장음표시 사용
211쪽
A tur ad recolendam PII V. Pontificis memoriam. Plenae ubique viae comfluentium , plenum basilicae atrium , completa aedes Ipsa precantium multitudine. Nemo autem erat, quin Praesepis in sacellum ingredi contenderet, ubi supplex oraret. Postridie vero eius ὀiei in eodem templo magna caeremonia Milla pro anima Pontificis ab Antonio Cardinali C, rati celebrata est. cui Sixtus ipse una cum Cardinalibus numero quadraginta quattuor interfuit. Qua re persecta, Antonius Buccapadultus, vir egregie doestus, grauem orationem habuit, & rei, de qua agebatur, pla
Statuerat olim PIU S, uti dicemus, corpus suum post obitum ad Boschense coenobium asportari. Sed cum annis quindecim, & amplius B id numquam curatum esset, factum plane videtur non sine diuino consilio , ut tanti Pontificis memoriam,& osti, non Boschum oppidum, non Alexandria in Cisalpinis, non alius denique quamuis celeberrimus in orbe locus exciperet, aut conseruaret; nisi una Roma: atque ibi praecipue in basilica S. Mariae Maioris,& in sacello sacratissimis Christi Dei, ae Domini nostri Natalitijs incunabulis consecrato. Ut videlicet inde , velut e frequentissimo terrarum orbis theatro, pontificalium eius virtutum exempla spectatissama,tum ad Dei gloriam praedicandam, tum etiaad praeclara qu*q.edenda facinora posterorum animos excitarent, atque omnium gentium mentes ad colendam virtutem erudirent. Et qui Beati silmae Virginis Dei Matris in omni vita fuit cultor egregius, is non nisi C in eius lem Virginis aede, Urbanarum omnium ei dicatarum longe augustissima, post obitum conquiesceret. Et qui pro singulari sua modestia qualecumq.sibi sepulchrum elegerat, ad humile quidem Saluatoris Pr sepium, tamquam ad omnis humilitatis fontem , pro suo desiderio; at monumento pro virtutibus suis ornatissimo conderetur. Ac demum qui pij,gratissimiq. animi significatione,Pauli Quarti Pont. Max.de se irso bene meriti olla honorifice transferri, honestissimoq. loco, uti scribemus , reponi curauerat, eum Sixtus Quintus summus Ponti quem PIVS primo S. Agathae Episcopum,deinde Cardinale a se creatum perpetuo complexus erat, pari grati animi studio, nec dissimili pietatis of cio,cximia magnificetia translatum in sepulchrum daret decetissimum. D Hae videlicet, praeter alias, fuere caussae, quae ad celeberrimam hanc curandam translationem Sixtum Pontificem impulerunt.
212쪽
Pietas eius, atque religio. Cap. I.
A CTE NUS PII Pontificis res domi, serisq.
gestas , atque omnem eius vitae cursum , quoad eius fieri potuit, ordine commemorauimus. dehinc praecipua quaedam de ipsius virtutibus, ac moribus& alia, quae in hunc locum cadunt, quo magis in promptu sint, singillatim enarrabimus. Vt igitur quae potiora sunt, prius etiam exsequamur, de irsiis religione,pietatisq. studio prius agendum videtur. Enimuero cum ceterarum virtutum omnium, quς summum decent Hierarcham, tum C in primis egregia in Deum pietatis laude PI U S excelluit. Rem diutinam quotidie, si posset, facere, vel, si per valetudinem non posset , i cientibus intereste, numquam intermisit. Vt propterea nI , ac prudentes viri dicerent, minime fieri posse, ut is quicquam consili j caperet nisi utile, ac Rei p. salutare, qui nullum diem sere praetermitteret, qu non hospitem, de tamquam sui consilii auctorem Deum reciperet. Eius vero cogitationes ita perpetuo ferebantur in Deum, ut rebus omnibus diuinum honorem eius, dc gloriam anteserret; cuperetq. nihil magis, quam ut ad sanctissimam illius se voluntatem prorsus conformaret. cuius quidem rei cum alia multa,eaq. longe maiora, argumento sunt, tum quo utebatur,diplomatum signum : in quo veluti tibi proprium inseribi Diussit pham illud Regij vatis optatum ita Dominu precantis. Utinam aer gantur viae meae ad custoHendas iustificationer tuas. Quos vero Christus Dominus noster acerbissimos pro nobis pertulit cruciatus, iugi pene memoria pie recolebat.ob Hq. iplius Saluatoris de Cruce pendentis effigiem cora habere consueuerat; Apostolicis histe verbis inseriptis: inbsit mihi et Nara, visi in fruce Domini 'Nostri lesu Christi. Atque hinc vlus obtinuit, ut imaginem eiusmodi ob oculos habens depingi lateat. Erat porro vehementer assiduus in studio sacrae precationis: quod sane cum ceteris
213쪽
A omnibus, tum praecipue Pontificibus singulari dicebat esse presidio. Ac
propterea ante sucem in ea exercitatione, statis Sacerdotum precibus recitatis , ita defixus immorari consueuerat, ut ad se interpellandum accedentes , nisi vestis tractu sibi restitutus, aliquando vix exaudiret; indeque recedens in diuina raptus tapenumero videretur esse, neque percunctantibus ad rem fatis respondere.quod quidem certo effervescentis in Deum charitatis, animi q. diuina patientis erat indicio. Dum autem in Turcas faciendi publici foederis, de quo supra dictu in est, urgeret difficultas,
singulis noctibus in preces estusius diu vigilabat. Ac memor,olim Moy- Exod. insem diuinum hominem, contra Amalechitas non tam depugnando, quam deprecando victorem euasisse, Lederatorum classibus contra Tur-B cas bellum gerentibus, in primis vero tum, cum debellatum est, ieiuni js, vigilijs, lacrymis, & orationibus se se continenter amictans, diuinis nempe magis, quam humanis fretus opibus, victoriam a Deo deposcebat; eamq. sibi diuinitus enunciatam, ut ante retulimus, & multis praedixit, &summo Christianae rei p. beneficio meruit obtinere. quod una omnium voce comprobatum elle meminimus. extantq. huius rei praeclara, & illustria de Regum, & aliorum grauissimorum hominum, atque adeo ipsorum Christiani nominis holitum testimonia. Et quidem Turcarum Tyrannus Soli manus, bellicis victorijs horribilem in modum elatus,cum in Pannonia inferiori Sigetum obsideret, non Christianorum arma, non copias innumerabiles, non bellicosissimos exercitus sed PomC tificis P II alliduae precationis tela, quibus superari se posse sentiebat,
pertimescere te fitebatur. Nec inanis eius timor sitit:cum in ipsa oblidione, ut ostendimus, interierit. Idem porro filium eius Selymum, sia ad Echinadas amissa classe, idem alios Turcarum duces, ac milites dicere solitos ante memorauimus. Ceterum hanc ipsam orandi rationem grauioribus in rebus conficiendis perpetuo PI U S seruauit. Licinias praeterea, statasq. preces in Apostolico Palatio coram se, nisi grauiter impediretur, ac tota praesente familia, vespertinis horis, quotidie pie recitari voluit. Nec interim tamen quicquam de ijs, quae ad ossicium pertinerent suum , praetermittebat . Cogitabat enim Pontificis munus esse praecipuam,pro delictis, ac necessitatibus populi apud Deum intercedere : & propterea familiarem, & gratum se oportere osse ei, apud quem intercessor esset constitutus. Itaque ad miscenda cum Deo colloquia a negotiis recurrebat idemtidem; exemplo Moysis crebro tabernaculum β 43μ intrantis, & exeuntis; ut intus a Deo disceret,quae foris populum edoceret; & qui intus contemplatione rapiebatur in Deum, seris hominum Onera portans omnium saluti consideret. Dicere vero solebat, se ad im-tositum sibi onus egregie siustinendum, sanctarum precum subsidio ve- ementer indigere. ac propterea & publice, & sacris in coenobijs, &item a priuatis hominibus assidue pro se, req. Christiana publica Deo sup Diqitigod by Corale
214쪽
supplicandum curabat. Beatissimae Virgini Dei Matri ita se deuouerar, Anullum ut ageret diem, quo , Vel dum summus esset Pontifex, tanta'. rebus occupatus, sacri, quod vocant, Rosarii precationem non adhiberet . Quem quidem precandi ritum alijs praeterea multis, ut diximus, Apostolicae indulgentiae donis cumulauit. Sed pro mortuis etiam,quod
sibi magnis in periculis aliquando praesidio suisse testabatur, pie, ritet
precari quotidie consueuerat . Sacras autem reliquias mirifice coluit,
ea . plurimas collegit, & honorifice condi curauit. Atque ad se
crosanctam cum ipsarum reliquiarum , tum vero etiam sacrorum locorum venerationem , & cultum pie retinendum , ludorum consuetudinem sustulit, quae in suburbana regione genialibus diebus sub initia Quadragesimalis ieiuni j antea vigebat . Nullam enim ibi Besse vel minimam soli partem, quae sacro martyrum sanguine non esset imbuta, & consecrata. Quare ludos eiusmodi cum, ut cupiebat, ubique gentium omnino tollere non posset, eos valde repressit; ad viamq. Flaminiam rei jci iussit, ubi cos Paulus Secundus Pont. olim edi permiserat. Quo quidem tempore, ut alias saepius, praecipuas septem Vrbis basilicas, tota sua comite familia, quotannis de more PIVS obibat, maiorem itineris partem pedibus incedens. Nam Operaepretium csse , quibus diebus hominu peccatis, mundani'. corruptelis ira Dei magis, ac magis irritaretur, his diebus boni quicquam agere, quo posset oisenia Matellas diuina mortalibus conciliari. Sacro Quadragesimae tempore, licet senex, de imbecillis esset, magni'. laboribus fractus, & summis Crerum curis semper occupatus, non solum abstinebat a cibis per eos dies interdictis; sed quotidiano se quoque ieiunio macerabat. Quod per Dominicum Aduentum quotidie, dc alijs etiam statis ieiuniorum diebus tam exacte in omni vita seruauit, ut nulla corporis infirmitate, vel ingrauescentis aetatis deflexu, sacris legibus solutum se esse voluerit. quin etiam in grauioribus Ecclesiae necessitatibus . & publicis aerumnis grauiore se quoque affictabat abstinentia, ut offensum Deum hominibus placaret.Ceterum alijs te miraribus eam sibi pi salutarisq temperantiae legem indixerat, ut ab ea recedere nullo pacto vellet. cu tribus tantum heta domadae diebus edere carnes, seu degustare potius ab ineunte aetate con' sueuisset, ijs, qui ciborum eius cura gerebant, mandauerat, ne per alios Ddies carnium quicquam in cibos unquam admiscerent. Sub mortem tamen grauiter aegrotanti contusas carnes contritis amigdalis commixtas
die quodam ex his,quibus ita se abstinere vltro consueuerat,eius admin, stri clam ipso sumendas praebuerunt. Sed nec pietatem necessita incere, nec palatum fallere pia potuit astutia.nam ut ori cibum admouit, - nignam ministrorum artem odoratus, gustare noluit , expostulans, qui vellent, ob duos breues vitae dies ipsum ab custodita per annos sexaginta vivendi lege reuocare. Inter haec Franciscus Rain olus, eius serculorum
215쪽
A magister, qui diu postea ob eximiam eius probitatem , & merita factus fuit Episcopus Cordubensis, pium dolum aperte consessus , veniamq. precatus obtinuit. suam exculans fidem , quippe qui titutis caussa, re ipsa potius, quam verbis gustatum elist, non mentem fallere voluisset. haud ignarus, eum ab omni vel leuissimo mendacio, uti dicemus, plurimum abhorrere. Saepe admonitus,caueret sibi: ne hisce periculis vitam obi jc rei suam; acceptius namque Deo, meliusq. Ecclesiae suturum, sit se ad diuturnam ipsitus gubernationem, quam maxime posset, conseruaret; cum Apostolo respodere consueuerat: Omnia possum in eo, qu me confortat: PHI . .& qui mihi in hanc usque diem vires dedit, is in posterum pro sua clementia corroborabit.
B Ceterum in Apostolico palatio per eosdem Quadragesimae,&Aduentus dies, sacram saepius haberi concionem volebat. cui & ipsemet, &Cardinales, & eorum familiares intererant. Quin etiam praesidiarios
milites Helvetios nolebat Germanica concione carere . Atque Ut omnium mentes ad Deum rite colendum, ac suam quemq. si lutem procurandam excitaret, precatorias coronas, piaculares calculos, aereas tum cruces, tu Sanctoru imagines,ac cereas Agni cςlestis esegies,res ad auge. dam piorum religionem in primis accommodatas, plurimas varijs tem- ribus rite consecrauit. Quae res tanta pietate, ac veneratione excipi antur ab omnibus, quantam ex omni memoria recordari nemo potest.
Nam etsi titutarem illam vim rebus eiusmodi diuinitus adiunctam a P5.tificia potestate proficisci non ignorabant,tamen propter simν larem huius Pontificis sanctitatem nescio quo modo ad hasce res ab ipse potius. quam a ceteris Poncificibusconsecratas in dies magis,ac magis assici, ijsq. munitos se in periculis tutiores sere existimare,iam per annos serme XL. cum soris, tum in Urbe conspicimus. in quo vel ij, in quos ipse aliquando animaduerterat,admirabile studium pietatis in illum ostenderunt. Verum neque ijs religionis instrumentis, siue etiam Pontificis sinctitati diuinae virtutis defuit testimonium. nam cum tumescentem in Tiberim, ex alueoq. summo Populi Romani cum terrore,pariq. periculo dequentem,unus ex cereis illis orbiculis iubente PIO, proiectus fuisset,confestim impetus aquae resedit .
Qua occasione pium sacrorum nummisimatumvstim induxerit. Cap. II.
ED quoniam sacrarum ex aere imaginum paulo ante sectamentio est, quarum pium usum ipse primus vel induxit, vel certe plurimum excitauit, qua id occasione factum, hoe loco memorandum videtur. Margarita Austriaca , Pa
216쪽
inae, Placentiaeq. Principe , Belgium pro Rege Catholico Philippo, Aut ante os landimus, gubernate, rebelles quidam haerctici ibi tumultuantes ei supplicum libellum iniqua,& impia pollulata continentem obtulerunt . Id vero illam aegre ferentem viatis ex primarijs eius consiliarijs, virpius consitabatur: nihili hoc esse faciendum. qui enim libellum obtuliLsent, fere omnes Geux esse . quae vox Gallica Latine mendicos, nebulonesue significans, in vulgus protinus diffiisa perduellibus illis Geux indidit cognomentum. appellationis ignominiam illi quidem primum disis nutare , seq. non rebelles, sed Regi suo fideles in specie profiteri; a
que eius in gratiam Geuseos, id est abiectos, ac mendicos nuncupari, quasi gloi iae ducere. Mox aereum, siue plumbeum nummisma sibi fundi curauere: cuius in altera facie Regis effigies erat expressa, ipsorum ma- Bnibus in sdem iunctis, initae inter se conspirationis argumentum : his verbis Gallice circumfusis: Regi fideles usquequaq. Ex altera vero parte mendicantis hominis speciem, bulgasq. vel sacculos a tergo gestantis expressier.uit,adicctis verbis: Regi fideles usque ad bulgas. His ergo .mulacris collo appensis, vestibus cinerici j coloris induti procedebant. Illarum inde gentium Catholici homines, ut certo religionis symbolo ab haereticis dignoscerentur, meas, vel argenteas Zc ipsi imagines de collo pendentes, quarum ex altera facie Christi Saluatoris caput, in altera vero Dei parae Virginis, pueriq. IESU Matris in gremio sedentis effigies erat impressa, publice circumferebant. His de rebus PIVS ab ipsa Margarita certior factus, Catholicorum pietatem commendauit, eas eL Cfigies rite benedixit, de consecrauit; atque illas pie gestantibus , vel inspicientibus, Deum q. precantibus sacra Apostolicae indulgentiae praemia concessit. Quae religio proinde sic increbuit, ut sere omnes Catholicam fidem ubique gentium profitentes, diuinis hisce vel muneribus ornari, vel praesidijs communiri pie contenderint. Itaque cum ab ipse PIO , tum ab alijs Pontificibus eius succelloribus eiul modi imagines, de cruces multiplici seu materia, seu Arma conflatas, de precationum coronas, de piaculares globulos, ic alia id genus pietatis monumenta populis, Principibus, Regibus, dc sacrorum Antistitibus efflagitantibus, tam liberali religione consecrari, tam amplisq. indulgentiae
donis cumulari videbamus, ut ne specie boni quid irreperet mali, quod Diam pastim fieri solebat, CLEMENS VIII. Pontisex Max. pro summa auctoritate , singulari q. sapientia sua rem certis legibus coercendam , ac temperandam,edito super id decreto,existimauerit. Non
217쪽
Non pauci impuri Christiani, Iudaei,&haeretici, PII religione excitati ad Chri
A porro , de qua dicebamus, tam egregia Pontificis religione, & magna Dei in illo comperta virtute,omnium animi ad omnia studia pietatis miri. rilice videbantur incendi. Ac mirum erat, quanto
eum amore, obseruantia, ac veneratione omnes
ordines piosequerentur. Mira quotidie fiebat mulutorum impura: vitae commutatio. neque id rasurpliciorum metu , quam eius exemplo virtutis, & firma quadam opini
nione sanctitatis. Hinc quam plurimi Iudaei,non Vrbani modo, sed prouinciales , & externi IE S V Christo nomen dederunt: & in ijs ditissimus, ac doctis limus quis Ex Vrbanis autem celebris in primis, & insignis fuit convcrsio Eliae Carcosiij,& doctrina, &diuitijs inter suos facile principis, qui per id temporis Synagogae praepositus erat. Hunc Pontifex cum adhuc ellet Cardinalis,multis idemti dein stimulis ad Christianam fidem amplectendam incitauerat.Quod ille facere recusans, per iocum respon-C dere solebat: Tum Christi sacra suscipiam, cum Fr. Michael summum inierit Pontificatum . Id porro cum euenisset, Elias . de collata dignitate ad Pontifice gratulans adivisi et,eu denuo PIUS est aggressus; in m moriam'. illi reuocauit, quod esset pollicitus, se baptismo expiatum iri, via ipse Pontifex Max. renunciatus esset. En,inquit, sum Pontifex summus, Dei benignitate, quod Briasiis tu numquam futurum credidisti. praesta datam fidem. limul Deum pro illo, ut ante, precatus, salutem eius Iliorum precibus commendandam curauit. Discellit Hebraeus, sed pauo polt diuina gratia permotus ad Pontificem redij si & velle se una cumitibus filijs suis, ac nepote fieri Christianu pro sessus est.Qua re u . adeo
Pontifex laetatus est, ut vocatum ad se hominem, Deo Domino gratias D agens amicissime coplecteretur. Mox eos omnes Christino doestrina imbutos manu sua baptizauit,mira populi celebritate, atque omnium gratulatione. inde neophytos ipsos multis beneficijs,ac donis exornauit. Ellam, qui mutato nomine Michael est appellatus,vna cum filijs in Gisteriorum gentem retulit. De si ijs eius unum septimum circiter agentem annum, nouo nomine Paulum,in Collegio Germanico pie,ac liberaliter educandum curauit. Neque vero Iudaei solum , sed haeretici quoque tam sancti Pontificis pietate exciti ad sanitatem redire, veramq. religionem amplecti magna cum P1OIum exultatione coeperunt. Nam praeter ceteros
218쪽
Olicae P inceps,per idem tempus Romam prosectus,ac PII sanctitatem, Aetu . optimam administrandae Rei p. rationem demiratus, haereses,quibus erat imbutus, statim execratus est. Ipsemet enim posteaquam in Poloniam est reuerses, se ad Catholicae veritatis lucem, rectamq. salutis viam , de qua fuerat malo haereticorum dolo deductus, duce P Iosecundum Deum redijsse per litteras testabatur. sperateq. se illud ope diuina cito seturum, ut sea Ipsius opera, vel exemplo, uxor sea ad eamdem fidem perduceretur.Porro autem haereticus quidam ex Anglia, vir primarius animi gratia Romam venit, sacrosq. ritus, ac piorum caeremonias tacitus irridebat. Sed magna, quae increscebat in dies, PII religionis ac sanctitatis percitus fama, interfuit selemni , & anniuersariae sanctissimi Christi corporis supplicationi In qua singulari humilitate e re- Bueretia,aperto capite, pedibus incedes, praeter more alioru Pontificum,qui alioqui recte pro sea dignitate sella gestari coseeuere, sacrosanctum illud Sacramentum P I V S circumferebat. Tantam igitur ille religionem admiratus, ad Deum rite colendum se se conuertit. Nec multo post ad PII pedes prouolutus delictorum suorum veniam postulauit: atque illa demum Catholico ritu confessus,in sanctae Matris Ecclesiae gremium re
Pia liberalitas eius,& in egentes beneficentia. Cap. IV. G
U A N T A vero esset, & in Pauperes, & in viros de Ecclesia Dei bene meritos cnaritas eius, ac beneficentia , cum ex ijs, quae passim sepra tetigimus, tum etiam ex his, quae infra dicemus,conijci potest.
Etenim non modo tenuiores Ordinales aere suo
sustentabat ipse, necessariam q. illis comparabat supellectilem, sed insedantibus quoque Ecclesiae miniistris, ijs praecipue, qui publicis vel iudici js, vel legationibus operam darent, praeter consueta stipendia, multa largiebatur idem iidem. Egemtioribus etiam Episcopis, vel e sedibus seis Catholicae religionis tuendae Dcausta pulsis pie sebueniebat: vel qui Apostolicarum litterarum scripturam itato pretio in suae dignitatis adeptione soluere non possensidebitam pecuniam condonabat. Insigniora Vrbis pauperum hospitia, ac publica valetudinaria visebat interdum: aegrotos conseiabatur; & qui cum illis ageretur,an satis eorum tum animi, tum corporis saluti consultu esset, perhumaniter interrogabat. Ac praesertim illud, cui a Sanctospiritu cognomen est, quod omnium est maximum, aureorum nummum viginti millibus donauit. Sacra tum virorum, tum mulierum Coenobia pius ele-
219쪽
eleemosynarum auxilijs liberaliter se itentabat . Romano Clericorum Seminario sex millia tribuit aureorum. Annunciatae, ut appellant, Virginis in Urbe sodalitati praeter mille nummos aureos, quos annuos in dotem puellis in matrimonium collocandis pendebat, alia etiam quattuor millia ad earum centum nuptui tradendas adiunxit. Egenorum omnium iac miserabilium hominum tunc Romae degentium nomina censeri, certoq. libello sibi deseribi, ac quae prae dotis tenuitate nubere non poterant, puellas recognosti voluit; atque uniuersis pro cuiusq. sere necessitate prouidit Vrbanis pauperibus,vel in carcere conclusis,vel litigantibus sublidio erat: curabatq. ne Caussidici,ac Procuratores gratuit nauare grauarentur. Montium locis ingentem pecuniae B rum vim in gratiam pauperum assignauit. Cathecumenis, & Neophytis commodas aedes coemit, quibus non mediocre vectigal attribuit .
Cum enim plurimi Iudaei, eius & opera, se exemplo , ut ollendi mus, Christianam religionem sustepissent, eorum numerus usque adeo creuerat, ut iam domicilium, quod Paulus III. apud aedem S.Ioan. de Mercato in Urbe pro excipiendis, & in Catholica religione instituendis Cathecumenis, ac Neophytis erexerat, sere compleretur: parum q. inde remotum Neophytarum , ac Virginum Dominicani ordinis monasterium Beatae Mariae Annunciatae, angustum nimis redderetur. It
rue tam copiose Christi gregi in dies succrestenti cum ampliora paran a essent holpitia, templum, dc vetusta aedificia lancti Basilij, quae t C ris erant hospitij sancti Ioannis Ieroselymitani, ipsis , dc Neophytis
assignauit, ac perpetuo iure postidenda tribuit cum annuis reditibus centum aureorum . praeter alia eleemosynarum subsidia, quae passim illis benigne suppeditabat. Primo nutus Pontificatus anno, Augusto mense periculosus morbus
magnam partem Romanae ciuitatis occupauit: maxime vero eos, qui
labore, dc manu victum quaeritarent. totae ut multis locis familiae, quae erant ad quattuor millia, iacerent in lectulis grauiter laborantes. Itaque singulis aegrotis pecuniam misit, omnibus decem medicos attribuit. Io. Franciscum Gambaram Card. ac duodecim primarios viros praeposuit, qui, ut recte praestarentur omnia, curarent diligenter. lanienas etiam,&D tabernas cibarijs , & medicamentis instructas illis assignauit, dato negotio cum pijs viris, ut adessent semper aegrotantium administri; tum sacerdotibus, ut animarum saluti considentes, eos visitarent. quo qui dem pietatis in oscio cum aliorum piorum hominum, tum egregia r ligiosorum patrum Societatis Iesia cnaritas in primis enituit. At vero ut cum pauperibus commodius ageretur , rei frumentariae sepe prouidit . quae ut suppeteret asiluentius , graui Romanin pre mente penuria ex Inclementia caeli prokcta, tum ex Sicilia, nulla ρογ
220쪽
tori j Blutione , tum ex Gallia benigno Gallorum Regis concessu , S Adis Apostolicae sumptibus , nempe centum aureorum millibus, magnum in Urbem tritici numerum comportari curauit. Quo facto statuit, ut id longe viliori venderetur, quam ementi sibi constitisset. Qua de re Quaestorem aerarium ut sunt pleruq.Principu ministri priuatis dominorum suorum magis, quam publicis populorum commodis intenti in ex postulantem, atque soc detrimentum, quod sane erat haud mediocre , aegre serentem, indeque lucrum aliquod affectantem , reiecit PIU S, edicens , quod Reipublicae saluti , gaudiri. esset , id non damni, sed lucri loco ponendum : praestareq. populum rerum ad victum necellariarum copia laetantem, quam arcas otiosae pecuniae plenas intueri. Indignum enim Rege , atque eo magis summo Pontifice, B quaestuin ex omni occasione odorari, & lucellum in publico negotio
Quin etiam ut rei frumentariae copia in Urbe non deesset,pauperum necessi itatibus commodius prouideretur, nobilem Agriculturae artem in finibus ipsius Vrbis exercentes agricolas, & alios ipsi arti praesectos magnis, & amplis muneribus, ac decretis auxit, dc exornauit. Cumq. ditiores quosdam, ac praeporentes homines propria frumenta in horreis recondere, conclusaq. supprimere , dc donec pro eorum auaritia pretium adauctum conspicerent, ab omni venditione abstinere, alijsq. malis artibus ex pauperum damno lucrum affectare intelliget et, hanc ipse execrandam cupiditatem vehementer detellans , diuites insos, de C. auaros grauis limo decreto coercuit: & cohortatus est , ut Dei largitatem in te iplos agnoscentes, pauperibus benigniores in pol larum te se praeberent: ab huiusmodi q ut appellabat ipse, detestabili frumentario quael tu proritas abitinerent. memores scriptum esse r sm absconssit Ir
Pros. xi. menta maledicetur in pepulis . Se destio autem super caput mendem
tium . daque pauperum tenuitas , eo Pontifice , perpetuo fuit sustentata benigne, & optime sustulta. Neque vero in Urbanos modo, sed veluti benignissimus omnium hominum parens, in exteros etiam, Myeregrinos fuit egregie liberalis. Nam ijs, de quibus paulo ante dicebamus, visendis pauperum domicilijs, tum annuos fructiis, qui transalpinis nationibus Romam olim proficiscentibus iam attributi debe- Dbantur, dissipatos comperiit et, mediam quidem illorum partem publicis aedifici js, reliquum vero alendis adolescentibus, quos ad excolendum virtutibus ingenium ex Germania, Pannonia, Illyrico, atque ex alijs orbis terrae partibus mam euocabat, attribuit: ut optimis illi moribus , ac disciplinis instructi, uo qui'. loco, sacris muneribus obeundis, Eccles ijsq.administrandis recte praefici pollent. Accidat per idem tempus, ut nauis longa nobilis archipiratae a C