Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

N. Harum quaestionum tractatio atque explicatio praecipuam Collationum materiam constituet, et hoc ordine habebitur. In quolibet articulo id, quod ad fidem et ad Religionis essentiam pertinet, a re disciplinaridistinguetur. Hinc huius disciplinae natura , Scopus Rc proprietateS expendentur: et in ipsa , quod ad fideles

in spiritu retinendos necessarium aut utile est, ab eo discernendum erit, quod inutile est, aut tantum comparatum est ad fideles eo pondere gravandos , quod filiorum novi foederis libertati non convenit ; multo vero magis ab eo distinguetur quod periculosum et noxium est, ad superstitionem quippe et ad meserialis mum inducens. Denique inquiretur, utrum in Paroe ciis aliqua opinio vigeat perspectae doctrinae contra ria , aut aliqua praxis obtineat constitutis disciplinae principiis minus consentanea ; hisque reformandis Opportuna remedia Proponentur.

V. Ex puris autem Scripturae, Conciliorum , et Patrum fontibus , et ex venerabilis antiquitatis disciplina propositae quaestiones definientur. Si quibus vero recentioribus Auctoribus utendum erit, ii tantum eligentur, qui ex his fontibus omnia se haurire profitentur et ideo in Collationibus singuli Auctores indicabuntur, qui de re proposita rectius

disseruerint.

Erunt autem explicationes illae breves, clarae, et definitae; inutiles subtilitates, et scholasticae distinctiones non admittentur, Sed rerum omnium natura, earumque inter se coniunctio plene et perspicue explicabitur. VI. Qui sorte electus fuerit in Collatione ante-' cedenti definitionem scripto proferet, et post ipsius lectionem quilibet aliorum in praelectam definitionem Sensus suos exponet. Si quod sententiarum discrimen Occurret; omni animorum aestu , et partium studio semoto, serio et inquirendae tantum veritatis amore, T 4 conis

302쪽

controversia eXpendetur. Quod si nihilo minus unanismitas et certitudo non obtineretur, Praeses Collationis ea de re Episcopum admonebit, qui per se ipsum , aut per Theologum suum definitionem remittet . VII. Definitio scripto exarata illi tradetur, quia secretis est hic vero postea brevem sed perfectam ipsius analysin patria lingua conficiet; addet insuper quid de illa protulerint, qui conventui interiserunt,

tum quid censura notatum fuerit , et in unoquoque articulo auctorum etiam nismina indigitabit. In Collatione sequenti idem , qui a secretis est hanc analysin sive summam leget, et cum fuerit ap Probata, Praeses, omnium nomine, eam subscriptione sua firmabit. VIII. In hoc propositarum quaestionum eXamine Collationes versabuntur ; et quoniam si quis in varias partes disserendo vagetur, in causa is esse solet cur eadem doctrinae capita penitus, et qua late Pa tent, non discutiantur, ideo talem abusionem prae verti atque impediri necesse erit .

IX. In sine tantum Collationis, qui aliquid non nullius momenti pro bono generali procurando ; et pro uniformitate custodienda. proponendum existimabunt , uti pariter illi , quibus in suarum P roeciarum regimine quidpiam contigerit, pro quo opus consultatione Sit, haec ipsa proponent, et qui

Convenerint , mentem suam breviter et perspicue exponent.

Praesidis autem oscium erit, quae proposita erunt et definita conscribere, ut de iis statuto tempore Episcopus instruatur. Quoties vero res PrOP sita magni momenti sit, aut in Collatione certo. definiri non potuerit, praeses statim ea de re Epia Scopum admonebit. X. Conventus autem decenter, et in i sab

303쪽

b Episcopo determinato fient . Semel in mense ina licentur, exceptis Augusto, . Septembri, et Octobri: Parochorum , qui interventuri sunt, numerus erit pariter determinavis. Si vero propter temporum incominoda conventus intermittendi sint, in arbitrio Praesidis erit eos anticipare aut differre, ac sublato incommodo vestituere , sicuti et Vacationum menses

immutare.

Ad hos uonventus omnes determinati circuitus Presbyteri accedent; si qui vero iusto impedimento detineantur , illud statim Praesidi nunciabunt, eidemque suam sententiam de propositis doctrinae capitibus acripto communicabunt, nisi propter infirmitatem' impediantur. Singulae autem Collationes non mino ri quam duarum horarum tempore absolvantur .

OFFICIA PRAESIDIS . .

XI. Praeses ab Episcopo eligetur, cuius nomi

ne ipse per se singulis conventibus praeerit. Eius officium erit conventus indicere, et Curare , ut statuta methodus debito Ordine, gravitate ι et sedulitate custodiatur. Plenam disserendi libertatem unicuique concedet, sed simul omnem compescet

animorum aestum , et, contentionem , sermonesqu

superfluos atque a proposito aberrantes impediet . Sedulo curabit, ut is qui a secretis est, accurate et veraciter in codice consciitat, quae in Collationibus disputata gestaque fuerint. Tandem ad Episcinpum referet de statuto Ordine rite custodito , tum etiam si quis . recti ordinis i et reformationis parumam 3ntem. Se manifestaverit , praesertim hi quis Tepugnacem .e prodiderit, et pertinacem.

304쪽

OFFICIA ILLIUS QUI A SECRETIs

EST XII. Quem a secretis esse oportebit, is ab Episcopo eligetur. Hic vero statuta Praesidis in convenistibus indicendis exequetur, quoties aliquid impedimento fuerit , quo minus determinata in antecedentibus die conventus haberetur; summam rerum , de quibus in singulis Collationibus tractatum fuerit, accurate conficiet ; singulorum Collatorum sensus et obiectati nes sincere referet, lectamque definitionem et cons Cta a se eiu S summam unoquoque mense ad Episcopum mittet. Librum autem apud se retinebit, in quo singui a um Collationum locum et diem adnotabit. Quoties vero aliqua Collatio ultra statutam in antecedenti diem dilata fuerit, dilationis causam, tum quinam Convenerint, quinam absentes fuerint, horumque elicusationes proferet. Propositas quaestiones, et quinam de ipsis scripto tractaverint, quinam de iisdem praeterea disseruerint, qua fieri poterit, brevitate e ponet . Peculiares quoque quaestiones, ab iis de quibus agitur rebus alienas, ipsarum Auctores, quinam ipsis responderint, tum etiam utrum unanimi Consensu eae fuerint definitae, eadem brevitate referet. Deniaque futurae Collationis indictionem adnotabit.

ORDO IN COLLATIONUΜ ACTIS SERUANDUS .

XIII. Praeses vero Sancti Spiritus invocatione Cos.

Iationem exordietur. Deinde qui a secretis est, rerum quae in antecedenti Collatione tractatae sunt, Conis tam summam perieget, eique Praeses subscribet. Legetur PQ tea tractatus eius qui ipsum scripto allaturus Ci at

305쪽

hum de lecto tractatu, et de ipsius argumento quid unusquisque Sentiat, exponet. 'Misce confectis , si quis proponendum quidpiam habeat, audiatur, et de propositis rebus in communi deliberetur, et defini tur; inde futurae Collationis dies indicatur, perta clandae doctrinae capita praelegantur , let qui de iis

scribere debeat , sorte extrahatur , praeses denique recitet orationem: Deus gui errata et dispersa cono eas , et congregata conservas οῦ quaesu mus, super purium christianum tuae inionis gratiam clementer infrenae, divisione reiecta , vero Pastori Ecclesiae tuae se niue is tibi digne valeat fam rei ι Per Domini is etc. et co sueta gratiarum actione conventum absolvat.

306쪽

. LIBELUS SUPPLEX

. 'OFFERENDUS.I rasses, et Patres in nomine Spiritus sancti in

dioecesana Synodo Pistoriensi legitime congregati . humillimi servi et subditi REGIAE CELsITUDINIS , sincerissimo veritatis amore ope divinae gratiae Pe culsi , et flagrantissimo incensi desiderio illam conspiciendi in felicissimis hisce ditionibus magis magis que florentem, postea quam quaedam exterioris disciplinae capita ad Principis potestatem pertinentia

mature considerassent:

Ad Regium Thronum obsequentissime prostrati , a summa REGIAE CELSITUDINIS clementia , et religiosa pietate postulare unanimi consensu audent haec, quae sequuntur I. Ut Sponsalia, et quaedam impedimenta Matrimonium dirimentia aboleantur. II. Ut iuramenta reformentur. III. Ut festa cessent , quae non integri Pra cepti dicuntur, prohibitumque sit divinorum OH-ciorum tempore ossicinas apertas retinere . IV. Ut Paroeciarum circuitus novo ordine Stubiliatur . V. Ut aliquod resormationis Regularium Systc-ma approbetur.

307쪽

m. Ut Concilium Nationale convocetur. Huic autem humillimae supplicationi libellos memoriales subiiciunt , in quibus causae exponum tur , quae ad ' illos proferendos: Syriodum impule.

308쪽

S. I. Juisqui, eivilis Societatis indolem novit, supre

mos eiusdem moderatorqs postestatem habere non ignorat, pro quolibet civili subditorum actu atque Contractu illas praescribendi leges . quae publico bono, quod a Religione et observantia divinarum legum inseparabile est, magis expedire cognOSCUntur . Sacrae litterae, antiqui Patres, Sanctae Ecclesiae Doctores . pluresque Romani Pontifices, uti Gelasius I., Symmachus, duo primi Gregorii, Anast sius , Leo 1R etc. dum hulumnodi potestatem in Principibus unanimi consensu adstruunt, una quo que nos admonent, ut eam veluti a Deo derivatam

fateamur.

II. Itaque cum Sponsalia proprie dicta actum mere civilem constituant, qui ad mirimonium celebrandum disponit, nemini dubium esse poteM , ea civilium legum praescripto omnino subiacere. III. Interim vero Sponsalium iam contractorum Praetextu Sponsi non raro aut una habitant, aut ita familiariter inter se conversantur, ut in effrontem licentiam interdum ruant. Neque infrequentes sunt lites in

309쪽

nus honestae cIrca tempus promissionum , quae ceteris praecesserunt, et stupra, quae illas consecuta sunt; hinc illa nota sunt Matrimonia, quae Cum magis a transeunt e quodam animi motu atque aestu libidinis poenarumque metu, quam a SinCera animorum coniunctione originem ducant , familiarum pacem perturbant, filiorum educationi impedimento sunt, et Societati scandalo .

IV. Quod si contractus quilibet legum civilium

directioni subiicitur, certe contractus matrimonii, qui licet non indole aC natura sua , .lamen in Ecclesia Christiana coniungi cum Sacramento debet, eidem dissctioni eo magis speciatim ac praecipue subiicietur , quod ab ipso tranquillitas, bona, iura, decusque fami-1iarum peculiariter magisque dependent; ex quibus veluti ex elementis Principatus et Regna Constituuntur. U. Hinc illustriores Ecclesiae Doctores et Episcopi , sicuti Basilius , Chrysostomus , Ambrosius , et Augustinus, ut de aliis taceam, et plena inbuper Concilia, inter quae eminent Africana et ' demum ipsi Romani.Pontifices non solum secuti sunt plures Imperatorum leges circa Matrimonii validitatem quae adhuc in Codicibus Theodosiano, et Iustini

naeo leguntur 2 sed ipsi eas promulgarunt aut Commendarunt , easque inseruere Codicibus pro ecclesiasticae disciplinae regimine compositis , et loco Canonum habuerunt . VI. Eos autem Consanguineos dicimus, quos δυλ e et Imperatorum Romanorum, atque Graecorum legeς nsanguineos appellaut. Hisce enim verbis mentem suam declaravit Generale Concilium Lateranense sub Ca lixto II. , uti apud Gratianum legitur C. 35. 9. a. can. a. Tanto autem magis huiusmodi declaratio aestimanda est, quanto Ecclesiastici homines ab apocryphis

pseudo - Isidori monumentis decepti plenam in IV

310쪽

-εrimonio auetoritatem iam saecul, undedim6 sibi 'a Togaverant: unde factum est , ut cognationis et asin finitatis gradus pro libito amplificaverint, et restri Nerint. Quemnam vero ineptae illae rationes latent,:quae tunc temporis productae sunt, ut rudiores hablucinarentur, et Magistratuum Ρrincipumque dissidia foverentur 7 Ad sextum consanguinitatis gradum impedimentum ab ipsa profluens extendebatur, Pr Pterea quod iuxta pseudo - Isidorum sex erant mundi generationes, et totidem hominis status . Innocenti

vero III. aeque ingeniosus idem i lud impedimentum ad quartum gradum reduxit, propterea' quod ipsi quatuor visi sunt humani corporis humores, et quutuor naturalia e meota. 'VII. Iam vero 'extra dubium est, et saera miris Cipat iura praescriptioni non subiacere , et Omnem Ecclesiae potestatem spiritualem esse, atqHe ad SO-Iam- animarum . sanctificatisnem referri'. Neque astuS Cortiam est, Ecclesiam Christianam, legitimam divumarum legum interpretem, nec S. Ambrosii tempore, Mec Postmodum ullam cum iisdem divinis legibus repugnantiam in consobrinorum nuptias agnoviSSe . .Quod si ipsa' sacramentalem benedictionem eius m Neris nuptiis interdum negavit, quando ab Impera toribus eae nuptiae prohibebantur, tunc vero rursus Concessit, quando ab iisdem permittebantur. Neque Praetereundum est, in Ecclesia Graeca ea tholica CiVI iem graduum Computationem constanter Servatam fuisse, quae ipsi cum Latina communis erat , ant quam epistola quaedam S. Gregorio Μagno fino a

tributa vulgaret . .

. VIII. His positis , cum spiritualis cognationis , et publicae honestatis origo in Iustinianaeo Codice Sit manifesta ; cumque insuper observatum sit, huncis una Imperatorem sexto Ecclesiae saeculo tam a8,

niis

SEARCH

MENU NAVIGATION