Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

as APPENDIX CONTINE N s

ampliores quidem , Coloris rubri ἔ minores sive breviores , violacei situri ; & quae

inter has mediae sunt , intermediorum Colorum sensationem excitant , sere prorsus ut corpora pro diversis magnitudinibus, fi8uris, & motibus aerem vibrationibus diis versarum magnitudinum concutiunt , e quibus graviores aut acutiores sonitus toni , pro harum magnitudinum ratione exoriuntur . Quod ampliores vibrationes magis aptae sunt ad superandam refringentium superficierum resistentiam , & ideo , dum per eas transmeant, minores patiuntur Refractiones quapropter vi Srationes magni tudine diversae, id est, Radii diversimode colorati , qui in Luce misti sunt & con- susi , as invicem refractione separari debent , & ortum dare phoenomenis , quae in Prismatibus atque aliis refringentibus corporibus perspiciuntur. Et quod a diversiis lamellarum translucentium bullarumve profunditatibus pendet, utrum vibrationes a remotiori supelficie reflectantur, sive transmittantur ἔ ita ut pro numero vibrati num , quae inter duas superficies fiunt , reflectantur , sive transmittantur ad plures ordine profunditates. Et, quoniam vibrationes, quae caeruleum & violaceum Colorem efficiunt, suppositae suerunt breviores illis , quae rubeum & flavum progignunt, ad minorem lamellae crassitiem reflecti debent : quod sufficit ad explicanda omnia vulgaria phaenomena harum laminarum , bullarumve , & omnium naturalium eo Porum , quorum Partes pro totidem laminarum stagmentis haberi quodammodo possunt. Atque hae perquam planae, genuinae , & necessariae leges hypothesis videntur. Et adeo bene meae Theoriar aptantur & cum ea consentiunt, ut , si animadversionum Auctor applicationem sacere putat operae pretium , verendum ei non sit , ne suam hypothesin ideo relinquere cogatur. Quomodo autem eam ab aliis dissicultatibus d sensurus sit, sane nescio; mini quidem absurda videtur hypothesis, qua, veluti sun damento , cetera nituntur; quod , scilicet , undς sive vibrationes cuiuscunque fluidi possint, ut Lucis Radii , per lineas rectas propagari absque eo quod sine intermisesone, & certa re3ula sese extendant, & vim exerceant quoquoversum in quiescens medium, a quo circumcluduntur I aut contrarium vel experientia vel demonstratione potest ollendi, aut ego fallor. Quod vero attinet ad ceteras duas vel tres hypotheses, de quibus meminit , satius duco illas credere similibus incommodis obnoxias, quam suspicari deteriorem ab Auctore adoptatam suisse. Quae de hae hypothesi dixi , facile ad quamcunque aliam mechanicam accomm dare licet, in qua Lux progigni supponatur ex pressione aut motu quolibet , qui in aethere ab agitatis lucidorum corporum partibus excitatur; nam, fieri non poste vi detur, ut aliqua ex hisce motionibuς pressionibusve per rectas lineas propagetur,& medium umbrosum illas hinc inde circumcludens quoquoversum, ut dixi, non propellatur. Siquis tamen hoc accidere posse arbitratur, saltem fateri debet, quod motus

isti vel conatus ad motum in aethere producti a diverss cujusvis lucidi corporis partibus , quae magnitudine , figura , & agitatione disserunt , debent esse inaequales e Hoc autem iamcit, ut Lux , iuxta quamlibet ex hisce hypothesbus , denominetur Aggregatum ex Radiis dissimilibas . Et , si primigeniae illae inaequalitates incere ponunt ut Radii Coloret & Restangibilitate differant , non video cur ii , qui alicui ex his hypothesibus aΛhaerent, quaerant alias horum effectuum caussas, niti, cui

Auctoris utar argumento, I velint imia sne necessitate multiplicare.

De iis , qtia observarianum Auctor concedit , ct M suam hypote eoarctat. Consideranda tertio Leo venit lex , quam animadversionum Auctor concessionibus suis apponit ἱ quod nempe explicandi mihi est Theoria mea per hypothesin suam ps enim illi in re ista morem gerere vellem, vix, ac ne vix quidem dissentiremus. Siquidem dat, quod Radii, nulla habita diversarum Incidentiarum ratione, diversas

422쪽

EXCERPTA EX TRANS. PHIL. 3

patiuntur Refractiones; sed hoc explicari vult, non per diversas diversorum Radi rum Refrangibilitates , sed per aethereorum pulsuum divisionem refractionemque . Dat tertiam quartam , & sextam ex meis Propositionibus ς quarum sententia est ;quod limplices Colores Omnis mutationis omnino sunt expertes, compositi vero mutati pollunt, sed ibium eos resolvendo in Colores, e quibus compositi sunt, & quod mutationes omnes, quae Coloribus induci possunt, tantum oriuntur a diverss eorum ituris & separationibus. Sed haec dat ea lege, ut Colores explicem per duo unius I, ulsus divisi latera , & sic illos ad duo omnino genera redigam , cunctis aliis Cooribus habitis pro variis horum duorum gradibus & mis luris . Dat insuper , quod Albedo conficitur ex omnibus Coloribus coalescentibus ; sed tunc fateri debeo id non solum effici horum Colorum missione , sed etiam unione partium Radii , qui nuper divisus supponebatur . . Si ad illarum explicationum discussionem procedere vellem , arbitror , quod non difficulter monstrare possem, non tantum eas non sufficere , ted aliquatenus , quod saltem ad me spectat, intelligi non polle. Etenim, quamvis facile intelligam , quomodo motio dilatari & extendi possit, aut quomodo motiones parallelae fieri pollini divergentes z attamen intelligere nequeo , quo artificio motio alnearis a refringente supernete valeat in infinitum dilatari & rarefieri, ita ut in superficialem degeneret rEt, hoc suppolito, non magis intelligo, quomodo tantum dividatur in tam exiguum angulum , neque potius extendatur & dilpergatur per totum Refractionis angulum. Praeterea , quamvis mihi facile liceat intelligere quo pac o dissimiles motiones sese mutuo deculiare & interserere possint; tamen bene intelligere non valeo, quomodo in unam eandemque uniformem motionem coalescere pollini, ac deinde rursum separari, & pristinam dissimilitudinem recuperare ἰ Veruntamen coniicio quibus rationibus obtervationum Auctor haec explanare sit tentaturus. Item, quod directus,

uniformis, & non perturbatus pulsus Restae ione dividi & perturbari possit; sed obliquus & perturbatus persistat , & sequentibus Refractionibus non dividatur, neque magis ac magis perturbetur, mihi quidem intelligere non magis licet, quam cetera, nec Colorum numerus magna difficultate caret ut infra videbimus.

VI. Quod nulla bpothes limitare ot explanare meam doctrinam necesse es. Sed , quaecunque demum sint huius hypothesis commoda vel incommoda , mihi , spero , ab iis perpendendis abstinere licebit , quod meam doctrinam nulla explicatione mutuata a quacunque hypothesi indigere opinor . Etenim . si Lux abstracte ,& nulla cuiuslibet hypotnesis ratione habita , consideretur , facile possum intelligere, 'uod diversae corporis lucidi partes emittunt Radios diversis Coloribus, aut aliis qualitatibus praeditos Lucem constituentes , ut diveris partes chordat falsae fre inaequalis , aut aqua in ualiter agitata in rivo sive cataracta , aut diversi tubi , quibus organum pneumaticum constat , uno eodemque tempore inflati , aut omnia , quotquot sunt , sonantia corpora simul edunt sonos diverborum tonorum , qui pr miscue & confuse per aerem propagantur. Et, ut, si adessent naturalia corpora vis lentia reflectere sonos certi cuiuivis toni , & ceteros rettinguere vel transmittere , tunc Echo confusam omnium Tonorum congeriem in certum illum Tonum comverteret , cui reflectendo corpus resorans idoneum est; sic quoniam 4 concedente

ipso animadversionum Auctore , dantur corpora apta ad reflectendos Radios certi cujusdam Coloris . & ceteros aut restinguendos aut transmittendos , possum facile intelligere, quod nac corpora , si omnibus Coloribus permistis irradientur, illo solo, quem reflectent , Colore imbuta apparebunt. Objectionum autem Auctorem difficultates in haec innuentem , dum nescio quid dicit de fidium antequam percutiantur, aut aeris sonitu in organorum Pneu

malicorum sollibus , antequam ad Tubos perveniat , non magis intelligo , talen dum

423쪽

38 APPENDIX CONTINENs

dum enim est , quam siquis loqueretur de Luce in lignis antequam super secum

reponerentur, aut in oleo , quod Lucerna continet , antequam , ad flammam ale

dam, in ellychnium ascenόeret. VII.

Dissicultates, quae in observationum Auctoris dissertatione occurrunt, ab hypothesibus ab rahuntur , o generalius Fonderantur. Uides igitur quam alienum ab incoepto sit de hypothesibus disputare . Quapropter , denique , ex animadversionum Auctoris disIertatione di cultates excernam, 3c eas, nulla hypothesium habita ratione, in genere considerabo . Illae autem ad nascetres Quaelliones omnino redigi possunt. Primo . Utrum inaequales Refractiones, quae accidunt, quaecunque demum si Incidentiarum inaequalitas , oriantur a diuersa diversoriam Radιorum Refrangibilitate s vel admi ne, extensione, aut separatione ejusdem Radiι in divergentes parati 'Secundo . Utrum omnino sint duo Colorum genera, vel Ilura ἐTertio. Utrum Albedo sit ommum Colorum permisio'

VIII.

Quia Radii non dividuntur neque aliter dilatantur. Harum Quaestionum primam superius experientia definitam invenire potes ἔ qua: eo spectat, ut demonstretur longitudinem imaginis coloratae non oriri neque ex vitri inaequalitate , neque ex alia pravitate fortuito Refractiones deformante . Quarum pravitatum fortuitarum, nullam novi , quae facilius in mentem veniat , quam ita tuita Lucis divisio aut extensio illi similis, quam Cartesus dei cribit in suo libro de AEthereis Refractionibus Cometae caudam explicaturus , aut quam nunc animadver sonum Auctor produci supponit a divisione vel rarefactione pulsuum suorum aethereorum . Quo harum pravitatum suspicionibus obviam irem, dixi, quod ad contrarias partes duobus prismatibus, quorum unum post aliud positum erat , Lucem refregeram, eo consilio , ut secundum Prisma destrueret quidquid primum iuxta Naturae lepes effecerat , & palam saceret quidnam fortuito accidereP, repetitis nempe Refractionibus haec adventitia augentibus. Nunc, s, inter cetera , primum prisma disiunxisset ac discidisset quemque Radium in indefinitum divergentium partium numerum , secundum Prisma pariter singulas hasce partes in totidem inaefinitos numeros iterum distraxisset & discerpsisset , qua re Imago magis adhue fuisset dilatata , contra eventum . Id autem accidere Gebuisset , quia hae lineares divergentes partes aliae ab aliis , quod ad Refractionem attinet, non pendent , sed earum qua libet est a ue verus & perfectus Radius, ac totus ille antequam in vitrum incideret, ut perspicies , si singulos seorsum intercipias. Quam rationi consona sint haec , melius fortasse tibi apparebit , postquam, pra ter iam relata , sinsulatim enarravero , quod aliquoties secundum Prilma primo trant versum collocavi , sic periculum facturus , utrum oblonga Imago redderetur quadrata ob Refractiones quae eunt transversae iis , quae Imaginem rotundam in oblongam produxerant . Nam , si , inter alias sortuitas pravitates , primi Prismatis Refractio Radium linearem dividens illum in superficialem dii fraxisset ; Refracti nes secundi Prismatis ad prioris oppositas partes tactae , debuissent , iterum dividendo , hunc superficialem Radium in solidum pyramidalem dilatare & diducere . Sed aliter, se rem habere, facto periculo, comperi; Imago siquidem seque accurate o longa Erat ac ante, sed ad ambo Prismata angulo quadraginta quinque graduum inclinabatur .

Etiam tentavi , quid inceretur Prismate alios situs obtinente , eius extremitates in

424쪽

in orbem agens circa meditullium ἰ & nunquam aliquid praeter solitum observa.i . Imago semper ad utrunque Prisma erat similiter inclinata ; & ejus latitudo Solia

diametro respondebat, longitudo autem modo maior, modo minor, prout Reseacti nes magis sese mutuo adiuvabant, vel destruebant. His observationibus liquet , quod , quoniam Imaginis latitudo non augebatur ab

resilis seeundi Prismatis Restactionibus , Refractio consecta suerat sine Radii di ne aut dilatatione; & ideo fatendum est , quod saltem Lux, quae in hoc Pris

ma incidera , erat congeries quaedam Radiorum inaequaliter refrangibιlium eo sen su, quo ego verba haec accipio. Et, quoniam Imago erat ad ambo Prismata aequa

liter inclinata, & idcirco similes utriusque Refractiones, hinc conficitur, quod eae fiebant iuxta eandem constantem Legem, sine ulla sortuita pravitate. IX. Quod Glares primigenii sunt plures, quam duo . Ut feeunda Quaestio solvatur , Auctor animadversionum affert periculum institu tum duabus pixidibus cuneatis , de quo mentionem facit acutus Hookιus in μα- graphia sua Obsem. Io. pag. 73. Volebat autem hoc pacto Colores omnes extundere e duobus simul permissis . Sed duplici vitio exemplum hoc laborare videtur . Non enim constat , quod in hoc tentamine Colores omnes ex duobus prolati sint; neque, si id constaret, hinc conficeretur quod concludere volebat Auctor. Non omnes Colores a duobus hoc experimento progigni , vel hine liquet, quod tinctura Aloes , quae horum Colorum unum praebebat , ubique non erat similiter Colorata, sed ad vasculi aciem flava apparebat, & rubea in locis aliis , in quibus altior erat, atque suppeditabat diversos omnes Colores , quotquot sunt a flavo diluto ad ruheum saturum aut coccineum usque , pro variis liquoris crassitudinibus . Eodem pacto solutio Cupri , quae alterum Colorem praestabat , diversis ea ruieis &indicis insecta erat . Ita ut non duo Colores , sed quamplures ad aliorum generationem adhibiti fuerint. Sic, exempli gratia , ad eiungenda omnia viridium genera diversi Flavedinis gradus cum caeruleo diluto miscebantur ἰ atque elementa Purpuram

componentia erant Colores coccineus atque caeruleus satur.

Iam si Auctor animadversionum contenderet varios illos rubeos flavosque , qui-huς pictus erat liquor unus , nec non caeruleos indicosque, quibus alter erat illitus, esse non Colores diversos, sed potius unius eiusdemque Coloris gradus ; id sane foret sbi pro concesso illud ipsum assumere, de quo disputatur Neque difficilius d re possim, quod Tri emitonium, vel Tertia minor, & Ditonum, vel Tertia maior; sive Hexachordum minus , Vel Sexta minor , & Hexachordum maius . vel Sexta major , quarum usus est in Harmonicis frequens , sunt non duo soni diversi , sed potius gradus unius eiusdemque soni. Sane multo satius mihi videtur Sensibus credere , qui monent rubeum & flavum duos esse Colores dii serentes & philolophicam Quaestionem instituere , quomodo liquor idem , pro variis crassitudinibus , a parere valeat modo hujus, modo illius Coloris; quam eos accipere pro eodem C lore, quia ab eodem liquore ministrantur. Quae ratio si iussiceret, caeruleus & flavus pro eodem Colore serent habendi , siquidem ambo in ligni nephritici tinctura per-lpiciuntur. Quod autem sint duo Colores, melius, mea quidem sententia evincitur ratiocinio . Etenim Aloes tinmira ita natura comparata est, ut prae omnibus facillime transmittat Radios rubro Colore inditos, dissicillime vero Radios violaceo p.

di tog, & facilius dissiciliusve Radios intermediis Coloribus insectos . Itaque liquor hic, ubi valde exilis est , satis virium habere potest , ut quam plurimos Radios vi

laceos intercipiat , quanquam quamplurimos ex diversi moue coloratis transmittat ;qui Colores omnes commisti medium quendam , videlicet flavum languidiorem , debent componere . Sed , ubi adeo crassus est , ut plures caeruleos & virides intercipiat , reliqui virides, flavi, & rubet aureum conflare debent. Quando autem liquo

425쪽

ris erassitudo tanta est , ut perpauci Radii illum transiicere possimi, praeter rubeos , t quor ipse Colorem hunc ducere debet,& quidem eo magis saturum & obmirum, quo crassior est liquor. Eadem intelligenda iunt de pluribus caerulei gradibus, quos exhibet eupri solutio. quae scilicet apta est ad facillime intercipiendos Radios rubeos,& transmittendos Raaios caeruleo saturo, vel indico Colore imbutos. Sed, ponamus , quod omnes Colores, secundum hoc experimentum , ex horum duorum permistione producere liceat; non tamen hinc conficitur duos utos tantum

esse primigenios Colores ; idque duplicem ob rationem ; Prima est , quod hi duo non sunt Colores primigenii , sed ex aliis compositi ; nullus etenim vit in rerum natura liquor , corpus nullum , cuius Color diurnae Luci expositus omnino simplex sit . Secunda vero est , quod quamvis hi duo essent primigenii, & quamvis reliqui omnes ex hisce duobus componi potant , non ideo tequeretur , quod obtineri alio pacto nequirent . Iam enim dixi Colores duas habere origines ; cum Color , qui , sensu judice, unus idemque videtur, sit aliquando simplex , aliquando compositus;& satis perspicue docui in Propositionibus tertia & quarta , atque in clinone , quaenam essent proprietates, quibus haec duo Colorum genera, aliud ab alio, discerinnere liceret . Sed , uuia nonnulla me ad credendum inducunt, quod non bene i tellecta sit haec distinctio, illam iterum explicabo, & exemplis planiorem faciam . Colores illi primigenii sunt , qui nullo artificio mutari possunt , & quorum Radii omnes similiter reflangibiles sunt Compositi autem Colores sunt illi , qui in alios converti possunt , & quorum Radii non sunt omnes similiter refrangibiles . Exempli gratia , ut dignoscas utrum Color , quo viride quoddam obiectum imbutum est, sit compositus, necne; obiectum illud transpice per Prisma , & s confusum vides , ejusque extremitates caeruleo, flavo , alitive differentibus Coloribus pictas , viridis ille Color compositus est ex Coloribus , qui circa extremitates emeringunt . Sed si vides distinctum , probe terminatum , & extremitatibus omnino viridibus circumclulum , nullo alio emerpente Colore ; viridis ille Color smplex est& primigenius . Eodem pacto , si refractus Lucis Radius in parietem album incidens viridem Colorem exhibet, nosces utrum Color sit compositus , s Radium interposito Prismate refringas nam , squam percipis dissimilem Refractionum rati nem , & si viridis Color migrat in caeruleum, flavum , aut quoivis alios, hinc licet colligere illum compositum esse ex his, qui sic apparent . Si vero Refractiones

omnes uniformes sunt, Sc si viridis Color nullam prorsus patitur mutationem, primigenius est atque simplex . Primigenium autem simplicemque eiusmodi Colorem viridem appello, quia talis Color hisce proprietatibus praeditus nulla aliorum Colorum admissione produci potest.

Nune , s duo viridia obiecta oculo nudo inspecta ejusdem Coloris videri possunt quanquam alterum visum per Prisma appareat consusum aliisque Coloribus Variegatum circa extremitates, alterum vero distinctum & omnino viridet & si dari possunt duo Lucis Radii, qui, album parietem incidentes , nudum oculum e dem Colore percellunt ἰ quorum tamen alterum transmissum per Prisma similiter eademque ratione refringatur , atque pristinum Colorem ipsissimum retineat , alterum vero dissimiles patiatur Refractiones, & in plures alis Colores divaricet: Δ-hitur , opinor , duos hosce virides Colores differentem habere tum originem tum structuram. Et si, Colores miscendo , nunquam componere licet viridem iis pro

prietatibus praeditum . quihus gaudet immutabilis ille viridis, hunc , puto, appellR- re fas est Colorem simplicem , praesertim cum eius Radii similiter refrangibiles &Omnino uniformes sint. Eadem via ineunda est cum perpenditur utrum rubeus, aureus, flavus, caeruleus,& quivis alius Color compostus sit, necne. Atque , ut obiter dicam , quoniam O mma, quae alba cemuntur , visa per Prisma , consula & coloratis finibus circumscripta conspiciuntur, patet, quod Color albus, iuxta distinctionem quam statuimus,

compositus semper est , ut & complures alii Colores, quia valde confusi sunt , &Refractionibus mutabiles. Haec

426쪽

Haec ansam praebent tibi enarrandi qua ratione perfici valeant Microscopia per Refractionem; si nimirum id , quod observandum venit, in obscurato cubiculo positum , irradietur Luce praedita idoneo aliquo Colore non admodum composito ; hoe enim pae o Microscopium sine confusione majores Lentium diametros A latiores

hiatus admittet, praecipue si constructa strat ea ratione, quam mox tradam; nam vulgaria hinc non multum emolumenti caperent.

Puia albus Color ex omnibus aliis misis eonfiat. Superest nunc, ut tertiam Quaestionem ponderemus , utrum scilicet Color albutfit homogeneus , an heterogeneus,& ex aliis omnibus compositus Experimentum, quod ad eam persolvendam attuleram , animadversionum Alictor putat aliter explicari posse , & idcirco nihil probare . Sed sibi ipse facile satisfacere potuisset te

tando quidnam ab omnium Colorum mittura conficeretur . Quinimo experimentum ipsum a me relatum ei satisfecisset, si pluribus modis illud excussisset . De uno ego loquutus fueram, cuius rationem nullam ah eo habitam video, quod nempe siquis Color prope Lentem intercipiatur, albus in alios degenerabit: s Colores omnes, prγter rubeum , intercipiantur, unicus ille rubeus in puncto, ubi Radii concurrunt aut se decussant , athum non constituet , sed aeque rubeus , ac ante permanebit ; atque idem dicendum est de ceteris Coloribus. Itaque ollendendum est , non solum qu modo Radii , qui, antequam coirent, exhibebant Colores, ubi concurrunt , athum suppeditent; sed etiam, quomodo, in eodem loco, in quo sngula Radiorum genera seorsum singulos Colores subministrabant , omnes simul consuli album effetant. E empli causa, si Color rubeus solus primum in papyrum transmittatur ad concursus locum , atque deinde alii Colores super rn um hunc injiciantur , quaerendum

erit utrum hi Colores rubeum in album convertant ideo tantum , quod cum eo miscentur, eo pacto , quo caerulea Lux super flavam cadens ponitur viridem componere ὶ Vel, utrum maior quaedam mutatio fiat in Coloribus , dum in se mutuo agunt, donec, ut contrariae Peripateticertim qualitates, smilcs evadant ' Quisquis hoc ultimum per leges mechanicas explicare volet , duas absurditates superandas offendet . Etenim primo debet offendere , quomodo plures dissimiles motiones collisione ita in se invicem agant, ita mutuo se mutent, ut in unam eandemque uniformem coalescant fecundo , quo pacto uniformis motio valeat , nulla inaequali impressione superveniente, semet ipsa separare in qua mplurimas motiones certa ratione ins quales . Et praeterea me docere debet , quomodo omnia , quae oculis percipiuntur, eundem Colorem non ducant ; idest, quomodo Colores in aere, tibi Radii a corporibus quoquoversum emissi perturbate miscentur , similes non evadunt antequam ad Spectatoris Oculum perveniant.

Quod si restaret alicuis dubitandi locuς , satius esset quaestionis solutionem permittere experimento aliis rationibus tentato , quam assentiri explicationibus ab hypothesi ductis , & quae , ut maxime , verae esse pessunt . Exempli gratia tentetur quam speciem induant hi Colores , dum se quamcitissime consequiintur . Quod facile perficere licet, si nempe celeriter convertatur vota pluribus radiis sive dentibus circa perimetrum instructa , quorum interstitia & crastitudines sint aequales, latitu dines autem tantae , ut, rota inter Prisma & album Colorum concursum posita , Colorum dimidium a radiis vel dentibus intercipiatur , dimidium per interstitia

transeat . Rota sic disposita , eam principio lente convertes , ut videas Colores o nanes unum post alium cadere in eandem partem papyri collocatae ad eorum comcursum ; deinde rotae motum accelera donec Colores se tam cito consequantur, ut singulos seorsum videre nequeas , & Color hinc ex turgens erit albus omnino similis illi , quem exhibet non refractus Lucis Radius , quando eadem ratione per vices interrumpitur radiis vel dentibus rotae circumvolutae . Quod autem Cobor ille

Pars II. V albus

427쪽

albus originem ducat ex Colorum sibi succedentium mistura , & nullo pacto ad similitudinem redactorum, certo certius est; nisi sorte quς eodem tempore non existunt, ta men possunt mutuo in se agere. Adsunt etiam aliae veritatis detegendae& in aperto ponendi rationes; puta, respiciendo albam Colorum coalitionem per alterum Prisma oculis quam propius admotum , eorumque Originem perpendendo quod fiet, si quis aliquem Colorem interclia piat prope Lentem antequam ad album perveniat; tunc enim Color interceptus deias derahitur inter eos , quos secundum Prisma Albedini superinduxerat. Iam , si R dii , qui desunt, sunt illi ipsi , qui intercipiuntur , fatendum est Radios a secundo Prismate non imbui novis coloribus, quos videlicet non haberent antequam in papyro coirent . Et hoc satis argumenti est , quod Radii differentibus Coloribus pri-diti manent distincti in Albeatne , & quod a priviis eorum affectionibus oriuntur Colores Prismatis secundi . Atque, obiter, qui de Radiorum Coloribus dicta sunt ad eorum Refrangibilitatem accommodari debent. Hie etiam usurpari potest Rota , de qua suera mentio iacta est; nam , si ea ne-rue nimium lente neque nimium velociter circumagatur , licebit per Prisma vi ere Colores alios aliis succedentes , dum alius SpeEtator nudo oculo album perspiciet. De hoc experimento nonnulla quidem dicenda supersunt. Sed haec lassiciunt, pinor, ad illud confirmandum, & controversam dirimendam . Quidquid si , per eam indicare alias rationes procreandi Coloris albi per mistiones ἰ nam persuasum abeo hanc, prς ceteris assertionibus , paradoxam videri , & omnium dissicillimam

quae recipiatur . La quoniam animadversonum Scridior tibi poscit exemplum alia quod e corporibus diversmode coloratis petitum , hinc initium faciam . Sed circa negotium illud venit animadvertendum , quod eiuscemodi colorata corpora non im tam Lucem, in ea cadentem , sed aliquam tantum reflectunt , ut constat ex decima tertia Propositione . Qua de causa Lux , quae ab hac congerie reflectitur , lan-

suidior esse debet , utpote quς pluribus Ra)iis destituta suerit . Idcirco vivida AI-Dedo speranda non est, sed potius Color quidam inter Lucis & Umbrae Colores me dius , aut leucophsus squallidusve Color , qualem albo & nigro simul mistis licet

conficere .

Quod autem eiuscemodi Color hine sit oriturus , colligi potest vel ex pulvere illo, qui in omnibus Domuum angulis adest, & qui constat ex multis coloratis par ticulis , ut iam observatum suit. Potest etiam squallidus iste Color obtineri miscendo plura pigmenta , qualibus Pictores utuntur . Idem pariter conficietur Turbinem quo Pueri ludunt diversis Coloribus pingendo; qui, si versere circumagatur, squallentis huius Coloris videbitur. Horum autem Colorum compositio proposito meo inseruit , nam , non Coloris fenere, sed tantum nitoris gradu ab Albedine discrepant: quod sic si animadver-ionum Auctor ne3at evincam. Solaris Lucis Radius in osseuratum cubiculum adamittatur, ac Lux ista a corpore quomodocunque colorato reflexa papyrum irradiet.

papyrus illa semper reseret Colorem , quo imbutum est corpus Lucem reflectens , qua irradiatur. Si rubeum est corpus hoc, papyrus rusescet ; virescet, si viride; atque ita irarro . Cuius rei ratio est, quod fibri, seu fili, quibus papyrus concrescit, pellucentes sunt omnes & ad speculi naturam accedunt ; eiuscemiai vero corpora Colores nullo pacto mutatos reflectere norunt omnes . Ut igitur dispicias ad quod' nam Colorum genus reserendus sit leucophtus , in Luce illa colloca corpus aliquod Colore hoc tinctum , puta . pigmentorum misturam , albamque videbis pari rum , quam Lux a corpore illo reflexa illuminat. Quod etiam accidet, si papyrum

irradies Luce , quam nigra corpora reflectunt.

Sunt igitur omnes hi Colores unius ejusdemque generis; verumtamen non solo nitoris gradu videntur differre , sed etiam quibusdam aliis inaequalitatibus , quibus magis oculis molesti aut iucundi fiunt. Discrimen autem in eo situm vi ὀetur squia leucophaei, & sortasse nigri , Colores conficiuntur as inaequali Lucis desectu,

428쪽

EYCERPTA EX TRANS. PHIL. o

prodeunte tanquam a pluribus venulis aut rivulis , qui discrepant sive Lumini quantitate , sive iniquali Radiorum diversim de coloratorum distributione ς quales debent accidere, cum Lux refled itur ab albi &. nigri vel corpusculor im diversis Cois loribus insectorum permistione . Sed, poliquam Lux b c mate permixta. persectili mista est dum iterum a papyro reflemtur, fit iucundior, atque lana uentem vel teianehricosam Albedinem subministrat. Quod vero discrimina haec oriri possint ex tantillis vitiis , improbabile non videbitur reputanti quantas in ejusdem toni sonis varietates inducant inaequaIeς & certa rmula carentes dissonantiae. Praeterea, hax disse crimina sunt adeo existua , ut aliquoties utrum Omnino essent dubitaverim , cum animadverterem, quod duo corpora, alterum album, alterum nigrum iuxta posita,

sed hoe sub magna Luce , illud sub perexigua, ita ut corpora ipsa aequaliter luminosa videremur , dissicile discerni poterant , si e longinquo spectarentur , nisi quod

nigrum magis aά in ruleum vergere videbatur, album vero, positum in Luce aghue debiliori, nigrum apparebat.

Haec me duxerunt ad aliam rationem componendae Albedinis, quae est huiustii di ; quatuor aut quinque corpora Coloribus magis splendetitibus imbuta , aut papyrus tota Coloribuq nis apte dispensatis distincta & variegata , locetur sub Lueis Radio; & Lux . quae ab hisce Coloribus ad aliam papyrum , commodo intervallo dissitam , reflactitur , eam albere faciet . Papyrus ad Colores pmpius accedat, &singulae eius partes singulos illos Colores repraesentabunt , a quibus propiuς absunt;

removeatur, ut omnes ejus partes aequaliter omnes Colores recipiant, atque ii magis ac magis diluentur , donec papyrus persectam Albedinem induat . Animadvertendum inlii per venit , quod siqui Colores intercipiantur papyrus iam non alba apparebit , sed picta aliis Coloribus non interceptis . Nunc , nullam video rationem dubitandi utrum Albedo sit, necne, permisito Radiorum diversimode coloratorum& confuse super papyrum cadentium ; etenim , si Lux evaderet tota sibi similis &uniformis antequam confuse in papyrum caderet , multo magis talis fieri deberet , cum ad Spectatoris oculos poli maius intervallum devenit ; atque ideo Radii a diversis Coloribus promanantes inter se qualitate non differre deberent, sed omnes rel-picientis oculum uno eodemque Colore ferire , contra experientiam .

Non dissimile exemplum illud est , quod , si polita Metalli lamina ita disponitur , ut in ea Colores tanquam in Speculo perspiciantur, atque ea deinde aspera reddatur , ut Colores isti consula Reflexione misceantur , ipsi evanescent , & dum miscentur , Μetallum album ostendent. Sed hoc experimentum adhuc confirmemus. St. non papyrus , sed alta spuma exiguis bullis conflans illuminetur Radio a supradictis Coloribus reflexo , eam nudus oculus albam videbit. qui tamen eximio Microsconio munitus diversos Colores distinctos in bullis perspiciet, tanquam si a pluribus spiraericis sui erficiebus reflecte rentur . Ego quidem quampropius stans oculo nudo singulas hullas diversis Coloribus variegatas vidi; & tamen , cum ita a spuma recessiuem ut unamquamque bu Iam seorIum videre nequirem, spumam prorsus albam sum intuitus . Quinimo in eodem loco stans, si attentius bullas inspiciebam, in iis Colares optime videbam, si vero oculos sub ludebam veluti siquid longe dissitum contuerer quo res confusas uiderem spumam Coloribus omnibus deliitutam , & tantum albam conspiciebam. Quae huc dixi de spuma , facile possum intelligi de papyro & Metallo, in superioribus experimentis . Harum enim rerum partes a Speculorum natura nora admodum discrepant ; & sortasse ope optimi Microscopii , Colores promiscue ab

his reflexos non minus intueri liceret. Varia colarata corpora in ea ratione miscere , ut hi effectus excudantur , potest

esse negotium subtilioris operae consiliique ; & satius erit adhibere Colores prismate detectos & in parietem proiectos. qui nempe reflexi Papyrum , Metallum, Spinmam , atque alia alba corpora irriaient. Ego quidem plerumque hoc pacto experimenta inici, quia melius excludere poteram Lucem omnem dispersam, quae, sest loribus immiscens, eos dilataret.

429쪽

44 APPENDIX CONTINENs

Ad hane Albedinis componendae rationem potest etiam alia reserri ; cum sciliceae miscetur Lux postquam transmeavit pellucida colorata corpora o Exempli gratia, si Lux nulla in Cubiculum admittatur praeter eam, quae transit per coloratum vitrum , euius singulae partes singulis Coloribus distinctae sint in ratione prorsus aequali, turicomnia, quae alba sunt in Cubiculo, videbuntur alba, dummodo vitro nimium propinqua non sint . Attamen , Lux , qua illuminantur , uniformis esse nullo pae opotest ; etenim , si Radii , qui Cubiculum ingredientes diversis erant Coloribus imbuti , quamcumque , dum in Cubiculum progrediuntur , mutationem paterentur qua ad unam eandemque formam revocarentur , vitrum eosdem adamussim reddere Colores non posset, cum e remotiori Cubiculi parte spectatur, quos exhibet ciam

propius est Spectatoris oculo : neque Radii in aliud obscurum Cubiculum immisi, per oppositum Oilium aut medianum parietem terebratum in papyrum speciem υe Iimaginem vitri suis Colorihus picti proiicerent. Atque , ut obiter dicam , hoc videtur exemplum vehementer urgeas , & valde faciens ero nonnullis aliis Theorie meae partibus , & praxipue pro decima tertia Propositione . Nam in Cubiculo illo corpora naturalia quaecunque propriis omnia Coloribus distincta apparent . Atque in eo Colorum pha nomena , quaecunque surit in rerum Natura, sive per Refractionem sive absque Refractione perficiantur , E dem sunt quae sub dio . Cum autem Lux in hoc Cubiculo sit permi illo conflari ex partibus dissimilibus , qualem descripsi in mea Theoria, omnium horum pha nomenorum causae eae ipsae debent esse , quas assignavi . Et nullam video rationem, qua ducar ad suspicandum ne eadem phaenomena ex aliis sub dio causis ex

riantur .

Huius tentaminis exitum facile colligere licet ex facie, quam res habent in Templo vel Sacello, cuius flanellis sunt ex vitro colorato ; aut in aere aperto, cum Lia ccm recipit per nubes diversis Coloribus imbutas. Sunt adhuc aliae rationes, quibus Albedinem excudi ; ut proiiciendo diversos du rum aut plurium Prismatum Colores in unum eundemque locum refringendo Lucis Radium duobus vel tribus Prismatibus suorum unus excipiebat Lucem ah ali ro iam rei ratiam , ut Colores divergentes iterum convergerent ; aliquem Colorem

reflectendo alium versus , & per Prisma inspiciendo superficiem pluribus Coloribuet pictam ; atque etiam , t quod aequi pollet iam memoratae miscendorum Colorum

rationi concavis vasculis coloratorum Liquorum plenis , γ animadvcrti umbras vitreae senestrae pictae albas evadere, ubi illae , quae, a pluribus coloribus profluebant, sele ad magnum intervallum decus abant . Attamen Animadversor potest , ut scrupulum omnem removeat , tentare , si libet, quid conficiatur quatuor aut quinque concavis vasculis liquorum pluribus diversis Coloribus tinctorum repletis. Praeter haec Omnia , Colores, quos exhibent aqueae bullae , aliasue tenues pella. cidae substantiae, complura sussiciunt Exempla Albedinis eorum mi ilura pmcreatae . e quibus unum huic argumento finem imponet . Aqua , in qua commoda saponis quantitas dis loluta sit , commoveatur conec in spumam concrescat Deinde spuma omnino quieicere permittatur neque amplius moveatur , quousque perspicias quod

bullae, quibus conitat . incipiunt se disrumpere , tunc sngularum bullarum vertices magna Colorum varietate distincti apparebunt, si tamen spumam valde prope dispi cias ; si vero eam intuearis a tanto intervallo ut Colores ab invicem distinguere ne queas , spuma persecte alba videbitur. XI. caia experimentum Crucis tale est. Hactenus de consilio & summa animadversionum Observatoris . supersunt tamen aliqua , de quibus mihi loquendum est antequam manum e Tabula tollam ; ut de Experimenta Crucis, quod negat. Illud tanquani totius orationis mea: sundamentum

430쪽

EXCERPTA EX TRANS. PHIL. 43

habueram ; Contra illud idcirco converti debebat tota obiectorum vis . Sed mihi persuadere non possum quod non satis probet quia simpliciter & nulla addita ratione negatur. Proclivis sum ad Opinanoum illud male intelleEtiam fuisse ; ceter quin omnibus quae de Radiorum rarefactione & divisione dicta fuerunt , obuiam ivis let Si quidem eo spectabat, ut evinceretur quod Radii divessis Coloribus praediti , seorsum considerati , Refractiones patiuntur inaequales , quanquam ad eumdem

angulum incidant ; cum tamen non dividantur , rarcliant, aut quocunque alio pacto dilatentur XII. Nonnulla attentius consideramia . Animadversionum Auctor primam & secundam ex meis Propositionibus excutiens , reddidit doctrinam meam valde impersectam atque mutilam , eam omnino explicana per Radiorum divisionem . Mihi tamen propositum erat oliendere , quod hae Reseaetiones perficiuntur sine illa supposita anomalia , de quo experimentum Crucis illum monere debuisset . Atque, ut generaliter loquar, video praecipua, quae innueram & quibus Propositiones meas stabilire volucram , eius considerationem

fugit se, dum illas per hypotheses explicare laborat : hujus generis sunt immutabilitas gradus Refrangi hi litatis , qui ad unumquodque Radiorum genus pertinet; stricta analogia , quae est inter Refrangi hi litatis gradus atque Colores ; dii tinctio , quae compostos a simplicibus Colori ius dii sociat ; immutabilitas Colorum simplicium; aisertio quod . si quis ex Coloribus a Prismate prolatis prorsus intercipiatur , Colorem illum superites Lux nullo pacto reparare potest, quantumvis refringatur aut reis ficefatur. Quapropter nunc expendatur, peropto, quantae vis quantique momenti sinthax ad Theoriam meam corro randam .

ARTI C. XVIII.

Epistolae nuper scriptae Lutetiae Parisiorum ab Ingenios quodam viro , in qua continemur animadversimo muralia in Neuvioni doctrinam de Coloribus , o in ea quae conficiunt inaequales Radiorum Refractiones in Telescopiorum vitris. Trans. Philos. ai. Mens Julii An. i 673. Num. 96. pag. 6C86. V Idi quo pacto Ne tonus Theoriam suam de Coloribus sustinere contendat ;mihi quidem videtur capitalem quellionem, que in Nemronum facta fuerit, esse, utrum sint plura quam duo Colorum generaὶ Ego quidem opinor quod hyp thesis, quae mechanice & ex motus natura Colores navum , viridem, & ceruleum explicaret, ad aliorum omnium rationem reddendam suisceret, eo quod hi, si tantum magis obscuri & saturi fiant , progignunt, ut constat ex molii Prismate , rubeum & viridem obscuros aut saturos ; ceteri vero Colores omnes ex hisce quatuor componi possunt . Neque perspicio, cur Ne tonus duobus Coloribus flavo &eς leo contentuq non sit ; quandoquidem inventu multo facilior est hypothesis aliqua a motu pendens qui explicet hcc duo discrimina , quam altera que tot diversiistatum rationem reddat , quot sunt alii Colores . Neque , donec eiuscemodi hypo

thesin commentus fuerit , dici poterit nobis illum ostendille quid sit illud, in quo Colorum natura & diserimen sita sunt, scd solum Accidens hoc, sane magna facie dum, viaelicet diuersam eorum Ruramgιbilιιatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION