Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

6 DE RADIORUM

Radiis droerse refrangιbilibus divos competunt Colores. Quo primum comprobem , repetamus experimentum Prismatis sub initio propositum; nempe , Radii solares obtenebratum cubiculum ad foramen F Fig. 63. Tab. XIV. ingressi, a Prismate ABC, quamproxime foramen istud intus dis sto, reis stingantur, tendentes deinde versus oppolitum parietem HI ad imaginem PT ibi depingendam ; & imago illa , ut vulgo notum est , Coloribus tingetur , quorum ruin us ad extremitatem T a recto cursu minus deviantem , & purpureus ad alteram procliviorem extremitatem P procidet ἔ caeruleus autem , viridi ioue , & flavus ad Q, R, & S , intermedia loca , cernentur. Constat itaque , quod Radii maxime refra cti Purpuram exhibent, & minime refracti Ruborem ceterique, intermediam Rese ctionem passi, Colores in ordine praefinito intermedios. Sed in maiorem evidentiam, tum doctrinae de Radiorum diversa Restangibilitate sub initio pruositae, tum hujus doctrinae, quod certis Refrangibilitatis gradibus certi conveniant Colores , videamus e contra , an diversi Coloris Radii diversam Refractionem patiantur ; hoc est , an Radii versus P tendentes Refractionem iterum majorem patiantur . quam qui tendunt versus T; id , quod variis modis tentare liceat, quorum facillimum & maxime perspicuum sequentem existimo.

Sume aliud Prisma a b c , Fig. 63. Tab. XIV. & illud alicubi inter primum Prisma ABC, & imaginem P T, ita colloca, ut sit illi Prismati ΑΒ C transvere

sum, sive parallelum imagini PT, Radiosque versus PT tendentes intercipiat, &alioversum refringat, puta, versus pr. Hoc facto, imaginem p t, Refractionibus utriusque Prismatis sic effectam, videbis, ut prius, coloratam, seg in alio tamen situ dispositam; non parallelam imagini P T, sed secundum extremitates rubras manifesto convergentem. Iam, cum Radii ad utrosque Colores, rubrum T , & purpureum P pertinentes, similiter incidant in Prisma secundum ab e , si eandem praeterea Resrainctionem paterentur , imagines P Τ , & p t deberent esse parallelae , & ideo , cum non existant parallelae, sed imaginis p t extremitas purpurea p longius ab altera imagine PT transferatur , quam extremitas rubea t ; necessario concedendum est , quod Radii ad extremitatem purpuream P tendentes magis refringantur, quam qui tendunt ad extremitatem rubeam T r hoc est , quod Radii generantes Purpuram apti sunt , ut magis restineantur , quam Ruborem efficientes ἔ atque idem qu

que de Coloribus intermediis eadem ratione constabit , sicut ostendendum pro posui. In experiendis hisce notari poterit4 quod, quo vicinius anteriori Prismati ABC, s re quo remotius a pariete H I collocetur Prisma posterius ab e , imagines ρ ι &ΡT. eo magis ab invicem distantes, etiam ad se magis inclinabuntur ; adeo ut angulum semirectum vel paulo minorem eo contineant, cum Prismata collocantur ad

invicem vicinissima ; cuius rei ratio facillima est consideranti . quod distantiae P p& T r sunt in ratione quadam data . Sic, in Fig. 66. Tab. XIV. , s parallelae P pac T i sint in ratione data, quo maiores existant, eo maior erit inclinatio linearum omnium pt . Et hinc patet axes imaginum omnium productos convenire ad commune aliquod punctum cum axe ipsus P T. Si sorte concursus imaginum desideretur , Radii OF a Sole directi eo usque proinducantur, donec occurrant cum plano H I , in quod dictae imagines projiciuntur, quemadmodum videre est ad X ; id , quod fiet auserendo Prisma AB C, ut iubar Per F traiectum recta tendat ad X; & erit X loeus, ad quem imagines P T cxpeconverSunt . Nam , quemadmodum Radii maxime refrangibiles cadunt in P ac ρ,& minime refranηibiles in T & e , conficientes imagines oblongas P T ac pi , si alii praeterea Radii darentur minus adhue refrangibiles, illi citra punctum T ac t in

Fpyrum I H caderent, quo pacto imagines illae paulo longiores evaderent, au

282쪽

scilicet ad extremitates T ac t . Atque ita, si fingeremus Radios gradatim minus, atque adhuc minus , refrangibiles dari , us3ue dum deventum esset ad Radios adeo pertinaces , ut non possent omnino refringi , illi Radii Prismata line aliqua Refractione pertranseuntes , incidere deberent in ipsi limum punctum X , ad quod posuimus Radios a Sole directe venientes tendere . Imagines itaque P T oc pi sic productae eonvenirent ad X , & proinde ad idem X convergunt . Ceterum , dubitari potest ; an imagines illae, si eo usque producerentur dum convenirent ad X, forent accurate rectae , vel paululum incurvatae , neque istud, cum multa toret laboris &parvi momenti, iam lubet determinam; iusticit, quod, ex observatione, quam

xime convergunt ad X.

De hoe experimento sub ilutio observabam , f. XXIII. , quod omnibus adversa tur obiectionibus , quae contra doctrinam de inaequali Refrangibilitate traditam proponi possunt ex eo quod per transversam Refractionem secundi Prismatis constat inaequales Refractiones non esse fortuitas & irregulares ; neque ex Radii cu)usque diffusione vel dilatatione ortas esse, aut alia quavis causa, Praeter dis politionem cuiusque Radii ad Refractionem in gradu aliquo certo & constante patiendam ἰ quando. quidem cujusque Refractio in utroque Prismate secundum illam legem peragitur . Addo iam , quod ex hinc etiam constat , Refractiones singulorum Radiorum secundum ealdem leges peragi, sive commisceantur cum Radiis aliorum generum, ut fit in alba Luce , sive separxtim refringantur, Luce prius in Colores conversa . Nam, experiri est, quod similes lunt Refractiones pollerioris Prismatis, cum proxime collocatur post alterum Prisma, antequam Lux per id trajecta zransmigret in Colores, atque cum longius post illud Prisma statuitur, ubi Lux evast colorata. Si cui in potestate est instrumentum aliquod ad quantitates Refractionum accurate mensurandas paratum , nullus dubito , quin istius etiam ope seorsim dimetiendo Restactiones diuersorum generum Radiorum , iacile observahat earum differen tias, licet exo praedictis, tanquam manifestissimis, acquiescens, haud operae pretium

duxerim rem aliis modis experiri. Verum, ut cuique magis pateat, quanta sit pr. dictorum evidentia, quaedam, quae exinde scaturiunt notatu dignissima, proterre non

Fit. 6 . Tab. XIV. ) paries , vel operculum senestrae duobus foraminibus F & f Luci pervium, iisque digitos duos ab invicem distantibus,& intus dii popantur duo Prismata ABC, DEG, in situ labi invicem parallelo, & perpendiculari ad

lineam Ff per centra foraminum ductam quae duo Lucem ingiellam refringunt adimarines duaq P T , & M N , in oppositum parietem projiciendas , simili prorsiis modo , quo factum est in experimento priori & praeterea sint anguli prismatum AC B, DCE , comprehensi planis refringentibus , aequales quibus ita constitutiqvidebis imagine; P T, & M N, in directum iaccntes cum extrcmitati l)us earum T& M contiguis . Quod si non eveniat , situs unius e Pri malibus parum mutandus

est, donec extremitates contiguas esse cernas, vel torte nonnihil coincidentes. Pu

pura M, & Rubore T sic iuxta positis, adhibeatur Prisma tertium abe, quod primis Prismatibus & eorum imagini hus interponatur . in situ ad lineam F sive ad imagines dictas P T, M N , parallelo ; ita nempe , ut Radios utriusque Prismatis ABC, D E G , tendentes verius P T, & M N, pariter intercipiat , eosque refrim gens alio proiiciat, quemadmodum ad pi & mn , adeo ut, quae duobus Prismatibus in priori specimine facta sunt, hic videas iacta tribus . . His ita paratis & constitutis, videbis imagines pi, & mn, ab invicem di iunctas esse, quae prius apud P T, & M N , suerunt contiguae & in directum positae, ita quidem ut Purpura m in extremitate imaginis m n magis dili et ab imaginibus primis P T & MN, quam Ruhor i in extremitate imaginis pr; id, quod nullo modo potuisset accidisse , nisi Radii , ad purpuram generandam apti, aliquanto magis restingerentur ex Incidentia pari, quam Radii generantes Rubedinem. Etenim, cum Radii 'Coloris utriusioue pariter incidant in Pri ima posterius a b e ; pariter etiam emergerent , si aequaliter refringerentur I & exinde depingerent imagines ρ t&mu

283쪽

66 DE RADIORUM

prioribus P T& MN parallelas & in directum iacentes. Dixi Radios utriusque Coloris, i purpurei, rubetque, pariter incidere in Prisma posterius ab e; quod nemoram injiciat alicui, concipiendum ell, quod Radii F T tantum inclinantur versus extremitatem ejus e , quantum alteri s M versus extremitatem alteram a b, &se incident pariter, sive ad eoidem angulos, licet non paralleli. Si quis tamen velit eficere, ut incidant etiam paralleli. nihil aliud agendum est, quam ut alterum e Prismatibus anterioribus ABC, vel D E G , circa suum axem paululum convertatur , donec inter T , & Μ , interiores imaginum extremitates , tanta intercedat

distantia , quanta est inter Gramina F & f, sive quanta isti rei lassicienς videatur; imaginibus ad istam distantiam in directum iacentibus ; & prismate abc deinceps

interposito, iacile percipiet, quod incidentes parallele, emergent inclinati, tum quod imagines non amplius in directum iacebunt , tum quod Purpura Μ ad majorem distantiam transferetur, quam Rubedo T. Si tria Prismata non praesto sint , experimentum iam recitatum duobus experiri

possit, idque modo magis expedito & facili. Sit A B C D E Fig. 68. Tab. XVI.

Prisma , cujus unum latus planum ABDE papyro denigrata tegatur , duobus parvis Graminibus F & f Luci pervia, quorum Graminum situs esto ad longitudinem Prismatis transverius . Tunc , prismate hoc ita disposito , ut Radii permeantes illa seramina terminentur in oppositum quoddam planum, puta , papyrum HI: transseratur ista papyrus ultra citraque, donec videas imagines duas PT,& MN, contiguis extremitatibus in directum coniunctas , ut prius ; deinde, altero Prismate abe interposito in situ ad alterum transverso, videbis imagines illas PT, & ΜΝ, ad pi, & mu, ita translatas esse, ut non amplius iaceant in directum , Rubedinet a T minus remota, quam Purpura m , sicut in prioribus contingebat. Est & aliud ex eodem sente derivatum specimen , haud expertu dissicilius , aut minoris evidentiae . Prismate A B C, Fig. 69. Tadi. XIV. iuxta seramen F, ut prius, collocato, ad distantiam convenientem , veluti duodecim pedum , statuatur aliud Prisma n be in situ transverso, respectu prioris, vel Drte parallelo, aut alio quovis pro arbitrio; ita tamen, ut anterius Prilina ABC Lucem refractam &coloratam proiiciat in aliquod ex planis lateribus ae; quod quidem latus obducatur papuro denigrata , & exiguo seramine G per medium trans sta , per quod aliqui ex Radiis ab anteriore Prismate refractis transeant in hoc Prisma posterius ς ubi , cum rursus refracti fuerint , pergant ad papurum H I ab inde decem pedibus , vel pluribus , distantem . Quibus ita constructis dispositis , in situ illo figantur papyrus H I , & pollerius Prisma ab e . Denique prae manibus sumatur anterius Prisma

ABC, non ut moveatur e loco eius, sed ut motu tantum angulari' nunc huc nunc illuc paululum inclinetur , ut alios atque alios Colores succestive trajiciat per seramen G in oppostam papyrum H I; & videbis, quod Color quilibet diversus ad I cum diversum verget . Veluti , cum ea sit positio Prismatis A B C ut rubeum C lorem projiciat in G, si ponatur , quod ille ab altero Prismate ab e refringatur ad T, tum, positione Prismatis ABC paululum mutata, inclinando circa axem donec Purpura cadat in G, uidebis, quod ille Color iuxta obliquiorem tramitem refringetur , puta, ad P; & pari modo, si Color aliquis intermedius incidat in G, idem restingetur ad locum ipsis P & T interiacentem . Quamobrem , cum Radii cuiuslibet generis pergentes a foramine F positione dato ad foramen G positione datum, & ideo similiter incidentes in Prisma posterius abe, refringantur ad loca diversa P, T, ceteraque intermedia, conflat, quod inaequaliter refringantur; & , cum refractus GPObservetur magis deflectere ab incidente F G , quam refractus G T, constat , quod Radii Purpuram exhibentes magis refringantur , quam exhibentes Ruborem s ceterique deinceps in ordine intermedio. Siqua forsan Oboritur suspicio , quod ex motu prismatis ABC Graminibus F, &G, interpositi, Incidentia Radiorum diversos Colores emcientium tantum varietur, quantum sussiciat ad varietatem efficiendam locorum P , T, &c. , ad quos restinguntur, quamvis motus ille sit exiguus & ineptus huic effectui; tamen, ut sus icio

284쪽

LUCIS COLORIBUS. 67

illa prorsus eximatur , anterius Prisma ABC ad alteram partes soraminis F, Solem versus, collocandum eli , ut Radii incidentes in soramen G directe veniant a dicto foramine F: eo enim pacto, cum soramina F, & G, positione determinentur, positio Radiorum per utrumque trajectorum determinabitur , eademque accurata erit iomnium Incidentia , quoscunque Colores exhibentium , & tamen diversicolorum . . Refractio non secus peragetur ad loca diverta P , T , &c. , quam modo explicui .

Ex abundanti denique placet alium recensere modum , quo haec eadem tentari

Ussint , ne copia desit experturis . Nimirum Radiis , ut prius , pec Prisma ABCt Fig. o. Tab. XV. trajectis, ad distantiam quamlibet, puta , viginti pedum, adhibeatur Speculum planum quale IK, vel GH, quod eosdem versus locum quemvis D reflect it , ubi per aliud prisma I MN transmittantur denuo versus p , vel t. His positis, si Speculum istud ita collocetur ad I Κ, ut rubrum Colorem reflectat,& notetur locuς t , ad quem hi Radii tendunt poliquam transiere per Pin via L MN ; deinde Speculum statuatur ad G H , ut violaceum , vel caeruleum Colorem ad idem Prisma L MN ssecundum eandem Lineam P T D reflectat , & notetur locus p , ad quem illi etiam Radii a dicto Prismate LMN restinguntur ; invenietur , quod caeruleus Color, versus p refractus , longius divaricabit ab incidentibus Radiis

P TD, quam rubeus, refractus verius te Atque adeo, quod Radii, caeruleum gen rantes, maiorem Refractionem patientur , quam generantes rubeum.

Cum veritatem propositam sic fecerim stabilitam , hanc Propositionem concludam , adnotando connexionem & assinitatem , quam Coloribus , & Refractionibus interesse dixeram; nempe, ex olfensis non solum paleat, quod diversa Colorum genera cum definitis gradibus Refrangit,ilitatis reciprocantur ; sed & iisdem experimentis probatur, dari Radios diverse refrangibiles , & Radios diverse refrangibiles esse diverit Coloris ; iisdemque probatur e contra Radios diversicolores esse diverse refrangibiles , fle inde Radios di Uerse refrangibiles dari . Et scopus eorum , quae in primis Lectionibus de dimari Restangibilitate Radiorum edocui , quoad causa C lorum intelligendas , multum illustratur , ut pateat, quod una absque aliis dilucide

tractari nequeant.

Radisrtim simiae, sive dispostiones colorificae, non sunt Refractione mutabiles. Transacta assertione, quod diversicolores Radii sint diverse refrangibiles & e contra; videamus, an cujuscunque Radiorum seorsim spectati generis Color a Refractione mutari pollit ; & hoc a novissime tradito experimento quadant enus decernitur. Scilicet, cum extrema Purpura incidebat in foramen G Fig. 6o. Tab. XIV. , Radii secunda vice ad P refracti Purpuram iterum exhibuere, sine aliqua Flavedine, Ru-hore , aut Viriditate exinde tenerata ; &, cum extrema Rubedo in G projiciebatur , eadem Rubedo in T absque violaceo , cari uim , aut viridi emergente ain

paruit .

Sed experimentum nondum omnibus numeris absolutum est ; nam , ubi Prisma ab e non transversum, sed alteri Prismati A BC parallelum statuebatur . e Purpura caeruleus , & e Rubedine flavus eliciebatur , praesertim si non sumi COlorum ex tremitates per G trajiciebantur ἰ cum autem Viriditas trajecta fuit , Colores utrinque proximi, eaeruleus nempe, & flavus, emersere ς & sic flavus citriusque, R lGrem , & Viriditatem , ac caeruleus , Viriditatem , & Purpuram praehuerunt : Emrum itaque reminisci oportet , quae sub initio , de more quo oblonga haec imago PT ex circulis in directum positis formatur , explicui; & inde constabit hoste Colores, non simplices esse, sed e plurium missura componi. Nam, concipe genus Radiorum aequaliter refrangibilium , & intentam Purpuram generantium , ab integro

solari disco profluere, & per Prisma versus imaginem PT FG. i. Tab. XV. traie-I 1 ctos,

285쪽

68 DE RADIORUM

ctog, incidere in circulum A C. Deinde , aliud concipe Radiorum paulo minus reis frangibilium genus in alium circulum YZ , qui priorem in G contingat , incidere; & manifestum est, quod nulli istorum generum Radii commiscebuntur ; quippe , cum circulos AC, & YZ, ex nulla parte coincidentes occupant. Quod si tentium Radiorum , intermediam Retractionem passorum , genus , in circulum E F , quas in medio positum, incidere fingas , patebit aliquos ex illis cum utrisque pri ribus in spatiis H I & Κ L misceri, in quibus nempe circuli ab illis illuminati coincidunt; atque ita, si concipias imaginem totam PT ex innumeris circulis in longum dispositis .componi , quorum quilibet a diversis Radiorum generibus illuminatur, constabit , quod in omni ejus parte Radii heterogenei commisceantur , quibus. deinde per iteratam Refractionem magis segregatis , Color quilibet in simpliciores resolvi debet . Sic , ii, viridi latet flavus , & caeruleus , qui tamen non conspiciuntur, tum , quod viriditatem generantes , sue, ut perspicuitatis gratia voces fingam , viridisormes Radii propter coriam prae liciat , tum, quod flavus & caeruleus viridem componunt , sed quatenus per secundam Restactioncm secernuntur, unusquisque sub propria serma videbitur. Et se in aliis. His perspectis, periclitatus sima, quid e pluribus Refractionibus eveniret, laoc se-tus consilio , quod Colores iteratis Refractionibus plus plusque mutari deberent , si

modo a singulis quamlibet internam mutationem paterentur contra Vero , si non intrinsecus mutati , led per divergentiam difformium Radiorum e misturis tantum educti & segregati essent , tum apparentes mutationes iteratis Refractionibus mini res fieri; propterea quod Colores qualibet vice limpliciores evaderent: & experienti posterior casus evenit . Scilicet , cum Coloris per polierius Prisma a b e trajecti , partem aliquam tertio Prismate ad distantiam aliquot pedum disposito exceperim , Color ille denuo trajectus adeo perdurabat , ut, si ratione non constitisset mutationem aliquam eventuram fuisse , sensu iudice haud mutari percepissem . Tentabam deinde , squam quarta Retractione mutationem iensibilem inducere potuerim , ic dbustra . Interea cavendum est , ne seramina F , ac G , ceteraque , Per quae Lux transit, maiora statuantur, quam exigunt Colores, ut evadant perspicui. Est & alia methodus , qua diversi Colores ab invicem segregari possunt , ut tu segregatis examen statuatur; scilicet experimentum sub initio traditum est, quo Solis imago PT, per contraditonem cuiusque circularis imaginis, Oblongam illam et mantis, multo oblongior, quam alias , evalerit . Nam . in contracta imagine pr, Fig. a. Tab. AH quae totidem condat circulis , eadem centra retinentibus , quot sunt in maiori P T , circuli minus coincidunt . Sic enim AC,& EF, ex parte H I coincidunt; at, cum in minores ac,&es, contrahuntur , videre est , quod ex omni parte ab invicem distant , & sic de aliis . Quamobrem, cum circulia diversis Radiorum generibus illuminati jam minus confunduntur, Colores evadent minus commixti , ut ut non fient omnino limplices , propterea quia circuli inter a c, es, ceterosque positi, cum illis ex aliqua sua parte possint coincidere . Sed hac de caula plures e)usdem cuiaque Coloris gradus tantum commisceri possunt , ut cyaneus & indicus, in caeruleo : coccineus, minius, & sortiae citrius in rubro, &sic de aliis. Quae quidem mistura semper fiet eo minor, quo imago pi in angustiυ-

rem contrahitur.

Dispossit itaque Prisma ABC, Fig. 73. Tab. XV. una cum Lente LM ad distantiam quasi decem pedum a seramine F, per quod Sol illuxit cubiculum; & Radii , per haec duo vitra trajecti, desideratam imaginem contractam pi ad pedes exinde decem , circiter , sol mahant ; Lente LM existente tali , ut Radios barallelos ad secum quinque pedibus a se distantem cogeret . Deinde aliud adhibui prisma HI K , cuius latus planum HI velamine nigro, ad n , ut dictum est , transfossis, tegebatur; & ad imaginem pi statui, ubi Colores, secundum latitudinem, maxime

contractos & distincte terminatos vidi , ut eorum aliquis pro arbitrio tranfrnuteretur per n in parietem , vel papyrum Y Z . Quibus positis , observabam deinde , quod Colores hoc modo multo minus a repetitis Rusta tionibus mutati suerint, quam in

286쪽

LUCIS COLORIBUS. 69

in praecedentibus . Cum Rubor per n transmissus est , idem Rubor ad Y Z apparuit, & non alius Color quispiam, demptis variis eiusdem gradibus, ut coccineo &minio: Et sic Viriditas in varios istummodo gradus discreta fuit, ex una parte vergens ad flavescentem Uiriditatem, & ex alia thalassinum ἰ sed in flavum aut cari lcum, aliumve Colorem quemvis, ex nulla sui parte transformari potuit. Atque idem in aliis Coloribus contigit. Observabam praeterea , quod , cum soramen F factum crat angustius, ut, per imaginis ρt majorem contractionem, Colores evaderent simpliciores , Colores ad YZ traiecti minus adhuc mutati fuerint; & vix aliquam mutationem sensibilem pal- si fuisse videbantur , cum foramina non latius duodecima parte digiti patuere ; noctantum excepto discrimine , quod Lux apud p t sortior crat , quia magis contrahia, ) quam apud Y L. Atque adeo nil dubitandum esse censeo , quin Colores evaderent prorsus immutabiles, si modo per indefinitam parvitatem soraminum F,&n , omnino in simplices discerni possent . Et hoc ex eo etiam confirmatur , quoὸ , cum texi Lentem LM iuxta perimetrum eius velamine nigro, per medium ad latitudinem sere semissis digiti circulariter pertuso, figura imastinis Y Z pene orbicularis evasit ; & eo magis orbicularis , quo magis foramen F contraxi . Id , quod notari vellem , cum plurimum illustret, caulam imaginis T P in longitudinem diductae non aliam fore , quam Radiorum Coloribus acti similium diversam Refrangliabilitatem. Ceterum, quo propositum adhuc mayis pateat, & ex abundanti ut constet, quinam sint Colores primitivi , adverto circulos A C , E F , Y Z , Fig. 7 i. 72. Tab.

XV. ceterosque in alternas partes iuxta lineam , quae per omnium centra transit , maxime extendi, & ab invicem recedere, antequam attingant parallelas retias A B& C D , quibuscum imago illa utrinque terminatur . Sic A C & E F , se muturi secantes in II & I, reccdunt pollea, non omnino coincidentes in triangulis AHE& CIF. Colores itaque , iusta ipsit simas extremitates A B & C D, sunt omnino simplices . Et ex hoc sundamento propositum assequi possem , sed , cum circuli illi , itatim ut ab extremitatibus ipsis recedunt, inter se mutuo nimis interserantur, quam ut Colores per aliquam sensibilem latitudinem satis ad experimenta commode instituenda segregentur; rem potius ad hunc modum assequar.

E praeos ensis constat , figuras , ex quibus in longum dispositis imaeo P T componitur, circulares esse propter Solis discum circularem; & inde , si discus ille triangularis esset , vel alia quacunque non circulari perimetro terminatus , illae etiam figurae, vel triangulares, vel alio quovis modo ad instar Solis terminatae evaderent.

Et par est ratio de foramine F , & figuris ad instar istius soraminis , ex quihua in longum smiliter dispositis imago pt constituitur . His animadversis , vice orbicul Tis soraminis F triangulare substituitur , cuius altitudo verbi gratia sit plusquam digiti, basis tertiae, quartaeve, partis digiti, & crura aequalia. Et, Prismate ABCud trianguli huius perpendiculum existente parallelo , imago p t Fig. D. Tab.

XVI. quadrilatera ex triangulis cas , Onh, gn i, ceterisque infinitis multis cffor-niata est , quibus , iuxta bases in linea e d politas , cum te mutuo partes maxime communicantibus , exinde ad usque ipsorum vertices recessio gradatim facta est, d nec in vcrticibus ad re iam a b sitis penitus dissocientur ; adeoque Colores ibi simplices evadunt.

Iam vero observabam , quod simplices , sue primitivi Colores , iuxta terminum ab , etsi longe debiliores, tamen sensu iudice ejusdem speciei apparueret ac compositi iuxta terminum e d , cujus rei ratio cit , quod Color quilibet primitivus per commissuram Colorum utrinque confinium exhiberi potest , ut in sequentibus patebit. Colorum vero, quos hoc pacto primitivos esse constitit, gradus este insigniores: coccineus sive purpureus , minius , citrius , luteus , sive hesiocriseus, lubflava viriditas , gramineus, thalassinus, cyaneus, indicus, & eiusmodi Uiolaceus , qui ad usque extremitatem imaginis extendebatur, sed absque immista rutili alicuius sulgoristinctura apparuit, si modo cubiculum lactum suerit valde tenebrosum.

287쪽

DE RADIORUM

observabam praetera , quod Coloribus hisce iuxta terminum a b conspicuis , non potui tensibilem speciei mutationem Refractionibus utcunque repetitis inducere . Quinetiam tentabam , s quo alio pacto mutare possem , suemadmodum reflectendo a corporibus diversimode coloratis . Sed in eo frustra sui; nam , superflua Luce quaquaversum penitus exclusa si caeruli formes Radii in Aurum incidere, illud Aurum caerulei Coloris evasit : si flavi formes in Indicum incidere , flavescebat Indicum. Et sic in ceteris, adeoque hanc propositionem satis, superque, stabilem PIe

censeam.

PROPOSITIO III.

Colores albi nigri, cum einereis, sive fuscis , intermediis , ex Radiis uvius uis uesperiei confuse misit generamur . Assertionis veritas e praecedenti Propositione manifesta est ; nam Colores qui non sunt ex primitivis, quales non reperiuntur iam recensti per compositionem generari necessse est. At non gravabor tamen fusius probare ἔ idque potissimum, cum Lucem, cui Color albuς competit, ex Radiis, quoad qualitates colorificas atque ac Refrangibilitatem, heterogeneis componi, eaque de causa albere, certissime contat. Proponitur itaque iam monstrandum esse , quod , cum omnes omnino Colores , quos Prismata generant, dehite conamiscentur, Albedo exinde resultabit; deque tali mistura persecte componenda plures modos, eo quo cogitabam ordine, recensere animus est.

Ac primo rem aggressus sum cum pluribus Prismatibus ita dispositis , ut Colores eorum in eundem locum inciderent , & se inter se miscerentur . Sint ABC , DEF, ac GHI Fim que . Tab. Ab I. tria Prismata iuxta se situ parallelo ita disposta, ut alterum D EF sit alteris duobus ABC , & GH I , utrinque vicinissimis intermedium, in morem trium linearum conscientium capitalem literam graecam T , & Lux per unumquodque Prisma libere transiens , excipiatur in papyrum P T, pede uno, vel duobus , postpositam . Coloribus omnium Priimatum sic in ipiam ΡΤ proiectis , convertantur Prismata circa proprios axes , & videbis Colores istos sibi invicem accedere , vel recedere . Quare convertantur , donec talis si eorum situs , ut unius Prismatig ABC Rubor , & alterius GHI Purpura , vel Color indicus , cum Viriditate tertii DEF coincidant, sicut vides factum ad R; & ex istis Coloribus ita sibi commixtis Albedinem generari cernes , Colore purpureo & caeruleo juxta P conspecto; rubeo vero, & flavo iuxta T, & albo iuxta R ceteros interce

dente

Ceterum in istis experiendis convenit Oh servare sequentia. Primo , si anguli pril-matum planis refringentibus contenti , ACB, DFE,&GI H, sint inaequales , praeitat , ut illud Prisma , cuius angulus G Ι Η maximus est , ponatur versus exteriorem partem anguli contenti Radiis incidentibus & refractis ; & istud versus int riorem , cuius angulus A C B est minimus Secundo, aperturae, per quas Lux transmittitur trans Prismata , debent esse magnae; imo convenit, ut transitus Luci per tota Prismata pateat, obstaculo nullo ad-nibito; neque opus est, ut experimentum in tenebris peragatur, sicut in aliis quamplurimis requiritur Tertio, papyrus PT, in quam Colores incidunt, non nimis distare debet a Prismatibus: sufficit distantia pedum, plus minus, duorum. Has autem aperturas & di-ltantiam statuo , ut Colorin eo melius commisceantur ad Albedinem perlectiorem

componendam.

Quarto , ut Colores ad R facilius etiam & satius eommisceantur . Prismae ABC . statuatur in situ quocunque tali, ut Radii, tum ingredientes, tum emergentes, Refractionem, praeterpropter , a qualem patiantur , & in eo stu figatur . Et Colores eius ad distantiam duorum pedum excipiantur, vel ad eam potius, ubi vides fimum.

eius

288쪽

1UCIS COLORIBUS. t

elux & eaeruleum modo contiguos , Albedine intermedia tum evanescente . postea figatur aliud Prisma G H I in tali situ, ut Purpura eius contingat Ruborem alteriug ABC, non autem coincidat illi , & linea contae us notetur . Deinde tertium Phisma D E F sie fige . ut ejus Colorum medietas cadat in dictam lineam eontactus; suod ubi contingit , facile cognosces , intercipiendo Lucem cetera Prismata ingres iaram. Denique papyrus PT ultra citraque transferatur paululum, donec videas Al bedinem perseeham in medio Colorum ad R generari . Q aam quidem Albedinem ex variis Coloribus compositam ei se constabit , intercipiendo Colores unius, duorumve Ptismatum, priusquam attingant Papyrumi nam, loco Albedinis, eos, quos non intercipis, Colores intueberis . . Denique, si velis, ut Colores cuiusque Prismatis persectius misceantur , possiqadhibere plura Prismata , modo praello sint. tamen eventuS non deerit exped ali ni, si tria tantum adhibeas . Etenim , Colores cuiusque Prismatis seorsum spect itinon sunt omnino simplices , sed viridis & rubeus nonnihil milhentur in flaυo, &purpureus ac viridis in caeruleo , & sic de reliquis , quemadmodum in sequentibuao: tendetur ; ti inde fiet , quod cum tria tantum Prilmata adhibentur , non solum tres Colores , rubeus , viridis & indica; commisceantur in R , sed etiam eaeruleut& navus, una cum omnibus eorum gradibus intermediis, illam Albedinis composi

tionem ingrediantur.

Verum , eum tot Prismata in stu tam accurato disponere , propter motum Solis & alia incommoda, dissicile sorsan & laboriosum simul inveniatur, nisi adhibeatur machina quaedam ea de caula fabricata , ut ejus ope Prismata in denderato situ figantur ; alium propterea modum profero , quo ilia negotio leviori , idque uni eo Prismate, periclitari poteris. Sumatur papyr s. vel aliud opacum corpus attenuatum in morem laminati& in eo confodiantur oblongae rimae sex , aut plures , parallelae, quarum latitudines sint aequales dii antiis, aut iis paulo majores. Deinde papyrus ista figatur alicui ex planis lateribus Prismatis. Sit illud latus papyro obductum AC ED, Fig. 76. Tab. XVL & rimae in papyro excisae litteris i designentur , quisum litus esto parallelus ad E C , concursum laterum refringentium Prismatis , sive ad verticem eius. Papyrus autem debet toti illi plano A D E C superindui, ne qua Lux, alibi trant missa quam per praedictas rimas, perturbet experimentum. Tum Prisma statuatur in Luce Solis, ut Radii eiuῖ per dictas rimas id ingrediantur, vel, postquam refracti fuerint , per eas egrediantur ἔ M in illo situ figatur. upo facto , tu matur alia papyrus PT, quae sic teneatur a Postica parte Prismatis ad distantiam trium, duorumve, digitorum, ut in eam Lux terminetur; & videbis tot lineas Co lorum , quot iunt oblongae rimae t , quarum linearum cuique tot competunt Colo res, quot solent apparere virtute Priimatum . Nempe, quaelibet rima sui3it officium uniuς e Prismatibus, experimento priori adhibitis , & proprios Colores , caerat eum,

Iubrum , ceterosque, generat quali tot essent Priimata, quot sunt rimae . Porro, si

papyrus P T longius differatur a Prismate, coloratas istas lineas paululum dilatari ceranes , & interjecta spatia minui, donec absorbeantur a Coloribus tandem factis con. tiguis. Et, si papyrus adhuc longius differatur, Colores a diverss rimis effecti, rubri eum caeruleis primo, deinde alii cum aliis, incipient plus plusque misceri; & sic sese paulatim diluent, donec , cum mi itura satis absoluta est , convertantur in Albedinem, praeterquam in eorum exuemitatibus P ac T, ubi mixtura & confuso se. re nulla est. Et illhaec accidunt, cum papyrus PT quasi ad distantiam decem, vel duodecim vicibus majorem ipsa A C , vel B C , latitudine planorum Prisma coniti- tuentium , amovetur . Quod si amoveatur adhuc longius , absimilium Radiorum commilito persectior fortasse evadet , sed Colores purpurei & caerulei ad P, ac stavi ac rubri ad T, latiores fient, & interlectum spatium album minuetur, donec totum deliruatur ab illis Coloribus occupatum. In hisce autem experiendis cavendum eit , ut oblonga seraminat, sint accurate aequalia , ti aequalibus distantiis ab invicem dissita , ne , Luce magis copiola per aliquod ingressa quam per cetera , Colores exinde generati praevaleant ceteris, &

289쪽

a DL RADIORUM

misturam pei sectam conturbent ; & sic , vice Albedinis , Colores apparebunt hinc illinc more Hrtuito sparsi. Illa vero distantia rimarum I, ut & earundem latitudo, non male statuitur esse pars digiti , circiter , duodecima , aut ea major sorte , si Pri ima satis amplum adhiheas. Quinetiam, si cupias, ut experimentum sit omnibus numeris ahilutum , vice Prilinatum vitreorum vulgo venalium , quae lunt nimis gracilia , ) debes amplioribus uti , qualia postis efficere ex laminis vitreis utrinque perpolitis , & coniunctis in morem vasculi prisini formis ; quod vasculum impleatur aqua clarissima , & undique cemento obturetur . Non multum refert , quaenam sit huius latitudo; sufficit , ut sit trium diei torum . Sed res ingentia latera debent essequatuor, vel sex digitos lata , aut amplius , ut rimae praefatae l, cum distantiis earum , fiant maiores & plures & magis accuratae . Sin utaris angustioribus , qualia vulgo vcnduntur , Colores externi iuxta P ad T dilatando prius destruent interkciam Albedinem , quam perficiatur per remotionem papyri P T. Et illa praeterea, quae in totum constant ex vitro , Colore aliquo, vel viridi , vel flavo , plerumque tinguntur.& Radios ita tingunt in transitu, ut Albedinem persectam exhibere nequeant .

Iam vero audire videor obiectionem , ex receptis Philosophorum opinionibus depromptam . Dicat enim aliquis, quod Colores , revera & proprie loquendo , non milcentur , sed destriiuntur potius ; idque ea de causa , quod umbrae vicinia , quae necessaria est ad productionem Colorum, tollitur, cum Radii per diversas rimas tr iecti commisceri incipiunt & propterea, quod', Radiis sic mixtis , quorum motus inter se dissentiunt, necesse est , ut isti motus destruant alterutros , quibus celsinii, bus, Color omnis perit , & in Albedinem convertitur . Sic Cartesianus aliquis contendat sorte , quod, cum globuli miscentur, quorum rotationes contrariantur sbi , necesse est , ut impediant sese , & alternos motus destruant . Et sic alii objiciant alia . Sed , responso multiplex in promptu est & imprimis inquam, quod , cum umbrae Coloribus interi celae primum evanescunt removendo papyrum P T , Colores tamen non ideo pereunt, neque minimum immutantur, gonec incipiunt misceri per remotiorem distantiam papyri: & Albedo non producitur , donec per distat itiam adhuc remotiorem , mistura Radiorum omnis generis evadat persecta. Unde confinium umbrae non est necessarium ad Colores producendos , neque Albedo generatur ex illo sublato. Secundo, Colores , qui primo omnium miscentur, nimirum purpureus, sue vi

laceus , & rubeus, videntur maxime esse omnium dissimiles , propterea quod adve fas Colorum extremitates occupent. Quamobrem itaque motus eorum contrarii non destruunt sese , neque Color athus generatur, antequam ceteri etiam Colores omnes miscentur.

Tertio , cuique licet observare , idque nullo negotio , quod Colores non omnino mutantur, traiiciendo Radios per meilium quantumvis luminosum e sic Colores Pris- mamira sunt iidcm, suo trajiciantur per spatium illuminatum, sive tenebris involi

tumi& res omncs eodem modo coloratae cernuntur, sive conspiciantur cum Lumen

Solis trajiciatur per intermedium spatium, sive cum excludatur; id, quod secus esset, si Lux in Lucem per idem medium transeuntem pollet agere. Quinimo, si Radii duobus Prismatibus refracti sese decussent , postquam ab invicem discreti sunt , eosdem Colores efficient , quos alias efficerent , si non omnino miscerentur . Id, quod non posset evenire, ii Radii diversis Coloribus tincti sibi mutuo per eadem spatia transeuntibus mutationem aliquam induccrent.

Quarto , cum in illa diilantia papyrum P T fixeris , ubi Colores Albedinem optime componunt , statuatur alia papyrus Y L ad dii tantiam duorum, vel trium , digitorum a Prismate , & in ea notentur lineae coloratae , tum exscindantur istae pamtes papyri, in quas dictae lineae cecidere; factis, eo pacto, rimis oblongis V, v, V, , v. V , parallelis & aequalibus, ut & aesue latis ac dillantibus deinde papyrus ista Y Z in locum suum restituatur tres digitos, circiter, a Prismate diitantem , ut

290쪽

IUCIS COLORIBUS. 73

per rimas eius Lux colorata traiiciatur ad alteram papyrum PT longinquiorem; quo facto, possis observare, quod , ii parum deprimas papyrum Y Z , ut purpureos Colores, α caeruleos superioribus labris rimarum eius impingentes intercipiat & tinnia mittat ceteros , Albedo ad papyrum P T convertitur in rubeum Colorem , aut citrium . vel flavum : sin attollas eam, ut rubet & flavi labris inferioribus intercipiantur ceterique perlabantur , Albedo illa convertitur in purpureum , indicum , & cae ruleum I perinde ut fieri oportet in mixtura Colotum , nam, unis e mixtura sublatis, alteri debent ad propriam speciem & formam restitui.

Quinto, papyro Y L sublata & reliquis stantibus , papyrum alteram P T in meditullio Albedinis acu perfora , ut Lucis ejus alba eortiuncula trajiciatur , quam deis inceps accipe in aliam papyrum, isti PT ad diitantiam 'uatuor, vel sex, digitorum postpolitam, &, vice Albedinis , Colores iterum apparebunt . At, quomodo Coloia res illi de novo generari potuissent , si destruerentur in productione , potius quam

miscerentur, non video. Concedendum est itaque, quod tantum miscentur, & quod

Radii variis Coloribus tincti, & promanantes a diversis rimis, i, I, decussant sese indicto soramine acu effecto ; &, postea divergentes ab invicem , gradati m segregantur , & segregati proprios iterum Colores depingunt , quemadmodum posthac fusius explicabitur. Ad eundem eraeterea modum, si Speculum aliquod planum & exiguum Κ statuas in medio Albedinis, ad PT papyrum effectae , ita quidem , ut alia uos exalbificantibus Radiis aliorsum , veluti ad I t, reflectat; Lux alba sc reflexa degenerabit in Colores, quos videre est ad e t papyrum obiiciendo . Etenim , Radii tincticum diverss Coloribus , & in Albedinem ad Speculum Κ commisti , inclinantur ad

se invicem, propterea quod adveniunt a diversis fissuris ι, ι, ι,l,l, I. Atqui tantum divergunt a Speculo, postquam reflectuntur, quantum antea convergebant. Di- vergentes itaque paulatim dissi lentur, ac dissociati proprios Colores non serus exhibebunt , quam si nunquam filissent commisti. Liquet ergo, quod in mistura Radiorum diversicolorum dispositiones ad efficiendos varios Colores non destruuntur, ut ut Albedinem exhibeam, dum coinmisceantur sibi . Ad haec, lamina Κ, si valde obliquetur ad Radios in ipsam incidentes, non amplius alba apparebit, sed, vel cum rubeo, vel caeruleo colore imbuta, prout , vel versus verticalem angulum , vel versus basn Prismatis inclinatur ; id , quod nullo modo accideret, si alba Lux, quacum illuminatur, homogenea esset; quandoquidem alba & specularia corpora refleetendo Lucem , non mutant Colorem ejus . Sed hoc ex eo evenire fatendum est, quod in Speculum , quando incidentibus Radiis admodum obliquatur , pauciores ex obliquioribus Radiis in illud incidant , inque reflexa Luce major sit copia Radiorum minus obliquorum, qui proinde prini ominantur, &proprium Colorem ostendunt , quem non pollent exerere, si, ad Albedinem Lucis

incidentis producendam , non tantum cum aliis Coloribus miscerentur . sed revera transmutarentur in uniformem Albedinem . Ceterum nota , quod in isthoc experimento faciendo , praestat laminam non perpolitam , sed superficie nonnihil aspera, qualis est nummi argentei, vel chartae, &e., pr ditam adhibere. Praeterea , vulgo notum est , quod ex pulveribus diversicoloribus inter se commistis novus Color emergit ; tamen , si pulveres illi inspiciantur Micros copiis , omnes videntur tincti propriis Coloribus . Adeo ut , ex mistura pulverum , Colores proprii non ite struantur , sed permiscendo tantum Color novus eliciatur . Uerum iidem plane Colores ex mistura Colorum Prismatum ac pulverum producuntur . Sic , pulvis caeruleus cum flavo mistus producit Viriditatem & eadem Viridita Ietiam producitur ex mistura Radiorum tinctorum cum caeruleo & flavo ; & proinde non dubium est, quin Colores novi ex coalescentib- Prismatum Coloribus, non facta assimi latione lea mistura tantum, similiter oriantur . Ceterum, ut nullum dubitandi locum relinquerem, effeci, ut pulveres Colorum principalium, quos Prisma ta generant, rubet, flavi, viridis, caerulei, & purpurei, In proportione certa miscerentur; & , licet Albedo perfecta non prodibat , tamen isti Colores ad sensum periere, & quoddam genus Albedinis fulcum & obicurum , sive mediocre inter Al Pars II. Κ di-

SEARCH

MENU NAVIGATION