Specimen experimentorum naturalium quae singulis annis in illustri Pisana Academia exhibere solet Carolus Alphonsus Guadagnius ..

발행: 1764년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 수학

31쪽

-od ( io humeros inclinet , aut pedem retro ferat, ut linea directionis E F intra basim pedum decidat. a 8. Si h umeris, & calcaneis parietemri (Tab. II. Fig. a.) adtingenS, ac pedum

tantummodo e X tremitatibus terra innixus

homo is stet, inflectere se non poterit, nisi pedem ante ferat , alias quum se inflectit, cadat necesIeell, quia tunc linea direcfionis extra basim decidit. ao. Proinde qui erectus verticale planum CD (Tab. IE. Fig. a.) capite, humero, femore, crure, ac pede adtingit, oppositum crus E elevare non potest. go. Quid Machina sit, superius dictum est. Machinarum aliae sunt simpliceS, aliae compositae. gi. Inter simplices machinas primum habet locum Vectis Greco vocabulo p ohaae , qui est linea inflexibilis apta ad pondera sustinenda, sive elevanda . Vecle opus est, ubi ad parvum usque altitudinis modum elevanda sunt pondera .ga. Tria circa Vectem AB (Tab. I. Fig. i.)iunt animadvertenda . Primo pondus D sulti .

nendum,

32쪽

nendum, aut elevandum. Secundo potentia E, qua pondus sustinetur, aut elevatur: potentia

haec est hominis actio. Tertio fulcrum C

sive hypomochlion ita dictum, quia Vecti subjicitur, & est punctum, quo sustentatur Vectis , aut super quo movetur, aut

versatur, fulcro ipso immobili manente. 33. Potentia motrix E applicata Vecti A B eo magis augetur, quo magis distat ab hypomochlio C, ut experimenti S constat. (Tab. I. Fig. i.) Consequens inde est, ut vis tenuissima ope longioris vectis superare possit vim infinite majorem .

3 . Triplici habita .relatione Vectes considerari possunt. Primo quando fulcrum C ponitur inter pondus D, & potentiam . E. (Tab. I . Fig. a. I. ) Secundo quando pondus H est inter fulcrum F, & potentiam L. (Tab. I Fig. a. IL) Tertio saepe accidit, ut potentia R ipsa agat inter pondus X ,& fulcrum P. (Tab. I. Fig. a. II I).

Ex his tria Vectium genera oriuntur.33. Actio Potentiae, & Ponderis resistentia crescunt in ratione distantiae a fulcro : ideoque ut potentia valeat ad susti-B a nendum

33쪽

deris distantiam ut pondus ad potentiae intensitatem , quae si paululum adaugeatur, aut magis removeatur a fulcro, elevat pondus.

g 6. Id confirmatur experimento, quod triplici Vectis genere fieri potest e quippe nequilibrium erit, quoties pondus, potentia,& distantiae ab hypomochlio erunt inter se in proportione expressa litteris, & numeris, qui habentur in Tabula prima.set. Ubi vectis fuerit angularis FCB, in quem potentiae PV directe agant, ha-hebitur aequilibrium P ad V , ut BC ad C F ( Tab. VIII. Fig. i.) atque ejusmodi Uec is , ut etiam incurvuS , ad primum vectis genus refertur: ita malleuS clauum extrahens vect s est primi generis. 38. Usus Vcciis adeo frequens est in Mechanismo Naturae , & in artibus, ut propemodum ubique occurrat , veluti apud fabros lignarios , caementarioS, aliosque opifices, qui Vectis ope, magnae molis ligna a

34쪽

pertinent remi navicularum, vel triremium. Remex est potentia motrix, triremis vero pondus, aqua hypomochlium. o. Tertium genus observatur in animalibus, quorum motus pendent ab organis, quae Vectium ossicio funguntur: Scilicet pro Vecte os, pro fulcro punctum

in articulatione, pro potentia musculus intelligitur, cujus motus conficitur ope contractionis, & extensionis carnosarum fibrarum . (Tab. I. Fig. g.) Quod luculenter ostendi potest experimento, quo vesica , cujus extremae parti pondus alligatum sit, illud vel magis, vel minus elevat, secumque trahit, ratione majoris, vel minoris contractionis, vel extensionis. (Tab. I. Fig. 3 3 i. A numero, & situ fibrarum carnearum vis musculorum petenda eli . Trochleae cartila neae observandae sunt in

orbitis pro tendinibus obliquorum majorum et ostiae in imis faucibus pro musculis

35쪽

- ( i mlis uvulae: membranaceae versus latera o sis hyoidis, quae medium digastricorum tendinem admittunt. Hypomochliorum quamdam speciem referunt patellae, & o se sesamoi dea sustinentia , & dirigentia tendineS. a. Pondus duabus potentiis sustinendum, aut vehendum inter eas collocari debet, ac potentiarum distantiae ab utraque parte a pondere requiruntur in ratione inversa intensitatum potentiarum.

3. Duae potentiae Mm (Tab. I. Fig. 3.) junctae valent pondus P. Actiones potentiarum sunt in aequilibrio circa punctum C, adeo ut harum tota vis coacta sit in hoc puncto, quod solum trahitur pondere. Versa vice si potentia una sustinere debeat duo pondera, potentia inter pondera est collocanda, & quod de duabus potentiis dichim est, idem & de duobus ponderibus dicendum.

36쪽

g. Altera machina simplex est axis in peri trochio, dictus a Graeci S am , a Latinis fucula ; Elt autem circulus cylindro assi xus, quocum circa commune centrum potest converti. Conflat cylindro , seu Tympano, cui axis infixus et . Habet etiam Scytalas, seu radios vel immediate infixos Tympano, vel infixos peripheriae rotae maioriS, qui quum a potentia moventur, circulum describunt. Circa Tympanum circumvolvitur funis, cui pondus est alligatum . Ex majori magnitudine rotae, seu circuli major sit potentia, cuius aictio in eadem ratione cum rotae diameistro augetur. Axis in peri trochio potest advectem primi generis reduci . Requiritu e pro aequilibrio M ad P ut semidiameter axeos DC ad semidiametrum rotae CB(Tab. I. Fig. 6.). Maximus huiusce machinae usus est in fodinis, in lapidicinis, in profundis puteis, in navibus , in portubus ad elevandas anchoras, merce S, aliave plura magni ponderis corpora. 3. Tertia simplex machina dicitur Trochlea, quae eli orbiculus, seu rotula circa

37쪽

Η circa axem suum versatilis, cui circumis postus est funis ductarius dictus , quo pondera trahimus, aut elevamus. (Tab. I. Fig. I. ) Machina haec, quum valde simplex sit, & persaepe in compositione aliarum reperiatur, plurimum ideo assert utilitatis ad pondera trahenda, aut elevanda: Etenim fungitur vice Vectis, qui perpetuus vocari potest, quoniam a fulcro dividitur in duas partes aequales, licet pondus elevetur, & disserentes potentiae, &ponderis directiones, neutrius eorum vim augere possint. 6. Si Trochlea non tantum circa axiculum versari, sed libere sursum deorsumque moveri queat , ejusque trutinae appensum sit corpus movendum, & funes

sibi paralleli , requiritur pro aequilibrio potentia B ad pondus P, veluti EC ad E D; ac referri potest ad Vectem secundi generis. Destruetur aequilibrium, si funes, qui sustinent Trochleam, & pondus in diversa directione collocentur. (Tab. I. Fig. 8.) I. Quarta est Cuneus E, (Tab. I. Fig. o. ideli pris a triangulare, cujus duo

38쪽

duo rectangula desinunt in communem lineam rectam, aciem Cunei appellatam: sed & quodcumque corpus ex basi lata irta acumen desinit, Cuneus vocatur. Cunei bases sunt triangula aequic rura. Eadem est altitudo trianguli, & Cunei. Basis trianguli dicitur etiam basis Cunei . 8. Quum tantum ope Cunei separatur corpus, Vis premens potentiae dorta Cunei applicatae est cum resistentia partium separandarum in aequilibrio, si fuerit ut altitudo Cunei ad ejus longitudinem. v. In Tab. I. Fig. s. duo Cylindri AB, CD cum RR designant resistentiam corporis separandi . Cuneus est PM P. Vis premens potentiae dorso Cunei applicatae indicatur a pondere F. In machina sic parata id observari poterit, quod nuper dictum est.

o. Usus Cunei est in findendis lignis, divellendis lapidibus, aliisque corporibus fissilibus dividendis , nempe facta ita,

corpore rima, Cunei acies in truditur, sae

39쪽

gionis, terebrae, forficis natura, pluriumque venenorum mechanicorum, & acrium corrosivorum actio in corpore animalium. a. Planum inclinatum vocatur superficies plana, inclinata ad hori Zontem, cujus altitudo est perpendicularis.

EX P E LIMENTUM.

3. Si corpus M (Tab. VIII. Fig. a.)impositum plano inclinato A B sustineatura potentia Κ, cujus directio PM est parallela plano A B , erit potentia ad gravitatem oneris, ut altitudo plani ad longitudinem. g. Si ex charta construatur triangulum rectangulum ACB (Tab. I. Fig. Io. , circumducium in orbem applicetur cylindro, orietur Spiralis. Quinta vero machina est Cochlea, quae duabus constat partibus, quarum una dicitur cochlea interior, quae est cylindrus ad formam helicis, seu spirae sulcatuS: altera, quac cochlea exterior nuncupatur, est solidum a cylin-

40쪽

cylindrice excavatum , cujus concava superficies eodem modo sulcata est, ita ut huius eminentiae cavitatibus cylindri interioris exacte congruant. (Tab. I Fig. Io.).

Earum partium una circa alteram con Vertitur, alterutra vero esse debet fixa , & immobilis. Potentia, qua Cochlea movetur, manubrio, aut scytalae applicatur. In hac simplici machina observandum est, dum

potentia applicata B semel vertit lignum A B, ideoque describit circulum , cuiuS radius est BA, helicem unam descendere. Unde potentia erit ad resistentiam, ut a b id est distantia duarum helicum ad distantiam B A. Quare quo propiores inter se helices sunt, & longius est lignum BA,

eo maiorem vim acquiret potentia. Adhibetur haec machina ad comprimenda corpora , quae jungi & firmiter connecti debent, vel etiam ad pondera elevanda. s. Cochlea ab Archimede excogitata est cylindrus, cujusmodi est (Tab. III. Fig. g.) AB, cui circumvolvitur tubus plumbeus instar spirarum , quae sunt in cochlea , & ex imo in sublimem locum at-C a tollendis

SEARCH

MENU NAVIGATION