Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

401쪽

imo et eaugam efficientsin gratiae, qui eam tamen communicet per sacramenta, tanquam Per causas instrumentales, C. ad horum exclusionem N. 48. Ad 3 , D. Docent praeterea effectus Racramentorum a suscipientium pendere dispositionibus, tanquam conditionibus necessariis, ut illa exerant vim sibi insitam, C. quasi hae tribuant vim sacramentis N. Exemplum sit in igne, qui ut comburat idoneam exigit materiam , quin tamen haec vim urendi igni tribuat.

49. I. Inst. S. Λugustinus Tmet. 80. in Dan. num. 3. enarrans verba Christi Io. 15, 3. Iam vos mutuli estis propter sermonem, quem Deutus sum vobis, sic allata Scripturarum

testimonia exponit, ut totam justificandi vim soli fidei ,

quae per Sacramenta excitatur, tribuat. i' seribit enim :Ouare non au : Mundi estis propter baptismum , quo luti

estis; sed ait: propter verbum, quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat 8 2' Unde tanta virtus aquae, ut corpus tmyat et eor abluat, risi faciente verbo, non quia

dicitur, sed quia creditur Z Virtus igitur sacramentorum ex s. Augustino a sola fide justificante repeti debet; ne verba sacrametitalia conci Onatoria sunt , non consecratoria.

50. Resp. N. A. Λd i prob. D. Quatenus haptismus praeexigit ab adulto eum suscipiente fidem in evangelicam praedicationem , c. quatenus ita dispositum baptismus uti causa instrumentalis formaliter non justificet, sed sola fides , seu mediante fide in se u adversariorum , N. Τotus enim heic s. Doctor est, ut fidei necessitatem in accedentibus ad baptismum commendet. 5 l. Ad 2 , D. Quia ad justificationem ac salutem non sufficit materialis baptismi susceptio sine fide , C. quia sorma baptismi concionatoria est R. Hoc est absurdum , ut patet ex insantibus , qui concionis incapaces sunt, ac si dei actualis , attamen justificantur. Mindo corruunt quae ab adversariis deducuntur circa mentem Augustini. 12. Inst. Atqui s. Augustinus i ' De Trinit. lib. i5. c. 26. n. 46. negat datum ab apostolis esse Spiritum S. licet AM

402쪽

402 TRACTANS DE sACRAMENTIS IN GENERE

cramenta administraverint; 2' docet insantes credere fide Ecclesiae lib. 6. contr. Iulian. 3' Hinc Apostolus i. Cor. 10, l. Seqq. loquens de Hebraeis, quibus non prosuit spiritalis esca ob ipsorum delicta, pares nobiscum facit in participatione saeramentorum , quatenus nec uobis ob delicta prosunt: Patres nostri, Scribit, eandem inobiscum escam spiritalem manducaverunt; paria igitur praedicat utriusque foederis sacramenta. 4' Hoc ipsum conceptis verbis docuit Augustinus Tract. l. in Ioan. 5' Id ipsum senserunt ceteri patres , qui sacramenta vocant signa , sigilla , symbola , pignora , adeptae scilicet per fidem gratiae. Ergo. 53. Besp. Λd i , D. Virtute propria , eo modo quo eum dant Pater et Filius , C. uti causa ministerialis N. 54. Ad 2 , D. Ut haptigentur , c. ut ea side justificentur sine haptismo N. Insantibus enim ex eodem s. D ctore De peccavi. merit. Iib. l. c. 27. n. 40. Credere est baptizari , non credere autem est non baptizari.

55. Ad 3 , D. 4rgumentum instituendo a minori ad majus, C. argumento a simili N. Vis argumenti ab Ap stolo instituti haec est: si illi, qui male signis et si mris usi sunt, perierunt, multo magis peribunt , qui re et s-gurato abutuntur. Subdit enim ibid. Apostolus : Omnia in

Muris conlinyebant illis. Eandem igitur escam spiritalem manducaverunt inter se, non nobiscum. 56. 4d 4 , D. Quoad significationem , C. quoad rem significatam R. Ε rr. proinde in Ps. 73. n. 2. scribit Λ gustinus : Νaeramenta Novi Testamenti dant salutem, saer menta Veteris Testa menti promiserunt Salvator . 57. Ad 5 , D. Vocarunt patres sacramenta Signa Pr clica , C speculativa N. Sic etiam appellarunt sigilla, pignora etc. gratiae adeptae per sacramenta, C. per sdem A. 58. Inst. i' Saltem formula ea opere operato barbara est; 2' ac pium motum seu dispositionem a RuScipiente Sacramenta excludit. Ergo. 59. Besp. Ad i , D. 4pta tamen ad haereticorum effugium praeeludendum, C. in sc Tr. Parum refert utrum Disiti so by Cooste

403쪽

CAP. II. DE SACB MENTORUM NOVAE LEGIa Wc. 401

clavis aurea sit vel serrea, dummodo ad aperiendum idonea sit. Aptissima porro est ea formula ad haereticorum cre res profligandos , quamvis minus latine exprema. 60. Ad 2 , N. Haec enim est structa in Ecclesiam calumnia, quam amovent vel ipsi prudentiores protestantes Fabricius , Grotius, Leibniigius , aliique. Sic inter ceteros scribit Leiunitius in Systemale theologieo : Interim ut gratia

Iacramentis suseipiatur , animam suscipientia bene constitutam Me necesse est, ne obeae ponatur ἰ et ita aliquod Opus Uerantis hoc est, status suscipientis eat requisitum Operis Ueriai.

In tribus saeramentis , Baptismo scilicet, Constrinatione et ordine imprimitur eharacter in a rima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile , unde ea iterari non

possunt

6 l. Et haec propositio de fide est ex can. s. eone. Tridentini: Si quis diserit, in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Consrmiatione, et ordine , non imprimi characterem in anima , hoc est stynum quoddam spirituale et indelebile,

unue ea iterari non possunt; anathema sit.

62. Quamvis doctrina haec in Scripturis satis aperte tradatur , firmitatem tamen suam ex constanti traditione et Ecclesiae sensu praecipue obtinet. 63. Sane Apostolus 2. Cor. l , 22. Qui unxit nos Deus, inquit, qui et signavit nos, et iledit pignus Spiritus in eomilibus nostris; et clarius juxta gr. textum : Unxit nos , qui eι obsignans nos, dedit pignus etc. In Epist. vero ad Ephes. l,l3. scribit: In quo verbo veritatis et eredentes signati estis Spiritu promissionis Sanelo; et ib. 4, 30. eos hortatur, ne velint eoiaristare Spiritum Sanetum Dei, in quo, inquit, 3ionati estis in diem redemptionis. Cum vero distinguat Apostolus unctionem ab obsignatione , non obscure baptismi et confirmationis sigillum seu characterem denotat. 64. Quaproptor patres allegata verba constanter de Diuitia le

404쪽

404 TRACTATDR I3E EACRAMENTIS IN GENERE

sigillo sive charactere , qui per ea sacramenta imprimitur intellexere. Alii enim docent per baptismum imprimi sim

lum sanetum , indelebile , ut Chrysostomus Hom. l. in D. ad Ephra. n. 2. , Cyrillus Hieros. Catera. 3. n. 3. Basilius Hom. 3. in s. baptism. n. 5. , Epiphanius meres. 5. n. 6. Gregorius Nagian. orari. 40. n. 4. et Gregorius Nyss. Orat.

De poenitent. Mus porro Obsignationis exempla petunt vel a nota , qua Hebraeorum domus in Aegypto insignitae sunt; vel a circumcisione, qua Hebraei a reliquis populis diseriminabantur; vel denique a militari tessera. Alii voeant fiagna lum spiritale, ut 8. Ambrosius De Spirit. S. lib. i. c. 6. n. 78. filii conceptis Verbis characteris nomen usurpant ut s. Augustinus, qui Trael. 6. in Dan. n. 16. inter cetera scribit : Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur; character est Restis mei; non ero sacrilegus; eorrigo desert

rem , non immuto characterem.

65. Λtque exinde factum est, ut tria haec sacramenta in Ecclesia numquam rei terarentur, quamvis ab haereticis et schismaticis collata, aut a peccatoribus indigne suscepta.

DIFFICULTATES

66. I. Obj. D Scripturae in allegatis textibus de interiori tantum Spiritus Sancti gratia loquuntur. 2' Patres doctrinam de charactere ad mentem catholicorum penitus ignorarunt. Augustinus autem nomine characteris, ut patet ex ejus Sem. ad plebem Ecclesiae Caesariensis n. 24 designat signaculum visibile , seu ipsam baptismi administrationem; quod elari ius patet ex iis , quae ibid. hahel: Si Donatus, ait ipse , quando seliam fecit, in nomine Donati baptiz

ret , chiaraeterem desertoris injigeret: Esto guando vocarem ad unitatem, si invenirem desertoris characterem , eate Mnarem , delerem , abolerem , abjicerem. Iam vero character

qui exterminari et aboleri potest non est nisi exterior et visibilis. 3' Ex scholasticis alii prorsus de charactere gilii runt , ut Magister sententiarum ; alii eum ens rationis nuneuparuul ut Durandus ; alii ex sola Ecclesiae auctoritate Diuitiam by Cooste

405쪽

eum se admittere professi sunt, ut Scotus , et Crietanus ;qui addit, eam de charactere doctrinam non valde anti quam esse. 4' Innocentius ΙΙΙ. revera primus ejusdem auctor fuit. 5' Proinde plures patres Tridenties voluerunt articu-Ivm de charactere probabiliter tantum adstrui, nec nisi agente Seripando, do fide declaratus est. Ergo. 67. Besp. Ad i , D. Etiam , D. ad exclusiouem cli racteris , adhibita patrum expositione, N. Siquidem patres Omnes , qui characterem adstruxerunt, illis testimoniis biblicis innituntur. 68. Ad 2 , F. Ut eonstat ex adductis probationibus. Sive Augustinum, sive patres reliquos , characteris nomine signaculum visibile aut Mei professionem minime signisse se, patet tum ex eo , quod antithesim instituerint inter circumcisiouem et baptismi characterem, quod illa in corpore ,

hic vero in anima imprimatur tum etiam ex eo, quod expresse Signaculum vocent spiritale et invisibile. 69. Dum igitur s. Augustinus in Objecto sermone ipsum baptismum, seu etiam iuvocationem M. Trinitatis , charaeterem vocat, ideo est, quia sumit causam pro essectu; alioquiu cum invocatio transiens sit, amittaturque interdum fides, nullus subsilateret character ; at Vero ex s. Doctore character numquam deletur sive in apostatis sive in haereticis et praemiserat enim ibid. In errante et deserente milite crimen est desertoris , character autem non est desertoris sed imperatoris. 70. Quum Vero se delere , Molere etc. characterem

affirmat, figurate loquitur ad signiscandum nullum lare baptismum in nomine Donati collatum , adeoque et cha racterem , qui una cum gratia nonnisi Deo tribui potest. 71. Λd 3 , Resp. Petrum Lombardum seu Magistrum Sententiarum p. 4. dist. 8. jam implicite doctrinam de charactere tradidisse , dum scripsit tria illa sacramenta qua m consecratione dari ; deinde vero ibid. dist. 23. expresse nominare e raeterem spiritualem ordinis.

72. Durandus vero , supposita characteris existentia , Duiligod by Cooste

406쪽

in ejus inquirit essentiam , et autumat eum nihil praese-serre reale , sed unice rationis relationem. 73. Eadem ratione se gessit Scotus , dum censuit characterem in quadam reali relatione consistere extrinseca animae superveniente Veluti sacramenti essectu. Dum vero profitetur se characterem admittere ob Ecclesiae auctoritatem , loquitur de Ecclesia ut fidei regula proxima , quae in revelatione divina fundatur. 74. C etanus errore facti deceptus est, dum putavit

rebaptigantium ortam controversiam ex eo suisse , quod nondum constituta fuerit de charactere doctrina. In hoc vero allucinatus est, cum quaestio fuerit de valore baptismi ab haereticis aut peccatorihus collati. Semel enim rite administratum inamissibilem esse vel ipsi adversarii ultro salebantur, ac propterea a rebaptizantium nomine abhorrebant. 75. Ad 4 , D. Iuxta Chemnitium sive per crassam ignorationem antiquitatis, sive per insignem malitiam , c. juxta rei veritatem F. Siquidem integros pene tractatus ante Innocentium III. de charactere scripserant Petrus Pictaviem sis , Gratianus aliique. 76. Ad 5 , D. Id est nonnulli in congregationis,uAPraeparatoriis , nec re satis discussa , c. plures et in ipso concilio F. Hic mos discutiendi articulos antequam definirentur in omni hiis conciliis superioribus viguit, ae in ipso concilio Hierosolymitano. 77. II. Obj. i' Si quaeritur a scholasticis cur tria illa sacramenta iterari non possint, reponunt, quia imprimunt characterem ; si quaeratur cur imprimant ch*racterem, respondent , quia iterari non possunt, quae Aera est circolatio. 2' Ideo juxta alios eharacter his sacramentis imprimitur , quia quadam eonseeratione dantur , ast per omnia

sacramenta nos Deo mancipamur et consecramur. 3' Ιntelligi domum nequit quomodo signum illudque spiri uale et invisibile in anima item spirituali et invisibili imprimi

407쪽

CAP. II. DE SACRANE TORUM NOVAE LEGIs mc. 407

staret, C. si de utroque constet N. Cum proinde divinitus revelatum sit illa gaeramenta iterari non posse, atque imprimere characterem indelebilem , perinde est sive probare effectum per causam , sive causam per essectum. 79. Ad 2 , D. Consecramur Deo etiam per alia Racramenta , at diversa ratione ab ea qua fiat in tribus his Sacramentis , C. eadem ratione re. Nam per baptismum in perpetuum Christi familiae , per confirmationem ejus militiae , per ordinem ejus ministerio addicimur. Per haec insuper sacramenta potestatem acquirimus aliquid recipiendi vel tradendi aliis , quod pertinet ad divinum cultum , sectas ac in ceteris fiat sacramentis. 80. Ad a , D. Prout ab adversariis character confingitur , c. prout in se est F. Porro juxta s. Thomam, character habet rationem AIGNI per comparationem ad Sacramentum sensibile , a quo imprimitur ; sed secundum se habeι r tionem PRINCIPII. Nonnulli scholastici censueru ut eum non habere nisi rationem relationis. Concipi etiam potest per modum permanentis cujusdam in aninia modificationis, aut

etiam permanentis qualitatis , ut vel ipse Lethni latus in

System. theologico exponit, cujus exempla suppetunt etiam

in jure civili.

CAPUT III.

81. Novatores sec. XVI. ex principio, quod sacramenta ad solam fidem excitandam instituta fuerint , duo corollaria deduxerunt; i' a quoeumque, atque a diabolo ipso juxta Lutherum, sacramenta valide administrari; T valida pariter esse, licet sine intentione , imo mimice et irrisorie administrentur. 82. Donatistae , quibuscum postea , nempe Sec. XII. Waldenses et albigenses , Aec. XIV Wielemiae et humilae eonvenerunt, ex contrario principio intulerunt nulla aeirrita esse sacramenta a publicis peccatoribus, ac in genere Diuitiam by Cooste

408쪽

ali improbis ministris collata, multo vero magis ab haereti eis. Donalistis quoad baptismum haereticorum, quam is ex diverso principio praeiverant non pauci Africani et Asi lici episcopi, sec. Ecclesiae III. Hi omnes , qui haptiratos sive ab haereticis sive ab improbis ministris iterum tingebant , eommuni rebaptizantium nomine donati sunt, licet ut diximus, ipsi ab hac appellatione ut injuriosa abhorrerent.

83. De priori protestantium errore agemus eum de sacramentis singillatim sermo erit; posteriorem una cum errore Africanorum , donatistarum, ceterorumque , qui eos secuti sunt, hic adorimur. Tribus propositionibus rem totam complectimur. In prima valorem sacramentorum Vindicamus praecipue vero baptismi ab haereticis administrati; in altera eorumdem valorem , quae collata fuerint a ministris improbis ; in tertia demum necessitatem intentionis ad validam sacramentorum administrationem propugnam

In saeramentorum ministro ad valide conferenda sacramenta non est necessaria sules; adeoque validus est baptismus ab haereticis rite collatus

84. De fide quoad baptismum propositio est ex can. 4. De bapt. conc. Τridentini ita se habente : Si quis diserit , baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris, et Filii et Spiritus Saneli, cum intentione faciendi, quod faciι

Ecclesia, non esse verum baptismum ; anathema sit. Ob paritatem rationis quod heic dicitur de baptismo , de sacramentis reliquis intelligi debet i si poenitentiam excipias ex desectu jurisdietionis , qua carent haeretici ; ex defectu

tamen expressae definitionis doctriua , quae cetera assicit sacramenta, fidei tantum proxima est, ac unanimi, a Pluribus saltem seculi g, consensione admissa. Quae proinde

de valore baptismi statuimus , dicta de ceteris intelligi debent ob analogiam; ideo vero de valore haptismi ab ha reticis collati peculiariter agimus, quia acrior de ipso viguit

409쪽

contentio , nec revocatus in quaestionem fuit valor ceterorum sacramentorum, quae fuerint ab haereticis administrata, nisi uti corollarium quod ex priori illa controversia deducebatur. 85. Occasio agitatae tanta vehementia controversiae,

de valore baptismi haereticorum, extitit Agrippinus Carthaginiensis sec. fere ΙΙΙ. episcopus , qui omnium primus ti elos ab haereticis iterum baptiravit. Hanc consuetudinem s. cyprianus Agrippini successor retinuit, et coacto Carthagine concilio eandem praxim decreto sancivit. Hujus synodi acta s. Stephanus Rom. Ponti sex improbavit reseribens: N

hil innovetur, nisi, quod traditum est, vi manus imponatur ad poenitentiam. Cyprianus Stephani decreto non acquievit, imo numerosiore accito concilio ex Africa pene universa, sententiam suam confirmavit. Deservescentibus demum studiis , praevaluit Stephani decretum in Oriente non minusquam in Africa, donec Omnis contentio sublata est. 86. Verbo autem Dei tradito , constantique Ecclesiae praxi, inniti assertam propositionem facile evincimus. Siquidem hujus traditionis ac praxis testis inprimis est R. Si phanus in suo Decreto, ex quo constat haereticos non it rato baptismo , sed sola manuum impositione in Ecclesiam

fuisse cooptatos ; testis praeterea est antiquissimus monymus scriptor Me. ΙΙΙ. in lib. De rebaptismale ad calcem opp. s. cypriani; testis est 3. Augustinus , qui avitam comu tudinem recipiendi haereticos sola manuum impositione testatur ex Apostolorum traditione derivatam esse ; idque

eonfirmat in lib. 2. De baptismo c. 7. n. l2. ex coulamione ipsi met Cypriani asserentis : Hanc saluberrimam consuet dinem per Agrippinum praedecessorem suum quasi coepisse corristi; sed verius corrumpi; testis est Vincentius Lirinensis, qui in Commonitorio c. 6. Scribere non dubitavit: gyrippi

nua Carthaginiensis episcopus , primus omn/um mortalium contra divinum em , contra universalis Ecclesiue restulam , contra sensum omnium sacerdotum, contra morem atque institula majorum , rebaptizandum esse censebat. Eadem testantur

410쪽

m. Hieronymus, Syricius ac Innocentius, nec non concilium plenarium cujus meminit s. Augustinus De baptismo lib. l. cap. 7. n. s. Seu Nicaenum Ι. ut plerique censent, quod can. 8. constituit novalianos a Schismate revertentes sola manuum impositione esse recipiendos.

87. Verum , quod praecipuum est, ejusdem traditionis ac praxis se testes exhibuerunt vel ipsi rebaptigantes, qui

consuetudinem a Stephano assertam admittebant, eamque solis ratiociniis cavillationibusque evertere satagebant.

DIFFICULTAT

88. I. Obj. Scripturae valori baptismatis haereticorum adversantur; etenim l' Apostolus Ephes. 4, 5. scribit: Unus Dominus, una siles , unum baptisma ; haeretici igitur qui fide carent, carent et haptismo. T Ecclesia reipsa Cant. 4 ,12. dicitur hortus conclusus, sona signatus, putem aquarum

viventium: ergo haeretici extra Ecclesiam constituti nec in hortum illum ingredi ut fructus inde colligant, nec fontem aut puteum illum , unde aquas hauriant, accedere V Ient. 3' Ex Apostolo item ad Galat. 3, 27. Christum induunt, qui in Christo baptisantur; Christum porro induere nequeunt qui in haeresi tinguntur. 4' Filii praeterea Dei nonnisi a vera Christi Ecclesia ejus sponsa gigni possunt.

5' Hinc 2. Petr. 3, 20. Ecclesia arcae comparatur , in gua pauci , id est, octo animae salvas faetae sunt per aquam. Quod et vos nune similis formae salvos facit baptisma. Ergo

extra hanc arcam baptietati diluvio peribunt. 89. Resp. R. A. Ad i prob. D. Unum baptisma a Christo institutum sive intra sive extra Ecclesiam collatum, C. in sola collatum Ecclesia N. Sic etiam : una est scles Obj ctiva seu a Deo revelata , C. subjectiva N. Significat igitur objectis verbis Λpostolus, nonnisi unum suisse a Christo institutum baptisma a quocumque demum conseratur; nonnisi unam sidem esse, quae a Deo objective revelata sit, quamque omnes prosteri tenentur; prout unus egi omnium

Dominus. Disitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION