Jo. Facundi Raulin ... Historia ecclesiæ malabaricæ cum diamperitana synodo apud indos nestorianos, S. Thomæ christianos nuncupatos coacta ab Alexio De Menezes ... Nunc primum e lusitano in latinum versa cui accedunt, cum liturgia malabarica, tum dis

발행: 1745년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

sa HisTORIA SYNODI DIAM PERIT ANT

res ca)contactum alterius hominis stirpis ignobilis; quamobrem conis stim se pollutos ac empolleatos fieri putantes, aquam, & pollubrum poscebant, nee sine superit itione , se veluti a contracta sorM abluebant, ut eum ceteris Nairibus consuetudinem habere possent; alioquin nullum inter ipsos commercium erat. Tria autem hominum genera Naires appellari, S reputari solebant, nempe Malabarenses honestis Parentibus orti nullamque me canicam artem exercentes , Christiani Divi Thomae, & Lusitani. Ceteri cimnes indiscriminatim, abiectae stirpis , & ignobiles reputabantur. Uitationem horum contactuum , & liae e lavacra Christiani Divi Thomae rem vanam prorsus o superstitiosam existimabant; nihilominu iis consuetudinibus, eiurata tamen omni superstitione, indulgere cogebantur; nam si secus facerent, neque domos Nairum; nec Palatia Regum frequentare; neque vendendi, aut emendi gratia , aut alterius rei agendae ceteros convenire poterant; immo ab omni honoris, ac Dignitatis gradu decidebant. Illud tamen ex hac dura necessitate sequebatur incommodi, quod reliquum Malabarensium vulgus ad fidei societatem ad dueere nequibant, cujusmodi erant omnes opifices, agricolae, ceteri denique

Naires enim soli student Militiae unde quantumvis Menestius, re cum

ipsti Christiani omnes vehementer exoptarent, ab illa se eximere; ne tamen illorum fides ob salieitudinem circa genus hominum abiectorum, iacturam faceret, & a vivendi cum aliis consuetudine, ob Naires Ethnicoxarcerentur, dissimulata fuit ma ratione completa fuit Actio nona v ginti quinque editis Decretis.

M Post prἰmam atque excellentiore1α, Bracmanam eonditionem aut genus, illis proximi habentur aut misi, qu rum genus , aut si mavis Cana Militereomplectitur 3 qui ruris ex dupliei latione, nempe vel militaris dignitatis munere , vel ab atmoritin genete,quibiis instruuntiu , in alia quindecim genera dispertiebantur. Horum nomenelaturam legere liere apud Vine. a s. Catharina VragDo a V Ind. Orim.

detur a radice H. braica lase, utide

IOUν ω8c signifieat, ut reapse servant Malabarenses, separari ab aliis, vel ab Hia1ua

b) Polleas 8r mutas noti,ina sunt,quibus una ex abiectic stirpibus significatur , in qua recensentur Rustici , & celeti vi terram sirtiuner hine emoueari dieit ut, qui ab illorum aliquo , qui de abjecto genere veniunt quoquo modo contingitur.

92쪽

CAPUT IV. ET ULTIMUM

De rebus post Synodum , ejus publicatione ,

atque obfer antia .

designati fuere Vicariis, Literas authenticas dat Archiepiscopus, apta item ad ipsit injunctum munus implendam monita l. Gutrorum subscriptionibus munitur Θnodus, omne ues II dignat Deo grates persolvunt ΙΙ. Bracmanes Idolorum Eeo, atque nostrorum latorum pompa perciti , quoddam uolum miro plausu circumgestant. Ill. Infessarii deputantur, querelae eiviIes excipiuntur1V. Digredienti s meariis tradit Alexius munera ad Melesias δε- ferenda : nempe Libros rituales, orides, resque alias necessarias ad Saera Ministeria rite obeunda . V. I. Erlectis Synodi Decretis, iussit Arcti lepiscopus nomina recitatit eorum, qui ad Ecclesias regendas Parochi, seu Vicarii electi fuerant , quibus ipse ad manus osculum accedentibus, vel aliis eorum loco, qui aberant, Literas porrigebat authenticas pro munere rite valideque obeundo; simul iis injungebat, ut post Mensem , nomina omnium, ad uniuscuiusque Parochiam attinentium, sive ea extaret in Silvis, sive in Vicis, scripto notarent, & eos omnes, qui per aetatem capaces erant, infra proximum bimestre, ad sacram faciendam exomologesim adigerent; sin minus eos Excommunicestionis fulmine deterrerent. Idem insuper iis

inculcarent quotannis iuxta morem Ecclesiae faciendum esse, tempore Quadragesimae, eosque admonerent de munere , quod erga ipsos exerce bant, itaui paulatim assuescerent, illos tanquam Pastores suarum animarum reputare , iisque debitam obedientiam , &obsequium deferte. Omnes subinde simul Uiearios, ante se genuflexos dilerte graviterque ad ea, quae sui muneris erant strenue seduloque obeunda, ac perficienda hortatus fuit. II. Synodica hortatione peracta, suo ordine cuncti autographum actorum subscripturi accesserunt; quibus adhuc integrum esse asseruit Archiepiscopus, siquid dubii ei rea Decreta denuo occurreret, ante substri ptionem diluendum , aperire; pariter sincere manifestare , an libere , at que sponte subscriberent. Discussis ergo nonnullis , ae seliei exitu conclusis, omnium consensione signata fuerunt acta i ab Archiepiscopo sedente primum; postea ab Archidiacono , Cassanariis, Diaconis , Subdiaconis, electis demum, & Proeuratoribus Populorum . Postea Arehiepiscopus genuflexus incoepit Hymnum: Te Deum. Solennis deinde sup

93쪽

34 HIs TORIA . SYNODI DIAM PER I Τ AN E

plicatio, sive Processito ordinata eli, ubi Choreas agentes nonnulli de Populo praecedebant,cantica Ecclesiastica suo more canentes Malabariee: sequebantur Cassanarii, eeterique e Clero Psalmos concinentes Chaldaice; denique Presbyteri Latini, qui Antistitem comitati erant, quique e CO-ehim accesserant, sacrum agmen claudebant, eosdem Psalmos canentes Latine. Quamobrem , qui ad Synodum convenerant, ut in una fide Dei Unius , atque Trini conjuncti erant; sic trino Idiomate , unaque voce , unum Deum collaudarunt, unamque veram fidem confessi sunt. Imber

subinde imminens c quod tanquam malum omen a pluribus habebatur

orante Archiepiscopo e vestigio evanuit. III. Praetermissum hieneso, quod ad majorem in dies incultu veri Numinis, animi ardorem, dc Christianorum sedulitatem promovendam conferre potest: neque enim par est ut filii tenebrarum accuratiores, sollertioresque sint filiis lucis. Bracmanes ergo eum e proxima prospicerent ca Pax e majestatem, atque pompam ceremoniarum Ecclesiae nostrae ; laetitiamque, qua exultabant Christiani et cumque haec Omnia fieri in spretum, ac derivonem Pagodum , seu Idolorum , quae ipsi colebant

perverse interpretarentur, ita aemulatione exarserunt, ut accitis tibicinibus, aliisque, qui diversis canerent musicis instrumentis, eodem Synodi tempore, non tantum die, verum etiam tota continenter nocte , alternis concentibus aer resonuerit g quotidie etiam vespere , longo ordine

dispositi idololatrae incesserint , quorum postremus canitie venerandus Bracman , super Elephantem pretiosis limis phaleratum ephippiis, graviter equitans, manibus parvum gestabat Idolum, pectori religiose admotum, ingenti sequentis Popuia laetitia, plausu, atque frequentia; quae omnia fiebant, ne quod maxime verebantur, Christianorum , ut ipsi aiebant, Deus, prae Idolis solenniori pompa , de veneratione coleretur ;neve ex opposita Christianorum solennitate, Idolorum cultores pudore suffunderentur. Haee ipsa tamen invida aemulatio in Christianae Religionis bonum cessit, nam incitamento fuit Christianis, siqui erant, in publica veri Dei veneratione remissiores, ut acrius ad haec Religionis officia animum adverterent, & excussa socordia, ferventiores evaderent. IV. Post haec omnia dimiis fuerunt, qui ad Synodum accesserant, iis exceptis, qui Parochi electi fuere ,& duodenis praeelectis ex honestioribus viris; primi enim periculum scientiae, ac morum , ut rite confessiones exciperent, subituri erant: alii vero iuxta leges, & patrias Indorum Malabarensium consuetudines jus dicere , lite hue dirimere debebant ;praesertim controversias solvere, circa gradus propinquitatis pro Matrimoniis firmandis, vel dirimendis; Centurarum insuper causas, & Ex communicatorum crimina, & facta perpendere, atque discutere; & si quae alia essent majoris momenti expedire . Qua occasione inquisitum fuit in quemdam Senem Cassanarium , qui Exorcistam agens, Daemones levi cuiusdam parvi tintinnabuli pulsu, ab energumenis propellebat; atque inventum fuit, id non virtute Divina, sed Daemoniaca ab ipso fieri.

a Pagode signi at Templum Idolorum; eodem nomine vocantur etiam ipsa Idola .

94쪽

V. Tandem dimissi sunt etiam Vicarii in suas Paracias; quos omnes Archiepiscopus opportunissimis monitis spectantibus ad rectam muneris, quod ipsis committebatur, administrationem, communivit; dedit etiam ungulis Rituale lingua Syriaca exaratum pro administratione Sacramentorum ; Catechismum Idiomate vernaculo Malabarico scriptum; lapideas Aras consecratas; Pyxides continentes multiplex Sacrum oleum; Uelii-menta Sacra , & Cottam, sive super pellieeum; prius enim, si Sacrifi-eium tantum excipias, quaecumque alia sacra munia vulgari veste in .luti peragebant . Sic tandem completa fuit Synodus Diam peritana die

XXVI. Junii Anno MDXCIX. Synodo vix celebrata, ob res bene gestas alacer Menessius, ad novam illarum Ecclesiarum inspectionem, easque

iterum obeundas, se comparavit.

q. II.

Obie feeundo Menessius Delesias Malabarieas, ut eas ad procriptum Θnodi reformet, e . quomodo is Populis exeipiatur . Sacra Exom Agesis peragendae publicum edit exemplum. Libros castigat, e - Θ- nodi Decreta recitari curat Ι. Sacramenta ministrat, O ad rudium Catecbesim incumbit n. n. eonomos Ecclesiis, Confessarios fidelibus designat et quotidie conriouatur , scandalis praecavendis ac pravis moribus elimiuandis studet Ill. Adperseverandi constantiam Populos hortatur : super valetudinarios Evangelia Sacra legit: demum discedit IV. A Diamperitana incipiens, reliquas perlustrat Ecclesias , atque Goam , novo illis constituto, O inaugurato Oscopo, regreditur V. I. O Icuti primani inspectionem Ecclesiarum instituit Menessius, quo eoo rum Christianorum errores pernosceret. ita secundam aggressus est, ut tanquam providus Pastor exacta eorum, quae celebrata Synodus prae scripserat executione, de Wios in veritatis viam reduceret . In huc secundo

per Dioecesses excursu , hunc sibi perpetuum constantemque jussit ten rem. Principio Nuncium de proximo suo adventu ad Populos mittebat ;adventantem excipiebant Christiani omnes publica supplicatione inistructa , laetissimas agentes choreas , & more gentis felicem sortem concinen tes , quod ipsis primaevae fidei lux reddita esset per Romanum Pontificem , S Alexium et qui inter Cassanarios Chaldaice Psalmos canentes, ad Ecclesiam adducebatur; ad cuius valvas expletis, quae Rituale praescribit de ingressu Antistitis, Populo a Deo bene preeatus , ae Indulgentia , & pc 'narum remissione concessa , brevissimo alloquio de adventus ratione P pulum commonebat, atque sub Anathemate libros Chaldai eos , δἐ Syriacos altero die ad Ecclesiam afferri iubebat, nec non adduci baptizandos quoslibet, sive e Pagis , sive e Silvis ; demum Excommunicatos . qui spe veniae dejecti, ceterorum societate privati, instar pene Belluarum x

95쪽

I Ontes tantum , ac tesqua colebant, ad veniam absolutionemque benigni sti me invitabat. Ut Ecclesia excedebat, aegrotos invisebat ipse , aut alios suo nomine ad eos invisendos , & munusculis reficiendos mittebat: sub noctem accersebat Cassanarios, & optimates oppidi, per quos rerum, morumque statum sagacissime investigabat. Proxima die sub Auroram Ecclesiam adibat, sacrum celebraturus, atque coram frequentissima utriusque sexus corona, animi noxas confessione expiabat, & post ipsum ceteri eum comitantes Presbyteri; quo fiebat, ut illae gentes, quibus arte inemonis at que astutia, Sacramentum Poenitentiae horrori pridem erat, tanti Antistitis exemplo, illud iam ut maxime necessarium agnoscerent, dc ut sum me proficuum ex animo amplecterentur . Oblato deinde Sacro, in Sacrario, aliove Opportuno loco, una cum Ρ. Rogio, ac tribus Cassanariis

Libros Chaldai eos , & Syriacos inspiciebat, & qui correctionem pati po

terant, ad praescriptum Synodi castigabat, qui vero secus, coram omnibus flammis tradebat. Publieae deinde supplicationi pro defunctis, praeludebat brevi sermone differens de articulo Purgatorii, atque mediis, per quae esus ultrices flammae evadi potant, praesertim de Divino Sacrificio ;cujus rei tenuissimam retinebant illi Christiani cognitionem , eamque pluribus erroribus commixtam . Deinde per sesquihoram S frequenter ultra , de rebus fidei, ac de obedientia Summo Pontifici piae standa , dc sane, prout rerum dignitas , ac necessitas postulabat, pro concione loquebatur. Recitabantur postea , quae ipsi videbantur, cuilibet Pago opportuniora Synodi Decreta i Cassianarii etiam , & Chamazes, qui Synodo non interfuerant, coram ipso professionem fidei emittebant, & Synodo obedientiam , interposito Sacramento pollicebantur, omnibusque Vicarium recens designatum magnopere commendabat, inculcabatque , ut ipsum tanquam proprium Pasiorem colerent, ejusque monitis obedirent. JI. Aliqua exinde praefatus, de Sacramento confirmationis, ipsiusque Virtute , quos Sacra unda tinctos comperiebat, Chrismate , ut pro fide strenue , valideque decertarent, inter strenuos Christi Milites conscribebat . Infantes Sacro fonte abluebat; quos inter, non paucos adole scentes , decimum, quin immo decimum quintum annum agentes ; se ipsi etiam si itebant plures Naires, veram amplexuri Christi Religionem. Nec sinebat, dum ad Ecclesiae X istum baptizaturus, aut solennem supplicatio nem per vias habiturus accederet, occasionem vel minimam sibi elabi , increpandi, coarguendique obstinationem Nairum , atque Brachmanum , quorum prae curiositate , eo contendebant frequentissimae turbae ; idque faciebat tanta animi contentione , spiritus libertate , verborum essicacia, atque dexteritate , ut quamquam vel Idola eorum derideret, vel obscuratae mentis insaniam improbaret, avide nihilominus, placideque auscul

taretur

Collato confirmationis, & Baptismi Sacramento, sponsos, siqui adessent, Matrimonio rite copulabat; nec id peragebat, nisi ipsi Poenitenti. ae prius beneficio expiarentur: atque optimatum complures sibi decori ac honori dabant: si occasionem, qua per Menestium coniungerentur, nancisci possent

96쪽

. CAPUT IV. ET ULTIMUM l. II. II

possent. Sedente illo , Eh.anazius quidam , qui sibi a Careebumo erat, pueros Doctrinam Christianam Idiomate Malabarico edocebat; poli Catechesim , excommunicatos , si qui erant, a censurae vinculo solvebat, iisque aequas criminibus poenas irrogabat; exinde se in domum recipiebat, corpus, viresque resecturus, idque pomeridiano tempore, eoque vespe

ri , quam Meridiei proximiori.

III. Sed uenti exoriente Luce, actutum in Ecclesiam concedebat, ubi coactis Cassianariis, & Populo , quatuor oeconomos latis su fragiis electos, Ecelesiae illi deputabat, qua sartis tectis , ceterisque rebus gerendis operam impenderent g deinde arca, in qua servabantur pecuniae pietate fidelium in pios usus tributae, ab humo refossa c mos erat, ut in qualibet Ecclesia huiusmodi arcae humi altius infoderentur, nec nisi emenso seculi dimidio, aut etiam ultra reserarentur numeratam pecuniam illis quatuor ustodiendam tradebat, qui dati, acceptique rationes ducentes , o portuno tempore eam vel in res Ecclesiae sarciendas, vel inopum indi gentiam sublevandam, vel denique in orphanos alendos, aut etiam virus ines Matrimonio coniungendas erogabant.

Egressi postea ab Ecelasia , in tu ius propylaeo una eum Archidiae no congruos Vi capio, & Cassanariis proventus ca)assignabant, ut i Synodo sancitum fuerat; caius gratia .llae subscribebantur a Populo , & A chiepiscopo ; qui interea adjunctis sidi nonnullis Patribus S ietatis Iesu,

Cassanarios. qui tunc minus inepti in scientia morum comperiebantur, excipiendi, confessionibus delegabat. otidie post Missae celebrationem pro concione de doctrina fidei amplectenda, atque vetustis erroribus execrandis, magno animi ardore agebat; quotidie etiam sub noctem , conia venientibus Archidiacono , &P. R OZio, ad eliminanda, impediendaque seandala Pagi, pravas, diuque in Olitas consuetudines , maxime circa res fidei extirpandas, flagitiosos homines a morum pravitate, vitior uiniaque colluvie revocandos totis viribus incumbebat. Altero die postulatiores audiebat, & lites dirimebat. Totus insuper erat pauperibus, ut nuper dictum est, in Orphanis, & Virginibus alendis, erudiendis, ae deis

center collocandis.

IV. Discessu tandem imminente, cunctis ad Ecclesiam accurrentibus, denuo verba faciens, enixe eos hortabatur, ut in accepta vera fide, atque obedientia Uicario debita conitanter perseverarent, & ad praescriptum Synodi omnia gererent. Postea solenni benedictione impertita , ad manus osculum pro more gentis, admittebat, primum viros, ac deinde seqv ioris sexus personas. Tapdem si qui erant senes, Valetudinarii, aut parvuli, erant autem saepe numero plures , qui manuum impositionem recitatis Sacris Evangeliis, expeterent, Omnibus singillatim per plures etiam horas patienter, immo alacriter . eorum commendans fidem , singulorum v tis, ac petitionibus indulgebat. Discedentem vero omnes certatim, nec

sue ingenti amoris significatione comitabantur, vel ad Navim, vel salis Η tem

a Ad praeseripnim synodi tereantum genteae genus vilioris aestiniationis Iulio M. Fanones pro euiuslibet Ecelesiae Vicario aD man ν , aut Regali Hispano , equivaleaa signabantur: est autem Dison mouetae at . d uodeei mae partis ini.

97쪽

tem ad eo ni inium utque Pagi, aut vici , unde dilaedebat : cui denique. accepti beneficii memores, qua latis plausibus, qua obortis praegaudio lacrymis , euneta fausta apprecabantur, atque Uale dicebant ἀV. Inde feta igitur, atque hilati animoe Ecclesias Anganialensis Dice-cesis obivit, inspexit, ac reformavit, exordium sumen ς a Diamperitana, ac deinde perlustrans ceteras , nequicquam. obsistentibus Regulis , atque perversis Nestorianis, quorum pervicacia Derat tot seculorum deis cutis deformata . Catholicam illi fidem restituit, Populos ad avitam R mani Pontificis obedientiam revocavit . Synodique quam celebraverat, monita, ae salutaria documenta, auspice Deo, eorum mentibus impressit, animis infixit, atque ad praescriptam, Synodo, normam illorum mores instituit. Postquam Inspectoris muneri ingenti eum laude, Sc animarum fructu sati, secie . regressius est Goam die I 6. Novembris anni iram cum ab ea digressus esset a I Decembris anni praecedentis ia Cum autem eum hari maxime angeret cura , an Synodus usu recepta esset, de qua re, ut certiorem ipsum facerentia Uicariis praescripserat, atque inculcaverat, iucundissimum ab illis. nuntium accepit, omnia ex voto. ipsius contingere, a

praesertim quod ipsi cordi erat , quamquod maxime praeceptum Sacramentalis Conaessionis. & Communionis plurimum invaluisse , & Sacramenta hujusinodi. statis temporibus in immuni usu esse ρ id quod fuit ipsi

testatissinium excatalogis nominum ad ipsum transmissio , ex quibus com pertu in habuid, per paucos Paschali praeceptα non satisfecisse iasi audium hoc ipsi cumularunt literae parvo. interjecto tempore acceptae a Summo Ponti fice Clemente VIII., pee quas eidem & Apostolicam impertiebat benedictionem, & humanitet significabat, Deo. sibique gratissimam fuisse synodi celebrationem & operam sane egregiam in rebus Sy nodi usu constabiliendis, strenust collocatam; reliquum eta , ut omni L pro votta cederendi, & Catholica Religio copiosum i di proventum reportaret ia Typographicam etiam officinam , ut Eeelesiastiei libri Chaldaice cuderentur . transini sit - Acta insuper cuncta roboravit, eonfirmavitque. Designavit etiam in Episcopum Angamallensem, & ensis Archiepiscopi suffraganeum, laborumeius . atque vigiliarum consorte P. Franciscum Rot Societatis Iesu Alumnum, virum insigni, probatoque gelo. qui Christianos Divi Thomae, hic illae pes totam Didiam disperi .

ad novam capessendam viam, atque vitam, voce instrueret, spiritus servore accenderet, exemplo es liceret , ac roboraret. Quo. in munere partem Omnem implevit Roaius; cuneta enim ad incrementum cultus in vini , error umi eversionem , . imbuendosque vera pietate animos mir suavitate, ac prudentia composuitia Ad quem finem celebrata fuerat

Dia eritana Synodus, omnium calculis comprobata, re quo: fuit prout Me iam iubaectituria

98쪽

Diceceiana Ecclesiae, M Episcopatus Anga- malensis Antiquorum Chri1tianorum Sancti Thomae in Montanis de Naiahar indiae Orientalis. A REVERENDISSIMO DOMINO

F. ALEXIO DE ME NESSES

Archiepiscopo Metropolitano Noensi, Indiae, ae partium Orientalium Primate celebrata, auctoritate Sanctissimi Domini Clementis PP. VIlI. tertia die Dominica post Pentec. 2O. Iunii anno l399. quo tempore Sedes Episc patra vacabat, cujus Synodi sessiones habitae luat in Ecclesia omnibus SS. dicata,in Oppido & Regno de Diamis per sub Ditione Regis Ethnici de Cochim ; itique summo Pontifici Romano obedientia exhibita fuit, di omnes illius Dioeces s Christiani Romanae Ecclesiae Primatum, ac potestatem professi suo t. 'θ

PUBLICATIO

On Frater Alexius de Meneses Dei, ct Sinet e R manae Ecclesiae gratia Archielnsconis Metroi silit mas Goae , andiae ct partium Orientalium Primas &e. Rev. in Christo Patri Georgio Arellidiacono Episcopatus Regnorum de Malabar ad Montana Chria filatiorum Sancti Thomae , ct omnibus estis Sacerdotibus , classanariis, Diaconis, & Subdiaconis, cunctisque Populis , Pagis, Oppidis, S locis , S omnibus Chri-H a stianis

99쪽

stianis dim Episcopatus, salutem in Iesii Christo Domino nostro Notum sit omnibus, & singulis, qualiter Pater Clemens PP.UIII. Ponti sex Romanus, &Iesu Christi Domini 11ostri in terris Uic rius, ct modo Dei Ecclesiae Praesidens, hinas ad nos direxit literas informa Brevis, quarum una sub diea 7. Ianuarii An. 1s94. altera vero et t. Januarii Anni proxime praeteriti 1s; . subcripta fuerat,

uibus & munere Pastoralis ossicii, & univeHlis potestatis, quam

iii er omnes Mundi Ecclesias a Christo Domino, illa suprema, Sancta, ct Apostolica Divi Petri Cathedra accepit, nobis praecipi hat , ut hujus Ecclesiae vacantis ob mortem Archiepiscopi Mar- Abrahami curam gereremus: utque nuIlo umqnam pacto , Episcopum aut Praestilem a Babylonica Sede tali Ecclesiae designatum, prout huc usque factum fuerat, reciperemus, eo quod omnes essent Schismatici, Haeretici Nestoriani, & extra obedientiam Sanctae Romanae Ecclesiae, Babylonico Patriarchae, ejusdem haeresis antesignano subjecti. Insiaper ut in eadem Ruscopali Sede Gubernatorem , & Uicarium ApostoIicum institueremus, qui rebus sin ritu libus, ac te mi Uralibus praeesset, quousque Sancta Romana Ecclasia praedictae Episcol ali Sedi proprium Pastorem designaret. Quae munera nobis, ApostoΙica auet itate demandata, ut debita submissi ne, & obedientia exequeremur, statim ac fuit vita iunctus praedictus Archiepiscoriis Mar-Abrahamus, curavimus Gubernatorem illius Ecclesiae virtute litterarum .' Ostoricarum instituere, eumque mittere ad dictae Ecclesiae possessionem caluendam . Id quod aliis titillis nostri muneris erat: primo quia talis Ecclesia Capituloc quod sede vacante ipsam regeret destituta erat : deinde quia ea res ad Metros olitam Indiae, & omnium Ecclesiarum in partibus

orientalibus primatem attinere videbatur. Verumtamen cura , R Iahor omnis fructu caruit et di quamvis multis variisque tentatis viis hac in. re per integrum biennium laboraverimus , omnia quae no3 decrevimus, etiamsi illis mandatum Sanctissimi Patris Romani Pontificis multum ponderis adderet, optatum exitum s lita minime Rerutri . Altas enim vero in ea Dioecesi Schisma , ct contumacia adversus Amastoricam Sedem radices egerat: itaui nec nostris, nec Pontificis praeceptis ullo pacto obedirent et immo plura indies contra S. Rom. Ecclesiae obedientiam debitam non levia facinora perlaetrarent. Postquam vero causam hanc adeo impIicatam , totque imi edimentis invoIutam Deo enixe commendavimus , idque

ab omnibus irariter hujus Dioecesi incolis fieri jussinius, Iu delib

ravimus, ' mature perpendimus, quanam via executio mandatorum Asa Holicorum obtineri posset. Vehementer nos commove

100쪽

hat commiseratio gentis illius, cuius magna pars a temt Ure, quo ipsi S. Apostolus Thomas Evangelium promulgaverat, ad haec us que tempora in Christi Domini fide constans perseverabat, in ipsbinsidelitatis gremio, & in tanta Christianorum illorum disi ersione, cum diversas Regiones incolerent, & eas quidem ditioni Regum Idololatrarum subjectas , quodque cumulum addebat sine ulla cum reliquis Christianis communicatione, quae pIane a primis illis temporibus interrupta fuit, usque dum Lusitani huc pervenerunt. Post diuturnam deliberationem tandem, ne quos gloriosius Apostolus Thomas suis si1doribus irrigaverat fructus Catholicae

doctrinae, deficiente alimento penitus arescerent, utque Apostolica. S. Sedis mandata executionem haberent, decrevimus a nostra Ecclesia discedere, relictis ibi idoneis Ministris, qui vices nostrassipplerent, & dictam Dioecesim adire, ut de rebus ad Montensem

illam Ecclesiam pertinentibus cognosceremus; ratio sic decernendi nobis suit, ut exl eriremur an per nos praesentes, tibi rante divi na gratia, fieri Irasset, ut gens illa ad obedientiam S. Romanae Ecclesiae rediseretur, haeresesque , ac false doctrinae, quas Praesules Schisinatici ab eorum antesignano Patriarcha Babylonensi illuc missi superseminaverant, penitus eradicarentur, libri Iuriter erroribus pleni, qui circumferebantur eliminarentur, quae omnia facilius nos consecuturos esse si erabamus , si per nos ipsos pastoralia munera exercentes, viribus divinae gratiae, & divina ope adiuti, Populis illis veritates Catholicas inculcaremus, eosque yerae, ac sal taris doctrinae pabulo, quo maxime carebant, nutriremus . Accessimus ergo ad dictam Dioecesim, rerum omnium ad Christianos illos pertinentium in si ectores , & cognitores fuimus. Nihil vero non movit Daemon salutis nostrarum animarum hostis infestissmus , ut nostros pios conatus , laboresque eluderet. Maximas turbas, Contentiones, tumultus excitavit, & eo redacta ressuit, ut quam plures a nobis discesserint, & Sancta Ecclesia Roma-.na novo schismate proscissa fuerit. At Deus suae bonitatis memor, nostrorumque criminum immemor, nos, post multos toleratos Iabores a periculis omnibus liberavit, suaque bonitate, & clemen tia , qua non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat , tum etiam intuitu meritorum Sancti Apostoli Thomae primi horum Christianorum Magistri, & Protectoris . tempestatem illam in iscat iis mam vertit tranquillitatem . Omnibus itaque lux veri tatis assulsit: quamobrem nobis adhaeserunt, fidem Catholicam professi sunt, nobisque morem gerentes, ad San tae Romanae Ecclesiae gremium redierunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION