De dissidiis, quae nostra hac tempestate tanto cum terrore iactant ecclesiae nauem ..

발행: 1557년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

culi Cur no recitas etiam ea quae praecedunt ' Praecedit autem: Adsscendit ad Coelos sedet ad deXtra Dei Patris omnipotentis . Iam sequitur: Inde uer turus est iudiscare uiuos mortuos. Interea

tu cruentissime, tu sanguinaria bestia, tu aduersarie diabole,grassa' beris in ovili Christi me spera hoc o scelestissime. Frustrabitur te ista tua spes tam improba. Ipse enim priusquam ascenderet, con' stituit in hac terra iudices suo lo' coe, qui te cum tuis imposiuris iv. dicabunt profligabunt Hi sunt quibus ipse diκit Sicut me misit

Pater, di ego mitto uos accipite Spiritum sanctum, C. Et qui uos audit, me audit.Et quibus a peruit sensum ut intelligerent Scripturas, ut possent de Doctri

292쪽

na iudicare .Hos, inquam, ho/rum succes res constituit iudices controuersiarum de Doctrina Religione quatumuis reclamet aduersarius.

Sed ast,hoc posse concedi in blis succei Toribus , qui succedunt Apostolis,non in Cathedris , sed in Fides Virtute An alijs autem non Iam qUaero,quare ergo a taphas prophetauit, quod Chri stus esset moriturus pro gente usi trum qd in Fide Virtute succeis deret Aaron an qd in Pontifica tu certe Ioannes Euagelistare spondet ga erat PontifeX anni illius. Ergo unctio spiritus pro phetici sequebatur Pontificatu, non fide aut more Cataphs,que constat fuisse homine impiu. Hic nobis ob ululat lupus: Hoc est iis

293쪽

num duntaXat eXemplum quo nihilo plus potest probari, quam si quis hoc modo argumentetUr: AsinaBalaam locuta est uerba humana ergo omnes asinae loquentur uerba humana. Obsecro uiri fratres, quid hoc est argumensti quid inter haec duo simile: De. us in Deuteronomio uerbis dissertissimis promisit, quod sumsmu Sacerdos una cum reliquis

Levitici generis essent iudicaturi iudici ueritatem , idq secundum

Legem tanquam secundum regulam. Hanc suam promissio nem adeo noluit fieri uanam, ut

etiam in impio Pontifice ueram faceret. Quid simile in asina Ba. laam Vbi promisit unquam asi,nas debere loqui uerbis hominu Vnde supra clarissime ostedimus, etiam

294쪽

etiam illud iudicium , quo Chrisfium adiudicauerunt morti, fuis se quidem iniustissimum propter impietatem iudicum, e falsis criminibus procedentium, cum dircerent Christum esse seductorem blasphemum,&c. Secundum Le σgem tamen fuisse iudicium ueri iratis. Quia tota LeXo Prophetae habebant, quod Christum oporσteret pati,propter peccata , non sua , sed nostra: cita intrare in gloriam suam quemadmodum ipse docuit duos illos discipulos in itinere eYph cas illis Scripturas Legis di Prophetarum, teste Eusangelista Luca Capite vigesimo σquarto. Vis tu haec coparare cum asina Balaam

Rursus, si nihil ad haec facit sucressio in Cathedra, sed succes sio

295쪽

sio in Fide dc uirtute , quaero quamobrem Christus ipse tam grauiter praeceperit turbis atque discipulis suis, ut seruarent dotas

cerent Omnia, quaecunque Scrisbae Pharissi dixerint esset'Nam hos non successis. Moysi in Hesideri uirtute, manifessu est: quia flagitia illorum multa di maXirna in eodem illo capite Dominus Ieosus reprehendit grauissime. Qua igitur de causa uoluit eos audiri di omnia quae dixerint, a turbis di suis discipulis fieri Respondet Dominus Iesus ipse: Quia super Cathedram Moysi sederunt Per gin, inquit , quaecunque diXerint uobis , seruate dacite: secunσdum Opera uero eorum nolite facere. Dicunt enim di non facisunt. Quid obsecro aduersum haec

296쪽

dici potestae Attamen obiicit ad iuersarius, Apostolos non fecisse ea quae illi eis diaerunt: sed cum denunciassent eis, ne omnino osqUerentur, neq; doceret in nomisne Iesu, respondisse. Si iustum est in conspectu Dei uos potius audire quam Deum, iudicate. Non eo nim possumus vae uidimus &audiuimus non loqui. Quid igi' tu dicemus ' Vtrum iocatus est Christus cum turbis discipulis suis,quando tam grauiter praece pit,ut Omnia, quae illi diceret eis, seruarent ac facerent an discipuli ausi sunt tam graue seriumq3 praeceptum Domini transgredi Neutrum horum fratres mei sed timpraecipetet illud,ualde serio locustus est &ctim Apostoli sic responderent illis, nihil aduersus illud

praecest

297쪽

praeceptum admiserunt. Qui sic Quia chim Apostoli contra illos rum edietum pergerent annunsciare Christum, iam abolita fuit Cathedra Μoysi, Merecta Cathedra Christi ut ia ea res nihil per tineret ad illud mandatum de obseruando faciendo omnia quae illi dicerent. Hoc ita esse, cum eκ alijs,tum enepistola ad Hebrsos manifestissimum est. Translato Π ' γ' enim Sacerdotio, inquit, necesse est, ut Iegis stanslatio fiat. Si itaque tunc tanta necessitas nocumbebat omnibus audiedi eos, qui sedebant in CathedraΜoysi, siue boni essent,sive mali: ut morte puniendum esset peccatu eius, qui aduersus illos superbiret,nos lens obtemperare: quanto grauibor nunc nobis incubit necessitar,

298쪽

audiendi eos qui sedent 1n Cathedra Christi quanto grauius peccatum est aduersus hos superobire,& his nolle obteperare Annon Christus ipse in hoc uel mas Xime declarauit obedientiam susam Deo patri suo, quod se illis talibus iudicandum permisit: neq; in ipso iudicio uel minimo uero bulo factus est illis obstreperus Qu9d autem apudMatthsum 23. di alias tam grauiter eos increspat, quemadmodumis Ioannes Baptista apud eundem Euange' listam , Lucam Cap. 3 id non'

dum adimit eisin stionem illam publicam, di Iurisdictionem: sed

increpat eo propter enormita:

tem peccatorum δε praedicit eis instare tepus, quo relinquatur eis domusipsoru deserta Aderat emiam

299쪽

iam finis sacerdoti ipsorum: instabat tempus noui sacerdotii, secundum ordineΜelchisedec,in oblatione panis & uini cuius Potifenerat Christus ipse, ab ipso

Deo per iusiurandum confirmaotus sacerdos in aeternu Caeterum

erat post sacerdotium illud Aaronicum uenturu sacerdotium ipsi'us Christi. Nihilb minus tamen Deus uoluit illis praestari obedientiam,&illorum iudicio di impe rio obtemperarius', ad ultimum eius sacerdotia finem quanto magis taui nos debemus obtempe' rare sacerdotibus his , qui sedent

in Cathedra Christi, 'uibus

diκit , Qui uos audit, me audit, cum certo sciamus post hoc saucerdotium nullum este uenturum aliud: Sed audio obtempera rem,

300쪽

rem , si tales essent, quales erant Apostoli nunc sunt ambitiosi, assuari luκuriosi, di omnino tales,

quales in illis duobus sermonib8

describit Diuus Bernardus Ausdio te sed audi me uicissimi quisGquis es qui talia obiacis An non erant multo magis etiam tales illi qui occiderunt Prophetas,qui occiderunt ipsum Christum Et ta σmen Deus toleravit eos usque ad ipsius Christi aduentum, inscrus tabili diuinae sapientiae suae consio Ii , malitia ciniustitia illorum abutens, ad perficiendum mysteσrium Crucis,ad salutem totius generis humani Quis cognouit sensum Dominis aut quis consiliarius eius fuit' ' Per illos percussit uni σgenitum illum,aici, unice dilectu istum suum,puniens in eo pecca'

SEARCH

MENU NAVIGATION