De finibus inter civitatem atque ecclesiam caute regundis : commentatio juris publici qua viro perillustri, jurium consultissimo, gravissimo Christiano Jacobo Eisenstuck ... summos in utroque jure honores, quos ante hos quinquaginta annos consecutus

발행: 1835년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

blica locum habentium, propria vi et proprio quasi spiritu continetur. Μulia sunt, quae se invicem ament et attrahant, nec tamen ideo in idem coeant, veluti duo rivi, qui ex diversis fontibus orti eadem quidem valle, diversis tamen alveis, in eundem Iocum pro fluentes, manent diversi, licet eundem fere cursum tenentes, haud procul a se invicem finem attingant. Haud aliter ecclesia et civitas sunt inter sedi Versa, quamquam non Obstantia nec inter se pug

nantia '). Ubi pons est, non pus es navigiis, ratibus, lintribus et scaphis ad trajiciendum: et quamquam navigia quoque ad superandum fretum sunt apta, et ipsorum ope ad adversum litus erveniri potest, tamen non sunt idem, quod Ons. Cui e quidem Praestant, quod ad alias quoque itoris partes, ad alias insulas transilum praebeant sed ad eum ipsum locum, qui ponte jungitur, neque tam cito, nec tam

commode, nec iam tui na igante accedent, quam qui Onte ituntur, praesertim si litus sit arduum, Praeruptum et inaccessibile. Hinc si vel maximas classes instruxerit civitas, quibus cives suos in Ortum aeternae salutis perducat, tamen ideo nec ipsam ec 29 Cimusmodi est, quod Isidorus Pelusiota, monachus Ae

gyptiacus, saeculo quinto dixisse sertur ιερωσυνη καὶ βασιλεια εἰς εν ορωσι τέλος, ην των πηκόων ωτηριαν - Et nuperrime incertus auctor im Valeriand

32쪽

clesiae naturam induet, nec superfluam reddet eam, qua, quoniam in id ipsum est comparata, tutius trajicitur.

Quod multis auctoritatibus confrmatur. Haec sententia de civitatis et ecclesiae indole di versa a plurimis iisque spectatissimis uris naturalis, gentium atque civilis auctoribus miro consensu Om probata est Testes sunt inter alios . DE FUFΕΝ- non δ', Q. H. BoΗΜ n λ), G. L. BoHΜER G. A. L. cui oΣΕ δη), G. W1ESE A), C. G. DEMEBEn,

30 De habitu religionis Christianae, raefat. , Aliis contra persuasum fuit, eccle8iam cum ipsa civitate plane con landi atque uniri, postquam principes juxta ruesque nomina sua Christo dederunt, sic ut istis pari jure circa negotia sacra, quam civilia disponere fas sit. Utrumque errorem alius error equitur etc.V3I Jus Eccles Protest T. I. Lib. I. it. 33. g. 37. Hi jusmodi sormae tantum cadunt in statum civilem et rem publicam, qualis conceptus ab ecclesia debet esse alienus, quae non rempublicam, Sed societatem aequalem in re publica constituit.

32 In Principiis juris canonici. 33 Aligem. Stuatuerech pag. l. , I ιθ et ion,id n gehen

33쪽

CK LLΠ1s ') - quos Omne non modo cauSae, quam defendo, irmandae, sed etiam honoris causa nomino.

g. 9. Quid si omnes cit os ejusdem sint religionis 'Nec ad rem pertinet, quod in quibusdam terris ita uniformis est rerum Christianarum conditio, ut

Iahrb. de juristischen iteratur 1828. d. 8 pag. 40. Τ

34쪽

omnes cives una eademque sacra amplectantur. Nam quod fortuit quodam eventu accidit, et quovis temporis momento novis factis iniervenientibus in aliud mutari potest, immerito adhibetur ad constituendam veritatem perpetuam et ubivis valituram. Praeterea in Saxonia et in omni Germania, quod sciam, diversa obtinent sacra, quum alii Romano atholici, alii rotestantium cultui addicti sint. Postremo, qui non plane hospites sunt in jure probe norint, eundem hominem plures Sustinere personas, et pluribus sodalitiis, modo ne inter se pugnent, nomen dare osse. Qui conjugem duxit et liberos sustulit, et iliaritus est et parens, nec tamen haec sunt ejusdem et dignitatis et officii. Pari ratione Hugo Grotius, quum ageret de imperio et sacerdotio: Νeque enim, ait, statim Sequitur, quae

diversa sunt, ea uni atque eidem comΡetere non POSSe. Potest enim idem esse et cantor, et medicus, neque tamen aut canendo medebitur, aut medendo canet ψη). Quare iidem poterunt esse et cives reipublicae et membra ecclesiae, neque tamen obtemperando legi civili continuo omnia Vota ecclesiae persolverint, ut nihil re liquum sit, nec haec persolvendo ea Omnia perfecerint, quae boni civis officium postulat.

g. 10.

Quae res causam dederint, ut illa a multis perperam confundantur. Si quaeras, quid causae fuerit, ut civitas et ecclesia saepenumero, in scriptis et actis publicis, per

42 II. Roaeius de imperio summarum potestatum circa

sacra Lutet Paris. 647. cap. II pag. 25.

35쪽

ei rorem confunderentur, videtur mihi iribus maximo ex causis id facium esse. Ac primum quidem odium hierarchiae, deinde speciosa quaedam implicitas, post remo idealismus politicus, potissimum a tramite vera

abduxerunt.

Agamus jam de singulis 1 Sacerdotium medio

aevo summa imis miscuerat, atque tantam Summae ΡΟ- testatis artem in Vaserat, ut immortalem lauream re

formaiores saeculi decimi sexti sibi pepererint, cum discrimen potestatis ecclesiasticae et potestatis Gadii ostenderent, illamque regna mundi transferre et ad iniere imperatoribus imperium' non amplius pateren tu μη). Ita civitas adversus ecclesiam in libertatem revocata est. Ostea successu temporis de eo quaestio orta est, an, si ecclesiae nihil sit imperii in civi tatem, huic forsitan aliquid imperii esse possit in ecclesiam. Inde cogitari coeptum est de jure summi imperii circa sacra, quibus verbis saeculo adhuc VII. nil amplius significabant, quam ea omnia, quae Summo imperanti licita essent in rebus ecclesiasticis, necdum doctores sat accurate distinguebant inter ea, quae illi tanquam principi, et quae tanquam episcopo essent

tribuenda ε) Deinde lapsu saeculi maxime XVIII.

43 Consessi Augustana P. II art. 7. de potestate eccle

siastica.

44 Ita in actis publicis illorum temporum saepissime reperi, et ita verbi gratia in responso cancellarii Brunsvicensis: do Einrichiun des juris circa sacra ιn C. Thomasii Rech sh findein Th. II. H. 11.θ, et in Thomasi ipsius Diss. vindiciae juris majestatici circa sacra Hal. 1699. illa vox intelligenda est. Quare perperam est, quod quidam di stinguere solent inter jus circa et jus in sacra, quasi il-

36쪽

eo perventum est, ut ambilus utriusque potestatis circa sacra limitibus certioribus circumscriberetur, et in suas quaeque arte diSpescerentur. Exilierunt Imperatores atque Reges, qui memο- res sapientis praecepti imperatorum Arcadii et Honorii in I. 1. C. Theod de religione 16 11.): Quoties de religione agitur episcopos convenit judicare, ceteras Ver causas legibus oportet audiri ' β), ecclesiam in causis ad religionem ipsam non Spectantibus V. divortii, a juris dicundi provincia liberarent, sicque inutili quasi pondere, quod recium ejus incessum in

pediret, XOnerarent.

Haec omnia recte atque laudabiliter insiliuia ce seo, neque si quid a clericis in contrarium ageretur, puto ferendum esse. Sed quemadmodum fieri solet, ut qui ingenii vi aliquod nus summOVere Onantur, repente inclinato eo in transversum abripiantur, et qui abusus cujusdam perlaesi medelam asserre cupiunt, in contrariam partem facile delinquant, ita etiam hierar chiae fores impetum, quem in sacerdotii fastum et arrogantiam erant facturi, imprudenter in ipsam ec

lud ex eo, quod principi non liceat intrare in interna ecclesiae, descendat; sed potius ita distinguendum est, ut circa sacra, i. e. Sacrorum ratione habita, alia jura competant summo imperanti, alia episcopo. Illa in jure summo, majestatico, territoriali, haec in jure episc0puli circa sacra sunt posita. 45 Adde Valentiniani ΙΙΙ. Ovellas Tit. 35. r. Constat, episcopos et presbyteros serum legibus non habere, nec de aliis causis, secundum Arcadii et Honorii divalia con siituta, quae Theodosianum corpus St, Adit, praeter ligi0nem, posse cognOScere.

37쪽

Hesiam convertunt, sicque plane nullam ecclesiam esse, nisi civitatem ipsam, confingunt. 2 Quod autem dixi de speciosa simplicitate, sic accipi velim, in omni indagatione veri simplicitatem quidem quam maxime sequendam, neque nodum in

scirpo quaerendum esse, Saepenumero Vero etiam speciem simplicitatis illius fucatam esse, et erVertere cognitionem Veri, siquidem multi, differentias rerum haud satis lucide perspicientes, ignorare illas quam in expediendis laqueis et tricis quaestionis subtilioris in genii vires consumere malunt quod nescio an expeditius et dulcius sit, quam rectius. Sic etiam sunt, qui tritissimo illo certamine de eo, uirum ecclesia subsit civitati, an civitas ecclesiae, ad nauseam usque agitati, ense nodum dirimant, dicentes in unum omnia haec con fluere, sicque abjectis armis datisque tergis

campum deSerant.

Denique 3 idealismum politicum dico, si qui omnes ideas persecti et absoluti, quod in hac vita mortalium esse potest, ad unam quasi metam dirigunt, et in unum focum congerunt, quem appellant civitatem, sive rempublicam, quasi praeter eam nil amore, studio, veneratione mortalium dignum inveniri possit. Μagni profeci et generosi animi est, fovere ejusmodi ideas, iisque intentas habere vires ad praesta tissima quaeque patranda. Ideoque probo atque collaudo virtutem . Curiit, qui pro bono publico, sive civitatem, sive rempublicam, sive opulum, sive a triam appelles, semet ipsum vitamque devovit. Sed quemadmodum illius factum nobilius notabiliusque fit eo, quod ille templa deorum immortalium in-

38쪽

tuens ei manus nunc ad coelum nunc ad Deos manes porrigens ut narrat T. Livius hist. Lib. 7. cap. 6. in profundum se immisit, ita dubium non est, quin Praeter ea, quae hisce in terris bona atque Optabilia habentur, utique sit aliquid sanctius et sublimius, ad quod Dei immortalis et meriti Christi grata recorda tione mentes mortalium se attollunt nec quicquam majestati terrestris imperii decedere putamus, si ο-namus, cultum divinum habere peculiarem fontem, Peculiarem finem, et rationes a rationibus reipublicae proprie sic dictae aut diversas. Possit quis et quartam causam consusionis illius adjicere, quae est immodica in rebus sacris regnandi cupido, ut civitatis et ecclesiae disserentia sublata, qui imperi civili sunt instructi, commode illo uti pos sint ad res sacras pro arbitrio Constituendas, mutandas, instruendas. Sunt enim, qui illud memorabile dicium imperatorum Theodosii II et Valentiani III. ad Hormisdam: Decere arbitramur nostrum impe rium, subditos nostros de religione commonefacere' λβ tam sancte custodiant, ut, quid credere subditi et quo modo Deum colere debeant, praescribere summos imperantes r hibitu osse arbitrentur. Sed de his in fra g. 15. Iura dicendi locus erit.

g. 11.

Quae jura ecclesiae et civitati erga se invicem sint tribuendar

is ecclesiae erga civitatem.

Quae jura ecclesiae sint in civitatem, brevi com 46 L. 3. C. Iust de summa trinitate I. I.).

39쪽

prehendam ita, ut dicam omnia jura, quae collegii

sunt lege aut rincipis auctoritate recepti, ecclesiae etiam competere. Ecclesia enim est collegium, corpus corporation in civitate receptum '). Sic arcianus 1 1. g. l. D. de collegiis ait: Religionis causa

coire non prohibentur, dum tamen e hoc non fiat contra Senatus consultum, quo illicita collegia arcentur'. Idem I. 3. g. 1 eod. In summa, nisi ex Senatusconsulti auctoritate vel Caesaris collegium vel quodcunque tale corpus coierit, contra Scium et man data et constitutiones collegiunt celebrat'. diis autem,

quod naturalis rati ejusmodi collegi licito, et per consequentiam ecclesiae ipsi tribuit,1 primum in e positum est, ut secundum me tem et placita sodalium suorum Possit facere, quae in rebus ad finem ejus pertinentibus ipsius intersunt. Ita Gadus durisconsulius I. . Od. His autem, inquit, Otestatem facit lex, actionem, quam velint, sibi ferre, dum ne quid ex Publica lege corrumpant: sive, ut Lex Solonis a Gad commemorata habet: o τι ἄν τουτ6ων διαθῶνται προ αλλήλους κυριο ειναι, ἐαν iis απαγορευση δη ιοσι γραμματα. 2 Alterum est, ut civitas ecclesiam, quatenus et quamdiu ipsis egibus et institutis civilibus non ad versatur, pariter ac subditos reliquos tueatur, juvetatque ab injuriis improborum sospitem praestet.

47 Haec ultima verba addo propterea quod, quamdiu

ejusmodi collegium receptum sive decreto quodam vel tacita auctoritate summi imperantis admissum non est, et naturali et civili jure dissicile est definire, qua lance ejus jura ponderanda sint.

40쪽

B. quae sint jura civitatis erga ecclesiam.

I. Primum genus.

Quod autem attinet ad jura civitatis ii ecclesiam, haec gradus quosdam admittunt, ut in causis religio nis pro re nata tria genera negotiorum discerni os 'sint. Enimvero vel Ι ejusmodi negotia sunt, in quibus civitas suo jure imperi in ecclesiam utitur vel ΙΙ sunt ejusmodi, quae civitas vicibus et quasi mandat ecclesiae administrat; quod tunc locum capit, quum multitudo eorum, qui eadem Sacra sequuntur, in eum numerum accreVerit, ut ecclesia se me ipsa commode regere non Ροssit Vel denique sunt ΙΙΙ. talia negotia, in quibus civitati in ecclesiam plane nihil potestatis relinquendum est. Jam I. Primum genus curam salutis publicae uni versae in rebus ad ecclesiam spectantibus comprehen dit, eoque pertinet jus principis circa sacra, quod in scholis urisconsultorum roprie sic appellatur, et tribus maxime in rebus cernitur: 1 jure reformandi, non quidem illo in resor matione, quam nomen indicare ridetur, Vim suam exserente, sed illo, quod principi tribuit potestatem, ecclesiam nondum in ira fines territorii receptam reci piendi, vel receptam prohibendi ei dimittendi. Hac autem in re cautissime agendum, neque recepti ali

ter deneganda aut auctoritas pro aliqua ecclesia inter posita retractanda est, quam si contra securitatem publicam, vel contra bonos mores, e contra reVeren

SEARCH

MENU NAVIGATION