장음표시 사용
101쪽
fluunt. Eas curationibus la ominum claudere inutile visum quod , quae iam usibus aptatae sunt , in advenas quosvis aegros sufficiant. Non est autem quidquam praetermissum, quo advenarum non solum necessitatibus, sed etiam commoditatibus consuleretur. Praeterquam enim, quod taberna diversiori juxta halneum aedificata est, spatiosus etiam campus duplici arborum, ramos in se implectentium, ordine circumseptus est, ut, sive apricari cui libuerit, id molli in cespite
stratus possit, sive umbra placuerit, sub Viridi arborum tecto nullo unquam solis radio contingatur. Quicumque oppido Viciniores sunt montes, e calca reis lapidibu coaluere, quorum alii nulla alienigenae materiae admixtione adulterati in probissimam calcem uri se patiuntur, alii fiss1les, argilla partibus interveniente in laminas nec textura, nec colore iis dissimiles, quas Miabamerianas vulgo adpellant, pavimentandis templis, sediumque vestibulis adcommodatas, dissilire ex facili posse videntur. Sed id in molibus ex aliqua sub solo altitudine erutis experiundum restat. Animalcula hoc itinere capta sunt perpauca Praecipua sunt: Scarabaus mangulum. Muticus, niger, scutellatus, scutello admodum magno triangulari fere regulari. horax punctatus punctis raris Elytra striata. Tab. IX. Fig. I s. Curcu-
102쪽
circulio Salicis Longirostris , totus ater , elytris striis longitudinalibus subcrenatis pedibus posticis saltatoriis. Long. l. in . In salice Tab. IX. Fig. I MI 3.
Carabus flavescens Caput , thorax , elytra, abdomen ,, pedes flavescentia. Thorax politus valde, latus. Elytra striata, etiam nitentia. Oculi plumbei. Juncturae se- morum, ac tibiarum nigro fustescentia. Long. xl lin. Imira lignum putrescenS. Tab. VIII. Fig. I . XIII Kalendas Augusti via admodum inaequali , difficili, montibus intercepta, profecti nihil magnopere a tentione nostra dignum reperimus, praeter vetusti cuiusdam templi rudera, quae in tela supersunt, parietibus propemodum adhuc integris, , qua parte tectorium vetustas nomdum sustulit, pictura exornatis, cui tam diuturni temporis edacitas de colorum seu arietate, seu splendore parum ademit Oua in re non possumus non priscorum artem demir ri, operibus suis aliquam quasi immortalitatem tribuentium, coloribus natura sua fugacibus in parietes ita migrantibus, ut non ante ab iis discedant, quam una sit amborum ruina. Pictura refert senem duos inter genios medium, regi more paludatum, genibus nixum, atque brachia instar aliquid osterentis porrigentem, e quibus iniuria temporum manus cum dono detersit. Sed neque, qui manus Ccipiat , superest. . um
103쪽
Eum sublimem nubibus subnixum fuisse oportuit, quod spatium inter senem, extremum parietis latus eo arctum est, ut vestigia hominis non admittat. Post tergum senis adstant linteati pauci sacrorum ministri, quorum est sub lineis es Tis tunica nigra, quorumdam nigra, albaque post hos
confusa plurimorum turba. Nobis dubium non videtur, ea
pictura . Stephanum Hungariae regem sceptrum, cor nam Beatis limae Virgini Maridemungariae Patronae offerentem repraesentatum fuisse. Qua per montem Perhos via fuit, eam silicibus plerumque rubeo colore tinctis sparsiam vidimus, quibus etiam solitaria quarZi, candidi cornei lapidis e stratis fere schistosis compositi frusta interiacebant, quae utraque in metalli s spicione fuere. Quargum hoc examini sub)ectum e centenis pondo septenas fere se mi incias argenti colore in aureum vergente tincti reddidit, quod acido nitri solutum nigrum dimisit pulverem unius fere semi unciae cum semisse pondere. Ceterum montes calcaream ostentant naturam, extimis
eorum parietibus calcare stalactitio saxo coagmentatis. Qua tamen a Biela in Sirias procurrunt, calcarea moles diversis aliorum lapidum generibus imposita videtur, quod plurima e rum fragmenta cum aquis devehantur. In stela sexum in molarem lapidem sormari vidimus, quod e monte Ba af eo de- a latum
104쪽
latum est , atque in granitis naturam e quargo spato scintillante rubro, mica coaluit. In Sirdos, a quo loco altera xceli. Comitis Iankovic de Daruva possess1o nomen accepit, quantam prandium habet, mora interposita, properavimus ad ahrac pervenire prius, quam obtenebrescat. Possessio Sirct tota montana est , atque idcirco ad rem pecuariam magis, quam ad agriculturam adcommodata , nec tam bubulis, aut ovillis quam suillis gregibus apta, densissJma silvarum opacitate herbas enecante ripago Grahovlange terram accepimus candidiss1-mam, friabilem, cui acida, quorum contactu effervescit, vix quintam partem detrahunt. Ex igne cum nativo suo colore exit, paululum indurata ab eo si in aquam calida adhuc veniat, frequentes aeris bullas cum stridore in summum rejicit cum aliquo hepatis sulphuris odore, nullo sui detrimento. Aliam etiam huic non diss1milem margam indidem habemus cinereo, albescentem, quae cum minus friari se patiatur, minusque acidis cedat, in aqua tamen tota colliquescit. monte olyani ochram ferri induratam colore in nigrum, coeruleum Vergente accepimus , quae non est sine magnesia minerali. Quoniam in ahrae tempestivus noster adventus
fuit, multum adhuc diei supererat, non distulimus debito
105쪽
salutationis ossicio apud Illustrissi Graeci ritus non unitorum Episcopum Uepbum Joannovis de Mahabenti, virum ut nobili genere natum, ita egregiis moribus politissimum, cuius eo in oppido sedes est , defungi, pro quo is eam reddidit gratiam , ut nos mense suae convivas postridie esse iuberet. Inde in hortum, quem Exceli Comes an ovic de artio riam anno 176 describi, atque topiario opere strui iussit, transgressi, plurimum uoci egregie culti deliciis, vespertina, repercussu a citreis, aureisque malis suavissime olente, aura recreati sumus. Earum arborum, cum mira sit multitudo, amplissima iis custodiendis posita est aedes, in quam sub specularium munimenta hibernatum reducuntur. Per extremum hortum modicus decurrit xivus, qui in duo stagna obligitur, quorum alterum alendis, saginandisque piscibus, alterum testudinibus paratum est, laudabili sagacitate consociatis cum horto vivariis, fructuque non solum e terra, sed etiam ex aqua constituto. Secus rivum , piscinaeque oras inter quotidianas humoribus amicas plantas nisus eri thales rursus comparuit , cum eoque quoddam chaeropb genus foliis, ramisque luxuriatum, vix adhuc in flores Xplicatum, quod aromaticum fuisse suspicamur.
XII Kalendas Augusti thermae in Lippik, qui pagus sesquihorae itinere a Pastracet abest, visitatae. Aquae salubres
106쪽
in tria consepta secretae totidem rivis adfluere videntur, temperamento caloris a se di Versis, quod in primo nostro per hunc locum transiit , priu quam instrumentum vitium acciperet, thermometro Falirenheltiano ita aestimavimus 'alneum plebeium ad gradum astra id, quod Comitis usibus
clausum est, atque a ceteris lacteo colore, odoreque molestiore dissert, ad IO , quod a Domina nuncupatur, ad Io Ioradum quod denique a graeco Episcopo nomen habet, ad 11 gradum calet. ceterum aquarum eadem puritas, odor idem saporque, nec natura ab aquis aruvariensiabus dive sa, solo calore Xcepto, cuius in arrclud maior erat sensus. Puhracet oppidum est amoenissimae in longitudinem porrectae valli ad ahram amnem inaedificatum, sedium, incolarumque frequentia, iraecipue mercimoniis tota Provincia primum, raris sine taberna aedibus. E ceteris aedificiis eminet ingens, mobilis structurae granarium , in quo non utilitatis solum, sed decoris etiam ratio servata est. Sub eo cella vinaria est, audaci opere structa, camera latitudini imposita, cuius pene patiens esse non Videatur. Quicumque circum montes oppidum ambiunt, eorum summa pars arboribus f
ris, ima prunis, vineis silvescit , iucundissimo in omnem plagam obtutu Ex iis allatum vidimus lignum in corneum lapidem
107쪽
pidem duratum illi non dissimile, quod in Buer nos invenisse
supra meminimus. XI Kal. Augusti, etsi iam Postgam respectaremus, non piguit tamen meridie in amens o interpossit iter Orari, quod salsae cuiusdam aquae indicium nobis factum est,
nulla, velut animo praeceperamus, rei veritate. In hac Velut
subita procursione se obtulit Digitalis ferruginea pulchri in crementi planta, quam deinde in Ceterno quoque, frequentissime in Gepi vidimus Montes , qui Rhracet inter
Xamensh intersunt, plerumque calcarei quidam e schisto, nonnulli e crudo fornacum saxo at compositi sunt. Or-rentium tamen e montibus decurrentium alveos fragmentis quargi, corneorum fisssilium fibrosorum nigrorum lapidum,& granitis quoque a saltici mal constratos reperimus, a nifesto nobilioris in iis naturae argumento. Xainensho prosectis, cum iam Uega in conspecta effet, forte obvius factus spect . D. Steph. Narho vic Provimciae ro- Comes, amicam, blandamque non invitis vim Ghibet, facileque evincit , ut ad Ceterne proficiscentem sequeremur. In ea, Velut adsueta iam via , solas moras mons ad Bani sevacet injecit, e quo lapidem tritorium ad molas de- serri intelleximus Eum nos ad hos usus minime adcommodatum esse deprehendimus, quod sit informis, rudisque pluru
108쪽
morum variae naturae lapillorum , concharumque in calcem Versiarum congerieS, calcare glutine adeo parum tenaci unitorum , ut presses pene sub digitis cedant. Est in posses Isione Ceterneli mons rugano vacet, in quo terra ante annos sexdecim arsit. o nos postridie procurrimus Montis neque saxosi, neque ardui lenisssima, ad meridiem speistans, acclivitas in pratum disposita est, e quo optim se notae faenisi i tectis inferri intelleximus quod ita nobis verum esse videtur, si de bonitate foeni, non de multitudine sit judicium. Summum enim argillosum solum citatura sua, humorum inopia, quoniam declivitas terreni aquam Celestem ei immorari non patitur, eo semper arescit, ut immodicis findatur rimis, quarum est plerumque binorum pedum altitudo, apertura vero totidem digitorum. Qua pratum ad orientem solem curvatur, inter summam montis repente praeruptam partem,' adversum illi collem arctatur, dissicilemque praebet descensum. In praerupta illa, quam dixi, Sc labe terrae nudata montis parte manifesta sunt ignis indicia. Omnis autem ejus parietis altitudo ex his stratis coaluit. Post summum argillosum, parce humo temperatum, atque duos fere pedes altum solum , prima est argilla plastica tenax, dura cum crebris limacum testis, altitudine a sesqui pede ad unum' semisi em varix huic substernitur argilla pedis unius, semissis
109쪽
semissis crassitudine in lateres eleganter rubeos coctae, intra quam cochlearum domunculae in calcis naturam ab igne abberunt , seqisitur stratum argillo a pedis altitudine una quarta deficiens, absque cochlearum mixtura, inaequaliter excoctae; huic demum subiacet stratum nigrum inter pedem unum cum
semisse dimidium pedem crasTum illi simillimum, quod in lina vidimus, sed absque omni litanthracis alicu)us indicio, quem igne consumptum fulsisse , verisimile est; postremum est
stratum argilli mixtae cinereae, HaVescentis. Bina hoc loco capta animalcula commemorari merentur:
Carabus parasselepipedum Caput, thorax elytra, Pedesque picea Antennarum articuli a quinto post basim omnes testaceo rufesicentes Thorax margine laterali subrecurvo, sulco medio per totam longitudinem, duobus Vero profundioribus versus alas dimidiatis elytra lineata Lamello in femoribus fere ultra dimidium femorum productae. Long. .
sin Tab. VIII. Fig. s. Θlpha Narhοviebiana. Habitu cum sylpha sabulosa
convenit. Antennae moniliformes extrorsum cras iores fuscae; thorax fusco cinereus in medio in gibbum sat altum ita ele, vatur, ut summum eius sex tubercula valiter posita in medio concavum faciant Margo thoracis latissimus albescens o serra-
110쪽
serratum; elytra quoque margine albescente serrato e tribus seriebus spinarum longitudinaliter decurrentium scabra , et praeterea pilis brevibus nigri consita margo elytrorum inferne complanatus ipsum corpus undique concludens Abdomen, pedesque fusci Tab. IX. Fig. a. Eodem in monte praeter aliqua minera ferri retracto-νiue fragmenta etiam mineram ferri schistosiam phri isticum reperimus colore iam fusco rufescente jam nigro fractura arida quidem, sed tamen tactu lubrica Haec igne magis duratur, candefactaque is rursum refrigerata subgriseum induit colorem , trituque in particula difI1lit, quarum nulla magneti non obtemperat. In acido nitri bluta, addito sanguinis lixivio, caeruleum erolinense in fundum vasis dimittit ;cum fluore vero minerali fusa e centenis pondo unam, semiunciam ferri sat fragilis dedit. Drugariovacet in vicinum montibus interiacentem pagum, quem agobina adpellant, transgressi sub frondium umbraculo lauto accubuimu prandio, quod fundi dominus, lectissimaque ejus coniux , expeditionis huius nostrae comites, praemissis culinae, mensaeque instrumento adparari iusserunt. Misso convivio properavimus interiores montium recessus inspicere, ad quorum naturam intelligendam sparsa per vallem lapidum fragmenta torrentibus eo delata, in ea, quae
