장음표시 사용
51쪽
-M (go 3 mum prior. partis, quartae, & nonae colis locetur campana minor Κ, illis non ab L milis, quae adhibentur in horologiis portatilibus , aeneo sustentaculo L applicata :aptetur quoque ad extremum cujuslibet earum partium lamina elastica M, quae A
singulis globulis N percussa malleum O ibi
adiunctum moveat, ut sonum campana
edat. Quo tempore globorum unus ad finem primae partis lignum percurrendo pervenerit, eodem globulus alter moveatur et quando igitur primus ille globulus finem quartae partis attigerit, alter primae tantum partis intervallum complebit: requo tempore primus quinque alias partes percurret, alter tres tantum absolvet. St. Corporum, quae libere cadunt, impressiones non disserunt inter se, quando altitudines sunt in ratione inversa, ut massae, & tunc vires sunt aequales.
8a. Quatuor lignis quadratum . A BC D (Tab. I. Fig. IS.) componatur,. quod cochleae EEE E ad singulos eius angulos
52쪽
angulos adfixae parallelum horigonti constituant. Subsiciatur quadrato Pyxis FG,
quae argillam contineat aqua admixtam ita temperatam, Ut manuS inquinet, non
iis adhaereat. Insistant in media duorum oppositorum quadrati laterum parte columnae duae HI aequales, & perpendiculares in triginta sex pollices Parisienses distinctae. Summas illarum partes coniungat regula lignea fixa RS. Altera similis regula cursoria ΚL inferius aptetur, qUae cochlearum ope elevari, vel submitti possit,& in medio pertusa sit, ut permota elastica lamina M ibidem aptata aenei globuli duo NN successive e superiori parte demissi spatium illud perforatum libere peris transire valeant . Globuli ipsi diametro
aequales sunto, pondere autem, unuS duplo alterum excedat uterque oleo anteae
illi matur. Itaque demittatur globulus pondere major ex altitudine duodecim pollicum , demittatur quoque minor ex vigintiquatuor pollicum altitudine , uterque in subsecta argilla pro parte immergetur, Camdem uterque velligi a relinquet, easdemque cavitates formabit. 83.
53쪽
83. Corpora, quae cadunt, diametrum circuli perpendicularem hori Eonti percurrunt eodem tempore, quo singulas circuli chordas peragunt.
8 . Aeneum filum perpendiculare AB (Tab. II. Fig. 8.) ductum ad horiZontem per diametrum lignei circuli A C Bpervadat globulus aeneus D in suo diametro perforatus, cui pondere, & masIa aequalis sit alter globulus E, qui simili modo pertusus pervadat alterum aeneum filum A F ductum per chordam circuli . Ad punctum concursus diametri , & choradae aptentur praedicti globuli, qui lamina elastica G detineantur. Si lamina ipsa prematur , ut eodem tempore globuli decidant: eodem quoque tempore alter ad finem diametri, alter ad chordae finem perveniet , & in corpus sonorum H in utriustque extremitate collocatum impinget.
54쪽
rit usque ad extremam chordae cycloidis partem, antequam percurrat partem quartam ipsius chordae ad septuaginta gradus inclinatae.
8s. Excavetur ad formam Cycloidis tabula lignea AB, ( Tab. I. Fig. ao.) cujus planum verticale sit, & Cycloidis in .stu inverso, basis autem Cycloidis parallela ad hori Eontem . In ipsa tabula canalisessiciatur accurate laevigatus, in quo moveri possit globulus Cycloidem percurrenis do. Iungatur tabulae lignea regula C Dcanalem quoque excavatum habens. In Cycloide obex ponatur , ubi regula secat Cycloidem : in regula firmetur obex ad quartam ejus partem. Si regula inclinata sit ad septuaginta gradus, & relaxentur eodem momento duo aequales omnino globuli , antequam globulus alter quartam partem regulae percurrat, alter Cycloidem percurrens primus ad obicem perveniet.
55쪽
8 . Descensus corporis per Cycloidem ex quolibet Cycloidis puncto ita- chroni sunt.
EXPERIMENTUM I. 88. Tabula Lignea AB (Tab. I.
Fig. a i.) juxta formam Cycloidis excavata in situ verticali posita duos canales contineat. Si globus a summa Cycloidis parte
per unum canalem rela Xetur eodem tempore, quo per canalem alterum relaxatur
alter globus a dimidio ipsius Cycloidis,
eodem momento uterque ad eumdem obicem perveniet.
Sy. Plano verticali ABCD s b. VIII. Fig. s.) adhaereant dimidia duo Cycloidum aequalium EFGH, & ab extremitate F H descripta sit Cycloides F Κ I Haequalis utrique dimidio EFGH ; collocentur in EG duo pendula EM . G N . Si a quolibet puncto curvae F Κ, & ab H Idecidant
56쪽
so. CorpuS ea celeritate , quam
adquisivit cadendo per quamlibet superficiem sive planam, sive curvam, adscendit per aliam fimilem superficiem ad eamdem
' i. Laminae duae planae crystallinae ABC ( Tab. VIII. Fig. 8. ) collocentur ad aequales angulos supra horiZontem. Si ex una parte demittatur eburneus globulus per unam laminam, hic ad eamdem fere altitudinem per oppositam laminam adscendet. pr. Idem in pendulis observatur. Pendula omnia ejusdem longitudinis, quaecumque sit globorum species, vibrationes iisdem temporibus facient , sed gravioris globuli motus longius durabit. 'g. Quo longius erit pendulum, eo tardiores erunt Vibrationes. E a P
57쪽
sq. Tempora vibrationum pendulorum reciproce se habent ut radices quadratae longitudinum. Pendulum go. ci citer pollicum Londinensium semel o cillat in secunda, & aliud Io. circiter pollicum in secunda bis oscillat. si . Vibrationes pendulorum, licet inaequales, sunt isochronae et quod in horologiis conspicitur, quibus motus aequabilis, adjuneso pendulo, communicatur. Neque vero in regione qualibet vis gravitatis aequalis est , constat enim, durationes vibrationum ejusdem penduli in diversis regionibus respectu temporis inaequales e se; quae gravitatis diversitas per pendula
ys. Calor expandit ferreum filum , quo constant pendula horologiorum s frigus vero contrahit , breviusque illud essicit, idque pyrometro ostenditur.
Fig. io. firmiter collocata sit in puncto B, ita ut pars A mobilis sit super rotam
58쪽
dentatam , quae movere per aliam rotam possit indicem C: si ardeant flammulae EF index C magis, minusve progredietur prout ferrea virga incalescet. Si flammularum vice substituatur glacies, index retrocedet.'8. Corpus perfecte elasticum illud appellatur , quod quum pressum sit, exacte ad pristinam figuram restituitur. Hujusmodi est sphaera eburnea, crystallina &c. EXI ERIMENTUM.
yy. In planum hori Zontale marmoreum AB (Tab. I. Fig. a 3.) oleo leviter illitum demittatur globulus eburneus C ab altitudine sex pedum : postquam hic resilierit, si planum ipsum oblique positum
inspiciatur , macula rotunda admodum lata in eodem plano oculis subiicietur, dc quo major erit altitudo, unde corpus demittitur, eo quoque major macula eri L . Quare si globus demittatur ab altitudine novem pollicum , demittatur deinde ab altitudine pollicum triginta sex, atque adeo
59쪽
ris non cupla, velocitateS corpor IS erunt Inter se ut unum, duo, tria, in qua etiam ratione erunt maculae in plano efformatae . Ex his aperte deducitur globuli compressio, & quae statim sequitur, restitutio ad pristinam figuram.
Ioo. In variis corporibus ejusdem
massae, & voluminis Elasticitas differt.
Io I. Tubus vitreus AB (Tab. I. Fig. 26. aptetur perpendiculariter plano marmoreo horigon tali C; e superiori parte intra eumdem tubum demittantur diversi globuli ejusdem diametri , sed diversae materiae s singuli ad diversam altitudinem resilient. Id accuratius dignosci poterit, si in eodem vitreo tubo diametri globulorum designentur. Demissis huiusmodi globulis ab altitudine viginti quatuor diametrorum, Ebur ad quindecim diametros, Ebenus ad octo , Plumbum nullo fere modo resiliet.
60쪽
Ioa. Libera corporum elasticitas motum reddit aequalem ei, quem accepit.
EXPERIME NTUM.1og. Globuli quatuor A ( Tab. I.
Fig. a .) elastici eburnei, tum pondere, tum volumine aequales, suspendantur totidem sericis filis B inter se aequalibus, adeo ut globuli omnes sint ad mutuum contactum , & paralleli ad horiZontem . Si primus globulus elevetur ad altitudinem decem graduum, ac demittatur, ut impingat in secundum , quartus adscendet ad altitudinem aequalem priori: secundus& tertius immobiles erunt. Iog. Angulus incidentiae aequalis est angulo reflexionis.
io S. Construatur columna perpendicularis AB (Tab. VIII. Fig. 6.) in plano CD, puncto E applicetur planum elasticum, quod inclinari possit, prout libeat seidem