Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

pondusque aquae sursum attractae idem est, quando eius altitudo sit intervallo vitrorum reciproce proportionalis. Similiter, inter bina marmora plana & polita ascendie aqua, quando eorum latera polita sint inter se parallela , & exiguo admodum interiecto intervallo disiuncta . Quod si tubuli vitrei tenues , in aquam stagnantem ab inferiore sui parte intingantur , aqua intra tubulum ascendet ἔ idque ea ratione, ut eius altitudo reciproce proportionalis sit tubi cavitatis diametro , & par altitudini aquae inter binas laminas vitreas ascendentis , liquidem tubi cavitas semidiametro par sit aut sere par laminarum istarum intervallo. Atque horum quidem omnium experimentorum coram Societate regia captorum , sive in vacuo , sive in aperto aere , unus fuit exitus . Quare ex atmolphaeri pondere aut pressu , nullo modo

pendent.

Porro, si amplus tubus vitreus cineribus ad subtilitatem cribro succretis & in tuisbum arcte compressis compleatur , tubique altera extremitas in aquam itagnantem intingatur , aqua in cinerem lento subrepet ς adeo ut septem aut quatuordecim dierum spatio ad usque altitudinem 3o aut unciarum in tubo supra aquam itagnantem conscenderit . In tantam autem altitudinem attollitur aqua , aestione earum s lummodo particularum cineris , quae sunt in ipsa aquae ascendentis superficie : quae enim intra aquam sunt cineris particulae, eae aquam tam deorsum quam sursum attrahunt aut repellunt . Quare cineris particularum actio valde fortis est . Verun- tamen quoniam cineris particulae non sunt tam densae tamque compactae , ac vitri ς ideo earum actio minus sortis est , quam vitri . Etenim vitro argentum vivum ad usque altitudinem oci aut γο unciarum suspensum tenetur.' ideoque vitrum ea vi agit, quae aquam altitudine amplius 6o pedum luspensam tenere deberet. Pari de causa , spongia aquam suctu attrahit ς & in animalium corporibus glandes , pro sua cu3ulque natura ac constitutione , succos divertos ubi e sanguine at

trahunt.

Si duae planae & politae vitri laminae, uncias ternas aut quaternas latae , & vicenas aut vicenas quinas longae, ita disponantur, ut earum altera horironti parallela iaceat, altera autem ei ita superponatur , ut earum extremitates alterae se inter se contingant, angulumque circiter Io aut I3 minutorum contineant: harum autem

laminarum facies interiores , linteo mundo in mali aurei oleum vel spiritum terebinthinum intincto prius madefiant; & deinde olei illius sive spiritus gutta una vel altera in vitri inferioris extremum id , quod a dicto angulo maxime distet , demittatur : utique , simul primum ac vitri lamina superior inferiori ita superposita sit , sit eam quomodo supra dictum est altera sui extremitate contingat , altera a

tem guttam i continens nimirum cum inseriori vitro angulum circiter Io aut Isminutorum; gutta continuo eam se in panem , qua parte binae laminae contingunt inter te , movere incipiet; motuque serri perget perpetim accelerato, usque dum ad ν ipsum vitrorum concui sum perveniat. Etenim bina vitra guttam attrahunt: etficiuntque ut ea illo moveatur, quo attractiones vergunt. Quod si, dum gutta prorepit , vitrorum interea extremitas illa, qua contingunt inter se, & quo versum gutta ier tur . elevetur; jam inter vitra sursum versus adrepet gutta , ac proinde movetur at tractione . Et pro eo ac vitrorum extremum illud, quo inter se contingunt, magis

magisque elevetur; gutta tardius usque, & adhuc tardius ascendet , & tandem plane quiescet ἔ deorsum nimirum pondere suo delata tantum , quantum attractione sursum versus. Atque hoc pacto intelligi potest, qua demum vi attrahatur gutta, iri omnibus a concursu vitrorum intervallis. Captis autem ab H istis eis nostrate quibusdam huiusmodi experimentis , compertum est attractionem esse propemodum reciproce in duplicata ratione intervalli mediae guttae a vitrorum concursu : lcilicet , reciproce in simplici ratione , propterea , quod gutta compressior diffundatur , & vitrorum utrumque ampliori superficie contingat , rursum autem reciproce in simplici ratione , propterea quod attractioneς iam in aequali superficie attrahente sortiores evadant . Ea igitur attractio , quae fit

in aequali superstuc attrahente, cst reciprocet ut intervallum vitrorum inter se. Ide

182쪽

que ubi hoe intervallum valde est exiguum , attractio debebit admodum esse sortis. Ex tabula in secunda parte libri secundi, ubi crassitudines coloratarum aquae lamelistarum inter bina vitra conclusarum sunt descriptae ; crassitudo lamellae , qua parte

nigerrima videtur, est --unius unciae. Qua parte autem oleum mali au-

rei inter dictas laminas vitreas hac est crassitudine ; attractio , ex praecedenti regula existimata, tanta esse videtur, ut intra circulum diametro uncialem , valeat ad sustinendum pondus tantum , quantum est cylindri aquae diametro uncialis , in longitudinem autem duo triave stadia habentis . Atque ubi oleum attrahendum , adhue minori sit crassitudine; poterit attractio , servata proportione , adhuc maior esse , & perpetim usque augelcere , donec crassitudo tandem non sit amplius unius

particulae olei . Sunt ergo in rerum natura causae essicientes , quarum vi particulae

corporum cohaerescant attractionibus admodum sortibus: istaeque causae quaenam sint, philosophiae ossicium est in experimentis versando invenire. Iam quidem fieri potest , ut materiae particulae exiguissimae , attractionibus sorti iasmis inter se cohaereant, constituantque particulas maiusculas , quarum vis illa attrahens debilior si ; harumque particularum maiuscularum permultae , inter se itidem cohaerentes, particulas maiores constituant , quarum vis attrahens adhuc sit debilior ; & sie deinceps continuata serie , donec ad maximas tandem deuentum sit particularum illarum, e quibus operationes chymicae & colores corporum naturalium pendent ; quaeque inter se cohaerentes , corpora demum constituant magnitudine sub sensum cadente . Quorum denique corporum si quod sit compactum, flectat oue se ;&, cum prematur, intro cedat , sine ullo partium suarum sublapsu ; iam id eo ustarum ost Ar elasti m , revertens ad figuram suam vi ea , quae ex mutua partium suarum attractione oritur . Si partes eius, inter se sublahuntur; iam corpus id molle est , & mallei ictibus cedens . Si partes iacillime labantur , & magnitudine sint

ea, qua calore facile agitari queant calorque satis magnus, ad eas agitandas; licet multo sortasse minor , ouam ad id opus est , ne aqua congeletur; ) jam corpus illud fluidum esto &, si adnaerescendo aptum lit , appellatur humidum . Guttae autem corporis cujusque fluidi , ut figuram globolam induere conentur , facit mutua

partium suarum attractio; eodem modo , quo terrae mariaque in rotunditatem undique conglobantur, partium suarum attractione mutua, quae est gravitas.

Quandoquidem metalla in acidis dissoluta, parvam solummodo acidi portionem ad se trahunt; liquet vim eorum attrahentem, non nisi ad parva circum intervalla peristingere . Et sicuti in Algebra , ubi quantitates affirmativae evanescunt & desinunt .

ibi negativae incipiunt ; ita in mechanicis , ubi attractio desinit , ibi vis repellens

succedere debet. Talis au em vis aliqua ut sit, consequi videtur ex reflexionibus &inflexionibus radiorum lucis : nam in utroque horum casuum , repelluntur radii a corporibus , sine immediato contactu corporis reflectentis vel inflectentis . Videtur etiam eonsequi ex emissione luminis : nam radius , simul ac e lucente corpore per vibrantem partium ipsius motum excussus sit, & e sphaera attractionis eius evaserit; ingenti admodum velocitate propellitur. Etenim eadem vis quae in reflexione ad radium repellendum valet, possit etiam ad eundum emittendum valere . Porro, videtur etiam consequi ex productione aeris & vaporum .' nam particulae e corporibus excussae per calorem vel fermentationem , simul ac e sphira attractionis corporis sui evaserint , recedunt deinceps & ab illo & a se invicem magna cum vi ; ruriumque accedere fugiunt : ita ut nonnunquam amplius decies centies millies tantum spatii occupare comperiantur , quam Quantum cum corporis dens formam haberent: quae

tam ingens contractio & expanso , animo sane concipi vix potest , si particulae aeris fingantur elasticae & ramosae , vel viminum lentorum intra se in circulos intortorum instar esse, vel ulla alia ratione , nisi ita s vim repellentem habent , qua a se mutuo fugiant . Corporum fluidorum particulae , quae quidem non nimis firme

inter se cohaereant f eaque sint parvitate , qua facillime agitationes illas suscipiant,

183쪽

in quibus liquorum fluiditas consistit; sicillime separantur & in vapores rarefiunt, si ve, ut loquuntur chymici , volatiles sunt ; leni videlicet calore rarescentes , & levi itidem frigore condensatae. At illae , quae sint erassiores , adeoque difficilius agitentur, vel fortiori inter se attractione cohaereant : non nisi fortiori calore separari possunt , sortasse etiam non nisi accedente sermentatiqne . Atque haec quidem sunt corpora illa , quae chymici fixa appellant ; quaeque sermentatione rarefacta , verus fiunt & permanent aer : iis nimirum particulis a se invicem maxima cum vi rec dentibus , & difficillime in unum coactis ἰ quae eaedem , cum inter se contingant , cohaerent arct istane . Et quoniam particulae veri & durabilis aeris. cramores sunt &e corporibus densioribus exoriuntur , quam particulae vaporum hinc fieri possit ueverus aer sit ponderosior vaporibus , & humida atmosphaera levior quam sicca , siquidem quantitate sint pares. Porro, eidem vi repellenti tribuendum videtur , quod mustae in aqua inambulent , nee tamen pedes silos madefaciant , & vitra obae cliva longorum telescopiorum, alterum alteri impositum. inter se tamen non facile contingant ς & pulveres scci aegre fieri queat ut te inter te contingant & cohaereant, nisi ita ii vel igne liquefiant, vel madefiant aqua, quae utique exhalando possit pa ticulas ipsbrum in unum cogere ἱ & bina denique marmora perpolita , quae quoties plane inter se contingunt, cohaerent, aegre t en tam arcte comprimi tamque apto coniungi queant , ut cohaerescant.

Atque haec quidem omnia si ita sint, iam natura universa valde erit simplex Mconsimilis sui e perficiens nimirum magnos omnes corporum coelestium motus , attractione pravitatis , quae cli mutua inter corpora illa omnia ; & minores.sere omnes particularum tuarum motus , alia aliqua vi attrahente & repellente , quae es hinter particulas illas mutua . Vis inretia eis principium passivum , quo corpora ita motu suo vel quiete perstant, recipiunt motum vi moventi semper proportione retapondentem , & resistunt tantum quantum sibi resistitur. Ab hoc toto Principio nubius unquam in rerum universitate oriri potuisset motus. Alio aliquo Principio omnino opus erat ad movenda corpora ; & iam , cum moventur , alio itidem principio

opus est, ad motum ipIorum conservandum. Nam ex variis binorum motuum com politioni hus manifestum eii non semper eandem esse in mundo quantitatem motus .

Etenim si duo globi, virgula tenui conjuncti , motu uniformi circa commune suum ravitatis centrum revolvant , interea dum.centrum illud motu uniformi seratur in linea redha , ducta in plano motus ipsorum circulatis ; utique summa motuum binorum illorum gloldiorum , quoties illi erunt in linea recia a communi suo gravi tatis centro descripta , major erit quam summa motuum ipsorum tum , cum erunt illi m linea quae sit ad lineam illam rectam perpendicularis . Quo quidem exemplo apparct , motum & nasci posse & perire . Verum , laer icnacitatem corporum fiuia dorum, partiumque suarum attritum, visque elasticae in corporibus solidis imbecilliatatem ; multo magis in eam scmper partem vergit natura rerum , ut pereat m tus, quam ut nascatur. Et quidem is perpetuo imminuitur . Nam corpora quae Uel

tam persecte dura sint , vel tam plane mollia , ut Vim elasticam nullam habeant pnon utique a se invicem rcpercutientur. Impenetrabilitas illud duntaxat essiciet , ut eorum motus sitatur . Si duo illiuimodi corpora inter se aequalia , motibus aequalibus & adversis recta in spatio vacuo concurrant f utique per leges motus uno i in loco , ubi concurrunt , silentur motumque suum omnem amittent & qui scent usque, nisi vi e lallica praedita sint, motumque novum inde accipiant. Si vis et sticae tantum habeant, quantum ad id satis sit, ut repercutiantur cum L vel la vel 2. vis illius, qua concurrebant; amittent proinde L vel 2 vel L motus sui , comparate . Atque hoc quidcm exectilindo comproi,ari roterit, s duo pendula aequalia ex aequalibus altitudinibus ita sint dimissa, ut in se invicem rccia incurrant. Si enim pendula sint ex plumbo, vel arg:lla molli; jam motum suum omnem, vel sure omnema amittent : sit ex materia aliqua classica sint ; iam motus tantum duntaxat retinebunt , quantum a vi illia clastica denuo acceperint. Quod si quis contencat ea de

184쪽

motu suo nihil amplius amittere posse , quam quod in alia eo ora transferatur ;iam consequens erit , ea in vacuo nihil omnino de motu suo amittere posse; sed , quum Concurrant , usque pergere debere , suasque invicem penetrare dimensiones . Si tria vasa rotunda & aequilia impleta sint, alterum quidem aqua, alterum oleo, tertium autem pice liquefacta ; hique omnes liquores consimili ratione agitati sint,

ut motu vorticolo cieantur et utique pix , propter tenacitatem suam , motum suum omnem perbrevi amittet ς oleum , quippe minus tenax , motum suum diutius conservabit; aqua autem, cum sit minime omnium tenax, motum suum omnium diutissime conservabit; veruntamen & ipsa suum brevi tempore amittet. Ex quo facile intelligi potest, si plures Vortices ex liquetaeha pice inter se essent contigui; tantaque hi amplitudine , quanta illi quos circa Solem & stellas fixaes volvi opinantur

nonnulli ; fore tamen , ut & ipsi & partes tuae omnes , propter tenacitatem suam& lentorem , motum suum cito secum invicem communicarent , donec inter se mnes plane quiescerent. Vortices ex oleo, vel aqua, vel alia aliqua materia adhuc magis fluida , possent quidem diutius motum suum retinere ; verum , nisi materia illa plane omnis tenacitatis expers esset, interque partes eius neque attritus esset ullus, neque communicatio motus, quod fingi sane non potest omnino futurum esset, ut motus perpetuo decresceret. Quoniam igitur varii illi motus, qui in mu do conspiciuntur , perpetuo decrescunt universi I necesse est prorsus , quo ii conse vari & crescere possint , ut ad actuosa aliqua principia recurramus : qualia utique sunt gravitatis causa , qua planetae & cometae motus suos in perpetuis orbibus contervant , corporaque omnia motum magnum sibi acquirunt cadendo ; & ferment tionis causa , qua cor & sanguis animalsum motu & calore perpetuo con ventur , partes interiores terrae perpetuo tepefiunt & nonnullis in locis valde incalescunt, corpora permulta ardent & lucent , montes ignem concipiunt, cavernae telluris ictibus

subitis disjiciuntur, & Sol ipse perpetuum vehementer candet & lucet & luce sua mmnia calefacit ac fovet . Nam paullum admodum motus in mundo invenimus, pr terquam quod ex his principiis actuosis manifesto oritur . Atque absque his qui gemprincipiis , corpora telluris , planetarum, cometarum , Solis , quaeque in eis insunt

omnia, frigescerent & congelarentur, massaeque in totum inertes evaderent omnisque putrefactio , generatio, vegetatio & vita penitus cessarent; neque in orbibus suis permanerent planetae & cometae.

Quibus quidem rebus omnibus bene perspectis & consideratis , illud mihi videtur

denique simillimum veri; utique Deum optimum maximum . in principio rerum , materiam ita formasse, ut primigeniae eius particulae, e quibus deinceps oritura ei- set corporea omnis natura , solidae essent , nrmae, durae , impenetrabiles , & mobiles ; iis magnitudinibus & figuris., iisque insuper proprietatibus ; eoque numero &quantitate pro ratione spatii in quo futurum erat ut moverentur ,' quo potIent ad

eos fines, ad quos se alae fuerant , optime deduci . Quae porro particulae primigeniae, quippe plane solidae, longeque duriores sint, quam ulla corpora ex i iidem deinceps cum occultis interjectis meatibus composita; imo tam persecte durae , ut nec deteri possint unquam, nec comminui ; ne adeo ulla in coniueto naturae cursu vis

sit , quae id in plures partes dividere queat , quod Deus ipse in prima rerum fabricatione unum lec t . Tamdiu dum particulae illae integrae permanent, poterunt si ne per omnia secula ex iis composita esse corpora eiusdem semper naturae & texturae e verum si illae deteri aut comminui pollent iam suturum lane esset , ut rerum natura , quae ex iis pendet , immutaretur . Aqua & terra , ex particulis imminutis &. detritis , particularumque stagminibus compositae , non utique eandem hodie naturam texturamque haberent , ac aqua & terra in principio ex particulis integris compositae . Quare, ut rerum natura possit durare , existimandum est corporum omnium mutationes , in variis solummodo separationibus , novi Dque coniunctionibus & motibus ὸurabilium illarum parii cularum consistere . Nam corpora composita dii rumpuntur , non particularum ipsarum solidarum fractura , sed separatione earum , qua parte eae commissuris inter se iunctae

X et erant,

185쪽

erant , & paucis tantum in punctis se inter se contingebant . Porro , videntur mihi hae particulae primigeniae , non modo in se vim inertiis habere , motusque leges passivas illas, quae ex vi illa necessario oriuntur; verum etiam motum perpetuo accipere a certis principiis actuosis ; qualia nimirum sunt gravitas, & causa fermentationis & cohaerentiat corporum . Atque haec quidem principia considero, non ut occultas qualitates , quae ex specificis rerum formis riri tingantur ; sed ut universales naturae leges , quibus res ipsae sunt formatae . Quippe principia quidem talia revera existere , ostendunt phaenomena naturae ; licet ipsorum causae , quae sint , nondum fuerit explicatum . Utique qualitates ipsae sunt manifestae, earumque causae solummodo occultae . qualitatum occultarum nomen indiderunt Aristotelici , non qualitatibus manifestis , sed istiusmodi tantum qualitatibus , quas in corporibus latere , quasque esse ipsas manifestorum effectuum causas incognitas existimabant . Cuius generis serent scilicet gravitatis , attractionumque magneticarum & electricarum , fermentationumque caulae i siquidem vires vel actiones hasce ex qualitatibus oriri fingeremuς nohis incognitis , quaeque natura sua inexcogitabiles & exploratu impossibiles essent . Philolonhiae naturalis progressiam impediunt istiusmodi qualitates , ideoque nuperis temporibus reiectae fuerunt . Am mare singulas rerum species , specificis praeditas esse qualitatibus occultis , per quaseae vim certam in agendo habeant , certosque effect us manifestos producant ; hoc utique est nihil dicere. At ex phaenomenis naturae, duo vel tria derivare generalia motus principia ; & deinde explicare quemadmodum proprietates & actiones rerum corporearum omnium ex principiis illis manifestis consequantur; id vero magnus esse

set factus in philosophia progrestus, etiamsi principiorum illorum causae nondum essent cognitae . quare motus principia supra dicta proponere non dubito . cum per naturam universam illa latissime pateant ; eorumque causas exquirendas relinquo . Iam quidem , ope principiorum iliorum , res corporeae universae videntur compositae fuisse ex duris solidisque particulis stupra dictis , varie inter se in prima rerum

fabricatione sociatis & coniunctis, nutu & consilio Agentis intelligentis . Decuit enim eum , qui res omnes creavit, easdem disponere quoque & in ordinem collocare . Quae si vera rerum origo suit; iam indignum erit philosopho, alias mundi condendi rationes exquirere , vel comminisci quemadmodum e Chao per meras leges naturae mundus universus oriri potuerit ; quamvis , sermatus cum sit, possit is jam per iitas testes in multa quidem secula perdurare . Nam dum cometae moventur in orbibus valde eccentricis , undique & quoquoversum in omnes coeli partes ἰ utique nullo modo fieri potuit , ut caeco fato tribuendum si, quod planetae in orbibus concentricis motu consimili serantur eodem omnes ; exceptis nimirum irregularitatibus quibusdam vix notatu dignis, quae ex mutuis cometarum & planetarum in te invicem aectionibus oriri potuerint, quaeque verisimile est sere ut longinquitate temporis maiores usique evadant, donec naec naturae compages manum emendatricem tandem si desideratura. Tam miram uniformitatem in planetarum systemate , necessa rio fatendum est intelligentia & consilio suisse effect.1m. Idemque dici possit de uniformitate illa, quae est in corporibus animalium . Hahent videlicet animalia pleraque omnia, hina latera, dextrum & sinistrum, forma consimili ; & in lateribus illis , a posteriore quidem corporis sui parte , pe)es binos ; ab anteriori autem partu , binos armos, vel pedes , vel alas , humeris affixas ; interque humeros collum , in

spinam excurrens , cui affixum est caput in eoque capite binas aures , hi nos oculos, nasum, os & linguam similiter polita omnia in omnibus fere animalibus . Deinde partes illae corporis, tam exquinta arte atque consilio fabricatae , oculi, aures , cerebrum, musculi, glandes, cor, pulmones , diaphragma, larinx , manus, alae, vesicae ad natandum , membranae pellucidae animalium quorundam oculis inflarconspicillorum obductae, aliaque sensus & motus organa , instinctusque in animalibus brutis & insectis; horum sane omnium conformatio prima, nulli rei tribui potest, nisi intelligentiae & sapientiae Emis potentis semperque viventis qui sit ubique scilicet praesens, possitque voluntate sua corpora omnia in infinito suo uniformi se

186쪽

sorio movere , adeoque cunctas mundi unive si partes ad arbitrium suum finetere &refingere, multo magis quam anima nostra voluntate sua ad corporis nostri membra movenda valet. Nec tamen mundum spectare debemus, tanquam corpus Dei ;neque partes eius, tanquam partes Dei. Deus est ens uniforme, organorum 4 mem-hrorum , partiumque expeta: illa autem omnia sunt creaturae eius, ei subjectae , &voluntati ejus suiaitae r isque nihilo magis eis eorum anima , quam anima hominis est anima specierunt illarum , quae per organa sensuum deseruntur in sentiendi locum , ubi anima eas percipit immediata sua praesentia , sine ullius rei tertiae interventu. organa sensuum eum in finem data sunt , non quo eorum ope anima species rerum in sensorio suo percipiat , sed quo species istum in locum deserantur . Deus autem illiusmodi organis non eget, cum iit ipse rebus ipsis ubique praesens. Porro, quoniam spatium divisibile est in infinitum ; materia autem , non est necessario in omnibus partibus spatii; illud insuper concedendum erit, utique posse Deum creare materiae particulas variis magnitudinibus & figuris , vario quoque numero &quantitate pro ratione spatii in quo insunt , sorte etiam & diversis densitatibus diversisque viribus; coque pacto variare testes naturae, mundosque condere diversa specie, in diversis spatii universi partibus. Certe in his omnibus nihil est, quod vel secum ipsum, vel cum ratione pugnet.

Quemadmodum in mathematica , ita etiam in physica , investigatio rerum dissic,

lium ea methodo, quae vocatur analytica, semper antecedere debet eam quae appellatur synthetica. Methodus analytica est, experimenta capere, phaenomena obser are,

indeque conclusiones generales Inductione inferre , nec ex adverto ullas objectiones admittere, nisi quae vel ab experimentis vel ab aliis certis veritatibus desumantur. Hypotheses enim in Philolisphia, quae circa experimenta versatur , pro nihilo sunt ha-endae . Et quanquam ex observationibus & cxperimentis colligere inductione , non si utique generalia demonstrare ; at laaec tamen ratiocinandi methodus optima est, quam serat natura rerum, tantoque firmior existimari debet illatio, quanto inductio magis sit generalis . Quod si ex phaenomenis nihil, quod contra opponi possit, ex riatur ; conclusio inferri poterit universalis. Et si quando in experiundo postea reperiatur aliquid , quod a parte contraria faciat ; tum demum non line istis exceptionibus assirmetur conclusio Oportebit. Hac analysi licebit , ex rebus coinpostis ratiori natione colligere simplices; ex motibus, vires moventes; & in universum, ex effectis causas; ex causisque particularibus, generales ; donec ad generalissimas tandem sit deventum. Atque haec quidem est methodus analytica. Synthetica est, causas in- . vestigatas & comprobatas assumere pro principiis , eorumque ope explicare phaenomena ex iisdem orta, istasque explicationes comprobare. In duobus prioribus libris hujus optices methodo analytica usus sum ad investigandum & comprobandum congenitas radiorum luminis differentias , quoad refrangibilitatem, reflexibilitatem & colorem; eorumque alternas facilioris reflexionis & cilioris transmissus vices s corporumque proprietates , tum opacorum tum pellucidOrum , e quibus radiorum reflexiones coloresque corporum pendent . Atque haec quidem inventa , quum sint comprobata , poterunt in methodo synthetica , ut principia assumi , ad explicanda phaenomena ex iisdem fluentia : cuius porro methodi exemplum dedi, sub finem libri primi . In tertio hoc libro , inchoavi solummodo Analysin earum rerum, quae adhuc investigandae restant, circa lumen circaque effectus quos id obtinet in corporibus naturalibus: multa attingens leviter, & quae sub monui , aliis examinanda relinquens, & promovenda usque experimentis atque observationibus

curiosorum .

Quod si Philosophia naturalis, hanc methodum persequendo, tandem aliquando ab omni parte absoluta erit facta atque persecta scientia ; utique suturum erit , ut &Philosophiae moralis fines itidem proserantur . Nam quatenus ex Philosophia naturali intelligere possimus , quaenam sit prima rerum Causa , & quam potestatem &ius ille in nos habeat , & quae beneficia Ei accepta sint relerenda; eatenus ossicium nostrum erga Eum, aeque ac erga nosmetipsos invicem, quid si, per lumen naturae

187쪽

innotescet . Omnino si deorum salsorum cultus non occaecasset animum gentibus ;longius se inter eos extendiiset Philosophia moralis , quam ad cardinales illas quatuor, quas vocant, virtutes . Et qui animarum transmigrationem , Solisque & Lunae , Heroumque mortuorum cultum docebant; id sane multo potius docuis lent, qua ratione optime colendus esset verus noster & beneficent illimus Author . Quod quidem secerunt maiores ipsorum, antequam animum moresque suos corruperant . Lex enim moralis ab Origine gentibus universis, erant septem illa Machidarum praecepta touorum praeceptorum primum erat , UNUM esse agninccndum Summiam Domin, in Deum, Utitque cultum non esse in alios transferendum. Etenim sine hoc principio , tinhil esset virtus aliud, nisi merum nomen.

SEARCH

MENU NAVIGATION