Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

se, albam utique exhibere. At vero in illis radiis, qui reflectuntur obliquius quam ingrediuntur; in iis sane vicium suarum intervalla majora sint oportet post reflexi nem quam ante , per propositiones XV. & XX. : unde ii quidem radii, fieri uti que poteli ut cum ad primam reverterint iuperficiem, in ceriis quibusdam obliquit tibus vices suas ibi haneant facilioris reflexionis, adeoque regrediantur ad argentum vivum; in aliis autem obliquitatibus intermediis , vices suas ibidem subeant facili ris iterum transmissus , adeoque exeant ad chartam , depingantque in ea annulos coloratos maculae albae circumiectos. Quoniam autem intervalla harum victum , inaequalibus quidem obliquitatibus , maiora ac pauciora sunt in radiis minus refrangibilibus ; minora autem ac plura in radiis magis refrangibilibus t ideo radii quidem minus restangibiles, in aequalibus Obliquitatibus , annulos pauciores essicere debent , quam radii magis refrangibiles ; maiores autem eos , magisque expanios : hoc est , annuli rubri ampliores esse debent quam flavi , flavi quam virides , virides quam caerulei , & caerulei quam violacei ; quomodo ii revera quidem in V. observatione apparuerunt. Quocirca primus annulorum colores omnes complectentium , maculae albae proxime circumjeEtus , debet utique ruber esse extra , intra violaceus , & in medio flavus, viridis, ac caeruleus, quomodo is in secunda quidem observatione visus est. In secundo autem annulo, & qui sequuntur deinceps, iidem colores magis marisque expans esse debent ; usquedum in se mutuo diffusi , permisceantur tandem invicem, & evanescant. Hae mihi videntur horum esse annulorum causae ac rationes in universum . Hocinque mihi causam dedit , ut distine ius deinceps observarem quanta esset vitri crassitudo ; & consderarem utrum mensurae ac proportiones annulorum singulatim , Vere exinde, calculum ponendo , colligi possent.

Di mensus sum Igitur crassitudinem vitri huiusce concav convexi ; invenique eamusquequaque unciae accurate . Iam quidem , per VI. oblemationem primae partis huius libri , tenuis lamella aeris transmittit lumen clarissimum primi annuli, hoe

est , lumen flavum clarum , tum cum crassitudo sua sit - pars unciae , per X.

autem observationem eiusdem partis , tenuis lamella vitri transmittit idem lumen ejusdem annuli , tum cum crassitudo sua si minor secundum eam proportionem

quae est sinus refractionis ad suum incidentiae, hoc est, cum crassitudo sua sit i

sive pars unciae; posito nimirum quod snus isti snt ut ii & i . Quod si

haec crassitudo duplicetur porro , transmittetur iam idem lumen clarum secundi annuli ; si ea triplicetur , transmittetur jam idem lumen tertii annuli ; & sic deinceps; lumine flavo claro in hisce omnibus castas existente nimirum in vicibus suis facili ris transmissus . Ita aue si multiplicetur haec crassitudo per 34386, ut adeo evadat ea . unciae; transmittetur jam idem clarum lumen annuli 34386u . Finge iam hoc esse lumen illud flavum clarum , quod transmitti diximus in perpendiculo ab teflectente facie convexa speculi per concavam ejusdem faciem ad maculam albam in centro annulorum coloratorum in charta r jamque , per regulam in VII. & XIX. observatione primae partis hujus libri traditam, perque propositiones XV.&XX. tertiae partis : si radii fiant obliqui ad vitrum , utique crassitudo vitri qua idem lumen clarum eiusdem annuli transmitti possit deinceps in quavis obliquitate , erit ad crassitudinem illam L unciae, ut secans certi cuiusdam anguli , ad radium s ejus nimirum anguli , cuius sinus sit prima ex ros mediis arithmeticis inter sinus incidentiae & refracti nis , incipiendo a sinu incidentiae , quum nimirum refractio fiat e lamina cujusvis

142쪽

OBSERUATIO VIII.

materiae In medium sibi circumiectum. id est , hoc quidem in casu , e vitro in aerem . Quod si porro vitri crassitudo ita augeatur gradatim , ut id ad primam suam crassitudinem quae erat videlicet f. unciae, cas dein habeat proportiones, quas habet inimems 34386 numerus scilicet vicium radiorum perpendicularium inter transecundum per vitrum adversus maculam albam in centro annulorum , ad ague, 343M, 34383, & 3 38a comparate , c numeros videlicet vicium radiorum obliquorum inter transeundum per vitrum adversus annulos colorum , primum, secundum,

tertium, & quartum; illa autem prima vitri crassitudo divisa sit in i occi opa tes aequales, utique crassitudines adauctae, erunt IOO 2 8, Im 3316, Icio 87 aue, es Io ii 63 & anguli , quorum hae quidem crassitudines sunt secantes , erunt ας 13 , ue', 4ς 6ς , & sa 26 , radio nimirum existente Io oo oo; quorum Porro angulorum sinus sunt 7sa, et ς , I 32t, & Isas; & proportionales sinus refractionis, ripa, I 639, 2oῖr & 2345; radio nimirum existente Io ooo . Nam cum sinus incilientiae e vitro in aerem sint ad sinus refractionis, ut II ad II ; ad secantes autem supra dictos, ut ri ad primam ex Io6 mediis arithmeticis inter ii &17, hoc eii , ut II ad ii - ἱ utique secantes isti erunt ad sinus re actionis ut it

- ad II , & ex hac analogia dabunt adeo sinus istos . Quare si obliquitates radio-

xum ad concavam vitri superficiem tales sint videlicet, ut sinus refractionis ipsorum in transeundo e vitro per istam superficiem in aerem , sint IIIa , I 639 rogi , &2 43 I utique lumen clarum annuli 3 86tι , emerget e vitro in iis crassitudinibus ,

quae sint ad L unciae , ut 3 386 Mi 34383 , 34384 , 3438ῖ , & 3 38a comparate . Proinde, si vera vitri crassitudo in hisce omnibus casibus sit ut in speculo nostro crat . unciae ; utique lumen clarum annuli 34385tι , ibi emerget , vhi sinus refractionis sit ripa; & annulorum 3438νι, 34 Sγιι, ae et 38rdi, ibi, ubi sinus iste sit 1659, 2ORI, ela 2 343 comparate . Porro in hisce anguilis refractionis propagabitur

horum annulorum lumen a speculo ad chartam , ibique depinget annulos ambientes maculam illam luminis albam rotundamque in centro , quae erat ut diximus in i men annuli 3433ωι . Et semidiametri horum annulorum subtendent angulos resta

ctionis , factos in concava speculi superflate . Ideoque diametri ipsorum erunt ad distantiam chartae a speculo, ut sinus isti refractionis duplicati, ad radium ; hoc est, ut IIIa, I 659, 2PII, & 23 3 duplicati , ad Io oo. Quocirca si intervallum, quo charta distet a concava speculi superficie , sit ut in tertia harum observationum e rat sex pedum I utique diametri annulorum huius luminis flavi clari in charta depictorum, erunt I'688 χ'389 , a a , & 3'χ73 unciae . Sunt enim hae diametri ad senos pedes, ut supra dicti sinus duplicati ad radium . Iam vero hae diametri annulorum flavorum clarorum , computando repertae ς eaedem plane sunt , ac illae quas in tertia harum observationum reperimus dimetiendo; quae erant videlicet I 2, 2ς, χἱ:, & IL unciae. Itaque theoria, qua colliguntur horum annulorum propor tiones, ex crassitudine laminae Vitreae sive speculi , & ex obliquitate radiorum eme gentium ; convenit plane cum ipsis observationibus . Caeterum in hac quidem comis putatione , diametros clarorum annulorum quos exhibuit lumen colorum universi Tum , aequales statui diametris annulorum eorum quos scilicet exhibuit lumen flavum clarum: etenim ex illo flavo lumine confit pars clarissima annulorum, qui sint colorum universorum . Quod si adhaec mensuras diametrorum annulorum illorum , quos alius quivis color purus videlicet & simplex exhibeat , accurate colligere cupias ; utique id facile efficere poteris, ponendo diametros istas esse ad diametros annulorum flavorum clarorum, in subduplicata proportione intervallorum vicium radiorum istis coloribus , cum nimirum radii ii omnes aequaliter inclinati sint ad superficiem refringentem vel reflectentem quae vices istas excitarit, hoc est , ponendo diametros annulorum quos exhibent radii in extremis limitibus colorum illorum se-

143쪽

OPTICES L I B. II. PARS IV

ptem, rubri , aurei, flavi, viridis, caerulei, indici & violacet , utique proportionales esse radicibus cubicis numerorum illorum , I , - , - , , P, , qui denotant

videlicet longitudines monochordi eas, Quae sonent notas musicas in o hava . Etenim hoc pacto , diametri annulorum istis coloribus, comperientur eam quamproxime inter se habere proportionem , quam secundum quintam harum obtervationum plane habere debent. Atque his quidem rationibus satis mihi visus sum comprobasse , annulos hosce eiusdem esse generis eundemque ortum habere, ac illos, qui in tenuibus visi fuerant lamellis; & consequenter di ostiones radiorum sive vices illas alternas Acilioris reflexionis Aciliorisque transmissus , propagari utique ab omni reflectente & refringente superficie ad longa utque intervalla. Nihilo tamen minus, ne haec res ullam vis deretur habere posse dubitationem , sequentem observationem insuper adjeci.

OBSERVATIO IX.

Si annuli isti pendent uti dictum est ex crassitudine laminae vitri : diametri ἱ-psorum in aequalibus distantiis a diversis speculis sive vitri laminis concavo-convexis talibus, quae sint ad eandem sphaeram tornatae , debebunt esse reciproce in subduplicata proportione crastitudinum laminarum ipsarum vitri . Quare si in eis illa pro-rortio experiundo suerit comperta ; erit sane persecte absoluta demonstratio , annulos hoste sicuti & illos in tenuibus lamellis exhibitos pendere ex vitri crassitudine . Comparabam mihi igitur aliam vitri laminam concavo- convexam , ad eandemiphaeram , ac crat prior iamina , utraque sui facie tornatam . Gus crassitudo erat - partes unciae s & diametri trium primorum annulorum clarorum , qua parte lu-

cidissimae essent ipsorum orbitae, erant , intervallo quidem sex pedum a vitro , unciarum 3 , 4 , & s L. Iam quidem crassitudo prioris vitri , utique f. unciae, erat ad hujus crassitudinem , ut L ad L, hoc est , ut 3I ad io , vel 3io Coco adio oo O; quorum quidem numerorum radices, sunt I7ω7 & I Co . Quam autem proportionem habet prima harum radicum ad secundam ; eandem habent 3 , L, & si , nempe diametri annulorum clarorum exhibitorum in hac observationea vitro icnuiori ; ad ill , 1 - , &-, diametros scilicet eorundem annulorum sunt rcciproce in subduplicata proportione crassitudinum laminarum ipsarum vites. Itaque in laminis vitri , quae quidem smiliter concavae sint ex una sui facie, &smiliter convexae ex altera , & argento vivo facies suas convexas similiter obtectae, nihilque plane praeterquam crassitudine sola inter se differant ἱ diametri annulorum sunt reciproce in subduplicata proportione crassitudinum laminarum ipsarum . Atque hinc satis quidem apparet, pendere utique annulos ex utrisque vitri superficiebus. Pendent nimirum ex convexa superficie ; quia lucidiores sunt quum ea superficies argento vivo obtecta sit, quam quum nuda . Pendent itidem ex concava superficie ; quia in speculo , quod tali superficie careat , ii nulli sunt. Pendent denique ex ambabus superficiebus , earumque di istantia inter se; quia, variata solummodo illa distantia, variatur itidem & annulorum magnitudo. Hoc autem, quod pcndeant annuli illo modo ex ambabus vitri superficiesus , simile plane est ac quae supra die a sunt de eo quemadmodum colores tenuium laminarum pendeant ex supcr-ncierum suarum binarum distantia inter se : quippe & magnitudo horum annulo. rum , eorumque proportio inter se , item magnitudinis suae variatio ex vitri crassitudinis variatione orta, colorumque suorum ordo, talia plane sunt , qualia oriri utique debent ex propositionibus in fine tertiae partis huius libri subiunetis ; quae nimirum propositiones deductae erant ex phaenomenis colorum tenuium lamellarum in prima parte descriptis. Alia adhuc sunt aliqua annulorum horum coloratorum phaenomena: verum sequun-

144쪽

tur ea omnia ex iisdem propositionibus : ideoque confirmant cum veritatem propositionum istarum , tum analogiam quae est inter hosce annulas & illos in tenuibus lamellis exhibitos . Nonnulla phaenomenorum illorum hic subjungam.

OBSERUATIO X.

Quum Solis luminis radius reflecteretur a speculo, non directo ad foramen in senestra , sed ad locum parvo inde intervallo distantem centrum commune maculet albae ante dictae , & annulorum omnium coloratorum incidit in medio intervallo inter radium luminis incidentis & radium luminis reflexi ; & consequenter in ipso

adhuc centro sphaericae concavitatis speculi, quandocumque charta, qua annuli colorati excipiebantur, posita csset in eo centro. Pro eo autem, ut radius luminis reste xi, inclinando videlicet speculum , recedebat magis magisque a radio luminis incidentis, & a communi centro annulorum coloratorum inter duos istos radios interis jacente ; ita annuli illi in amplitudinem perpetuo excrescebant , itemque macula illa alba rotunda : & novi annuli colorati emergebant ordine e centro ipsorum communi ; & macula illa alba facta eli albus annulus novis illis annulis circumiectus p& radii luminis incidens ac reflexus , semper incidebant in partes annuli istius albi sibi invicem e diametro oppositas , ibique in eius circuitu speciem duorum partieli

rum , qualia in corona Solem ambiente nonnunquam videntur, lumine suo exhibebant . Itaque diameter illius annuli , pertingens videlicet a medio luminis ejus ex una parte ad medium luminis ejus ex altera parte , semper Mualis erat intervallo

ei , quod inter mediam pariem radii incidentis & mediam partem radii reflexi interiaceret , dimenso nimirum super charta in qua annuli videbantur . Porro radii qui annulum istum sorinatiant, reflectebantur a speculo in angulis qui essent ar- quales angulis suis incidentiae, & consequenter angulis suis refractionis, qua ingrediebantur in vitrum : attamen anguli sui reflexionis non erant in eodem plano cum angulis suis incidentiae.

OBSERUATIO XI.

Colores novorum annulorum contrario erant ordine dispositi , ac primorum . Ο-riebantur autem hoc modo . Macula luminis alba rotunda in medio annulorum ,

permansit alba ad usque centrum; usquedum intervallum id, quo radii incidens &reflexus distabant inter se in charta , iactum esset circiter L unciae ; tumque deinde macula ea , tenebrosa fieri coepta est in media siti parte . Cum autem illud radiorum intervallum factum esset porro circiter res unciae ; tum macula ista alba fiebat deinceps annulua , ambiens scilicet maculam rotundam tenebrosam, quae in m dia sui parte colorem ipsa trahere coepit violaceum atque indicum . Annuli autem lucidi, maculam hanc novam ambientes, facti erant iam aequales annulis illis tenebrosis , qui in quatuor primis observationibus hosce ipsos singuli singulos proxime ambierant ; hoc est, macula alba erat iam iactus annulus albus , aequalis primo annulorum illorum tenebrosorum.& primus annulorum illorum lucidorum , fartus erat jam aequalis ei, qui suerat secundus tenebrosorum ; & secundus annulorum illorum lucidorum, aequalis iam et , qui fuerat tertius te aebrosorum & sic deinceps.

Etenim diametri annulorum lucidorum , erant iam et L et l. IL δc . um

um radiorum incidentis ac reflexi distantia inter se , pauIo adhuc maior esset facta; emergebat deinde e medio maculae nigrae jam dictae, poli colorem illum indicum , caecideus & deinceps ex eo caeruleo, viridis pallescens ; brevi autem poli- ea, flavus quoque & ruber. Cumque color ad centrum clarissimus esset, nempe inter flavum ac rubrum ; utique annuli lucidi aequales tum erant facti annulis luci

dis illis, qui in quatuor primis observationibus hosce proximo deinceps ordine si Q. z guli

145쪽

114 DPTICES LIB. II. PARS IV.

guli sngulos ambieram ; hoc est, macula alba in medio annulorum illorum, factus erat iam annulus albus, aequalis primo annulorum illorum lucidorum; & primus amnulorum illorum lucidorum , aequalis iam ei qui fuerat eorundem secundus ; & sic deinceps. Etenim diametri annuli albi , caeterorumque annulorum lucidorum ei circumjectorum , erant iam circiter I ', et , 22, 3b, &c, unci .

Quum radiortura incidentis ac reflexi distantia inter se in charta , paulo etiam adhuc maior esset facta ; emergebant deinde ordine e centro , post colorem rubrum antedictum; purpureus, caeruleus, viridis , flavus , & ruber multum admodum pum purascens . Cum3ue color in centro clarissimus esset , nempe inter flavum ac rubrum,' utique priores colores, indicus, caeruleus, viridis, flavus , & ruber, facti Grant iam iris sive annulus coloratus , aequalis primo annulorum illorum lucidorum, qui in quatuor primis observationibus apparuerant I & annulus albus si ira memoratus, qui iam erat secundus annulorum lucidorum, a qualis erat tactus secundo priorum illorum annulorum lucidorum ; primus annulorum illorum lucidorum , qui iam erat tertius , aequalis erat factus ei qui suerat tertius illorum ; & sc deinceps. Etenim diametri eorum , erant iam 1 - . - V IL , &c. unciae . Distantia autem duorum luminis radiorum inter se ,& diameter annuli albi, erant ast unciae. uum horum duorum radiorum distantia inter se usque etiam adhuc major esset facta; emergebat deinde e medio rubri nurpurascentis , primo macula rotunda Obscurior; postea autem, e medio hujus, alia macula clarior. Iamque colores illi proxime antecedentes purpureus, caeruleus , viridis , flavus , & ruber purpurascens, facti erant annulus aequalis primo annulorum illorum lucidorum in quatuor primis stipra observationibus memoratorum ; annulique huic circumjecti , aequales annulis illi circumiectis , comparate . Distantia autem duorum luminis ra&orum inter se ,

& diameter annuli albi , qui iam tertius erat factus annulus , erant circiter I

unciarum.

Posthaec, colores annulorum in medio , valde diluti coepti sunt videri. Et, si diastantia duorum illorum luminis radiorum inter se , adhuc semuncia , vel uncia adjecta, maior usque esset facta; utique annuli illi in medio evanescebant penitus permanente tamen aliquandiu annulo albo antedicto , una cum singulis hinisve annulorum sibi utrinque proxime adjacentium . Uerum si duorum radiorum luminis distantia illa inter se etiam adhuc major esset facta; iam & hi quoque annuli evanescebant . Nam lumen quod e diversis partibus foraminis in fenestra , incidebat in speculum in diversis angulis incidentiae ; secit jam annulos diversarum magnitudinum, qui sese invicem diluebant expungebantque. Id quod intellexi , intercipiendo partem aliquam istius luminis . Etenim quum ea illius pars intercepta esset , quae propius distaret ab axe speculi; annuli continuo videbantur contractiores: quum ParSea, quae langius ab illo axe distaret ; videbamur ii magis dilatati

OBSERUATIO XII.

Cum colores prismate exhibiti proiicerentur per vices super specuIum , annulus ille, qui in duabus proxime praemissis observationibus albus tuerat, una iam eadem que magnitudine erat in omnibus coloribus . At annuli extra eum iacentes , maiores quidem erant in colore viridi quam in caeruleo , in flavo adhuc maiores, maximique omnium in rubro; & e contrario , annuli intra eum iacentes , minores erant in colore viridi quam in caeruleo, in flavo adhuc minores, minimique omnium in rubro . Etenim in illo quidem albo annulo ; quoniam anguli reflexionis radiorum , aequales essent angulis suis incidentiae ; utique radii cujusque reflexi vices intra vitrum post reflectendum, aequales erant tum longitudine tum numem, vicibus eiusdem radii intra vitrum ante incidendum in superficiem reflectentem e ac proinde, quando omnes quidem radii omnium generum , tum cum in vitrum ingrederentur , erant in vice sua facilioris transmissus ; utique erant itidem in vice lacilioris

146쪽

OBSERVATIO XIII. Ias

Hs transmIssus tum , cum ad eandem superficiem post reflectendum revertissent ; ticonsequenter transmittebantur iterum, exibantque ad annulum album super charta. Atque liaec quidem causa est , quamobrem annulus ille unam eandemque haberet magnitudinem in singulis coloribus, & in permixtione universorum albus appareret. Atqui in aliis annulis, quorum quidem radii aliis reflectuntur angulis p utique radii minime refrangibiles, quoniam vicium suarum intervalla maxima hahent, efficiunt ut annuli, qui sint suo colore , grandioribus quam caeteri augeantur vel minuantur intervallis, in progressione sua utroque, ab annulo illo albo, sive ad exteriora versus , sive ad interiora , adeoque annuli isto colore , maximi lint extra, intra autem minimi . Atque irarc quidem causa est , quamobrem in Observatione proxime praemissa , cum speculum illuminatum esset lumine albo , annuli exteriores, coloribus universis exhibiti, apparerent rubri extra, & caerulei intras interiores autem, caer let extra, & rubri intra .

Haec sunt phaenomena crassiorum vitri laminarum concavo-convexarum, quae quidem una eademque usquequaque sint crassitudine. Alia sunt earundem phaenomena, cum eae paulo crassiores sint ex una parte quam ex altera ; & alia adhuc , cum eae magis minusve concavae sint quam convexae , vel cum sint plano-convexae , vel intrinque convexae . Etenim in istis omnibus casibus , exhibent eae annulos quidem coloratos; sed varia ratione . Quae quidem omnia, quatenus ego quidem adhuc o,

servaVerim , consequuntur ex propositionibus in sine tertiae partis huius libri subiumctis ; adeoque ad veritatem propositionum istarum confirmandam iaciunt. Uerum nimvero phaenomena illa multipliciora sunt ; & computationes, quibus ea ex dictis propositionibus deducuntur, perplexiores; quam ut ea hoc in loco amplius persequar. Satis habebo hanc materiam eatenus me in praesenti esse prolecutum, ut, quibus quidem ex causis id genus phaenomena oriuntur, invenerim,' hocque inveniendo, pro positiones in tertia parte hujus libri traditas satis confirmarim.

OBSERVATIO XIII.

Ut lumen reflexum a lente argento vivo faciem suam posteriorem obtecta , exhibet annulos colorum supra descriptos; ita id, transeundo itidem per guttam aquae, similes colorum annulos emcere debet . Nempe , inter primam reflexionem radi rum intra guttam; colorum alii transmitti debent, sicuti in lente; alii autem , reflecti ad oculum . Exempli gratia : Si diameter guttulae sive globuli aquae , sit ci

citer Imma pars unciae s ut adeo radius ruber , inter transeundum per medium

istum globulum , habeat intra globulum 2 o vices tacilioris transmissus , radii a tem rubri omnes , qui radium illum medium certo interiecto intervallo ambiunt circumcirca , habeant intra globulum 249 vices ; similesque radii omnes , majori quodam circumcirca interiecto intervallo, habeant 248 vices; radiique similes , adhuc majori quodam circumcirca interiecto intervallo , as vices ; & sic deinceps :utique concentrici hi radiorum circuli , post transmissionem suam , incidentes in Chartam albam, depingent in ea circulos rubros concentricos ; ita quidem, si id luminis , quod per unum solum globulum transmittatur , satis sorte sit ut sensu pe cipi queat: &, simili ratione, radii aliorum colorum annulos itidem aliorum c lorum exhibebunt. Finge iam . die sereno, Solem collucere per tenuena nubeculam ex istiusmodi globulis aquae vel trandinis constantem ; globulosque illos eadem esse omnes magnitudine; iamque Sol per nubeculam istam conspectus, cinctus utique videbitur concentriciet colorum annulis , talibus ac diximus ; eritque diameter primi annuli rubri, graduum L; secundi, graduum 1 o I & tertii, I 2, 3ῖ I & pro eo ut aquae globuli majores minoresve fuerint, ita hi quoque annuli maiores erunt f cti vel minores . Haec quidem est theoria r eique optime congruit experientia . E enim mense Iunio I 2, vidi per reflexionem in vase aquae stagnantis, tres Halos , Coronas , sive annulos coloratos circum Solem , speciem praebentes trium parvarum ridum , idem cum Sole centrum habentes . Colores primae sive interioris coronae

sive v

147쪽

sive Halo, erant caeruleus intra adversus Solem, ruber extra, & albus In medio snter caeruleum ac rubrum. Colores secundae erant purpureuς ac caeruleus intra , extra ruber pallescens, & viridis in medio . Colores tertiae erant caeruleust pallescens intra, & extra ruber pallescens. Hae coronae erant sibi invicem proxime circumiectae ; adeo ut colores ipsarum a Sole extrorsum, hoc essent continenter ordine dispositi: caeruleus, albus, ruber; purpureus, caeruleus, Viridis , flavus pallescens , ruber ; caeruleus pallescens , & ruber pallescens . Di ameter secundae coronae , dimensa ab usque medio flavi ac rubri ex una parte Solis, ad medium ejusdem coloris ex altera parte, erat graduum y - circiter . Ad diametros primae atque tertiae dimetiendas, spatium temporis non habui: videbatur autem diameter primae esse circiter s. aut 6 graduum ; & tertiae circiter Ia . Harum similes coronae , videntur nonnumquam , circum Lunam; nam in principio Anni 1664. , Feb. XIX. , vesperi, duas illiusmodi coronas Limam ambientes consei catus sum . Di ameter primae , sive int rioris, erat circiter trium graduum ; & secundae quinque graduum cum dimidio LProxime circum Lunam circulus erat albus quem deinceps ambiebat corona interior , quae intra proxime circulum illum album colore erat viridi subcaeruleo , flavo autem ac rubro extra; hancque demum ambiebat corona exterior , quae colore erat caeruleo ac viridi intra , extra autem rubro. Videbatur quoque eodem tempore Halus , intervallo graduum circiter 22 , 33 , a centro Lunae . Erat ea ellipti- ea: eiusque diameter longior perpendicularis erat horironii , in inferiore sui parte discedens longius a Luna . Audivi narratum, tres pluresve interdum coronas colorum concentricas Lunam ex ordine proxime ambire visas suisse . Utique quo mastis aequales fuerint inter se globuli antedieii aquae vel glaciet; eo plures apparere aebebunt colorum coronae, eoque clariores videbuntur ipsarum colores. Carterum H

los illa , quae Lunam intervallo graduum Σα ambiebat , alius est gcneris . Equidem ex eo , quod illa elliptica esset , longiuique a Luna discederet in inferiore sui Parte quam in superiore colligere mihi videor, productam suilla eam refractionem grandine aliqua vel nive aeri innatante , & situ quidem ad horirantem parallelo, diffusa angulo restingente exiliente nimirum graduum circiter 58 vel tio L

148쪽

OPTICES

LIBER TERTIUS.

obferiationes eirca inflexiones radiorum tuminis , o colores inde generatos.lBservavit Grimaldus, si Solis luminis radius immittatur in cubiculum tenebricosum per foramen perexiguum futurum ut umbrae corporum in isto lumine positorum latiores sint , quam deberent utique esse , si radii in rectis lineis prope corporum istorum extrema transirent; itemque umbras istas ternis inter se parallelis luminis colorati limbis , fasciolis , sive ordinibus , fimbriatas visum iri: verum si id soramen largius sit factum p tum fimbrias illu- in latitudinem se laxare; & inter se permisceri invicem, ut adeo

ciscerni amplius haud queant. Exiiii marunt nonnulli , umbras hasce latiores , fimbriasque coloratas, ortum suum habere ex consueta aeris refractione. At hi quidem de re haud satis explorata iudicarunt o etenim circumstantiae hujusce phamomeni , quatenus ego quidem eas obtervaverim, huiusmodi fuerunt .

In lamella plumbea foramen exiguum aescula seci , cuius latitudo esset in una viae : nam ii quidem eiusmodi acicularum in Ordinem compositae , semunciam ex-niebant latitudine . Per id foramen immisi in cubiculum meum tenebricosum , M-li; luminis radium; comperique umbras capillorum, filorum, acicularum, stramenti , aliorumque id genus parvorum corporum , in illo luminis radio positorum multo esse latiores, quam deberent utique esse , si radii luminis prope corporum ilstorum extrema in lineis rectis transirent: & nominatim capillum humanum, cuiuklatitudo esset duntaxat unciae , in illo lumine collocatum , intervallo circite, duodecim pedum a foramine, umbram proiecisse, quae, intervallo quatuor unciarum a capillo, haberet in latitudinem a- partem unciae, hoc est, amplius quatuor paristibus latior esset quam ipse capillus ; interrillo autem duorum pedum a capillo , haberet in latitudinem circiter a. unciae, hoc est, decem partibus latior esset quam

ipse capillus ; & intervallo decem pedum , haberet in latitudinem e unciae , hoc est , 3s partibus latior esset quam ipse capillus.

Nec resert utrum capillus aere circundatus sit, an alia quavis materia pellucida. Etenim, cum laminam vitream perpolitam madefecissem , capillumque in aqua super id vitrum posuissem , aliamque deinde laminam vitream perpolitam superimposuissem , ut adeo aqua repleret id omne spatii quod inter vitra interjaceret ἰ tenui laminas hasce in radio luminis antedicto, ita ut lumen per vitra ad perpendiculum trantiret; iamque umbra capilli, iisdem iterum interiectis intervallis , eandem , acante, magnituainem habebat. Porro rasurae, quae sorte in politis vitri laminis inessent, umbras itidem projiciebanti multo utique quam fieri debuit , latiores : itemque venae in ejusmodi politis vitri laminis , umbras latiores similiter proiiciebant . Quare nimia harum umbrarum latitudo , non ex aeris scilicet refractione , sed omnino ex alia aliqua causa oriatur necesse est .

Sit igitur circulus X, Fig. r. Tab. I. capilli pars media : ADG, BE H,& C F I, tres radii , transeuntes prope unum latus extremum capilli , in diversis

distantiis : ΚNQ, L O R , & M P S , alii tres radii , transeuntes prope alterum

latus extremum capilli , in similibus distantiis : D, E, F , & N, O, P, loca ubi radii

149쪽

118 OPTICES OB. III. radii inflectuntur inter transeundum prope capillum . G, H, I, & Q, R ,s, loca tibi radii incidunt in chartam G in I S, latitudo umbrae capilli proiectae in chariatam: & T I, US, duo radii, transeuntes sine inflectendo, quum nimirum capillus submotus sit, ad puncta I & S. Iam quidem manifestum est , lumen id omne, quod inter binos illos radios T I & U S intervenit , ini lecti inter transeundum prope capillum, & detorqueri ex umbra I S. Quippe siqua pars ejiis luminis

non inflecteretur; incideret utique in chartam intra illam umbram, eamque ibi illuminaret s contra , quam experientia comperimus . Et 'uoniam . quan)o charta magno intervallo distet a capillo, umbra valde lata est; ideoque radii T I & U S magno intervallo distant inter se: sequitur utique capillum agere in radios luminis etiam majusculo quidem interjecto intervallo praeter se transeuntes. At vero agit is sortius in radios propius se transeuntes; eaque actio ita languescit gradatim , prout radii majoribus interiectis intervallis transeunt ; quomodo rem in ichemate expressam habes. Etenim hinc fit, ut umbra capilli multo latior sit, pro ratione quidem distantiae chartae a capillo, tum quum charta propius a capillo distet, quam quum longius.

OBSERUATIO II.

Umbrae corporum omnium, metallorum, lapidum, vitri, ligni, cornu, glaciei,&c. in hoc lumine collocatorum , fimbriatae erant ternis inter se parallelis luminis colorati limbis, sive fasciis; quarum quidem fimbriarum ea , quae esset umbrae contigua, latissima erat ac luminosissima ; quae autem ab umbra maxime diltaret , ea & angustissima erat . tamque debilis , ut aegre cerni potuerit . Colores ipsarum dissicile erat discernere & di Itinquere inter se s nisi quum lumen exciperetur valde oblique charta laevi , vel alio aliquo corpore albo , aequo ac plano ἰ quod scilicetessiceret ut ii multo, quam alioqui, latiores apparerent. Tumque colores manisello se exhibebant conspiciendos , hoc ordine . Prima sive interior fimhria , colore erat violaceo ac caeruleo saturo proxime umbram ; deinceps caeruleo claro , viridi , ac flavo, in media sui parte ; & rubro, extra. secunda fimbria serme contigua erat primae; & tertia, secundae : ambae autem, caeruleae erant intra, & flavae rubraeque extra; verum colores ipsarum languidi erant admodum , tertiae praesertim . Colores itaque ab usque umbra , hoc erant ordine dispositi ; violaceus , indicus , caeruleus pallescens , viridis , flavus , ruber ; caeruleus , flavus, ruber ; caeruleus pallescens ,

flavus pallescens, & ruber. Umbrae bullularum & rasurarum , quae forte in politis laminis vitri inessent, erant itidem smilibus luminis colorati limbis fimbriatae . Item, s laminae vitreae, quales ad mecula solent adhiberi, sectae in obliquum prope extrema sua, collocentur in antedisto luminis radio ; utique id lumen , quod per parallelas transibit vitri facies, fimbriatum erit istiusmodi colorum limbis, qua parte eae planae facies committuntur cum planitie illa in obliquum secta ; hocque pacto apparchunt nonnunquam quatuor vel quinque fimbriae colorum . Sint videt icet AB, CD. Fig. a. Tab. I. facies speculi parallelae ; & B D, planities secta in obli- uum, quae scilicet cum facie AB in angulo valde obtuso committatur ad B. Traneat iam id omne lumen, quod inter radios EN I & F B M intervenit, recta per planas vitri facies inter se parallelas , incidatque in chartam inter I & M ; quodque inter radios G O & H D intervenit , refringatur id omne per planitiem B Din obliquum sectam, incidatque in chartam inter Κ & L. Iamque lumen id, quod transit recta per planas vitri facies inter se parallelas , inciditque in chartam inter I & M; fimbriatum erit tribus pluribusve limbis colorum, ad M.

Simili denique ratione, siquis Solem per plumam vel taeniam nigram oculo proxime applicatam intueatur . videbit is multos arcus coloratos i umbris nimirum , quas fibrae vel fila illa tenuia in tunicam retinam projiciunt, eiusmodi fimbrias colorum sibi adjunctas habentibus.

150쪽

Quum capillus distaret a foramine intervallo duodecim pedum ἰ incideret due umbra ejus oblique in planam albamque scalam unciarum partiumque unciae, ultra capillum intervallo semipedali collocatam p itemque eadem umbna exciperetur deinceps ad perpendiculum super eadem scala, interiecto pedum novem intervallo: dimentuς

sum latitudinem umbraeque & fimbriarum, quam potui accuratissime; invenique casPartibus unciae descriptas, hujusmodi elle. . - siti reo by Coos e

SEARCH

MENU NAVIGATION