Io. Iacobi Feschii Basiliensis Dissertatio inauguralis iuridica excutiens quaestionem De factis officialium quatenus dominus teneatur Ob, und wie weit ein Herr für die Thaten seiner bey ihme in Pflichten stehenden Beammten und Bedienten zu stehen und

발행: 1746년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

61쪽

6o DE FACTIS OFFICIALI v Mcitae fuerunt: prudentiam tamen eorum quis merito deideret, quod a Consulibus spe pacis populo Romano comprohandae tam facile illudi sibi passi sint, nec exercitum apud furcas Caudinas tam diu retinuerint, donec Senatus Populusque Romanus sponsionem Consulum ratam habui siet: uel saltem, quod, cum iusiurandum quidem a Consule et Tribunis militaribus expressissent, obsides etiam sexcentos accepissent, ea lege, ut capite luerent, si pacto non staretur, idem iusiurandum, in quod duces adegerunt, a simgulis militibus non extorserint; ut si populus Romanus pacem repudiaret, ipsi ad Samnites in saltum Caudinum, unde fuerant erepti, redirent: cui conditioni perinde, ut Consul Postumius, procul dubio paruissent, uel saltem a Senatu parere coacti fuissent. Quippe in consimili causa post cladem Cannensem, cum octo millia militum Romanorum Annibal captiua teneret, e quibus decem delecti, qui, cum - iurassent se redituros, permissu Annibalis Romam missi, ut libertatem praescripto pretio redimerent; cum autem Se

natus annuere recusaret, censeretque non redimendos ca

ptiuos, atque deinceps ciuibus Romanis aut seruiendum aut moriendum esse, consules ediXerunt, milites ante diem pactum ad hostes redirent; cui edicto omnes paruerunt, praeter unum, qui ueteratoria fraude datam hosti fidem cablida interpretatione eludere tentarat, quem tamen senatus uinctum ad Annibalem misit. Liu. in calce. lib. aa. Cic. 3. dei ossis. Ex dictis intelligi potest, quid de Tremollii Ducis

1ponsione, cum Helvetiis inita, An n. Is I 3. cum Diuionem arcta obsidione cingerent, sit sentiendum; quam Ludourucus XII. Rex Galliae, licet per eam Ducatus Burgundiae praesenti uastationis et hostilis occupationis periculo esset liberatus, perinde ut Romani consulis sui Postumii, ratam habere recusauit, de qua Stettier. in Chron. Bem. lib. s. Uor 8 ius. in ciron. Fos. l. 7. eap. 1. Illud dubi0 caret, summam

potesta.

62쪽

v ATENUS DOMINUI TENEA T V R. 6l Potestatem, ut et dominum quemcunque, si sponsionem pactionemve ab ossiciali, siue ciuili, siue militari, sine mandato initam postea, siue uerbis, siue re et facto, ratam se habere demonstrauerit, ea ualide teneri: cum rati habitio, ut

et ante dicium, mandato comparetur, eaque non uerbis sinium apertis, sed factis etiam declarari, adeoque ex signis et coniecturis intelligi possit. uid. Grol. d. cap. g. s. ι quid enim interest, suffragio quis aut aperta uoce uolunta tem suam declaret, an rebus ipsis et factis. I. de quibus. 32. deleg. Denique hic praetereundum non est, quod etsi du- I9cis belli potestas, quantacunque sit, eo extendi non debeat, ut etiam pacem facere, et de belli causis transigere pol sit, nisi et hoc specialiter ei concessum sit. G t. d. e. 22. I. I. ta men breuis temporis inducias dare iis, quos obsident et oppugnant, non summis tantum, sed et minoribus ducibus et praefectis esse permissum; quae tamen alios duces, eiusdem cum iis, uel maioris potestatis non obligant. Gror .de..aa. f. δ. Quod si sp sionibus ducum nominatim ea cautio adie- 2Octa sit, ita ratum esse, si Princeps uel respublica, cuius auspiciis bellum gerunt, censuisset, quae cautio eius penexis sponsionibus frequenter adiici Met,)non secuta rati habitio. ne, Dux, qui sponsionem secit, in nihil aliud teritur, quam in quantum ex ea conuentione factus est locupletior. Grol. d. e. N. Is ra. Hucusque de pactionibus, quae'in hello in- dii iussu Summae Potestatis a Ducibus et Praesectis militiae ine.

untur. Quod si damnum ab iis, uel etiam stregariis mili. tibus citra necessitatem uel iussum domini, nullaque iusta ex eausa hosti datum sit, puta, si miles sedificia incenderit, aut agros uastauerit, tenebitur is, qui damnesm dedit, ad e . ius reparationem. Ciroi. d. l. 3. e. ιδ. s. et si quid ea ratione contra belli iura Paratum sit, eo dominus quoque obstringitur, cuius imperio is, qui damnum dat, continetur; cum culpa uacuus non sit, qui prauorum hominum opera H 3 utitur,

63쪽

6a DE PACTIS OFFICI ALI UM CET.utitur, et suae potestati subiectos, cum in officio continere debuisset, hellorum iura uiolare Patitur, qua de re cap. 3. aa explicatius dictum. Et haec quidem de illustri hae atque dissi elli materia uelut per compendium disseruisse lassiciat. Plurima, quae hic referri Potuissent, non minus eximia, sciens uolensque praeterii, ne modum exercitationibus his Academicis praescriptum eXcederem. Interim tu, L. B. siquid eorum, quae hic tractanda suscepi, minus recte expolitum minusque pro rei dignitate elaboratum uidebitur, id temporis breuitati, qua me, rebus aliis, ac imprimis cancellariae nostrae negotiis intentum, circumscriptum de . prehendi, si imputaueris, nihil praeter rei ueritatem et aequitatem te facturum confido. Pro labore hoe

ad finem producto, sit a

SEARCH

MENU NAVIGATION