acre evacuatum , in quo inclusa fuerat ; quanquam habebat id quidem in amplitudinem uncias sex, in altitudinem octo. Quinimo sulphur ipsum crassum & impuratum, si in pulverem redigatur, & cum scobe serrea pari pondere commixtum , adjecto aquae paululo , in firmitatem farinae aqua subaetae depsatur ἱ aget in serrum , & intra quimque aut sex horarum spatium, concalescet ita ut manibus tractari nequeat, & etiam Bammam emittet . Atque ex his quidem omnibus experimentis ; si eode in tempore consideremus quam multum sit sulphuris intra terram , & quam calidae sint partes

interiores terrae ; sontesque servidos contemplemur , montesque ardentes , mei laitesque subter terram lubitaneas , & vapores inflammabiles , coruscationes metallicas , terrae motus, exhalationes aetiuolas & tutacantes, ventorum turbines , immanesque aquae marinae in coelum usque elatos & contortos vortices; uti3ue intelligere poterimus, omnino ita comparatam esse terram, ut in Visceribus ejus abundent vapores

sulphurosi , qui cum mineralibus sermentescere debeant , & interdum ignem concipere, eum subita coruscatione & disploiu & si sorte in cavernis subterraneis arcte

in lusi contineantur , vehementer conquassare terram , & cavernas ejus disrumpere, quemadmodum cuniculi pulvere tormentario repleti terram suffossam mira cum vi lentia disiiciunt: quod cum accidit, tum vapores explosone ista generatos, per occultos terrae meatus expirare , aetiuoso que sentiri & suffocantes s procellasque, turbines & tempellates ciere, efficereque nonnunquam ut terrae tractus Je locis suis transportentur, ebulli atque mare , & guttatim subvehantur in coelum aque , quae deinceps acervatim & vorticoso pondere corruant, quasi e nubibus estuis . praeterea, exhalationes quaedam sulphurosae omni temPore , quando terra si liceior , in aerem ascendentes, sermentescunt ibi cum acidis nitrosis; & nonnunquam ignem concipiemtes, fulmina generant , & tonitrua, aliaque meteora ignea . Abunὸat enim aer vaporibus acidis se maentescendo aptis . vii videre est ex eo , quod serrum & cuprum rubiginem in aere tam facile contrahant , ignisque accendatur sumando , corditque pullus in animalibus respiratione conservetur . Jura vero hi, quos diximus, motus, tanti lunt tamque violenti, ut ex eis satis appareat, utique in sermentationibus particulas corporum , quae serme quieverant , novis motibus cieri a principio aliquo praepotente , quod in eas nonnisi tum agat , quum inter se valde propinquae sint. ;esticiatque ut eae concurrant inter se & collidantur magna vi , motuque illo concalescant, & difffringentes conterentesque se invicem, evanescant in aerem , vaporem,& flammam

Quum sal tartari per deliqium in solutionem cujusvis metalli insusus , metallum praecipitat , efficitque ut id limi specie in iando subsidat, an iam ex hoc apparet, aincidas liquoris particulas sortius utique sale tartari , quam a metallo, attrahi ; age que sortiori illa attractione , ad salem tartari e metallo transduci ὶ Similiter quum sol ut io serri in aqua sorti , ditsolvit cadmiam iniectam , suumque ferrum dimittit ;vel quum solutio cupri , dissolvit serrum sibi immissum , dimittitque euhrum ; vel quum solutio argenti, dissolvit cuprum, argentumque suum dimittit: vel quum s lutio argenti vivi in aqua sorti, superfusa turro, cupro, stanno vel plumbo , diiso, vit id metallum & argentum vivum dimittit: annon hoc indicat , acidas aquae so tis particulas sortius utique ad cadmiam attrahi, quam ad serrumὶ sortiusque ad se rum , quam ad cuprum ὶ & ad cuprum , quam ad argentum ὶ itemque sortius ad serrum , cuprum , stannum vel plumbum , quam ad argentum vivum i Et an non V 2 eidem

177쪽

eilem causae tribuendum est, quod ad serrum dissolvendum saturandumque, plus quae sortis opus sit , quam ad cuprum ; & ad cuprum plus dius si , ouam ad relia qua metallae itemque quod serrum metallorum omnium tacillime dissolvatur, rubiginemque facillime contrahat; deinceps autem, cuprum Quum oleum vitrioli commixtum est cum aquae paululo, vel fluxit per deliquium;& inter distillandum aqua illa aegre ascendit , subvehitque secum partem aliquam Olei vitrioli, specie ac sorma spiritus vitrioli; isteque spiritus, serro , cupro, vel salit artari assulas, coalescit cum illo, &:dimittit aquam: annon hoc ostenciit, spiritum illum acidum attrahi quidem ab aqua , sortius autem attrahi a corpore fixo quam ab aqua ; ideoque dimittere aquam , ut cum corpore fixo coalescat Et annon eidem causae tribuendum est , quod aqua & spiritus acidi qui insunt in aceto, aqua sorti, & spiritu salis, cohaerent & in distillando simul ascendunt: sin autem id menstruum, sali tartari, vel plumbo, vel ferro, vel cuivis corpori fixo, quod id dii solvere queat, stupersulum sit; tum spiritus illi acidi sortiore attractione adhaerent corpori fixo, & dimittunt aquam Et an non mutuae itidem attractioni tribuendum est , quod 'iritus fuliginis & salis marini coalescant , & constituant particulas salis ammoniaci; quae minus, quam antea, volatiles sunt, quippe crassiores & minus aquae sibi admixtum habentesὶ item quod particulae salis ammoniaci, inter sublimandum, subvehant secum particulas nihil, quae per se solae sublimari nolunt & quod particulae argenti vivi , coalescentes cum particulis acidis spiritus salis , constituant mercurium sublimatum ; cum particulis autem sulphuris, cinnabarinὶ & quod particulmspiritus vini & spiritus urinae probe rectificatorum , coalescant ἱ & , dimittentes a quam quae eas dissolverat , in corpus firmum durescant & quod inter suhlimandum cinnabarin e sale tartari vel calce viva ; sulphur , sortiori attractione salis vel ca cis , dimittat argentum vivum , ipsumque una cum corpore fixo in vase restet ὶ &quod, cum mercurius sublimatus sublimetur e stibio, vel e regulo stibii: spiritus salis dimittat argentum vivum ; & coalescat cum metallo illo stibii , quod quidem eum sortius attrahit ; & restet cum illo, usque dum calor tantus sit , ut is utrumque smul sursum impellere possit ; tumque spiritus iste salis subvehat secum illud metallum, specie & scima salis valde sustis, quem hutyrum stibii appellant; idque licet spiritus salis per se solus non multo minus volatilis sit quam aqua , & stibium

per se solum non minus fixum quam plumbum Quum aqua sortis di luit argentum , non autem an rum; & aqua regia dissolvit

aurum, non aulcm argentum: an non recte dici potest, aquam fortem satis quidem subtilem esse ad penetrandum aurum aeque ac argentum ; carere autem vi illa attrahente, qua se inserre & introdare pcnit & aquam regiam satis quidem subtilem

esse, ad pcnetrandum argentum atque ac aurum e carere autem vi illa attrahente ,

qua se introdare rossit λ Nam aqua regia nihil est aliud , nisi aqua sortis cum adinmixto spiritu salis vel sale ammoniaco di atque etiam sal iple vulsaris in aqua sorti dissolutus, efficit ut ii 'a aurum deinceps dissolvere possit ; quamvis sal quidem iste, si corpus cras Ium. Cum igitur spiritus saliς piaecipitat argentum de aqua sorti; a non hoc inde fit , quod is attrahat aquam sortem seque ei admisceat non autem attrahat argentum, burtasse etiam id a se repellat Cumque aqua pracipitat stibium

de sublimato stibii & salis ammoniaci , vel de butyro stibii ; annon hoc inde fit , uod ea salem ammoniacum vel spiritum salis dissolvat, illique se admisceat ,& vim

lius imminuat ; ncm autem attrahat sibi stibium , sortasse etiam id a te repellat EEt annon ex eo , quod nulla si attractio mutua inter particulas aquae & olei , a genti vivi & stibii, plumbi & ferri; fit, ut corpora ista inter se non permisceantur eat tractione autem debili, ut argentum vivum & cuprum aegre quidem commisceantur & attractione sorti, ut argentum vivum & stannum, stibium & serrum, aqua& sales, facile permisceatitur inter seὶ Et in universum , an non eidem isti principio tribuendum est , quod calor congreget corpora quae sint ejusdem generis, separet autem ea quae sint generum diversorum Quando aricescum cum sapone regulum producit, cum mercurio sublimato autem

178쪽

lem salem volatilem, fusilem , & butyro stibii similem ; an non hoc ostendit , arsenicum , quod est corpus ex toto volatile , compositum esse ex partibus fixis & volatilibus artae inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut partes volatiles ascendere nequeant, quin eodem tempore fixas quoque secum subvehant Similiter, quum

spiritus vini .& oleum vitrioli pari pondere simul digesta sunt; &, distillando , duos reddunt spiritus volatiles & fragrantes qui quidem inter se permisceri nolunt i restat

aurem infra in vase terna fixa & , nigra : annon hoc indicat oleum vitrioli compositum esse ex partibus volatilibus & Axis , arcte inter se mutua attractione cohaerentibus , ita ut ambae simul ascendant , formam habentes salis volatilis, acidi, &fluidi; donec spiritus vini interveniens, attrahat sibi&separet partes volatiles a fixis Proinde, quandoquidem & oleum sulpsuris per campanam ejusdem est naturiae ac oleum vitrioli; an non recte inserti potest , utique & sulphur itidem compositum esse ex partibus volatilibus & fixis, arcte inter se mutua attractione cohaerentibus , ita ut ambae simul inter sublimanὸum ascendant Nam 8c dissolvendo flores suis suris in oleo resinae terebinthinae, deinde solutionem illam distillando, compertum est sulphur constare ex oleo crasso & inflammabili, sive bitumine pingui, sale acido, te xa valde fixa, & metalli paululo: quorum quidem corporum priora tria. aequa sere

portione inveniebantur; quartum autem tam parva admodum portione, ut observa-

tu dignum vix esset . Sal ille acidus , in aqua dissolutus , idem est ae oleum sulphuris per campanam ; permultusque cum sit in visceribus terrae, maximeque in ma chasitis, coalelcit inde cum caeteris corporibus ex quibus constant marchasitae , cumbitumine scilicet, serro, cupro & terra ; cumque illis constat alumen, vitriolum &sulphur.' cum terra sola nimirum , alumen cum metallo solo , vel metallo & terra, vitriolum ; & cum bitumine & terra , sulphur : ex quo fit , ut marchasitae tribus illis mineralibus abundent. Et an non mutuae attractioni attribuendum est, quod materiae diversae , ex quibus haec constant mineralia, coeant & cohaereant ad ea co

fanda & quod bitumen subvehat secum reliquam sulphuris materiam, quae sne ii lo sublimari non posset Idemque de omnibus, vel fere omnibus, quotquot usquam sunt corpora crassa , quaeri potest . Nam & animalium & plantarum partes omnes compositae sunt ex materiis volatilibus & fixis, fluidis & solidis; uti ex eorum analysi quidem apparet; itemque sales&mineralia ; quantum chymici quidem compositionem

eorum usque tabuc pervestigare potuerint. Quum mercurius sublimatus sublimatur denuo cum argento vivo, fitque mercurius dulcis ; qui est terra alba , saporis expers , & in aqua haud dissolubilis r cuminque mercurius dulcis, sublimatus iterum cum spiritu salis, revertitur in mercurium1ublimatum : & quum metalla paululo acidi corrosa , convertuntur in rubiginem ;quae est terra saporis expers, & in aqua non dissolubilis; terraque ista plusculo acidi macerata fit sal metallicus: cumque lapides quidam, ut fluor plumbi, idoneo menstruo ditat uti, sales fiunt : an non haec omnia ostendunt, sales constare ex terra si ea & acido aquoso attractione coniunctis terramque non posse salem fieri , nisi accedat tantum acidi quantum ad iὸ susticiat , ut illa dissolvi deinceps possit in aqua Annon acidorum sapor ille acerbus & pungens , oritur ex sorti attractione , qua particulae acidae irruant in particulas linguae, easque agitent Et quum metalla , in mentiruis acidis dissoluta sunt ; acidaque cum metallo coniuncta , alia iam ratione agunt; adeo ut permixtio illa saporem iam alium habeat multo quam antea miti rem , nonnunquam etiam dulcem: annon hoc inde fit , quod corpuscula acida particulis metallicis adhaerescentia, multum eo pacto de vi sua actuosa imminuant Et, si acidum minore portione adsit - quam ut compostum efficiat in aqua distat ubile pannon acidum illud , ad metallum arcte adhaerescendo , vim suam actuosam saporemque omnem amittet fietque corpus ex utri seue compositum . terra saporis e pers. Quae enim corpora humore linguae non distatuuntur ἔ ea sensum gustus non afficiunt.

Quemadmodum gravitas essicit : ut mare densiorem & ponderosiorem terrae globum

179쪽

bum circumfluat ; ita attractione essici potest ut acidum aquosum densores & compactiores particulas terrestres circumfluat , ad componendas particulas salis . Neque enim alioqui fieri posset , ut acidum loco medii soret inter terram & aquam vulgarem , ad emciendum ut sales dissolvantur in aqua : neque suturum esset , ut sal tartari tam facile extraheret acidum e metallis dissolutis; aut metalla, acidum ex aringento vivo . Utique , quomodo in ingenti illo terrarum marisque globo, densssi quaeque corpora gravitate sua subsidunt in aqua, semperque conantur ad centrum globi accedere; eodem modo in particulis salis, materia densissima semper conabit ad particulae centrum accedere: adeo ut earticula salis , comparari queat quadantenus ad Chaos densa videlicet, dura , licca & terrestris a centro rara autem

mollis, humida & aquosa a superficie . Atque huic quidem causae tribuendum vide tur , quod sales natura sunt adeo durabili . Nempe destrui vix possunt, nisi ita si aquosae ipsorum partes vel vi abstrahantur, vel leni calore, inter putrescendum, ita

occultos meatus terrae illius, quae est ad centra particularum, iusidere permittantur. usque dum partes terrestreς dissolvantur tandem aqua, & separentur in minores particulas , quae , qua sint exiguitate , essicere queant ut istum putrefactum nigro videatur colore. Porro , hinc quoque fieri potest , ut partes animalium & plantarum suas singularum sermas conservent, & nutrimentum in suam cuiusque ipsarum similitudinem convertant ; molli nimirum & humido nutrimento facile immutante texturam suam per lenem calorem & motum , donec simile tandem factum sit densae illi, dure, secae & durabili terrae, quae est in centro uniuscuiusque particulae. Quum vero nutrimentum ineptum fit ad assimilandum . vel terra illa , quae est in centrix particularum , debilior iacta est , quam ut id in similitudinem sui convertere possit: tum motus ille omnis desinit in confulionem , putredinem & mortem Si sal quivis vel vitriolum parva admodum portione dissolvatur in permulta aqua particulae salis uel vitrioli non utique ad imum sident , licet specifice graviores sint quam aqua , sed diffundent se aequabiliter per totam aquam ἰ ita ut illa aeque lalla sutura sit a summo , ac ab imo . Annon hoc indicat , partes salis vel vitrioli a se

mutuo recedere, & sese expandere conari quaquaversus, tamque longe a se invicem seiungi, quam patitur aquae , in qua innatant , spatium & an non conatus iste stendit, utique nabere eas vim quandam repellendi, qua a se invicem diffugiunt aut saltem sortius eas aquam attrahere , quam temet ipsas mutuo Etenim , quema modum corpora illa omnia in aqua alcendunt , quae telluris gravitate minus sunt attracta, quam est aqua ipsa: ita omnes salis particulae, quae in aqua innatant, minusque ab una qualibet salis particula sunt attractie quam est aqua ipsa; recedant ci

cesse est a particula illa, & aquae sortius attractae locum dent. Quum liquor sale quovis imbutus, evaporatus est, quod aiunt, ad cuticulam ς &deinde refrixit: sal continuo conerescit in figuras aliquas regulares. Ex quo apparet, suis particulas, antequam concrescerent , iam in liquore illo aequis interject is intervallis , certisque ordinibus dispositas innatasse ; & consequenter eas in se invicem egisse vi aliqua , quae qualis sit in intervallis aequalibus , in inaequalibus inaequalis . Nam tali quidem vi , illae se in consimiles ordines usquequaque disponent , sine ea autem, circumnatabunt dispersim quaquaversus ; itemque sine ullo ordine , ut forte

eciderit, concurrent . Et quoniam particulae crystalli Istandicae agunt omnes consimili ratione in radios luminis, ad retractionem illam inusitatam essiciendam; annota

credibile est particulas illas , in frustis ejus crystalli formandis , non modo certis se ordinibus ita disposuisse, ut, extremitatibus suis eodem cunctis spectantibus, in figu-Ias regulares concrescerent ; verum etiam ita insuper , ut & latera quoque sua quoad vires attrahentes homogenea, quasi potari quaaam virtute eodem omnes converterint Corporum omnium durorum homogeneorum particulae, quae se inter se plane cora

ingunt, magna vi inter se cohaerent . Quod qui fieri possit, ut explicarent philesophi, commenti sunt alii atomos hamatas; quod est utique id ipsum pro responso Ἀ- serre , quod erat quaesitum . Alii finxerunt corporum particulas inter se conglutin

180쪽

tas esse quiete ; hoc est, qualitate occulta , aut potius plane nihilo . Alii eas cohi-rere motibus conspirantibus, hoc eit, quiete relativa inter se. Ego sane ex colitrentia corporum , illud malim inferre , utique particulas ipsorum attrahere se invicem vi aliqua , quae in ipso contactu perquam sit magna ῖ parvis interiectis intervallis , chymicos illos effecius supra memoratos obtineat ; ad spatia autem a particulis aialiquanto remotiora quod quidem sensu percipi possit ) non omnino pertineat. Corpora omnia , composita esse videntur ex particulti duris . Alioqui enim Gida non congelarent ; quod quidem faciunt aqua, oleum , acetum , & spiritus sive oleum vitrioli, frigore; argentum vivum, sumis plumbi; spiritus nitri & argentum vivum, dissolvendo argentum vivum,& evaporando phlegma; spiritus vini ti spiritus urinae , phlegma eorum auferendo eosque inter se permiscendo ἰ & spiritus urinae & spiritus salis , eos simul sublimando , ad conficiendum salem ammoniacum . Quin ti ipsi etiam radii luminis , corpora dura esse videntur ἔ neque enim alioqui possent in diversis suis lateribus diversas retinere proprietates . Quare duritia , universae materiae simplicis proprietas haberi potest . Saltem hoc nihilo minus eVidens

est, quam impenetrabilitatem ipsam materiae esse universae proprietatem . Nam mnia corpora, quae quidem nos experientia norimus , vel sunt dura , vel durescere possunt r neque vero alia ulla certa ratione novimus corpora universa impenetrabilia essse, nisi quod experientia amplissima nos id docuerit , sine ulla unquam oblata exceptione. Iam si corpora quidem composita tam sunt dura , quam experientia comperimus eorum nonnulla esse ψ & occultorum tamen meatuum permultum in se

habent, constantque ex particulis adpositis solummodo inter se; utique simplices ipsae particulae, quae Occultos meatus in se nullos habent, neque unquam in partes divisae suerunt, longe adhuc duriores sint necesse eli . Etenim istiusmodi durae particulae, in unum congestae , fieri vix potest ut se inter se contingant , nisi in perpaucis

punctis; ideoque omnino multo minore vi ad eas disjungendas opus erit , quam adeonfringendum particulam solidam, cuius utique paries omnes se inter se contingunt in totis superficiebus suis, sine ullis meatibus aut intervallis interjectis ἱ quae earum cohaerentiam minus firmam reddere possint . Qui autem istiusmodi praecurae parti-esilae, adpositae solummodo inter se , seque invicem in perpaucis tantum punctis contingentes , cohaerescere queant idque tanta vi, quanta experientia novimus ἱ utique , nisi causa sit aliqua quae efficiat ut eae ad se invicem attrahantur vel apprimantur , concipi vix potest. Porro, rem eandem inde quoque insero, quod bina marmora perpolita cohaereant

etiam in vacuo ; & quod argentum vivum in barometro subsistat ad altitudinem so, ω, vel Io unciarum, vel etiam amplius eo; ita scilicet, si prius ab aere omni probe depurgatum fuerit , & in rubum cauta mauu insusum , ut adeo partes ejus snt usquequaque contiguae & sibi invicem & vitro. Atmosphaera pondere suo a gentum vivum sursum in rubum premit , ad usque altitudinem 29 aut 3o unci rum : alia autem aliqua causa effciens, id deinceps amplius sustollit ; non id in tu-bum sursum premendo , sed inciendo ut partes ejus & vitro & sibi invicem adhi-rescant. Etenim si quo pacto partes eius, vel interjectis bullulis, vel succutiendo vi.

trum , disjungantur corruit continuo argentum vivum omne usque eo, donee haud amplius 29 aut 3o uncias in altitudinem habeat.

Atque his quidem congrua sunt, quae sequuntur itidem experimenta. Si duae planae & politae iaminae vitreae puta bina speculi politi fragmenta ita componantur, ut earum facies sint inter se parallelae, A parvo admodum interjecta intervallo disiunctae ; inseriora autem ipsarum extrema in aquam intingantur ; aqua inter eas continuo ascendet . Quantoque minori intervallo interiunctae sint vitrorum facies , tanto majorem in altitudinem se interserens sustolletur aqua . Si lamellae vitreae inter se distent circiter L parte unciae, aqua inter eas circiter unciam unam ascen det : & qua ratione id intervallum maius fuerit , vel minus et eadem ratione reciproca quam proxime , aquae ascendentis altitudo major erit vel minor . Etenim vitrorum vis attrahens eadem est , sive majori sive minori intervallo inter se distentr

SEARCH

MENU NAVIGATION