Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

go OPTICES LIB. I. PARS I.

In tertio experimento huius Partis , ubi angulus refringens prismatis erat eradunmε Σο, dimidium istius anguli, hoc est, gi gradus & Iue minuta , est angulus incidentiae radiorum in aerem e vitro earedientium ; & sinus istius anguli , est 3188

earum partium, quarum radius complec itur Im . Cum axis huius prilmatis limrizonti parallelus esset ς refractioque radiorum in prisma incidentium , refractioni

eorundem e prismate exeuntium , aequalis esset .' observabam , ope quadrantis , angulum quem radii mediocriter refrangibiles hoc eli , ii qui ad medium colorataeolis imaginis irent, cum horironte continerent: Ex hoc autem angulo , & altitudine Sous eodem tempore observata , comperiebam angulum , quem radii emergentes & incidentes inter se continerent, esse 44 graduum ac Ao minutorum; cujus

quidem anguli dimidium, additum angulo incidentiae , qui erat 3I graduum & is minutorum, conficit angulum refractionis ; qui proinee fit 3ῖ graduum ac 3s minutorum, ejusque sinus 3 7. Hi sunt sinus incidentiae & repractionis radiorum mediocriter refrangibilium I eorumque proportio inter se , in numeris integris , est utao ad 3I. Vitrum, e quo hoc prisma constabat , colore erat ad viridem descendente . Ultimum autem prismatum in tertio experimento memoratorum , e vitro erat

admodum pellucido candidoque . Eius angulus refringens erat gradum 63. . Angulus , quem radii emergentes & incidentes inter se continebant, q3 grad. so min. Sinus dimidii primi anguli, 326a. Sinus dimidiae summae angulorum , 8I37. Pi oportio autem ipsorum inter se erat , ut prius, in numeris integris, ut Σο ad 3t. Si de longitudine imaginis , quae erat unciarum circiter 'a aut Io, subducatu eiusdem ictitudo , quae erat unciarum a G, residuum , quia est unciae τα , erit longitudo, quam eadem imago ita esset habitura, si Solis globus unum solummodo punctum foret. Itaque hae unciae di subtendunt angulum, quem radiorum maxime minimeque refrangibiles , qui in unis eisdemque lineis in prisma inciderant , inter se iam, pol quam emerserint , continent . Quare iste angulus, eli 2 grad. es, γ' Etenim intervallum , quo imago & prisma , ubi iste angulus coni lituitur , inter se distabant , erat pedum 1 8 4 ; quo interiecto intervallo , chorda uncias longa 1 vhtendit angulum a graduum, o ,- ' . Dimidium autem istius anguli est antuluς, quem hi maxime minimeve refrangibiles radii emergentes continent cum radiis mediocriter refrangibilibus emergentibus: & quarta eiusdem pars , hoc est , 3o 4 2 , haberi potest angulus , quem iidem radii cum radiis illis mediocriter refrangibilibus emergentibus contenturi essent, si intra vitrum cum eis coniuncti suissent, nec ante emergendum ullam passi fuissent refractionem . Si enim duae aequales refractiones , quarum altera sit radiorum in prisma incidentium , altera emergentium, constituunt dimidium anguli 2 grad. o , ' : utique una iliarum refractionum emciet circiter quartam partem eiusdem anguli. Atque haec quidem quarta pare si adjiciatur iam ad angulum refractionis radiorum mediocriter refrangibilium, qui erat 33 grad. 33 & de eodem subducatur; conficiet angulos refractionis radiorum & maxime & minime- refrangibilium , 14 grad. ue , a'; & sa grad. 4 , Q r quorum angulorum sinus sunt bo99 & 7ς's: cum communis angulus incidentiae , esset II grad. I 3; e-Iulque sinus, si 88. Et hi quidem sinus, in minimis numeris integris, lunt inter se

eas; residua et 7 & 28 olfendunt , in parvi ς refractionibus retractionem radiorum mi nime refrangibilium esse ad refractionem maxime refrangibilium, ut 27 ad 28 quam proxime; refractionumque disserentiam in radiis minime maximeque refrangibilibus, cile circiter aer am partem totius refractionis radiorum mediocriter refrangibilium .

Unde Optices periti facile intelligent, latitudiuem minimi rotundi spatii, in quod

vitra obiectiva conspicillorum tubulatorum colligere possint omnia genera radiorum inter se parallelorum, esse circiter partem dimidiae amittatae vitri, aut II ura

52쪽

partem totius aperturie ς secumque radiorum maxime refrangibilium proprius a vitro obiectivo abesse , quam secum minime refrangibilium , parte circiter 272 eius totius intervalli , quo vitrum objectivum & focus radiorum mediocriter refrangibilium inter se distant. Quod si radii omnium generum , fluentes ex uno quovis puncto lucido in axe lentis cuiusvis convexae sito, cogantur refractione ullus lentis in puncta non nimium remota a lente ; secus radiorum maxime refrangibilium iam propius a lente aberit,

quam secus minime refrangibilium , eo intervallo , quod sit ad 274am partem distantiae soci radiorum mediocriter refranstibilium a lente , ut distantia inter securi istum & punctum lucidum a quo radii fluunt , ad dictantiam inter id punctum lucidum & lentem ipsam quam Proxime.

Iam autem ut examinarem , utrum disserentia refractionum , quas radii maxime minimeque refrangibiles ex uno codemque puncto fluentes, in vitris ob ectivis conspicillorum tubulatorum aliisque id Senus vitris patiuntur , tanta sit revera , quantam modo descripserim , necne; sub ectum excogitavi experimentum.

EXPERIMENTUM XVI.

Lens, qua in secundo & octavo experimentis usus fueram, intervallo sex pedum uniusque unciae a quovis objecto collocata , colligebat imaginem istius obiecti , per

radios mediocriter refrangibiles, eodem interjecto sex pedum uniusque unciat intervallo ex altera parte . Quamobrem , ex regula antedicΙa , colligere debet eandem imaginem per rUios minime refrangibiles , intervallo pedum sex , unciarumque; per radios autem maxime refrangibiles , intervallo pedum quinque unciarumque io: : adeo ut inter duo loca, in quibus radii minime maximeque refrangibiles istam imaginem exhibeant , intervallum sit unciarum circiter Sa. Etenim , secundum illam regulam ; quam proportionem habent sex pedes & uncia una , intervallum quo lens & corpus lucidum obiectum inter se distant ad duodecim pedes duasque uncias , quo intervallo corpus lucidum obiectum & secus radiorum m diocriter refrangi silium inter se distant; hoc est, quam proportionem habet unum ad duo I eandem habet pars ari sex pedum uniusque unciae , intervalli quo lens& iste focus inter se distant ; ad intervallum quo radiorum maxime minimeque refrangibilium soci inter se distant : quod proinde intervallum fit unciarum L;

hoc est , unciarum quam proxime. Iam ut invenirem utrum haec mensura esset vera, necne; experimenta secundum & octavum in lumine colorato, quod multo, quam id quo tum usus eram , minus esset compositum , iterabam : iam enim ra/ios heterogeneos a se invicem ea ratione , quae in undecimo experimento deis scripta est, separaveram ἰ adeo ut imago colorata, duodecim circiter aut quindecim pari ibus longior facta esset quam latior . Imaginem istam libro literis impresso excipiebam. Cumque lentem supra memoratam , interiecto sex pedum uniusque unciae intervallo, collocassem: quo literarum illuminatarum imayo, eodem iterum intervallo ex altera parte colligeretur ἔ observabam imaginem literarum colore caer leo illuminatarum propius a lente abesse , quam literarum rubro saturo illuminatarum, intervallo circiter unciarum trium aut verum literarum colore indico& violaceo illuminatarum imago adeo confusa minimeque distincta videbatur , ut eae legi non possent. Quare prasma inspiciens comperiebam, id venulis ab una vitri extremitate ad alteram pertingentibus undique crispum esse ; adeo ut refractio ne- uaquam regularis esse potuerit . Aliud itaque prisma , venulis immune , accepi ;& literarum loco duaς tresve lineas nigras inter se parallelas & literarum ductibus paulo grandiores adhibebam quibus cum colores ita superinjecissem, ut ab una ima

53쪽

sa OPTICES LI B. I. PARS L

imaginis extremitate ad alteram hae lineae per colores ductae viderentur ; observabam secum , ubi color indicus , sive confinium indici Zc violacei , linearum nigrarum imagines maxime distinctas exhiberet , intervallo circiter unciarum 4 aut cla propius a lente abesse, quam secum ubi color ruber extremus Zc saturatissimus imagines earundem linearum nigrarum maxime distinctas exhi bat. Color violaceus adeo debilis suit & obscurus , ut in eo linearum imagines distincte discernere haud p tuerim . Quare, cum prisma , quo utebar , e vitro esset subviridi & minus pellucido ; aliud adhuc prisma accepi , quod esset e vitro admodum pellucido candidoque. Verum, hoc prismate adhibito, longae jam albaeque luminis debilioris radiationes siem utraque imuinis coloratae extremitate emittebant : unde concludebam, necdum omnia recte esse comparata. Prisma igitur attentius inspiciens , duas tresve bullula in vitro observabam, quibus lumen irregulariter refringebatur. Quocirca eam partem

vitri , in qua hae bullulae inessent , charta nigra obtegebam ; lumineque per aliam

vitri partem bullulis immunem transmisib , imago colorata immunis iam ab irregularibus illis radiationibus apparebat ἰ eaque sere erat, quam Optarem . Ueruntamen adhuc color violaceus adeo obscurus debilisque suit , ut in eo linearum imagines vix, & in obscuriori ipsius parte , prope imaginis extremitatem , Omnino haud discernere potuerim. Suspicabar igitur obscurum hunc debilemque colorem, admixtum

sibi habere posse aliquid luminis illius quaqua verium dispersi , quod partim bullulis

quibusdam perparvis intra vitrum latentibus , partim vitri facierum haud satis accurate perpolitarum inaequalitatibus , irregulariter refringeretur & reflecteretur : quod quidem lumen, quamvis parvum, tamen subalbidum cum esset , sensum satis tartiter, ad interturbanda debilis illius & obscuri coloris violacet Phaenomena , afficere

posset. Qu.imobrem explorabam , quomodo in I 2, I 3, & I4 experimentis expositum est, annon hoc lumen violaccum constaret ex sensibili mixtura radiorum heterogeneorum. Uerum apparebat, non ita se id habere . Neque enim refractiones ex

hoc violaceo lumine alium ullum colorem, qui quidem sensu percipi posset, praeter unum violaceum, eliciebant; uti ex albo lumine omnino elicuissent; & consequenter ex hoc violaceo lumine limiliter elicuissent , si id ex albo lumine , ita ut res sub sensum caderet, compositum suisset. Concludebam itaque , obscuritatem solummodo huiusce coloris, & luminis sui tenuitatem , nimiamque ab axe lentis dista tiam, in causa suisse, quamobrem linearum imagines in eo distincte discernere haud potuerim. uocirca nigras istas lineas parallelas in partes inter se aequales dividebam ; quo incilius, quibus intervallis colores in imagine inter se distarent , cognoscerem . cumque notassem quantis itidem intervallis sici colorum eorum , in quibus linearum imagines distincte cernebantur , a lente distarent ; in id deinceps inquire- tam , utrum differentia horum intervallorum eandem habeat proportionem ad unciassa, hoc est, ad maximam differentiam intervallorum quibus sici colorum extremorum rubri & violacet a lente distare debent , ac habet colorum in imagine observatorum distantia inter se, ad maximum itidem intervallum in rectilineis imaginis lateribus dimensum quo colores extremi ruber & violaceus in imagine interis distant, hoc est, ad longitudinem rectilineorum imaginis laterum , sive spatium suo longitudo imaginis ex luperat latitudinem suam. Quae autem observaverim, hujusmodi fuerunt.

Cum observarem interque se compararem colorem rubrum saturatissimum extimumque , qui sensu percipi posset ; & colorem eum , qui in confinibus viridis &caerulei positus , distabat a rubro , in rectilineis imaginis lateribus , dimidia parte longitudinis illorum laterum: secus ubi confinium coloris viridis & caerulei, imagines linearum distincte luper charta exhibebat, propius a lente distabat, quam focus ubi color ruber imagines earundem linearum distincte exhibebat ; intervallo circiter

unciarum 24 aut aa. Menturae enim interdum paulo majores erant, interdum paulo minorest raro autem inter se differebant amplius a unciat. Et elum difficillimum erat

54쪽

erat socos , quo in loco siti essent , accuratissime sine omni e re definire . Iam vem si colores 8imidia longitudine imaginis inter se distantes , in inctilineis nimirum imaginis lateribus dimens , faciunt ut differentia intervallorum , quibus

soci sui a lente distant, si unciarum asi aut a. ; utique colores tota imaginis longitudine inter se distantes, facere debebunt ut differentia intervallorum, quibus socisui a lente distent, sit unciarum I aut . Uerum id hic observandum est , me non potuisse videre colorem rubrum ad uiaque ipsam imaginis extremitatem, sed duntaxat ad centrum semicirculi quo ista e tremitas terminaretur , aut paulo ultra id . Quare colorem istum rubrum comparabam , non cum colore eo qui esset accurate in media imagine , sive in iesis confinibus viridis & caerulei; seu cum eo colore , qui ad caeruleum paulo magis , quam ad viridem accederet. Et quemadmodum computabam totam colorum longitudinem non eam esse, quae esset tota imaginis longitudo; sed eam duntaxat, quae esset longitudo rectilineorum ipsius laterum : ita , lemicircularibus extremis iam in integros circulos absolutis ; quum alteruter e duobus observatis coloribus intra istos circulos caderet, dimetiebar dillantiam eiuste coloris a semicirculari imaginis extremitate ,&, subducto dimidio istius distantiae de mensurata duorum colorum distantia inter se, residuum pro correcta ipsorum distantia inter se accepi inqua his observationibus correctam istam distantiam, pro differentia intervallorum quibus soci sui a lente distarent , annotavi . Quemadmodum enim longitudo rectilineorum imaginis laterum, futura eslsit ipsa colorum omnium tota longitudo, si circuli , ex quibus uti supra ostensum est ea imago composta est , in puneta physica contracti forent tse, in eo casu correcta illa distantia binorum quorumvis observatorum colorum , vera esset futura distantia ipsorum inter se.

Cum igitur porro tibservarem , interque se compararem , Colorem rubrum extreamum qui sensu percipi posset, & caeruleum illum , quorum correcta distantia inteese esset a partes longitudinis rectilineorum imaginis laterum e differentia intervallorum quibus soci sui a lente distarent , erat circiter unciarum 3 a. 'Iam autem ut

Cum ohservarem colorem rubrum extremum qui sensti percipi posset, & indicum illum, quorum correcta distantia inter se esset a. sive e longitudinis recti lineorum imaginis laterum : disserentia intervallorum quibus soci sui a lente distarent , erat circiter unciarum g a. Ut autem a ad 3, ira 32 ad s-Cum observarem colorem rubrum extremum qui sensu percipi posset, & indicum illum saturatiorem, quorum correcta distantia inter se esset sive a longitudinis rectilineorum ima inis laterum: disserentia intervallorum quibus soci sui a lente di starent, erat circiter 4 unciarum . Ut autem 3 ad 4, ita 4 ad 12. Cum observarem colorem rubrum extremum qui sensu percipi posset, & violacei partem indico proximam, quorum correcta distantia inter se esset sive in lon hi tudinis recti lineorum imaginis laterum .' differentia intervallorum quibus Dei sui alcnte distarent, erat circiter unciarum Ut autem 5 ad 6 , ita ad se. Imterdum enim, cum lens commodiori situ ita esset collocata , ut axis eius ad calorem caeruleum spectaret ; caeteraque omnia commode essent comparata ; Sol etiam di jectis nubibus clarior colluceret ἰ ipseque oculis propius admotis chartam , quae linearum imagines lente proic fas exciperet , attentius intuerer : discernere poteram satis distincte linearum illarum imagines , in coloris etiam violacei parte ea , quae .indico prox una esset; nonnunquam etiam ultra medium ipsum coloris violacet. E enim in Hs experimentis capiendis id observaveram , imagines eorum duntaxat si lorum distinctas apparere, qui vel in axe lentisi vel saltem non longe extra eum, 'essent positi: adeo ut , cum eolor caeruleus vel indicus in eo axe situs esset , ipso- - . E rum

55쪽

34 OPTICES LIB. I. PARS I.

rum imagines distincte discernere potuerim I eodem autem tempore color ruber multo, quam ante, minus distinctus videretur. Quocirca id deinceps egi. ut, colorum imagine in brevitatem contracta, ambo eius extrema propius iam ab axe lentis distarent. Iamque eius longitudo erat unciarum circiter a. , latitudo autem circiter E aut Z unius unciae . Porro loco linearum nigrarum, in quas colores adhuc inciderant , unam iam lineam nigram prioribus latiorem duxi ; quo facilius imaginem ipsius discernerem .' eamque lineam brevibus transversis lineis in partes inter se aequales divisi , quibus colores observati quo intervallo inter se dis arent dimetirer . Quibus ita dispositis, poteram iam nonnunquam discernere lineae hujusce imaginem una cum divisionibus suis, ad usque centrum sere semicircularis violaceae extremitatis imaginis. Quaeque jam deinde observaverim, huiusmodi erant . Cum obtervarem colorem rubrum extremum qui sensu percipi posset , partem'ue violacet eam, quorum correcta distantia inter se esset circiter ' partes longitudinis rectilineorum imaginis laterum : differentia intervallorum quibus horum colorum soci a lente distarent , erat uno tempore unciarum η- , alio tempore cla, ali

Cum observarem colorem rubrum extremum , & violaceum itidem extremum ,

qui sensu percipi possent : quorum quidem colorum correcta distantia inter se ,

cum omnia quam Potuerint commodissime essent comparata , Solque clarissimus luceret , erat circiter a . aut M. partes longitudinis rectilineorum imagini coloratae

laterum : comperiebam differentiam intervallorum quibus soci sui a lente diliarent , esse unciarum modo cla , modo FZ, & plerunque plus minus I unciarum . Ut autem II ad la, aut is ad 36; ita s unciae ad Sa aut sa. Atque hac quidem experimentorum progressione adductus sum ut certo credam , si lumen in ipsis extremitatibus imaginis satis sorte fuisset , quo linearum nigrarum imagines clare super charta apparere potuerint; futurum utique fuisse, ut focus cinioris violacet extremi propius a lente distare compertus esset , quam secus rubri ex tremi , intervallo unciarum minimum se . Quo & illud etiam amplius confirma tur; sinus incidentiae & refractionis omnium generum radiorum, eandem proportio nem inter se in minimis refractionibus, atque in maximis, habere. Totam huiusce rei experiundae rationem, quoniam negotium est multae diligentiae atque accurationis , singulatim enarrare volui ; ut , qui rem eandem pol hac experiundo examinaturi sint, intelligant quam accurate omnia animo circumspectare &secum ante considerare debeant, quo experimentum hocce sibi seliciter succedat . Qui nihilominus, si negotium sibi minus sorsan ex sententia succedat , quam mihi ante successit; coli ere tamen poterunt ex proportione quam habet distantia colorum a se invicem in imagine, ad differentiam distantiarum socorum suorum a lente , quis esset futurus exitus accuratioris experimenti in coloribus longius inter se distantibus. Ueruntamen si lentem latiorem , quam qua ego usus sum, adhibeant ἐeamque longo rectoque bacillo alligent , quo facile rectaque dirigatur ad eum semper colorem, cujus secus, ubi sit, requiritur; nullus dubito quin illis etiam melius haec res sub manus succedat, quam mihi ipsi successit experienti . Ego enim axem lentis ad mediam duntaxat partem colorum, quam potui proxime, direxit quo pa cto languidae colorum extremitates, quia paulo remotiores essent ab axe . imagines

sui minus distincte in chartam projiciebant, quam si axis lentis ad singulos codores ordine directus fuisset. Jam ex his quae dicta sunt manifestum est, radios , qui refrangibilitate inter se differunt, non convenire in unum secum; sed ita esse comparatos, ut , si a lucido puncto fluant, quod eodem intervallo a lente distet ex una parte , ac soci sui ex altera; tum secus radiorum maxime refrangibilium propius a lente abfuturus sit ,

56쪽

PROPOSITIO VII. EXPER. XVI.

quam lacus minime refrangibilium , amplius decimaquarta totius distantiae : sin alucido puncta fluant. quod a lente tanto sit intervallo remotum , ut ante incidendum iam pro parallelis inter se haberi possint: tum secus radiorum maxime refrania gibilium propius a lente abluturus sit , quam secus minime refrangibilium , circiter et ma aut advir parte totius suae distantiae a lente . Porro diameter circuli in medio duorum illorum socorum intervallo siti, quem hi radii tum illuminant , cum ibi in aliquod planum axi perpendiculare incidant ; qui quidem circulus minimus est , in quem ii omnes convenire possint ; erit circiter sueta pars dia metri aperturae vitri . Adeo ut mirum sit conspicilla tubulata res objectas tam dillincte exhibere poste , quam eas revera exhibent . At si omnes racii luminis ex aequo refrangibiles essent , error qui sblummodo ex sphaericis vitrorum figuris oriretur , sexcenties minor esset . Si enim vitrum obiectivum telescopii sit pla-n-onvexum , & plana ipsius facies ad rem objec iam obvertatur 2 diameter autem sphaerae, cujus id vitrum segmentum sit, appelletur D ; item semidiameter aperturae vitri, vocetur S; & snus incidentiae e vitro in aerem fit ad sinum refractionis , ut I ad Rr radii qui incidunt pariat leti ad axem vitri, diffusi erunt, eo in loco ubi objecti imaeo dillinctissima exhibetur , in parvum circulum , cuius diameter erit

per methodum seriorum infinitarum, & reiiciendo terminos quorum quantitates nullius essent momenti. Exempli gratia . si sinus incidentiae I si ad sinum iestactionis R, ut ao ad at, & D, diameter sphaerae ad quam convexa vitri facies tornataeit, sit ioo pedum sive Iam unciarum; S autem, semidiameter aperturae, si du

rum unciarum e utique diameter parvi circuli ante dicti, hoc est , - -

erit- - - - sive --. partes unius unciae . Atqui diameter al

tcrius parvi circuli , per quem nimirum radii inaequali sua restantibilitate diffusi sunt, crit circiter 33ta pars aperturae vitri objectivi i quam quidem aperturam iam posuimus esse quatuor unciarum . Ergo error qui oritur a sphaerica figura vitri , ad

errorem qui oritur a diversa radiorum refrangibilitate, est ut ad - ; hoc

est, ut I ad q449. Quare cum error ille adeo parvus si in comparationem, utique non est consideratione dignus. Uerum hic Quaeri potest ; si errores , qui ex diversa radiorum refrangibilitate oriuntur , adeo scit ingentes ; qui ergo fiat, ut res objectae per conspicilla tubulata inspectae tam distinctae appareant , quam eas revera apparere experimur . Respondeo, hoc ideo ita se habere , quia radii errantes non uniformiter per totum id rotundum spatium diffusi sunt; sed in centrum infinito, quam in aliam ullam circuli partem, densius collecti sunt a centro autem ad usque circumferentiam rarescunt continuo, donec in ipsa tandem circumferentia infinite rari evadunt; & propter raritatem illam minus sortes sunt, quam ut sensu percipi possint, nisi in ipso centro aut propius ab eo. Sit enim A D E Fig. 27. Tab. V. istiusmodi circulus, centro C & semidiametro A C descriptus; sitque B F G minor circulus , eodem cum illo A DE centro descriptus , ejusque diametrum A C circuitu suo intersecans in B: bisseca autem A C in N. Iam , ut ego quidem calculum posui , densitas luminis in suovis loco B, erit ad densitatem eiusdem in N, ut A B ad B C; totumque lumen intra circulum minorem B F G, ad totum lumen intra majorem A E D, erit ut excessus quadrati A C super quadratum A B, ad quadratum ipsius A C. Exempli gratia: si B C sit quinta pars istius A C; lumen in B quadruplo densius erit, quam

in N; & totum lumen intra minorem circulum, ad totum lumen intra maiorem, erit ut v ad 23. Ex quo manifestum est , lumen intra minorem circulum senium multo sortius assicere debere, quam lumen illud debilius & in raritatem dilatatum, E a quod

57쪽

36 OPTICES LIB. I. PARS I.

quod inter circumserentiam majoris minorisque circuli est circumcirca dispersum . Verum & illud hic insuper observandum eis, colorum prismate exhibitorum es rissimos & fulgentissimos esse flavum & aureum . Hi sensum sortius , quam reliqui simul universi , afficiunt : hisque proximi sunt claritate , colores ruber & viridis . Caeruleus, cum hisce comparatus , debilis eli & tenebri colus color indicus autem& violaceus , multo etiam illis languidior. Adeo ut ii, in colorum clariorum comparationem , parvi momenti sint habendi . Rerum igitur objectarum imagines collo- Candae sunt , non in soco radiorum mediocriter refrangibilium , qui sunt in confinibus viridis & caerulei ; sed in soco eorum radiorum , qui inter aurcum colorem &flavum interjacent; eo in loco ubi color omnium lucidii simus est & fulgentissimus , hoc est, in colore flavo clarissimo, sive eo qui ad aureum propius quam viridem aco cedit . Atque horum quidem radiorum refractione, quorum sinus incidentiae & re- stactionis in vitro sunt ut i & ii dimetienda est refractio vitri & crystalli ad usus Opticos . Ponamuς itaque corporis objecti imaginem in soco horum radiorum riamque omnes radii flavi & aurei collecti crunt intra circulum , cuiuς diameter sit circiter 23 ra pars diametri aperturae vitri . Quod si his addideris clariorem partem dimidiam rubri, eam scilicet quae aureo proxima est, & clariorem partem dimidiam viridis, eam scilicet quae flavo proxima est : iam circiter L partes luminis horum duorum colorum intra circulum ante dictum cadent, & a partes extra eum cadent circumcirca; quaeque luminis hujusce pars extra circulum calet, ea per spatium sere altero tanto maius , quam quae intra cadet , diffundetur ac proinde in toto tribus sere tantis rarior erit facta . Ex reliqua autem parte dimidia colorum rubri & viridis, hoc est , ex rubro tenebri colo saturatissimo & viridi saligneo, )circiter pars intra circulum praedictum cadet , & L extra quaeque huius luminis pars extra circulum cadet , ea per spatium circiter quatuor aut quinque partibus maius quam quae intra cadet , diffundetur : Ac Proinde hoc lumen nrtoto rarius erit, idque circiter viginti quinque partibus, quam totum lumen inina circulum inclusum ; quinimo , ut verius dicam , lumen hoc extra circulum , amplius triginta aut quadraginta partibus quam id quod est circulo inclusum , rarius erit ; quippe color ruber extremus in fine coloratae imaginis prismate essitae , iam ante tenuis admodum & rarus fuerat ; itemque viridis saligneus rarior aliquanto quam aureus ac flavus. Quare horum colorum lumen , cum sit tanto rarius quam id quod intra

circulum cadat, utique sensum vix movere poterit. Praelertim cum color ruber sat

ratior , & viridis saligneus hujusce luminis colores sint multo , quam rc liqui ,

fusciores. Eandem autem ob caulam colores caeruleus & violaceus , cum sint etiam adhuc multo, quam illi, obscuriores, multoque etiam magis rarefacti, omnino negligi poterunt. Etenim )ensum illud clarumque lumen in circulo inclusum offundet obscurabitque rarum & languidum susciorum horum colorum circumiectorum lumen ; emcietque ut hi sensu percipi vix queant . Itaque puncti lucidi imaSo, quae sentu percipi possit , vix excedet magnitudine circulum , cuius diameter sit pars diametri aperturae vitri objectivi teles copii melioris : saltem non multo latior eo erit ; si excipias languidum , obscurum , nubilumque admodum circumfusum lumen , cuius haud sere ullam habebit spectator rationem . Proinde in conspicillo tubulato , cuius apertura sit quatuor unciarum, & longitudo pedum centum; haec imago non excedet 2 , 43' , aut 3' . Et in conspicillo tubulato , cuius apertura sit binarum unciarum , & 3ongitudo 2O aut 3o pedum ; poterit esse s aut ς, vix autem major eo. Quod quidem cxperientiae optime congruit . Etenim Astronomi quidam , per conspicilla tubulata supra vicenos pedes, & infra sexagenoς , longa ob-lervarunt diametros stellarum fixarum , esse circiter ue' aut 6 , aut summum S autio . Uerum si vitrum ocularium , facis lychnive fumo leniter intulcatum sit , Quo

lumen stellae obscuretur; iam languidum illud lumen , quod erat in circuitu stelix, evanescet; stellaque ipsa si vitrum satis sit sumo infuscatum ad puncti Mathematici similitudinem propius accedet . Quam porro eandem ob cauli tui , enorme illud

58쪽

Iumen , quod est in circumferentia cuiusque puncti lucidi , minus sentiri debet inhrevioribus teles copiis , quam in longioribus ; quia breviores minus lumini; ad oc

tum transmittunt.

Caeterum Stellas fixas, ob immensam distantiam. instar punctorum esse, nisi quatenus earum lumen refractione dilatatur, inde constat; quod, ubi Lunam lubeunt,tesipsin pallum, lumen earum non gradatim ut fit in planetis, sed totum simul evanescit, &, finita eclipti , totum limul in conspectum redit ; aut certe intra spatium dimidii unius minuti secundi ; refractione scilicet in atmolphaera Lunae , tempus luminis & evanescentis & in conspectum denas redeuntis , aliquantulum protrahente.

Quod si iam igitur ponamus puncti lucidi imaginem, quae sensu percipi possit, latitudinem habere omnino 2so partibus minorem latitudine aperture vitri objectivi; at etiam hec valde grandis e i imigo, si cum ea comparetur , quae ex sphaerica solummodo vitri figura fuisset oritura: etenii , absque diversa radiorum refrangibili, tale esset, latitudo ejusdem imaginis in telescopio pedes centum longo , cuius ape tura sit quatuor unciarum , omnino haud amplius - partes unciae soret comis plexura; uti ex praecedenti compatatione liquet . Quare , in hoc casu , errores maximi qui e sphaerica vitri figura oriantur , ad errores sensibiles maximos qui e di-

versa radiorum refrangibilitate oriantur , erunt summum ut - ad -; hoc

est , ut I duntaxat ad I 2 . Ex quo abunde quidem apparet, conspicilla tubulata quominus omnibus numeris persecta atque absoluta constriti queant , non utique sphmicac vitrorum figuras , sed diversam radiorum ipsorum restantibilitatem , in cati ta elle. Adhaee aliud argumentum est quo itidem inferri possit , diversam radiorum restan3ibilitatem revera in causa esse , quamobrem conspicilla tubulata omnibus numeris persecta construi nequeant . Etenim radiorum errores , qui quidem e sphaeri-Hς vitrorum objectivorum figuris oriantur , sunt ut cubi aperturarum vitrorum obiectivorum e & exinde , quo telescopia varia longitudine res obiectas ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque diltinctae appareant; aperturae vitrorum obiectivorum , potentiaeque amplificandi , deberent ei te ut cubi radicum quadratarum longitudinum tubarum : quod experientiae nun respondet. At radiorum errores ii , qui e diversa refrangibilitate oriuntur, sunt ut ipsae aperturae vitrorum Objectivorum e& exinde , quo telescopia varia longitudine res obiectas iam ita varie amplificent , ut tamen illa: in singulis aeque distinctae appareant, aperturae , & potentiae amplifieandi , debent esse ut ipsae radices quadratae longitudinum . Idque , ut bene notum est , experientiae respondet . Exempli gratia : telescopium M pedum in longitudinem , α cujuῖ aPertura si unciarum 1 - , rem objectam ciriater centies & vicies amplificatam , tamen aeque dillinctam exhibet , ac telescopium uniuς pedis in longitudinem , & cujus apertura sit L unius unciae , eam quindecies exhibet amplifica

tam .

Quod si iam radii non egent diverse refrangibiles , conspicilla tubulata multo

C Fig. 23. Tab. V. uitris A B E D & BEPC, ab extequam adhuc descripsimus , persectiora construi pollent i conationendo vitra obiectiva ex binis vitris, inclusa intus aqua, conglutinatis. Sit A D F-π' 1 υ vitrum oblecticum , compositum ex duobus vitris A B E D iriore sui parte A G D & C H F consimiliter convexis , & ab interiore sui parte B ME&BN E consimiliter concavis ; sitque aqua in cavitatem B MEN conclusa. Porro sit sinus incidentiae ad sinum retractionis e vitro in aerem, ut I ad R LX aqua autem in aerem , ut L ad R ; & consequenter e vitro in aquam , ut I ad Κ . Di ameter splinae , ad quam facies convexae AGD&CHT tornatae sint , esto D : diameterque sphaerae , ad quam facies concavae B ME&BNE tornatae sint s

59쪽

sint , esto ad D , ut radix eubiea illius Κ Κ - Κ I ad radicem euhicam illius

R Κ - R I t iamque refractiones in concavis vitrorum iaciebus , multum corrigent errores refractionum in convexis faciebus ; quatenus quidem ii e sphauica vitri figura oriuntur. Atque hac quidem ratione conspicilla tuhulata satis admodum persecta atque abioluta conitrui pollent ; si utique diversa radiorum genera non forent diverse restangibilia . Uerum enimvero , proeter diversam hancce rufrangibilitatem, non equidem video qui fieri queat , ut conspicilla tubulata solis resta fionibus excoli atque perfici pollint; nisi serte ea ratione, quae in eisdem amplius in longitudinem extendendis versatur , estici hoc quadan tenus possit . quem quidem ad finem inuperum Huν ii inventum optime videtur accommodatum . Etenim tubi prassonetivalde molesti incommodi sunt , & tractatu difficillimi ; & praeterca , propter nimiam longitudinem, facile incurvescunt & quatiuntur; eoque pacto ei ficiunt, ut res obice ae pcrpetuo tremere videantur,& non sine multo negotio distincte cerni queant: cum jam e contrario , adhibito Hugenii invento , & tractatu faciliora sint vitra; &specialiter vitrum obiectivum, perticae sortiori erediaeque infixum , stabile ac firmum

maneat.

Quandoquidem igitur refractionibus perficere conspicilla tubulata . quae sint datarum longitudinum, in negotiis desperatis est; excogitavi quoiadam telescqriurn, quod

res obiectas reflexione inspiciendas exhiberet .' utebar autem , loco vitri Obi: si vi , metallo concavo. Di ameter sphaerae , ad quam metallum concavum tornatum fuit complectebatur circiter 23 uncias Anglicas ; & consequenter longitudo inutiimcnti erat circiter unciarum 6 et . Vitrum ocularium plano-convexum erat ; & diamethrsphaerae, ad quam convexa ipsus Acies tornata fuit, erat circiter Funciae, aut paulo infra id ; ac proinde hoc vitrum rem obiectam triginta aut quadraginta tantis Vero ampliorem repraesentabat. Alia computandi ratione , inveni illud circiter tri- Rinta quinque tantis specie ampliorem rem objectam exhibere. Metallum concavum id erat, quod aperturam unciae unius & erre posset. Verum apertura definita erat, non circulo opaco marginem metalli circum obtegente , sed circulo opaco inter vitriam ocularium & oculum collocata, in cuius medio parvum rotundum seramcn

rat, per quod radii ad oculum transmitterentur. Etenim circulus iste ibi collocatus, intercipiebat plurimum errantis luminis , quo aspectus alioquin interturbatus sui illat. uum hoc instrumentum cum conspicillo tubulato satis bono, quod in longitudinem

haberet quatuor pedes, & cujus vitrum ocularium concavum eiset, compararem Cloco longinquiore , mei instrumenti ope , quam illius conspicilli , literas legere Linteram . Attamen in meo instrumento corpora objecta multo , quam in isto con: Ii cillo vitreo , tenebrosiora videbantur ; partim quia plus luminis inter reflectendum a metallo , quam inter refringendum a vitro , intercidebat & amittebatur & partim , quia instrumentum meum nimium ad amplificandum esset comparatum . Etenim si meum instrumentum corpora obiecta non amplius triginta aut viginti quin que tantis Vero ampliora exhibuinet utique illa clariora jam & lucidiora in eo ain paruissent. Duo huiusmodi instrumenta , ante hos annos circiter sexdecim , conii tu xi: quorum alterum adhuc apud me est ; ipsumque quam vera snt , quae scribam, cuilibet demonstrare poterit. Ueruntamen id diuturnitate temporis paulo deterius est iactum . Etenim metalli concavi nitor saepius insus catus fuit ; qui tamen nitor, LO rii mollioris astrictu , iterum est restitutus . Cum haec instrumenta consecti sem , artifex Londinensis id sibi sumpsit, ut ea imitaretur . Verum cum ille metallum aliai ratione poliret , quam ego fecissem .' ejus instrumentum multum infra mei honita rem cecidit; uti ex opifice inseriori , qui illi hac in re operam dederat , postea a divi. Caeterum ego quidem metallum hac ratione perpolivi. Duas laminaS cupreas,

Alteram convexam, concavam alteram, ultitias senas diamctro compluctentes, & in ter se optime aptatas, accipicbam . Hatum super ea quae convexa crat , metallum Ubiectivum concavum, quod erat. mihi poliendum, atterebam usque eo, donec in fi-Εuram lamina: convexae respondentem tornatum esset , & ad polituram esset par

tum .

60쪽

PROPOSITIO VII. Τρ

tum. Tum laminam convexam pice liquefacta desuper instillata valde tenuiter in

duebam, calefaciebamque interea , ut pix tamdiu mollis permaneret , dum eam lamina cuprea concava contererem nonnihil madefacta , quo lamina convexa pice ex aequo usque'uaque diffusa indueretur . Atque hoe quidem pacto , attritis diutule inter se lamellis , picem in summam tenuitatem diducebam . Cumque lamina convexa refrigerata esset, picem iterum , admota concava lamina , conterebam, ut figuram sortiretur quam Polset maxime aptam atque accuratam . Tum stanni usti aliquantum , quod a particulis suis crassioribus multa lotura separassem , & in sum mam subtilitatem coegillam , pici isti superiniectum, admota iterum lamina cuprea concava , conterebam usque eo , donec stridere desiit : & deinde super pice metallum obiectivum , brachio celeriori, & plusculo virium adhibito, ad duo circiter tria ve minuta, atterebam . Tum stannum ultum denuo pici eidem superiniectum , admota iterum lamina cuprea concava conterebam, donec rursus stridere desiit & deinde super pice metallum obiectivum , ut prius, atterebam. Hocque idem saepius iterabam, donec metallum esset perpolitum . Ad extremum autem enixius iam, adhibitis totis viribus, atque etiam diutius illud atterebam ; picemque, nullo amelius superiniecto stanno usto, sumabam identidem, ut ea humida permaneret. Metallum hoc objectivum latum erat uncias duas , & circiter tertia unciae parte crassium, ne forte inflecti posset . Duo huiusmodi metalla habui et & cum utrumque polivissem , explorabam utrum eorum melius elset: alterumque iterum atterebam, si sorte ut id adhuc melius esset illo, quod apud me servaveram, essicere possiem. Atque hoc pacto, saepe experiundo, metalli expoliendi rationem edidici; donec tandem bina illa conspicilla superius memorata , quae res objectas reflexione inspiciendas praeberent , fabricaverim . Etenim haec metalli perpoliendi ars assiduo usu melius , quam praeceptis omnibus , edisci poterit . Antequam metallum obiectivum super pice attererem semper stannum ustum , admota lamina cuprea concava , prius super eadem atterebam, usque eo, donec stridere desiit: quoniam stanni usti particulae, nisi pici hoc modo ita sint infixae, uti nulla ex parte possint se torquendo excitare; sese hac illac provolvendo in terradent metallum ob ectivum , parvisque innumeris foraminibus

asperum id & inaequale facient. Uerum quandoquidem metallum multo , quam vitrum , dissicilius est politu &poliquam politum est, facillime, insuscato nitore suo, ineptum fit ad usus opticos;

atque etiam omnino luminis minus reflectit , quam vitrum argento vivo indutum: suaderem equidem . ut, loco metalli, vitrum adhibeatur, ab anteriore sui parte comcavum , a posteriori autem parte ex aequo convexum , & ab ista convexa quidem parte argento vivo indutum. Uitrum usquequaque una eademque prorsus crassitudine sit oportet . Alioqui res obiectas coloribus variatas exhibebit , & minus distinctas . Huiusmodi vitro adhibito , conatus sum ante hos quinque aut sex annos te lescopium reflectens construere , quod cum in longitudinem esset quatuor pedum , corpora objecta circiter centies & quinquagies vero ampliora repraesentaret 2 plandique adductus eram ut crederem, quo hoc inventum omnibus numeris persectum a

que ablolutum reddi possit , nihil praeter artificem peritum deesse . Etenim vitrum quo utebar, ab artifice quodam Londinensi politum , eodem modo ac vitra ad conspicilla tubulata poliri solent ; quamvis non minus bene expolitum , quam esse solent vitra Objectiva , videretur; tamen , cum deinde argento vivo Indutum estet , apparebat iam ex reflexione innumeris id undique inaequalitatibus crispum esse . Quae quidem inaequesitates, quominus obiecta in initrumento iam die o cerni distincte potuerint, effecerunt . Nam errores radiorum reflexorum ex quavis vitri inaequalitate orti , circiter sextuplo grandiores sunt , quam errores radiorum refractorum ex ei Ddem vitri inaequalitatibus orituri . Attamen ex hoc experimento illud intellexi; reflexionem a concava vitri facie, quae ne omnia perturbaret metueram, nihil hic incommodi , quod quidem sensu percipi potuerit. attulisse ἡ & consequenter , quominus hujusmodi telescopia omnibus numeris persecta construi queant, nihil plane d esse praeter peritos opifices , qui vitta perpolire & in sphaerae figuram accurate to

nare

SEARCH

MENU NAVIGATION