Christophori Marcelli ... Exercitationes in septem primis Psalmis

발행: 1523년

분량: 244페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Psalmus. natura sensuum irritamentis obsistat, tanta tamen interdum uoluptatum inundatione impe titur,ut submersionem facile euitare non possit. Vehemens ergo perturbatio illa est , quae. metis aciem obtundit, perspicuitatem obnubilat diuinitatem tollit,imbecillem,atq; egerrimam facit. Non perturbatus cinquit est animus,quod is solam animς partem,quae ad rationem pertinet, explicare uidetur . Sed mea turbata est anima, ut sensiles, quae primo turbatae sunt, uires , Napsam denique rationem uitiatam esse comme

moret.

MAGNUM Quidem est nobis desiderius

sanitatis in corpore, quae in quodam humorum temperamento cosistit Sed longe maius est ani maeQuoniam ueluti pr stantior, ita etiam no bis magis est propria. Et modica animae Πrtur batio pro illius dignitate omnem corporis lan gorem exuperat. Cuius etiam incolumitas tan tacst, ut dum sensus,& aprtitus obediunt rationi,ac in ea ueluti in regno quodam reficor dinata,atq; instituta sunt omnia, corpus tarescere nequeat.

DISCAT Ergo si quis utrant sui partem

sanam,atq; integram custodire uoluerit, curare

in primis anima: sanitatem. Qua corpus ita se

192쪽

habeat,ut si contigerit etiam aduersus astraprqualeat. Neq; ea uera est, aut esse potest sal britas corporis,quae cum Kritudine, & uulneribus animae commoratur.Aut enim cito haec priterir,5c in aduersam ualetudinem commutatur.

Aut quantumuis perduret , magna quidem, de execrabilis est homini infirmitas, a,aggravata anima ad perpetuam miseriarum gehcnnam deducitur. Valde itaq;&anima, Sc corpus, ta totus turbatus est homo, si carni, non spiritui uis uat, Si iniquitatis, non ueritatis principi obsoquatur Quem,quum eiusmodi infirmitate affectum se populus eius agnotat,uchementi desi/derio incolumitatis accensus, in hunc modum humiliter deprecatur. ET Tu Domine usquequo S. mcdclammihi adhibere differs,& protrahis ' Quid immoraris Quae te ratio detinet ne mihi tam uchemeter tarotanti succurras ' Negetenim bis tibi soγlum inuocato,corporis,ossum , animae infirmitatem proposui:Sed tertio quo* loco uno, re codem contextu te Dominum, de salutem meam appellare constitui,ut quanto distincar sanandi affectu ,percipias.Quado erit illa dies qua mihi gratiam tuam infundas Qua innumeris mudi

huius turbinibus liberem c Qua excrucior,insit

193쪽

Psalmus. mitatem abiicia dc gloriae tuae beneficio stabili

conualescam Usquequo Domine me perturbari,ac in peccatorum retibus detineri permittes Potes enim si uelis,mundare me, M ab intorta semita in rectissimam iustitie uiam deducere. binon timeam amplius,aut dubite in tantas erumnaru ambages prorucre. Tua est prona ad mea sananda uulnera,bone Deus , uoluntas. Quid

ergo differs Quid expectas si licet quiso comemora.Nant si diutius immoraberis , no erit sorte locusβut tempus amplius, quo mihi salutaria remedia comparentur.Tanta enim est malorum hominum lues, tantus inconstantiae, Mmorbosae contagionis excessius, ut nisi protinus

lucis tuae, de gratiae aliquam firmitatem demittas,collapsura sint omnia,nullo unquam tempore surrectura. Non solum enim timeo clemetissime Pater extremum iudicii tui diem, sed etiam singula temporum,& horarum mometa perhorreo. Quibus a nominis tui hostibus deuorer, taflorentissimus is tuae Diuinitatis cultus magna cum ignominia deleatur. Coplura sunt sateor errata, quibus te pro im cillitate mea dc pieta rem tuam offendi Sed uti no ea sunt,quibus te ut ita dicam inuito ab eis deiici,conculca.

ri,ia serme ad nihilum redigi merear. Liberasti

194쪽

ueterem illum populum tuae Maiestatis Ignarureterrima seruitute: Et me potestatiS tuae,gloriae, imperit,ucritatis scientissimum perdes atq; d Iebis Instatin Tyrannus atrox , qui cruentissi mis armis toto terram orbi sola tuae pietatis de causa minatur excidium. Et se frequenti uictoriarum succcssu iactat, ac temere audet quod relis quum est mihi uitae prorsus adimere. Voles ne Deus optime gregem tuum ita relinquere at in dando illi su stragio auxiliares opes differre ut Dirus aper de silua exiens illum uoreis' Templumq; tui nominis sacratissimum polluat,at illud quod ipse ore tuo uaticinatus es, minime impleatur, Quo nobiscum te sere usq; ad cosumptionem saeculi spopondisti Mentieris ergo tu Domine mentieris Qui summa es, ec ineffabi/Iis ueritas Ne itaq; amplius infirmitati met subsidium prestare differas,obsecro. Succurre ani/mae,eam cocita,ut a sopore iniquitatis resurgat, relictisψ terrenis sordibus erigatur in te. Putroscentes cogitationum situs erumpant Sordida/m decorentur mentes. Impietatum seditionuIsti sera uulnera solidentur, ut& tibi, ic honori tuo,& mihi,superuis tam huius,quam alterius seculi hostibus, animo, ac corpore ualidus uisuam,oc in pace quiescam. Neq; ideo amplius im

195쪽

Psalmus

morare. Sed

CONVERTERE DOMINE. ERIPE ANIMAM MEAM . SALVUM ME FAC PROPTER MISERICORDIAM

TUAM.

SI ENIM Auersus es ob iniquitates meas a me,nihil aliud est, ut optem,nisi, ut tua bentignitate in me faciem misericordiς tuae cotaertas. Qua quidem tua illa beatissima lumina prae ni/mia hilaritate coruscare conspiciam. Qaumlmeo pertenui spiritus igniculo ad te conuerti

summopere studeam,hac tua pientissima couersione me non modo in te uersum magis scd etiaerectum intelligam . Solet ex herbaceo νncre

quoddam ad solis motum sua, quibus illum respiciat,c5ucrtere solia:allideo inspcctionis eius assecutum est nome.Tu uerus.& spiritalis Sol. undeucritatum omnium lume accipitur,si me respexeris,quomodo fieri poterit,ut non conuertar in te Sed auersus palleam,& amigaw None es tu gaudium,fomentum,ic uirtus animς mes Nonne ipsa,tuum,quod non solum assidue enutrias sed citam procreaveris, germen c ut ita diacam est anima Conuerteir igitur, ec conueratetur,accinge te,ut illius protectionem aduersus

hostes tuos suscipias,& ipse,ut tibi perpetuo ob

196쪽

sequatur,parabit se,immo illa summo , ae celari studio praeparatam inuenies . Suspirat.n.,ac ab imo pectore gratiae tuae rorem anhelat, & tuam clementissimam conuersionem desiderat. Qua etiam speret langoris sui , dg uulnerum salutare medicamen accipere. Atq; ideo,ut illam eripias, liberes, atq; custodias,te populus tuus summo pere deprecatur.Quoniam licet per corporis incitamenta de cetit, in ualetudinem ad uetiam inciderit,animae tamen allucinatione, & containgio labefactatum se nouit. amobrem illius inprimis liberationem, ereptionem, salubritatem cupit, ut incolumis factus tibi immortalcs gra/tias agat, de habeat Longe siquidem quum ab

eo recinctis,te Q modo sequatur ut reuertaris,te orat,& obsecrat, inq; tuo reditu oculi tui radios

in animam eius dcfigas:atq; inde totum propter misericordiae tuae amplitudinem saluum illum efficias, tuum ab insidiis, saluum a mundi soradibus, saluum ab imminentibus utriusq; uitae periculis . Qui etiam quum se adhuc persentiat

uiuere,ut sanetur,auxiliu tuu implorat,insensa

QVONIAM NON EST IN MORTE, QUI MEMOR SIT TVI. IN INFERNO AUTEM OVIS CONFITEBITTR TIBI ch

197쪽

Psalmus. NVNC Nunc dum me uiuia sentio, nemsatis morti propinquum esse coniecto, adiuuame Deus meus. Quando in me uitae tuae clicet exigua quaedam semina inspicio, Quando noest prorsus in me gratiae tuae ignis extinctus. Quando mei etsi crassa quadam caligine opmi, non tamen ceci penitus facti sunt oculi. Quado

non sum in sine malorum omnium costitutus. Adiuva inquam , 5c mihi opem largiorem tuae pietatis impende,succurre,illumina,reuoca,trahe, confirma . Quoniam nisi hac me adiuueris tempestate,& mortis meae icmpus expectare uolueris,quomodo tui memor ero quo pacto mei conscius fiam Tanta.mperturbatione tum me

amictu3 persentiam c si modo me ullatenus scrifero ut neq; nominis, neq; pietatis tuae mena Metiam me habiturum sperem, quo etiam pater optime siet,ut tui oblitus ego,mei quoq; tu ratione legitima obliviscaris. Scriptu est enim ignorat, de ignorabitur . Eius conditionis mors est, quae sensualem sequitur uitam, ut quum aduenerit. nil, nisi quod ad sensum , & mundanas illec bras pertinet.homo ualeat cogitare . Quo enim Paeto uirtutem,& iustitiam animaduertct.quu tere nunquam fuerit ipse iustus in uita Quo pa

cto sui ipsius curam habebit Quem nunquam

198쪽

agnouit Quomodo Maiestatem tua suspiciet

cui semper aduersatus est Quil in terram pro/nus brutoru instar oculos ad .los extulit nun/qua Subibunt certe innumerae uanitatum carae,quae prae longitudine temporis firmam seλdem in animo collocarunt. Recordabitur delitiarum comemorabit diuitias, mundi huius blanγdimenta recensebit Dolebit uxorem , liberos,&amicos relinquere. Angetur non emisse agros,inchoata aedificia non cxtruxisse, in hostes non habuisse uictoriam,cui seipum credat,nesciet,quia de immortalitate animae nihil sibi statuerit, imo de Ua cogitauerit nunquam, ac si aliena no esset

a corpore.

AT BENE Vivat homo, & in lege iustiatiae ambulet,nonne tui memor erit in morte Domine None inuocabit te & seipsum agnosceae Ram h c c ut fertur auis in terris inspecta cinQuae licet uirtutum purgamentis nitescere ui deatur: migrationi tamen inassueta tristabituri ac non nisi masna cum difficultate tui memor erit,nisi illam forte adiuuetis, di insolito Elcmentiae tuae humore consperxeris. DUM Vivit ergo populus tuus ad te es mat Domine,ut conuertaris, & ubertim illi gratiam tua infundas,ut neql morte mundi huius,

199쪽

Psalmus. hes sterius miserias horreat,aut patiatur. A te sortitudinem,atq; constantiam tuae opis implo/rat,dum tempus adest,dum te suspicere potest, Sin lege mandatorum tuorum proficere, dum in hac sensilium rcrum palestra sese exercere ua let,lc felicem palmam uictoriae reportare Nai

c bone Deus j nisi te benignum modo illi pr sti

teris,in obitu immemor tui, immo seipsius oblita anima ad inferos prolabetur . Vbi horribiles patietur manes, ubi immensos dabit cruciatus, S pςnas, neq; te,neq; nome tuum ullatenus profitebitur.Sed summa, atq; incredibili indigna/ tione acta dolebit,desperabit, prauasstre execrabili impietate in tui detestationcm consurget. Se in culpa suae infelicitatis non esse cognoscet,

tibi non confitebitur, Sed potius dira blasphemiarum iacula diriget . .lum, terram,maria prorsus inuerti cupiet, ueluti furens,insana, remiseriarum ignibus lacessita.

FERRESNE squo animo id Domine uoles ne tam celebre,iami purum arte tua,& ingenio consectum opus deperdi permittes hostes tuos acerrimos, qui tumido elati fastu conspira/runt in t tuum populum deglutire uastare animos gregem disperdere dissipare confundere ut non amplius in terris sit laus tua , neq; inue

200쪽

niatur,qui tuum celebret nomen, sed consus ne, iis,& perditione plena sint omnia NEQUE Enim Pater optime sum metip/sus adeo nescius, ut id de te ualeam arbitrari. qui pientissimus es.Et licet errores mei sint multi,quibus uenia indignus uidear , quum tamen eorum me psaltentia Wperit, ac in amaritudine animae uersatus sm,puto te mihi ob liberalitate tuam uelle ignoscendo succurrere. Sique forsan quid ego rinitens egerim c quod tamen nosti tibi rememorari uolueris,paucis certe coplectar.

LABORAVI IN GEMITU MEO: LAVABO PERHSINGVLAS NOCTES LECTUM MEVM . LACHRIMIS MEIS STRATVM MEUM RIGABO.INGEMISCENS Meas tenebras labora/ui expectans lucem tuam.Indolui gregis tui ruinam,Laboraui corpore,& animo,famem ,&si. tim in deserto perpessus sum.Cedes,fugas,& seruitutem quissimam pertuli. Cum cataeis , cha/naneisac ammoreis bellaui saepius. Nunquam mihi requies suit. Semper hinc inde agitatus pro peccatis meis ad te preces meas effudi.Cum apertis hostibus decertaui,sed cum occultis maingis,cum quibus perpetuam pugnam habui . Et ex meis sepientifumus habit us,uictus est,ec ido

SEARCH

MENU NAVIGATION