Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

sESSIO VI.

PRO REGULARI UΜREFORMATIONE.

Inter praecipua disciplinae capita, ad quae eXPen

denda nos excitat Sapientissimi , ac Religiosissimi Principis nostri pietas in aurea sua Encyclica ad Omnes Etruriae Episcopos directa, Articuli LVI. et LVII. circa apprime necessariam Regularium refodimationem versantur. In hac igitur tanti momemi Te Curae nostrae , atque sollicitudines aliquantulum sunt impendendae . II. Negari certe nequit, Regularem sive Μonasticam vitam primis saeculis inter praecipua Eccl siae decora refulsisse . Quis beata illa tempora sit echristiana exultatione repetere memoria possit, quae has Christianismi scholas adeo ferventes in prima sua institutione viderunt Crudelium persecutionum furor aetati illi quasi . condonandus videretur , unde nimirum sacris his institutis occasio nata est. Cum Triannorum idololatrarum ferocia , et pertinaci bello. quod per tria saecula adversus Iesu Christi sectatores perduravit , eorum plurimi , ut Deo secure et quiete servirent, exilium sponte subire compulsi sunt, tunc Populosae paullatim apparuere solitudines, tutumque innocentiae et fidei perfugium nemora praebUere. Quam vivide et nobiliter illorum animum, qui res quasque iuste aestimant , tunc temporis percellere

debuerunt illustres illi viri , qui derelictis commo-

Xs dis

332쪽

dis et honoribus, magistratibus atqhio milit a, set centillam Christo serviendi libertatem , quam insidiatricIdololatriae praepotentia illis eripere conabatur , inter nemorum horrores quaerere . instituerunti Hin Cintelligere quisque poterat, inita illa flagrantissimo

Studio consilia, miraque adeo exempla a multis imitanda fore, qui de conservanda fidei puritate Cum primis essent solliciti. Iis igitur se plures coniunXerunt, Cumque vicissim aliorum institutis et exemplis Proficere Vellent, saepius una vixerunt; indeque illud vitae genus, quod Monachismum dicimus , ori ginem habuit. III. Admirabilem hanc persectionem diu retinuit

Oriens, illamque, hominum poenitentium SucCessio rum florere vidit, qui cum Martyres defuerunt, nihilo minorem gloriam. Ecclesiae peperisse crediti sunt. Ab Oriente ad Occidentem transiere monachi, ex iisque pariter illustria virtutum , exempla fructus que Provenerunt. Uerum illa ipsa admiratio , quae illos adeo venerabiles efficiebat, iis nimium multiplicandis occasionem fecit; multitudo autem quasi necessario prolapsionem , et i confusionem peperit . Nimis enim est difficilis virtutis via, humanaeque naturae corruptionem atque inclinationem ignoret ne cesse est, qui eam a multis diu teneri posse confidit. IV. Apparuit malum, eique remedium quaesitum est; quod tamen nedum morbo mederi valuit, ipsum potius auxit. Quippe Monachorum numerus restringendus ad pauciores erat, minus dociles expellendi, et hoc pacto Μonasteria minuenda. Sed . alia inita via est. Manentibus enim adhuc veteribus monasteriis, in peius iam prolapsis, nova' aedificata sunt, in quibus disciplina reformaretur. Haec vero etiam Primorum eXemplo brevi retro sublapsa referri visa sunt :itaque auctum malum non sauatum est. Eamdem r

333쪽

SESSIO VI. . gar

tionem sequentia saecula usurparunt, mirulque stri bit, viros summos hanc repugnantiam , aut inutiliter , aut nullatenus agnovisse. Qui deinceps sub Mendicantium nomine Regularium Institutores apparuerunt , iisdem insistentes vestigiis eadem aequivocatione laborarunt. Hinc ordines super addentes Ordinibus , Reformationes Reformationibus , nihil aliud effecerunt, nisi ut principem mali causam magis magisque propagerent . U. Equidem non sola multitudo confusionem et corruptionem peperit ; aliae quoque CauSae accesse runt , quas Supervacaneum esset singillatim ad analysin revocare. Veluti nimia divitiarum copia , otii amor atque mollities , unde tam necessario manuum labori quaedam male concepta et otiosa , ut Sic loqUar, Spiritualitas suffecta est; plurimarum Communitatum adunatio sub uno capite; abusio privilegiorum et eXemptionum , quas vanitas saepe quaesivit, et cupiditas Rique rationes politicae concesserunt; irregularis libido se se in ecclesiasticam Hierarchiam introducendi; illa denique arrogantia parvae nescio Cuius monarchiae in Principatu sitae, quin illius pars sit de eiusdem bono, sicut oportet, sollicita; haec omnia potuere tam perversae horum tam nobilium institutorum prolapsioni praebere materiam, quae si in priino fervore permansissent, validum certe Ecclesiae propugnaculum e Xtitissent. Nos haec proserimus eo doloris sensu, quoquemlibet, percelli necesse est, qui christiano spiritu tot nostrorum carissimorum fratrum vulnera considerat. UI: Licentioris vitae homines, qui ex Consectariis non bonis saepe nimium coniunctis 'cum humana infirmitate , et ex peculiaribus vitiis aliquo rum , esto etiam multorum occasionem arripiunt

Ecclesiae sacrisque eius institutis insultandi, iamdius et X 4 ad-

334쪽

adversus ordines Regulares cuiuscumque generis

ruperunt. Ceterum si ratione ducerentur, gratoquet

animo praediti essent , fateri certe deberent , mona sticos ordines meliori aevo doctrina et sanctitat: foruisse , atque viros strenuos Reipublicae litera riae non minus quam Ecclesiae suppeditasse. Num igitur filios omnes damnabimus , quia non Paucos Teos conspicimus, quin illis quidpiam ob praeclara patrum merita condonemus 3 Aut coetus illos omnino delebimus , qui ad veterem formam vetera quoque Commoda formitan referre possent VII. Tantum igitur abest, ut sancta Synodus institiata monastica reprobet, ut immo ardentissimuexoptet, adeo nobiles perfectionis et christianae simplicitatis scholas perpetuo manere. Ecclesiae splendori, et filiorum eius utilitati nimis conducit stabilis ac Perseverans locus, ubi a dissipationibus, curisque mundanis remoti sancte et pacifice occupati christia nis virtutibus assequendis sedulam operam dare pΟS sint; sed eaedem hae scholae , pro iis necesuriae. qui virtute et x Hribus animi destituti sunt, ut inter saeculi insidias et corruptionem in vitae integritate

Consistant, dum removere student impedimenta vi tutum, eadem multiplicare non debent. Dum vocationis titulo e mundo receditur, et continenter in

ipso Hvitur; dum status eligitur ad persectionem in Solitudine assequendam , et periculi plenae modis omnibus quaeruntur pastorales sollicitudines ; dum instituti sui ratione mundo quis.moritur, et vanitatis titulo ad Hierarchiam aspirat; nedum repugnantia in his

omnibus apparet, etiam offendicula ad bene vivendum augentur , non adminicula multiplicantur. Accedunt Periculosa consectaria eius vitae rationis, quae VotiSPerpetuis alligata non satis expensis viribus, atqUe aetate iis expendendis inepta suscepta est. Haec omnia

335쪽

em tendunt, ut qui probe hominem noverit , ut nunc res sunt, de stabili reformatione talium homicum desperet. Concilium Tridentinum malum hoo grande iam tunc vidit, eique occurrere desideravit tverum ut ipsius radicem eVelleret , quemadmodum voluisset, illae circumstantiae non permiserunt. Saapienter quidem , sed nimis leniter quibusdam malis provisum, et feliciori tempori reformatio servata est

VIII. Nos igitur illius Sancti Concilii mentem

secuti, curisque Paternis incomparabilis nostri Primcipis excitati, serio examine instituto , et habita tantum ratione utilitatis populorum , atque eorum , eπquibus ordines Regulares componuntur , aut componi possent, muneris nostri esse arbitramur sequens reformationis systema REGIAE CELSITUDINI offerre,

ut illud expendere, et si libuerit, exsecutioni mand re dignetur. IX. Tres fundamenti loco regulas sancta Synodus admittit, quibus omnem inniti necesse sit utilem

atque Constantem Regularium hominum reformatio nem; Sunt autem quae Sequuntur.

r. Regularis, aut RIonastica professio cum an, marum Cura, et Vitae pastoralis exercitiis componi natura Sua non potest; ideoque venire nequit in ecclesiasticae hierarchiae partem, quin cum ipsis vitae suae exercitiis ex adverso pugnet. monachus ille est, qui e mundo recedit, ut in poenitentiae,

et solitudinis spiritu sibi ipsi unice vivat. Qui

Postea Ordines successerunt, et Mendicantes appellati sunt, aut super eadem principia ab institutoribus stabiliti sunt, aut stabiliendi erant. Lites atque dissidia in his ordinibus nata a prima ipsorum Origio e , virique summi absurditatem huiusmodi instituti num , abunde probarunt. Sanctus Thomas, et S. Monaventura, aliique tueri istos Oadicies utcumque

336쪽

conati sunt, sed in ipsis eorum defensionibus m nostaestus animi , maiorque disserendi peIspisultas dest,

derata fuisset. Postremo quod eorum aliqui, et prae sertim S. Bonaventura, protulerunt ad defensionem istorum ordinum, satis ostendit, ipsos de tota vivendi ratione a fratribus suis inita parum contentos fuisse a. ordinum multiplicatio atque diversitas per turbationem et confusionem suapte natura pariat ne cesse est. Quippe ex diversis et saepe pugnantibus desideriis ac finibus conspiratio atque concordia oriri non potest. Atque ad id intelligendum historiam vel leviter iuspicere satis est, posteaquam tanta multiplicatio Regularium ordinum est invecta. Nam cui nota non sunt dissidia, contentiones, aemulationes, odia, aqque Persecutiones, quae ab hac diversitate originem habuerunti Cum vero hi ordines late pro Pagati potentesque essent, a privatis Regularium domibus ad civilem Societatem et Ecclesiam bella tram siere ; inde seditiones, schismata, haereses ortae Sunt; Parvaque liticula de verbo quopiam scholastico , ac Prix ata contentio saepe in magnum negotium Conversa eSt, gravissimasque et longas sterturbationes

tu principatu peperit. 3. Tertia demum regula est, periculi plenum

Semper esse, parvum quoddam corpus in civili S cietate existere, quin fere eiusdem partem Constituat, et nescio quam in Principatu Monarchiam inducere . Singuli enim tot a communi societate exsolvi conantur Vinculis , quot adstringuntur Communitati suae cuius commoda publico bono saepe ad 'eram turia Posteat quam vero Principes insitam sibi sacram

auctoritatem exercentes parva haeC Corpora a Commini eorum centro separarunt, cuius opera ReguI

Tei quoddam aliud nimis extensum diffusumque corpus

337쪽

pus egormabant , malum quidem est imminutum, Dunquam tamen auferetur, donec inter se privata Ixionasteria devinciantur , et monarchicam formam licet in statu particulari Constituant., X. His positis fundamenti loco regulis iure con eludimus, non solum Principatus, sed etiam singulo rum bono, qui vitam regularem agunt, aut ad illam admitti imposterum velint, hoc syStema prodesse, quod sequentibus quibusdam articulis expositum est. r. Unicus in Ecclesia ordo admittendus esset, et S. Benedicti regula in primis eligenda tum ne ingrati videamur huic ordini tam praeclare de Ecclesia merito , tum propter ipsius' regulae praestantiam. Illa vivendi ratio , quam Domini Portus Regii inierunt, documento esse posset , quare si quid in his circumstantiis haud quaquam congrueret, adderetur huic instituto aut detraheretur. Sublato scilicet ordinum discrimine, aemulatio , invidia, confusio, et

systemata, sl Me Commenta omnia sive politica, sive dogmatica, quae Ecclesiam tantopere perturbarunt, perpetuo obliterarentur.

a. Singuli hunc ordinem componentes nullatenias deberent Ecclesiasticae Aierarchiae se immiscere; quare nec publica habebunt templa, nee ad Ordines sacros promovebuntur , aut ad surrmum unus vel duo ex ipsis tanquam Monasterii Curati aut Capellani sacris Ordinibus initiabuntur; ceteri in laicorum statu permanebunt. Dioecesis nostra manifestas huius instituti utilitates iam experta est, cum rigilantissim has et sapientissimus noster Episcopus omnibus Regularibus Ecclesias aperire diebus festis prohibuit, ut ad propriam Paroeciam ii venirent. SP quoddam an liquitatis vestigium apparere coepit, cum a propria paroeciali Ecclesia diebus festis abesse crimen hab batur 3 verum .hoc ipso plane ostenditur praesens

338쪽

istorum ordinum inutilitas, qui per hanc sanctIonem otiari, nihilque agere coacti sunt, cum singuli fratres diversis addicti muneribus Principatui, Religioni , et

semetipsis utiliores esse posSent. 3. Unicum in singulis Civitatibus Monasterium esse oporteret, Sed extra ipsarum moenia in locis re motioribus aedificatum , ne cum animi dissipatione, et scandali periculo vagandi occasio monachis Prae beatur. Honesta pro singulis ad , vivendum pensio stabilienda esset, et aliquis insuper modus agri comCedendus , quo recreari , atque etiam honesto ina nuum labore exerceri possent. 4. Labor iste manuum a primis Ordinum Regularium Institutoribus adeo commendatus , aliquam monachorum vitae partem occupare deberet , concesso tamen Psalmodicae, aut litterarum studio, si cui libitum esset, vacandi tempore. In psalmodia opus esset m deratione ; ubi enim nimis diuturna sit, praecipitantiam parit, molestiam, et evagationem animi. Id enim

Constanter obserUatum est, quantum Psalmodia, precesque auctae sunt, tantum modo servato Regularium pietatem et sanctitatem imminutam fuisse.

s. Nullum inter Μonachos sive choro sive mi nisterio addictos discrimen admittendum esset; graviS-simas enim lites atque discordias qualibet aetate haeCinaequalitas suscitavit , et ab his Communitatibus charitatis spiritum abire coegit. 6. Uotum in hoc monasterio perpetuo manendi numquam tolerandum erit. Ignotum hoc fuit antiquis monachis, qui tamen Ecclesiae laetitia, et Christianismi decus extiterunt. Castitatis, paupertatis, et ob dientiae Vota tamquam Communis et Constans omnium regula non admittentur; verum qui eadem Vota aut omnia, aut aliqua facere voluerit, consilium et V

niam ab Episcopo postulabit, qui tamen numquZm

339쪽

permittet, ut perpetua sint, nec anni fines excedent. Tantum eadem renovandi facultas dabitur , sed iis .dem conditionibus. 7. Episcopus eorum vivendi rationis, studiorum, et in christiana perfectione profectus inspector erit Ipsos ad monasterium admittere, aut inde expellere ad eumdem Episcopum pertinebit, accepto tamen Semper ab iis consilio, qui in eo monasterio una vitam agitant. 8. Ordinum adhuc permanentium Regulares, licet Sacerdotes, in hoc monasterium admitti possent, dummodo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare Cuperent. Tunc vero a generali regu-Ia num. a. statuta dispensari posset; verumtamen id ebservari constanter oporteret, ut etiam Sacerdotes non aliam et a ceteris discrepantem Vitae rationem

Sequerentur ; nec illis celebrare licitum erit nisi iurata regulam superius positam , nempe ut una aut duae ad summum Missae quotidie celebrentur; Sacerdotes vero ceteri cum Communitate . Sacrum s

Cere Contenti erunt.

XI. Idem modo servato pro Μonialibus essedi decernendum. Vota perpetua usque ad annum M. aut 45, non admittenda: ceterum utilibus exercitiis, et praecipue labori addicendae erunt, praecipue vexo a carnali nescio qua spiritualitate , qua earum Pleraeque occupantur , removendae. Expendendum quoque esset, utrum ipsarum monasterium ita Civbtate constitui expediret.

XII. St. Religiosissimus Princeps hoc systema approbare dignaretur, uti nos de ipsius exequendi necessitate persuasi illum enixe precamur , doctis piisque viris id negotii dari posset, ut regulas Pe

scriberent , quibus iis vita monastica constanter redindatur ubilis: qui ad illam amplectendam animum

340쪽

334 . SESSIO VI.

PRO CONVOCATIONE CONCILII

uisqnis usi levi Ecclesiasticae historiae cognitior, . ne imbutus fuerit, necessario fatebitur Concilii

Nationalis convocationem canonicam rationem eSUi praeter ceteras qua in singularum Nationum Ecclesia. disceptationes de Religione finiantur . . , tr . II. Cum abusiones universim dilatatae fuerint .altioresque radices iecerint ac plerorumque ConSuetu--dine fuerint roboratae, Decessaria ad eas evellendas virtute particularium Dioeces eon, i Synodi Carent,

tum quia in opinionum discrepantia fortiora in Ueniuntur obStacula , ε derivata tum ab ignorantia , plus .ininusque in singulis Dioecesibus dominante, tum a singularum praeiudiciis, tum a partium studio, quod interdum in eadem Civitate, multoque magis integra Natione Ecclesiasticorum , animos dividit; tum denique quia valde dissicile est, ut omnes hae Synodi in omnibus his rebus considerandis, vel saltem gra- vioribus, ac generalioribus, in iisdem adminiculis adhibendis conveniant. III. Uerum licet etiam in singulis dioecesanis Synodis doctrinae et disciplinae uniformitas stabilire--tur, secundum Regii Principis votum in eius Encyclica , ad omnes Etruriae Episcopos data, eXPre S dum , Concilium nationale Synodorum Dioecesa

SEARCH

MENU NAVIGATION