Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Quod dicitur Albedinem constitui a Coloribus omnibus simul commistis, fieri potis

est, ut flavus & viridis ad eam praestandam sortasse sufficiant I atque eius rei periviculum facere operae pretium est ἔ & perfici potest experimento, quod Ndi tontia proponit , si nempe muro Cubiculi obscurati excipiantur Colores , cum Prisma exishibet, & Lux eorum reflexa in papyrum proiiciatur . Tunc cavenaum est ne Cois lores , qui extremitates occupant , videlicet rubem atque purpureus , in parietem impingant , in quem mittendi dumtaxat sunt Colores intermedii , flavus nempe , viridis, & ctruleus, quo dispiciatur an non Lux ex hisce solis promanam atque paαgro Albedinem inducat , ac cum ex omnibus profluebat ἀ Quinimci, lucidior flaviiloris pars sertassis idem efficere posset animus est ejus rei pericesum instituere cum primum Opportunitatem nactus fuero , hςc enim suspicio hoc ipso temporis momento primum in mentem incidit . Interea vides, quod, si successis hic experimenta non destituantur , asseri nequit omnes Colores necessario ad hoc reouiri ut Albedo componatur , & quod valde probabile est , alios omnes esse magis vel minus saturos Coloris rubet ex cirulei gradus Denique, quod attinet ad in uales Radiorum Reseactionet in Telescopiorum uia

tris, certum est, quod experientia nota consentit cum iis, quae Ne tanus affirmat.

Vides enim imaginem in Cubiculo exhibitam vitro obiectivo duodecim pedum adeo distinctam & bene definitam esse , ut fieri non possit eam exoriri a Radiis aberrantibus quinquagesima hiatus parte . Itaque Refrangibilitatum diserimina , L ut antea me tibi dixisse puto, , nota semper sortasse sequuntur eandem proportionem dum R dii nunc multum, nunc parum ad vitri sit perficiem inclinantur ia

Excerptum ex Disola ab Isaaco Neotono ad Editorem data Cantabrigiae AE DI tertium Mensis Aprilis An. I 673., in qua agitar de Colorum numero, de illis omnibus necelario miscendis , ut Albecis componatur , deque causa, qua imago per vitra in obscuratum Cubicaelum intromia tam

disistita apparet, quamυis Radii inaequaliter refringamur Trans. Philos Mens Octobr. An. I 673. Numia n. Pag. 6IO8. M hi videtur, quod N. non utitur genuina ratione perpendendi Colorum naturam , dum illos, qui iam compositi sunt, componere pergit. Potius sortasse libimet ipse satisfecisset, si Lucem , quantum Arte perficere licet , in Colores resolvissiet , ac deinde sngulorum horum Colorum proprietatcs examinasset I atque postea rei culis detegere instituisset quidnam oriretur, ii duo , vel plures, vel denique omnes Colores iterum iungerentuς ς atque tandem , si eos rurium ad hoc segregavisset , ut perspiceret qua inam mutationes secunda conjunctio illi; induxisset . Nuper istendi , quod Co ores omnes ex flavo dc caeruleo reipsa nequeunt Ohtineri,undu consequitur sandamento destitutas esse hypothetes illas, quae id fieri posse sup-Ionunt . Si petatur quinam Colares ex flavo & caeruleo nequeant extundi res a- eo omnes illos , quos primigenios . alui ; & si contrarium experimeati; ostendatur, me in errerem inciὀisse coiatebor. Neque facilius est hypothesim aliquam moliri assumendo duos tantummodo Colores este primigenios , quam indefinitam eo-xum varietatem admittendo ; nisi forte facilius sit supponere ccrpusculis aut pulsubus aethereis dumtaxat inesse duas figuras, magnitudines, & velocitatum aut virium gradus , quam earum rerum indefinitam varietatem constituere ς quae suppositio sane foret insurda. Nemo indefinitam fluctuum in Mare , vel arenarum in litore varietatem miratur , quae si duarum omnino magnitudinum essent, exhiberent Phaen menum plane conceptu difficile. Mihi quidem mirum videretur , si divertae corpus culorum lucidum corpus constituentium partes , quae supponi debent diversis o diiq

432쪽

EXCERPTA EX TRANS. PHIL O

figuris , magnitudinibus , & velocitatibus , duo tantum motionis genera adiacenti medio aethereo imprimerent, aut alia quacunque Tatione duo solummodo Radiorum genera sussicerent . Sed , extra propositum meum est perpendere suo pacto Colore. per hypothetes explicari possint . Quinimo neque mihi animus est ostendere in quo versetur Colorum natura atque discrimen i sed tantum commonstrare , quod illi de facto sunt primigeniae & immutabiles qualitates Radiorum illos exhibentium ; alii Dque relinquere curam harum Qualitatum naturam atque discrimen per mechanica hypotheses explanandi; quod negotium non difficile reor. Non tamen haec intelligi vellem , quasi totum Colorum discrimen Positum esset in disersa horum Radiorum Refransduitate ; etenim diversa Refrangιbditas hac una ratione illorum productioni conducit, quod Radios , quorum sunt qualitates , disiungit. Hinc sequitur , quod iidem Radii eo idem exhibent Colores, quando aliis modis separati sunt , ut eorum diversa Reflexabdatare, de qua qualitate nihil hactenus dictum fuit. Deinde N. ottendere conatur, quod, ad hoc ut Albedo componatur, non omnes Colores necessario miscendi sunt. At, si misceantur flavus, viridis, & ruleus, sisne rubeo & purpureo , ut ille ad hoc ipsum proponit, habebitur non Albedo, sed Viriditas ; 8c fulgentissimae flavi Coloris partes nullum alium Colorem , nisi fla vum, subminis tabunt, si experimentum instituatur in Cubiculo bene obscurato, ut opus est ; quia Lux colorata valde Reseactione debilitatur , & ideo fit aptior , quae

a quavis alia vaga Luce sese illi permiscente diluatur. Ueruntamen adesi unum aut alterum experimentum nuper memoratum , quibus apparet me Albedinem elicuisse ex duobus tantummodo Gloribus, & quidem pluribus modis ; ut ex aureo & --ruleo saturo ; ex rubeo & caeruleo diluto p ex flavo & purpureo , & ex aliis inte mediorum Colorum paribus . Experimentum magis accomodatum ad id perficiendum est cum unius Prismatis Colores mittuntur apta quadam ratione super Colores

alterius Prismatis . Sed non video hinc sequi , quod N. contendit . Siquidem duo Colores illi ex aliis compositi erant; & idcirco Albedo inde exsurgens, si proprie

loqui velimus , ex illis omnibus composita erat , & ex duobus tantum secundo composita. Exempli gratia, Color aureus compositus erat ex rubeo, aureo , flavo & aliquo viridi s caeruleus ex purpureo , c uleo saturo , ctruleo diluto , & aliquo viridi , cum omnihus eorum intermediis gradibus p unde patet, quod aureus & ct ruleus smul conficiebant omnium Colorum xongeriem, quibus Alnedo constituitur. Sic , si quis pulveres rubrum , aureum, & flavum mirceat ad componendum aliquem aureum & viridem , ceruleum atque purpureum ad consciendum aliquemctruleum ; & denique has mi ituras permisceat ad Ohtinendum Colorem cinereum phic cinereus, quamvis secundo compositus ex duabus dumtaxat milluris, tamen ex omnibus sex pulveribus non minus componitur, quam si pulveres illi uno eodemque tempore omnes permissi fuissent. Haec adeo sunt plana, ut nullum superesse posse scrupulum mihi habeam persuasum , iis praesertim , sui norunt quo pacto tit investigandum utrum Colores sint simplices vel compositi, & ex quibus Coloribus constent; quod, cum alio loco suerit explicatum . hic repetere necessarium non duco , Quapropter , si N. vult aliquid mi necte illi ostendendum est quomodo liceat Albe inem xonficere ex duobus Coloribus smplicibus quod cum ostenderit , tunc ei dicam quare nihil inde vomiicere potest. Sed, nullum, credo, eiuscemodi experimentum inveniri potest, nam, quantum memini , olim periculum feci miscens , ordine , omnia simplicium Coi eum paria; &, licet harum misturarum nonnullae, elsent dilutae, & propius, quam aliae, ab Albedine abessent, nulla tamen vere alba dici poterat. Sed cum aliquot Anni iam praeterierint, ex quo factum fuit experimentum hoc, non bene satis circumstantiarum memini; quapropter aliis iterum tentandum commendo.

Postremo, si credidissem , quod imago , quam exempli causa vitrum obiectivum duodeeim pedum proiicit in obicuratum cubiculum , tantum contra me fac ret , eo quod dillincta est , quantum N. libet assimare , Theoriam meam in hoc deleruissem, antequam eam proponerem . Nam, quod hane dissicultatem eogitati

433쪽

48 APPENDIX CONTINE N s

ne comprehenderim , coniicere potes ex eo, quod alicubi in mea prima Epistola , ad hoc ipsum spectans , aio me mirari , quod Telescopia ad tantam persectionem perducta lint Refractionibus , quae tam extra regulam vagantur . Sed , hanc dii cultatem sublaturus , dicam , quod , quamquam ponam maximam aberrationem , qua Radius alter ab altero distat, esse circiter quinquagesimam vitri Diametri partem, attamen, maximum spatium , quo distant a punetis in quae cadere deberent, est solummodo centesima hujus Diametri pars. Praeterea Radii . quorum tanta est aberratio, pauci videbuntur, si conserantur cum illorum numero, quibus accuratior Refractio contingit. Quandoquidem Radii, qui cadunt circa vitri meditullium satis accurate refringuntur; quod etiam accidit iis, qua, cum prope perimetrum ca)ant ,

praediti sunt mediocri Refrangibilitatis gradu . Supersunt igitur soli Radii , qui αcadunt circa perimetrum & aut nimium aut non satis refringuntur, qui imaginem, quantum sensibus percipi valeat, confusam reddant . Qui praeterea , adeo .enilitantur, eo quod per maenum spatium dispergantur, ut Lux, quae caὸit in puneta in quae cadere demi , intanities densitate superet eam , quae circa illam in orbem disesunditur . Haec assertio , puto, paradoxa videri potest , tamen certe demonii ratione firmari valet. Quinimo, etiamu Lux, quae transit per medias vitri partes, tota inisterciperetur, tamen Lux, quae superest, ad puncta , ad quae debet, conveniret infinities densior quam ad alia loca . Et hoc densitatis excessu fieri poteth , opinor , ut Lux Pae cadit in ipso puncto , in quod cadere debet , aut ita prope , ut inter vallum oculorum aciem fugiat , Se orsum tanta vi percellat , ut cum ea collata , percussio Lucis aberrantis, quae circa illud in orbem extenditur, satis sertis non sit ut animadvertatur , sive ut imagini confusionem inducat magis a sensibus discernen

dam, quam quae experientia comperitur.

Haec, puto, sumciunt ad ostendendum quo pacto imago adeo distincta appareat, quamvis unam eandemque legem Refractiones non fervent . Quibus si contentus non esi N. , tentare potest, si libet, quam distincta sit haec imago, cum tota Lens recta est , praeter duo foramina posita utrinque juxta eius extremitates; & , si, rebus sic stantibus, dignatur metiri latitudinem Colorum hoc pacto exsurgentium ad laria imaginis extremitates, inveniet fortassis, quod propius accedunt proportioni a me indicatae, quam expectat.

Responsio ad superiorem Disolam ad Editorem data A. D. decimum Mensis Iunii M. I 67I. ab eodem Parisiensi Philosopho , qui nuper dictus fuerat serapsisse

Disiatim jam relatam sub Num. 96. pag. 6 86. Transact. Philosophie. Ibidem pag. 6 III. od attinet ad solutiones a Ne reno relatas diluendi causa difficultates , quae proposueram in eius Theoriam de Luce & Coloribus , illis respondere possiem,

quin & novas difficultates afferre ; ita , cum obiervaverim, quod Newtonus sententiam suam tuetur multa cum contentione, disputat timem aggredi nolo . Sed, quid sibi voluit , oblecro , cum dixit , quod , etiamsi ostenderim quomodo liceat Al-Dedinem componere ex Δobus simplicibus Coloribus , tamen nihil inde conficere possem ὶ All ipse asseruit ad Albedinem constituendam omnes Colores primigenios effenecessarios. De ratione, qua conciliat vitrorum convexorum effectum , dum tam accurate Radius congregant , cum pronositionibus , quas ipse statuit de inaequali Refrangibilitate, plane mihi satisfecit. Attamen fateri debet, quod haec Radiorum aberratio non est tantum opticis vitris damnosa, quantum ipse nobis suadere voluisse videtur, cum

434쪽

proposuit Specula concava tanquam sola , quibus spes esset perficiendorum Telese piorum . optimum quidem est eius cogitatum , sed Metalli desectu nunquam actu perfici posse videtur , ut sormarum conficiendarum difficultas ab usu removet Camteo hyperbolas . Itaque , mea quidem sententia , opera danda est vitris sphaericis , quae iam de nobis tam bene meruerunt , & quae majorem adhuc persectionem suscipere possunt, tum si Telescopiorum longitudo augeatur, tum si vitri ipsius natu

ra corrigatur.

Neuvioni ad superiorem Distolam responsio, qua dilucidius explanatur ejusdem Theotia de Luce O' Coloribus, oe praesertim de Albedine; quaque exmnιιur spes perficienciorum Telescopiorum ope Reflexιonum potius quam fractionum, quam adhuc halet.

Colorum negotio , cum dixi quod quando N. ostendisset quomodo Albedo ex duobur simplicibus Coloribus ob eri missu , ei dicerem quare nihil ex hoe eonfe re nor ; id mihi volebam , quod haec Albedo, si qua tamen est non easdem

Proprietates haberet ac Albedo illa, ad quam respiciebam cum Theoriam meam describerem, hoc est, ac Albedo , qua immediata Solis Lux praedita est ; quae passim sensus nostros percellit ; & cuius hucusque phaenomena consigeraveram. Et quod hic proprietatum diversias evinceret duas has Albedines esse diversae naturae r ita ut isthaec Albedinis generatio non modo meae Theoriae non adversaretur, quin etiam illam potius illustraret atque confirmaret ; cum ex discrimine , quod inter hane &alias Albedines intercedit, liqueret alias non , ut hanc , duobus tantum Coloribus componi. Qua de causa si N. aliquid probare vult , necene est ut ex duobus primigeniis Coloribus Albedinem extundat , quae non solum oculo nudo ceteris Albedinibus similis videatur , sed etiam cum illis in omnibus aliis proprietatibus conis

veniat .

Ut autem intelligarer quaenam discrepantia inter eiuscemodi Albedinem & alias intersit , & quo pacto hinc sequatur alias esse aliter compostas , hanc Thesin sup

ponam.

Compositur alistiis Color resolvi nequit in plures smplices Colores , quam Dibus es

co positus.

Id videtve evidens per se ipsum , & periculum seci pluribus rationibus , & hae pricipue . Sit Fig. Io. Tab. II. ae oblongum albae papyri frustum latum pollicis

triente aut quadrante circiter , dc irradiatum in obscuro Cubiculo duobus Colori-hus commistis, quos duo Prismata in illud iniiciunt; hi Colores sint, exempli gratia , satur ciruleus & coccineus , quorum quilibet esse debet , quantum commode fieri potest , simplicissimus ; deinde ab illa papyro digressus satis magno intervallo , Duta, octodecim aut viginti quatuor pedibus , eam intuere per vitreum vel crystallinum Prisma triangulare atque perspicuum papyro parallele positum p atque ὸispi eies duos Colores a se mutuo remotos tanquam duas papyri imagines , ut delineatae sunt in β & γ : hic autem β coccineum Colorem , & γ ccruleum reprcsentat neque interest viridis aliusve Color quicunque. Nunc ex iam posita thesi hic duo colligo. Primo , quod , si reperiri potest aliqua ratio , componendae Albedinis ex duobus tantum Coloribus simplicibus , hic Albedo iterum resolvi non poterit in plures , quam in duos.

Secundo, quod , si aliae Albedines , ut ea qua praedita est solaris Lux , &c., re. ηι II. X solvi

435쪽

solvi possunt in plures , quam in duos Colores simplices, ut posse experientia comperio , eae compositae debent esse in pluribus , quam ex duobus. Ut haec planiora fiant , sit A Ude eandem Fig. Io. album corpus illuminatum a directo Radio Solis in obsturum Cubiculum per angustum foramen intromisso s& sit a aliud smile eorpus irradiorum a duobus Coloribus simplicibus commistis ,rui, si fieti podiei illi album C ti 'em omnino similem Colori ipsius A inducant reinde a satis magno intcrvallo rcapice per Prisma utramque hanc Albedinem ; a que Α quidem dispicies mutatam in seriem cunctorum Colorum, rubet , flavi , viridis , cerulei , purpurei , cum intermediis eorum gradibus ordine sibi succedentibu, ex B in C . Sed α , iuxta memoratum experimentum , in duos Colores illos , ex quibus composita suerat , & eos quidem non conterminos, ut Colores qui sunt in BC, sed inter se dissitos, ut ad β & γ , prepter in qualem Refransibilitatem Radiorum, ad quos pertinent . Atque hoc patio , duabus hisce Albedinibus collatis ,

manifestum erit eas esse diversimode constitutas, & A ex pluribus, quam α , Coloribus constare. Ita ut opinio, pro qua pugnat N. , accessione novi generis Albedinis p tius Theoriam meam promoveat, quam contra eam faciat . Sca nullam huiusce Al. dinis componendae s nem video . De eo, quod dicit N. , quod , scilicet, ego meam doctrinam non sine contentione tueor, fateor aliquantisper mihi injucundum esse easdem offendere obice tones quibus antea responderam, nulla adjecta ratione , cur meae re 'nsiones non sufficiant. Iulae totae ad id spectabant , ut ostenderent alios existere simplices Colores niter ceruleum flavumque . Exemplum attuleram simplicem vel homogeneum viridem, qua lis confici nequit mistione caerulei & flavi , sive aliorum Colorum quorumlibet . Pariter demonitraveram, cur, etiamsi Colores omnes ex duobus componere liceret, non tamen inde sequeretur hosce duos esse solos Colores primigenios . Cuius assertionis rationes compares , obsecro , cum iis, quae nunc de Albedine dicta sunt . Item, quod omnes Colores necessario requirantur, ut Albedo componatur, constare potest ex illo experimento , in quo affirmavi , quod , si quis Color prope tantem intercipiatur, Albedo , quae ex illis omnibus exsurgebat , in eum Colorem,

qui componitur ex reliquis, mutabitur. Nihilominus, quia nonnulla male accepta suisse videntur, quid de hoc argumento sentiam sequenti methodo paulo magis aperire conabor.

DEFINITIONES

Lucem homogeneam, ex partibus similibus constantem, aut uniformem eam appello, cuius Radii sunt aequaliter refrangibileς.

Heterogeneam autem illam , cuius Radii sunt in qualiter restangibiles.

Tres sunt Lucis affectiones , quibus Radios discrepare deprehendi , videlicet Re- frangibilitas, Resie, uilitas, & Color; qui autem Radii Refrangibilitate congruunt, congruunt etiam duabus aliis ance ionibus, & idcirco bene vocari possunt hom Renei, pr cipue cum passim illa homogenea dicere soleamus , quae talia sunt qualit/tibus , quas dignoscere valemus , quamlibet aliis qualitatibus, ad quas cognitioninra se non extendit, snt tortassis aliquatenus heterogenea .

436쪽

Colores simplices vel homogeneos illos voco , qui Eb homogenea taee ministrantur.

Diversos Colores nuncupo non modo eminenti Tima eorum genera , nempe ruisbeum, flavum, viridem, caeruleum, purpureum , s ed etiam omnes alios tenuissimos gradusiprorsus ut in Mulicis non tantummodo gradus eminciuissunt, sed omnes qu que minimi pro diversis Sonis habentur.

PROPOSITIONES PROPOSITIO I.

Lax Solis constat ex Radiis, qui indefinitis Refrangibilitatis gradibus discrepant. PROPOSITIO II. Radii, qui Refrangibilitate disserunt , postquam disiuncti sani , proportionati ter dis

crepant Coloribus , quos exhibent.

Hae duae Proposiιones facti sunt .

Tot sunt simplices aut homogenei Colores, quot Refrangibilitatis gradus. Siquidem ad singulos Refrangibilitatiς gradu; uertinent diversi Colores , per Pr

albedo , quae omnino oe in totum similis sit illi , qua prudita fant immediata S lis Lux , ea quae seu ibus nostris percipi fovem , componi uwait ex duobas tantummodo Coloribus se licibus. Etenim , eiulcemodi compositio constabit ex Radiis duos dumtaxat Restansibilitatis gradus habentibus, per D n. I. , & III. ς ) qua de causa similis eibe non potest ei, quae Solis Lucem confiituit, i per Propos L ἡ neque , ob eandem ratis nem , ei quae inest rebus albis, quas dispicere solemus.

PROPOSITIO U.

Albedo , quae omnino ρο in totam similis sit illi , qua praedita es immediata S sis Lux , componi neqait ex swlicibus Coloribus , ns adst indefinita eorum va

rietas. . e

Nam, ut talis exoriatur compositio, requiruntur Radii praediti indefinitis Reseam gibilitatis gradibus, ster Propos. I. ; γ hi vero secum trahunt totidem Colores simplices, er Definit. I. & III., atque Pro f. II. , ac III. Ut isthaec aliquanto planiora fiant, assero etiam Propositiones sequentes.

437쪽

APPENDIX CONTINENS PROPOSITIO UI.

Radii Lucis in se vicissem non agunt, dum per idem medium transeunt. Constat ex nonnullis superioribus locis, & ulteriorem probationem admittit.

PROPOSITIO VII.

Radii tiris nialam, dum refringuntur, Qualitatum mutationem patiuntur.

PROPOSITIO VIII.

Neque poclea ex ad rente quieto medio . Hae duae Propositiones manifestae sunt de facto in homogenea Luce, cuius neque Color neque Resrangibilitas ullo pacto possunt mutari sive per Refractionem sive per quiescentis medii terminationem . Sed , quod attinet ad Lucem heterogeneam , quoniam ea nihil est nisi congeries plurium generum Lucis homogeneat , cuius quodlibet genus non magis immutatur, quam si solum esset , quia Radii in se vicissim non agunt, per Propos VI., sequitur , quod congeries ipsa nullam mutationem pati possit. Duas istas Proilostiones melius evincere singillatim licet experimentis nimis io gis, quam quae hic describantur.

Milus homogeneus Color Refra ilione potes e Luce excudi , qui antea permotio iuea non fuerit.

Siquidem per Propos. VII. , & VIII. , Refractione Radiorum qualitates non immutantur , sed solummodo dilIociantur , ope diversae Refrangibilitatis , illi , qui diversis qualitatibus praediti sunt.

PROPOSITIO X.

Solis Lux es tangeries ranseam ex indefesta homogenrorum Colorum varietate. Constat ex Propositionibus I., III., & IX. Hinc est , quod homogeneos Colores etiam primigenios appellavi. Et haec quidem de Colorihus dicta sint satis. Libuit N. innuere, quod Radiorum aberrationes, ortae ab inaequalibus eorum Reis frangibilitatibus, neque tantae sunt, neque adeo vitris damnosae, quantum velle videor ut credantur este, dum concava Specula , tanquam unicas perficiendorum Telescopiorum spes propono. Sed calamum arripere dignetur, & conserre aberrationes genitas a vitro cum iis, quae generantur a speculo Radios ad idem, ac vitrum , iu-tervallum colligente ; atque perspiciet quam hallucinatus sit, & quod extra rectam rationem, ut arbitratur , non sum divagatus , cum Resexiones Reseactionibus antetuli . Dissicultates , quas ostendi ait , dum rem aetu perficere volumus , novi summas eas esse , & rationibus , quibus negotium hoc tentatum fuit , inextricabile

puto . Sed est alia ratio , quam superius innui , & qua a verisimili non alienum reor posse in majoribus Telescopiis confici , quae ille in minoribus perfeci , sed non sine diligentia majore, & cura atque arte sublatiore, quam quae vulgo lolevit adhiberi.

438쪽

FRANCISCI LINI

Dinissimi Visi Dissua ad Amicum Londini degentem, oum emtinemur norintilla Anima ersones in Isaaci Neu νtoni Theoriam de Luce Coloribus nuper editam in his Tractatibus. Trans Phil. is. Mens Ian. An. I 6 ' Num. Io. pag. 2I7. t

CUm noverim te semper humane accipere eiusmodi naturae scripta , quale hoc

est, a quocunque demum veniant, me non male facturum arbitror, si, sua quam tibi non notus , narravero , quod , cum nuper philosophicas Trantactiones Pervolverem, ut perspicerem siquid in iis reperire possem, quod saceret ad commentatiunculam quandam de optica , quae mihi prae manibus est , incidi in Epistolam II ei Ne toni Mathematum Professoris in Universitate Cantabrigiensi, in qua lo-Eitur de experimento , quod secit per exiguum foramen admittens in Oblcurum ubiculum Lucis Radium , qui per vitreum Prisma transmeans , & ad oppositum Darietem perveniens , ibi pingit Detinum diversis Coloribus variegatum , dc cuius Iongitudo multo latitudine major est ἔ cum tamen , secundum receptas Refractionum leges, potius formam Circularem assumere debuisset . Quo experimento innixus , vitiosas reputat has vulgares Reseactionum leges , novamque suam Lucis Theoriam constituit diversis Radiis diversam Refiangibilitatem tribuens , nulla habita ad Angulum Incidentiae ratione &c. Equidem, Domine , nullum mihi restat dubium de hisce , quae Doctissimus Au-mor assirmat ipse , rebus eodem pacto dispostis , observavi discrimen illud,suod inter Spectri colorati longitudinem & latitudinem intercedit ; sed nunquam id perfnicere licuit ouando prope Solem Coelum erat serenum & a nubibus immune: seil haec inaequalitas inter longitudinem atque latitudinem tum solummodo a'narebat , cum aut Sol per altam nubem translucebat , aut nonnullas proximas ni bes illustrabat. Tunc autem sane mirandum non est, si memoratum Spectrum magis in longitudinem quam in latitudinem extendebatur ; nubes etenim se illumi-ndiae , quod ad Colores attinet , similes erant magno cuidam Soli , & ad foramen multo majorem intersectionis angulum faciebant , quam veri Radii solares & idcirco totam Prismatis longitudinem irradiare poterant , & non exiguam dumtaxate us Partem , quam illustratam videmus a veris Radiis solaribus per idem parvum foramen transeuntibus . Idem perspicimus etiam in veris Solis Radiis , cum totum Prisma illuminant ; etenim, quamuis, ubi Coelum est serenum, Radii solares transmissi per tenue foramen nunquam essiciant Spectrum magis longum quam latum, quandoquidem exiguam tantummodo Prismatis partem occupant i attamen , si s ramen ita augetur ut totum Prisma a Solis Ragiis illustretur , illi eo dispicies Sp ctri longitudinem non parum latitudinem excedere ; qui excernis semper eo maior erit , quo magis Prismatis longitudo latitudinem superat. Hinc deduco, quod Spectrum , a docto Auctore visum magis longum . quam latum , essectum non erat averis Radiis solaribus, ted ab iis, qui ab aliqua fulgente Luce profluebant , ut dictum fuit ; quapropter , quod Lucis Thraua hoc experimento innixa llare non potest.

Quae hic dicta sunt hac una egent confirmatione, mero exPerimento, quod quilibet

439쪽

libet statim instituere potest ; neque ego hac occasione periculum illud seci , sed fere elapsi sunt triginta Anni . ex quo illud una cum pluribus aliis experimentis ad Lucem pertinentibus ostendi dignissimo experimentalis' Philosophiae Promotori Renesmo DNhaeo, cum, huc profectus ut Spacensibus aquis uteretur, sese nonnunquam in meum Cubiculum obscuratum Leoduὶ reciperet, ut videret varia Lucis phaenomena effecta diversis Reseactionibus & Reflexionibus , observationes in illa faciens; qua arte si usus esset Neistonus , cum memoratam inaequalitatem, qua differt huiuς Spectri colorati longitudo ab eiusdem latitudine , explicare conatus est , nunquam. opus hoc , quod perfici nequit, suscepisset. Superest, honoratillime Domine , ut te certiorem facias, quod res a mente mea prorsus aliena accideret, si error, de qua hic verba seci, labeculam aliquam docti ialimi huius Viri famae adspergeret. Egomet ipse in errorem eundem potuissem incidere, s, cum primum periculum illud institui , Sol alba nube fuisset involutus, ut illi accidisse viiletur. Quapropter, tibi negotium ulterius facessere desinens, me declaro

Tihi obsequentissim

Responsa ad superiorem Disolam.

Ibidem. pag. 2I9.LItterae, quas ad me dandis censuisti complectentes animadversiones ouasdam in N irent Theoriam de Luce, & Coloribus innixam experimento illi, quo S lis Radius per exiguum foramen ita obscurum Cubiculum immittitur , nulla alia responsione videntur egere praeter hanc , quod nempe tibi libeat cousiderare Sch ma additum secundae Ne toni responsioni ad Patrem Pardissi& pro certo habere , quod experimentum , quale ihi delineatum est , institutum fuit die sereno ; bc Prisma positum , quar maxime fieri potuit , prope tenestrae foramen , ita ut nullus Luci locus superesset ad divaricandum; atque quia imago colorata, hinc exorta, nota

440쪽

'sola Francisci Lini ia Editorem data Leodii A. D. vicesimum intum Mensis

Februarii An. I 67 . st. n. , qua reponitur litteru editis sub Num. xio. continentibas res Visnem ad primam ejusdem Lini

Epipolam tae Isaaci Novioni Theotia de Luce & Coloribus. Trans Phil. Mens. Ian. Αn. I 67 L. Num I 2I. pag. 49'.

HONORATISSIME DOMINE.

IN litteris ad me datis A. D. decimum septimum Mensis Decembris , & mihi

redditis tantum circa Ianuarii finem , ais mihi pro certo habendum esse , pr mo, quod dies erat serenus cum periculum initum fuerat; secundo, quod Prisma ita prope foramen attingebat , ut nullus divaricandi locus Luci relictus fuisset ; tertio. quod imago non , ut ego conieceram , parallela erat ad Prismatis Axem , sea

transversa.

Fateor, Domine, quod assertiones istae, si admittantur, omnino destriaunt, quod dixeram , Ne tontim scilicet a sulgida nube fuisse deeeptum . Sed si eas comparemus primae hujus experimenti enarrationi ab ipso Nevisono scriptae, evidenter constahit illas admitti non posse , utpote frontibus adverss pugnantes cum iis, quae in illa narratione traduntur . Etenim ibi habetur , quod extremitates imaginis coloratae, quae in oppositum parietem dispiciebatur , cuius Longitudo , quinquies, praeterpropter,

latitudine maior erat , videbantur semicirculares . Attamen istae semunculatres extremitates nunquam apparent die sereno , quemadmodum ostendit experientia . Hinc se- 'uitur, quod , contra Irimam assertionem , periculum factum non fuit die ferreo. Sed hae semicirculares extremitates nunquam videntur , cum Prisma omnino prope foramen positum est; quod opponitur secundae assertioni . Pariter nunquam dispiciuntur; quando imago transversa est ad longitudinem Axis Prismatis, quod directo ob versatur tertiae assertioni. Si vero, cum res aliquo ex tribus hisce modis se habent,

imago adeo magis longa est , quam lata , quod facile fieri potest aliquantisper

convertendo Prisma circa suum Axem ut longitudo sere quinquies latitudine ma- r se, tunc altera imaginis extremitas figuram induet aeuti Coni sive Pyramidis fimbis flammae e Candela pro mananti , altera autem Coni paulo obtusioris , quarum figurarum utraque longe abest ut semicircularis videatur . Sed , si imago excudit uecum Coelum te renum non est , sed fulgentibus nubibus obductum , & s Prisma non ponitur prope foramen, sed commodo intervallo dissitum ab illa, ut positum vides in Schemate experimenti N. 84. pag. 4o9I. , Trans. phil. at pag. 3I. huius tunc hae semicirculares extremitates semper apparent, & imaginis latera sunt rectilinea, ad amussim ieeundum Ne toni dei criptionem . Neque tamen longitudo imaginis transversa est ad Prismatis Axem , sed parallela . Unde manifesto conficiatur, quod neque experimentum factum suit die sereno , neque Prisma stum ad s ramen ipsum, neque tandem imago transversa : sed per fulgentem nubem p Sc imagine existente parallela . ut ego conieceram ἰ & spero te ipsum nunc salturum , quod optimo iure coniecturam hanc seceram , quandoquidem tam bene cum narrae. rione convenit . Quod etiam tibi monitrabitur ab experientia , si libeat periculum facere , ut factum fuit in obscuro Cubiculo , & Observare discrepantiam , qtiae ininter imaginem effictam per fulgentem nubem , & eam . quae Iussicitur ab immediatis Solis Radiis , interest ; nam illam temper parallelam & extremitatibus semicircularibus defiuitam comperies λ hanc vero transversam terminatamque extremit

SEARCH

MENU NAVIGATION