Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

421쪽

bus, aut oratoribus regiis, nihil ossicit contraria illorum intentio ; dum aut concionantur, aut litteras mandantis ostendunt. 4' Accedit, quod in catholicorum doctrina necessario anxietas animi oriri debeat, nuin quis suerit rite bapti ratus , ceteraque sacramenta sibi rite fuerint collata. Ergo. l 30. Resp. Ad i , D. Dummodo tamen minister baptiarare intendat, ut thid. subdit Innocentius, C. secus N. Vult enim Pontifex significare validum essc baptisma collatum a Saraceno, quamvis hic ignoret, quid sit Ecclesia. lat. Ad 2 , D. Vivum tamen ac liberum, C. inanimatum N. l32. Ad a , My. paritates , quia illae sunt de re speculativa , in casu autem nostro de re praetica agitur. 133. Ad 4 , D. Quac oriri pariter posset cx desectu idoneae materiae vel formae, C. ex solius intentionis defectu N. In his enim sufficere debet moralis certitudo , qua haberi potest, quoties ritus universus Serio peragitur.

CAPUT IV.

DE SACRAMENTORUM RITIBUS SEU CEREMONIIA

134. Quaecumque demum sit reremoniae vocis ethimο-

logia , de qua philologi inquirunt, nos ea significamus riatum externum ae relistissum , institutum ut majori pompa atque splendore pervantur sacra; nam mentes s lium, ut inquit Tridentinum sess. 22. e. S. , per haec visibilia relistionis μι pietatis signa ad rerum altissimarum contemplationem Moituntur.

I 35. Variae ceremoniarum specieA distinguuntur; aliae in verbis consistunt, ut exorcismi; aliac in actionibus , ut crucis signa, genuum nexus; aliae in externarum rerum usu , ut aqua lustralis , Iumina , vestes. Quaedam Christum auctorem habent, quaedam Apostolos, quaedam Ecclesiam. Bursum: ex his aliae in Ecclesia universa usurpantur , alia in particularibus Ecclesiis tantum; nos de prioribus agimus. Hunc ceremoniarum apparatum in Solemni sacramentorum administrationo protestantium pl0rique , calviniani Praesertim, rident, aspernanturque. Contra quos sit: Diuitiam by Go le

422쪽

PROPOSITIO

Recepti et approbati Ecclesiae catholicae ritus, in solemni sacramentorum administratione adhiberi consueti, nec contemni , nec sine peccato a ministris pro libito omitti, neque in novos alios per quemcumque Ecclesiarum pastorem mutari possunt

136. Totidem verbis hanc propositionem definivit Tridentinum Sess. G. can. l3. adeoque de fide est , cum directe afficiat potestatem Ecclesiae a Christo concessam , ut idem concilium declaravit Sess. 2 l. cap. 2.137. Hac vero potestate instructam a Christo Ecclesiam esse, constat ex Apostolo, qui 1. Cor. ll. cum plura de Eucharistiae sacramento seripsisset , eo ne ludit: Cetera, cum temero disponam. Quae erba cum attulisset s. Augustinus in Epist. 54. ad Ianuarium , quae tota de his ritibus est, scribit : Unde intellisti datur , quia multum erat, ut in epistola

totum illum agendi Ordin m insinvaret, quem universa per orbem servat Ecclesia in , hoc ipso Ordinatum esse, quod nulla morum diversitate variatur. Conqlat 2' ex eorumdem rituum

antiquitate et universalitate , cuin coeperint ab ipso rei christianae exordio , ut patet ex Tertulliano , Iustino alii que II. et III. seculi scriptoribus , qui tanquam de re unia versim ac ab immemorabili recepta de iis loquuntur. Horum documenta proserunt rerum liturgi carum scriptores , inter quos eminet eruditissimus Robertus Sala in adnotationibus et illuqtrationibus Rerum litvrgicarum card. Bona. Rusmodi porro antiquitas et universalitas produnt communem originem , ex apostolica scilicet institutione. Constat denique 3' ex antiquissimis Constitutionibus, quae Apostolicae nuneupatae sunt , ae A. Clementis Romani ; nec non ex omnibus antiquis orientalibus et oecidentalibus liturgiis , quae uli Ostendit Lo-Brun . quoad rei quhstantiam omnes

eonveniunt.

423쪽

rnati ; in Confinione enim Helvetica latentur semper in riatibus et ceremoniis Christi ecclesias usas esse libertate ; idque ex historia innotescere. Certe Guillelmus III. BOrussiae rex hac usus est libertate in sua Agenda, quani ad usum E clesiae androgvnae, lutherano-calvinistae , evanyelieae nul cupalae , consecit. Nunc vero agitur do illa iterum resor- manda ud usum fortasse Ecclesiae lutheranO-calvinisto-anglieanae , de qua agitur instituenda. an. 18i4ὶ .l39. Cum vero ritus isti sint adeo cum doctrinis dogmaticis et moralibus arete conjuncti , ut earum veluti expressio sint, exinde patet a nullo privato pastore propria auet ritate absque peccato immutari eos posse et in novos converti. Quodque mirum videri potest, vel ipsi protestantes id eonfessi sunt ; siquidem in Confessione Augustam et

Maeonica aperie amrmant : peccare illos , qui ceremonias cum scandala violant, a que superbe contemnum, quippe Ordinem disciplima ae regiminis intervertentes, et turbantes tranquillitatem. Ilis assentiuntur Melanchthon, Oecolampadius , Hostaeisteriis , Grolius , aliique.

DIFFICULTATES

l40. Obj. P Ecclesia ritus suos ah Hehraeis ac ethnicis adscivit, ui suse ostendit Spencerus in op. De Legibus Uebraeorum ritualibus P Ex his alii ridiculi sunt, alii vero inutiles, cum nihil conserant ad fructum sacramentorum, qui juxta catholicos ex opere Operato producitur. 3' ω- remoniae improbatae ab Apostolo sunt, dum Colota. 2, 8. docet fideles haud ambulare debere secundum traditionem hominum. 4' Idem docuit 1ugustinus ep. 55. ad Ianuar. c. 19. Apostoli monito obtemperans. 5' Sane primitiva Ecclesia cultu admodum simplici mysteria celebrabat. 6' Exceremoniarum apparatu sit, ut fidelium mens peno obruatur, et quae ceremonialia sunt essentialibus permisceant. Ergo. 14s. Besp. Ad i , D. Nonnullos ritus Ecclesia ex He raeis , aut etiam ethnicis adscivit, mutato fine et objecto, I r. Omnes ac sine tali mutatione N. Etiamsi daretur , quod

424쪽

tamen aliqui eruditi Hri , praesertim vero Laraeri tu peculiari hoc de argumento dissertatione , negant Ecclesiam ritum aliquem ab ethnicis mutuatam esse , nihil tamen exi de sequeretur. Bitus enim materiales per se indisserentes sunt, adeoque totam honitatem aut malitiam ab objecto et sine, quo adhibentur, habent. Cum igitur Ecclesia hos ritus adsciverit ad Deum colemum, nihil amplius est in illis reprehendendum. Alioquin templa ipsa ac altaria forent abroganda. 142. Ad 2 , D. In sententia adversariorum, C. in se N. Prout adversarii assecti sunt, judicant de ritibus, quos Ecclesia usurpat in saeramentorum administratione, eosque irrident. At si spectetur finis, quem in iis usurpandis sibi

proponit Ecclesia, venerabiles sunt. Actus enim sunt externi religionis, ut loquitur card. Bona De divin. psalmod. c. l9. quibus quasi signis excitatur animus ad rerum sacrarum venerationem , mens ad superina elevatur, nutritur pietas, s vetur charitas, crescit sides , devotio roboratur, instruuntur simpliciores , Dei cultus Omnatur, e servatur religis. Licet vero sacramenta fructum asserant ex opere operato , non

exeludunt tamen dispositiones ex opere operantis, ut uberiori eum fructu Ruscipiantur. 143. Ad 3 , N. Loquitur entin Apostolus in objecto textu, uti nunc exegetae protestantes latentur , de pharisaeismo ac de hebrairantibus, non autem de ritibus.144. Ad 4 , D. Agens de ceremoniis a privatis hominibus inductis, C. de ceremoniis ab universa riclesia r ceptis , de quibus nos disserimus, N. Id enim patefacit universae epistolae argumentum. i 45. Ad 5 , D. Vigentibus persecutionibus, C. pace fcclesiae data N. Cum gladius persecutorum cervicibus mdelium instaret, certe non poterat Ecclesia exteriorem illum apparatum adsciscere; at vix libera eslaeta est, pompam cultus sui illico explicavit. l46. Ad si , N. Quin ent in fidelium mens ceremoniis obruatur , aedificatur potius ac in Deum elevatur. Ne vero Diuiligod by Corale

425쪽

esseuli alia cum adiscititiis confundant fideles , satis est O portuna instructio. Sane nemo est qui nesciat , valere baptismum si in necessitatis easu administretur absque ulloeeremoniarum apparatu.

CAPUT V.

l47. Scholasticas potissimum quaestiones haee geholia attingunt , quaes ne filum disputationis adversus haereticos Suseeptae abrumpere cogeremur, omisimus. Sunt autem :148. l' Circa sacramenta , quae primitus obtinuerunt: utrum nempe instituta aliqua suerint sacramenta in statu naturae innocentis, aut saltem instituenda forent, si diutius status ille viguisset S. Thomas p. 3. q. 5 l. ar. 2. negati e respondet, utpote inutilia. Suareg tamen aliique respondent affirmative. Res incerta est, et conjecturis potius quam documentis utraque sententia innititur. 49. Praeterea inquiri solet, num aliqua instituta suerint sacramenta in lege naturae pro insantibus , ut deleretur in eis originalis noxa, et pro adultis ad remissionem praeterea peccatorum actualium. De insantibus res pro sus incerta est, silentibus Scripturis, et patribus in diversas abeuntibus sententias. Tertullianus enim lib. De bapt. c. 13. s. Gregorius M. Horat. lib. 4. c. 3. et s. Bernarduis De baptismo c. i. n. 4. cenSent, sola parentum Ade sine exteriori Haesdem per aliquod signum applicatione salvari insantes potuisse. S. Augustinus tum adultis tum insantibus opus fuisse aliqua applicatione existimavit. S. Thomas in 4. sent. dist. l. q. 2. ar. G. priorem sententiam sequitur. 150. In statu legis scriptae, ad quam resertur circumcisio , quamvis Abrahae jam data, nullum dubium quod plura sacramenta suerint instituta, agnus paeschalis , saerificia ete. Conciliorum Florentini ac Tridentini doctrina est plurimum Veteris legis sacramenta a sacramentis Novae legis differre. Omnes latentur hoc discrimen peti tum a diversit

426쪽

te rituum, tum a facilitate ac numero, tum a duratione; eum illa utpote typica fuerint temporalia, haec Perpetua. Ibi. Ast disceptant theologi quoad efficaciam et valo-

rein; plerique contenduut antiqua a novis sacramcuta in eo discriminari, quod illa eae vere operantis, haec eae opere operato gratiam conserant. Alii autem nec pauci nec ignobiles theologi censent, etiam sacramenta Veteris legis gratiam produxisse eae opere operato , utpote scisi protestativa, docent proinde sacramenta Novae legis gratiam ex opere operato producere primario ac per se, Veteris autem legis secundario ac per accidens , ita Hugo a s. Victore, s. Bonaventura , Εstius aliique. Bessarminus porro observat, errorem haereticorum confixum a Tridentino non in eo esse, quod extulerint sacramenta Veteris legis , sed in eo , quod detraxerint sacramentis Novae legis, ut paria quoad Va-IOrem facerent, secus ac se gerant scholastici de quibus agimus. In istorum sententia facilius componi videntur Seripturarum ac patrum eloquia circa vim , quam tribuunt Veteris legis sacramentis, praecipuo vero circumcisioni ;aut circa ea , quae ipsis videntur detrahere. l52. Disceptant praeterea theologi circa modum , quo sacramenta Legis novae gratiam producunt; thomistae enim eam physice produci, alii autem censent solum moraliter , quatenus Christus se obstrinxit ad gratiam sacramentalem dandam , quoties rite sacramentum administratur. Facilioris intelligentiae haec posterior senteutia PSt. i53. 2' Sacramenta duabus partihus eonstituuntur, ma- feria, quam jam Vocant , et forma; Sive ut veteres loquebantur , re sive elemento et verbis , juxta tritum illud Augustini : Accedit verbum ad elemensum et si sacramentum. Iam vero per materiam res illa significatur, quac existere praeconcipitur verbis a ministro prolatis ; per formam signiscantur verba ipsa , quae a ministro proseruntur in

collatione sacramenti. Necesse autem non est, ut materia sacramentorum semper sit aliquid materiale, seu elementum.

ibi. Formae conditionatae, uti ostendit Benedictus XIV.

427쪽

De Sy/uMIo lib. 7. c. s. expressa mentio non Oeeurrit ante

sec. VIII. In usu tamen eam suisse ante id temporiis in Ecclesia , colligitur ex casibus dubii baptismi; cum enim dubitaretur utrum baptismus alicui fuerit administratus nec ne , patres, imo Bom. Pontifices conserendum illum esse judicarunt, quin tamen Voluerint se periculo exponere iterandi hoc sacramentum ; adeoque sub conditione illud administrabant , saltem mente retenta. Quod vero prius sola mente concipiebatur, Sec. VIII. coepit verbis exprimi. Aloxander III. et Ioannes X lII. ut ritus iste se varetur edixerunt. Merito proinde a Pio VI. in constit. AUCTOREM FIDEI : Deliberatio synodi Pistoriensis J, qua praetextu adhaesionis ad antiquos canones in casu dubii baptismatis propositum suum declarat, de Omittenda formae conditionalis mentione, proscribitur et declaratur temeraria, praai, legi, auetoritati Ecclesiae contraria Prop. 28J.l55. Quandonam vero sive in sacramentis characterem

imprimentibus , sive in aliis adhibenda formula eonditionata sit, docent theologiae moralis tractatores.l56. 3' Circa intentionem , qua sacramenta administranda sunt , dispulant theologi num sufficiat externa et Obeetim , an vero praeterea requiratur intenna et subjectiva. Externa ea dicitur intentio qua quis intendit exterius ponere quidquid ad actionem materialem sacramenti requiritur , materiam , sormam , ritum exteriorem serio cum apparatu debito , prout in Ecclesia fieri consuevit, attamen intra se constituit non facere sacramentum. Interna autem illa appellatur , cum quis insuper intendit sacramentum reipsa conficere. Ambrosius Catharinus , cui plerique Galli theologi assentiuntur , affirmat ad valorem sacramenti intentionem externam sufficero ; Bellarminus , cum quo plerique Itali theologi conveniunt , propugnat necessitatem intentionis internae. i57. Plura hinc inde asseruntur argumenta, quae non

vacat diutius expendere , cum ad praxim haec disceptatio nihil conferat. Exploratum enim est, quod cum agitur de

428쪽

Sacramentis, tutior pars sit semper consectanda. Tutior autem est sententia de necessitate internae intentionis. Huic etiam magis favet auctoritas; quamvis enim adversae partiis theologi ad suum sensum trahere satagant Verba Euge- vii IV. in decreto pro Armenis: Omnia saeramenta tribus persciuntur, rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri e ferentis sacramentum eum intentione faciendi id, quod faeie Ecclesia. Satis tamen aperta sunt pro vera intentione faciendi sacramentum , ut intendit Eeclesia. Multo vero magis id patet ex propositione 38. ab Alexandro VIII. confixa : Valet baptismus collatus a mini-εtro , qui omnem ritum eaeternum, formamque baptizandi o servat , intus vero in corde suo apud se resolvi e non intendo facere, quod facit Ecclesia. Etenim, ut observat Benedictus XIV. De synodo lib. 8. c. 4. quamvis sententia Catharini longe distet ab errore Lutheri, negari tamen non po est grave vulnus opinioni ejus fuisse inflictum ab Alexandro VIII. Hinc sapienter edixit: Si constet quempiam , aut

baptismum contulisse , aut aliud sacra mensum , eae iis quae iterari nequeunt, administrasse, omni adhibito eaeterno ritu, sed intentione retenta, aut cum deliberata voluntate non faciendi , quod facit Melesia ; urgento quidem necessitate erit Sa-eramentum iterum sub conditione persciendum. Si tamen res moram pariatur, Sedis Apostolicae oraculum erit e uirendum. Sane intentionem internam innuere in valorem sacramenti,

Praxis VlΙ. priorum seculorum dandi baptilamum in dubio de ejus collatione sub tacita conditione, luculenter ostendit

429쪽

INDEXTRACTATUS

DE MEMIA ADVERSUS HEBRAEORCAPUT I. DE MEMIAE PROMISSIONE ET ExPECTATIONE. ibid. PROP. I. Aliquis Messias fuit a Deo in lege promissus et quovis tempore ab Hebraeis expectatus . . 3DIFFICULTATES 5 PROP. II. Messias a Deo promissus atque ab Hebraeis e retatus, singularis et unicus eSt . . . . 10 DIFFICULTATEs 11 CAPUΤ II. DE E cIIA ET OPPICIIS PROMIASI MESSIAE. 14 PROP. I. Docta adventus promissi Messiae eae sacris litteris certa ae determinata est ibid. DIFFICULTATES l5PROP. II. Docta adventus Messiae in Seripturis determinata retardari nequit 16 DIFFICULTATES 17 PROP. III. Aduenisse Messiam a Deo promissum atque a Iudaeis e eetatum , jamdiu elapsae epoctae, prophetarum oracutis determinatae , luculentissime ostendunt i 8S. I. Iambaeum vaticinium evenditur is . . . ibid. DIFFICULTATES 21 S. II. Expenditur vatisinium Danielis .... 25 DIFFICULTATES 28

430쪽

S. III. penduntur raticinia Aggaei et Balachiae . Pag. 3i DIFFICULTATES 36PROP. IV. inflem ae munia a promisso Messia juata prophetas obeunda, cunulam advenisse luculenter Ostendunt 39 DIFFICULTATES 4 lCAPUΤ III. DE IESU NAZARENO VERO HEMIA . . . 47PROP. I. Iesus Nazarentis verius Messias est in Scripturis promissus atque ab Hebraeis e relatus . . ibid. DIFFICULT Tm 49

PROP. II. Iudicium in musa Christi Iesu latum, fuit iniquum in se , illegale in formis judiciariis ,

saevum in Gecutione, novumque suppeditat divinae Christi missionis ac Messianae ejus dignitatis argumentum 57 DIFFICULTATm . 6l CONCLUSIO GG

TRACTATUS

CAPUΤ I. DE DI 'INA CHRISTI NATURA 69PROP. Vera ae proprie dicta divinitas seu natura divina in Christo Iesu agnoscenda est ac prostencia . . ibid. DIFFICULT TES 74CΛPUΤ ΙΙ. I E NATunA CHRISTI HUMANA .... 80 PROP. I. Verbum divinum naturam humana m nobis consubstantissem assumpsit integram atque perfectam 81COnOLL. I. Christi caro est vera, solida et expressa, non autem scia , umbratilis, apparens aut phan-m tDv 82

SEARCH

MENU NAVIGATION