Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

8 9nitam Rom. Iuris, ac Patri Lib. III. scrimen secere Decemviris. Proinde per masculos etiam prognatae sceminae agnatorum hereditates

capere non vetabantur. Uerum enimvero, cum lex Voconia ex alieno testamento mulieres ultra Centum nummorum millia capere vetuisset, eaque lata , ne unicam quidem siliam heredem jus esset in litui, a legitimis quoque successionibus necessario

sunt exclusae sceminae. Nam absurdum fuisset, ab imtestato ad successionem eas admitti, quae ne ex test, mento quidem hereditatem nancisci possent. Generatim enim favorabilior est testamenti causa , quam ab intestato successio , ac facilius quis ad testamentariam , quam ad legitimam hereditatem admittitur. Post Voconiam rogationem igitur capiundi jure in mulieribusi imminuto , sorori S germanae quidem hereditas pertinebat ad fratrem, germani tamen hereditas sorori non deserebatur. Ubi per opulentiam Civitatis Voconianae rogationis accisae hant vires , rursus ex asse quidem heredes mulieres scribi concessum ; cum tamen lex Civitati saluberrima videretur, in legitima successione saltem aliquatenus eam servari placuit. Ex Iurisconsultorum enim interpretatione ad legitimam agnatorum successionem admisia sunt sceminae, non

ultra consanguineas tamen, ut, quoad per mores

fieri posset, Voconiae legi vis staret,& avita bona in suis familiis esse pergerent . Famim id Paulus

ait ratIone Vocontana . sent. 8. 2 a. quia id invexere Iurisconsulti, ab exolescente lege Voconia argumento desumpto . Neque enim novum in ju-xe est, ut ab antiquatis legibus argumenta petantur: id sane secere Principes in L ult. C. Theod.dctis inher. Verum sceminis Iustinianus amicior in agnatorum hereditatibus eat aequo jure cum ma-

22쪽

Conspectus nουem priorum titulorum. 41

sculis censeri jussit β. 3. de te . a n. fuccess.

I x. In tertio ordine intestatorum hereditates gemtilibus detulere Decemviri. Gentiles appellabantur, qui non familiam , sed gentem tantum com-nem haberent . Cum tamen a defunctus remotissimi plerumque gentiles essent , ab ipsis Cati Iurisconsulti temporibus eorum jura jam exoleverunt. Vide, quae supra disserui libr. I. t. I s. g. 3 Ceterum ex dictis hactenus constat , quod tandem landamentum successionis Decemviralis fuerit . Scilicet sat, puto, liquet, Romanae Urbis conditorem Romulum Veritum , ne cuiquam dedecori soret inopia , certa cuique familiae agri jugera tribuisse, eaque perpetuo penes possessores voluisse servari

Dion. Halic. 2. g. Non aliunde rationem ego reddendam existimarim, cur Decemvirali carmine in intestatorum successione suos primum heredes, deinde agnatos, tum gentiles denique praeserri placuerit . Cum enim lex Romuli agraria vetuisset, ne in extraneos praedia transirent, praedictos tres limredum ordines constitui oportebat , ne alias cum legis fraude in alienas similias, aut gentes, ea transferrentur . Hinc per sceminas desimcto conjuncti,& generatim cognati omnes a legitimis hereditatibus arcebantur: nam alias in alienas familias bona facile perventura erant. Hinc etiam, nisi nupsisset mulier per conventionem in manum , inter eam& liberos jus mutuae successionis haud erat, antequam Orficiano , & Tertylliano Senatusconsulto

utrisque consultum . Tantum inter suos heredes interesse vetuere Decemviri: eos enim sine discrimine succedere voluerunt seu sceminae, seu mares essent, ut supra vidimus. Licet enim mulier enu

psisset extra familiam, semel tamen exclusis a ma tris

23쪽

Io Syntagm. Rom. Iuris, ae Patri Lib. LII.

tris successione liberis, ad familiam, unde discenserant, parente mortua, bona redibant. Ita quidem ante Voconianam rogationem mulieres succedebant, si lex agraria impedimento non esset ; sin secus , succedere vetabantur . Vid. Montesqu. Uprit des Ioix liis. a . Haec si vera suerint , a vero vid tur abludere: Bynhersi ekius obfem. 2. I. successionem Decemviralem inniti putans in συνδεθουσα, sen communi dominio, quo cum deiuncto uteremtur non solum in potestate liberi , sed agnati etiam , ac gentiles . Licet enim rerum paternarum sui quidem heredes συνδεσποτου crederentur, in eis. que rerum hereditariarum continuari dominium recte pronunciarit Paulus 4. sent. 8. 6. sat tamen absurdum suerit, gentilibus asserere commune dominium , qui, ut ejusdem gentis cum deiuncto Q. rent, nullo familiae , aut agnationis jure cum eo devincti essent. X. Quod autem de successionis Decemviralis sundamento diximus, mire confirmat etiam , quod delibertorum successione Decemviros cavisse novimus. Cum enim apud veteres liberti patronis agnati quodammodo videt entur Cu c. obse . ao. 34. & assumendo plerumque post libertatem patroni nomen

in ejus familiam viderentur inserti; quemadmodum sine liberis ingenuo decedenti proximiores agnatI legitimi heredes erant , ita, sine suis heredibus

obeunte liberto, patronis , eorumve liberis ejus hereditatem deserri Decemviri voluerunt . Quem admodum etiam inter agnatos nullus erat repra, sentationi locus , ac remotior per proximiorem excludebatur, ita etiam inter patroni liberos proeximum praeserri placuit in hereditate liberti. Hinc si alteri patrono sidus, alteri nepos superstes esset,

24쪽

conspectus novem priorum titularum. in nepoti filius praeserebatur i. g. g. 7 F. de legit. tui. Quemadmodum denique ejusdem gradus agnat ide- iuncto succedebant in capita, ita & plures eju sdem patroni, & plurium patronorum liberi in capita admittebantur l. 134f.de bon. lib. Tantum si libertum patronus uni ex liberis assignasset , is ab hereditate liberti ceteros excludebat prunc. inst. de assign. liberi. Ceterum ut agnati ab ingenuo impune praeteriri testamento poterant , ita libertus cum testamento decedens, licet sim liberis decessurus esset , testamento patronum excludere non uetabatur . Injurium tamen posteritati visum, li-hertum nullam patrono gratiam testamento rependere , cujus beneficio felicioribus auspiciis rena . tus esset in Civitate. Primum igitur cavit edicto Praetor, ut decedens libertus sine liberis naturalibus seu in potestate , seu emancipatis etiam semissem hereditatis patrono relinqueret q. I. inst.

de Dectis liberi. Uerum lege deinde Papia plenius

patrono consultum . Siquidem ea cautum, ut, si non ultra duos filios superstites liberto forent, ac sestertium centum millia moriens reliquisset, virilis pars patrono deberetur ; si non eo pertingeret liberti patrimonium , adversus ejus testamentum nil juris patrono competeret : nam pro iaculi opibus ejus summae ratio habenda non videbatur f. 2. eod.

Sed & haec sere omnia immutavit Justinianus *.3. eod. & in eis enucleandis vix ullius in laro usus prolixior esse nolim. TIT

25쪽

TITULUS X. De bonorum possessionibus.

Bonorum possessio alter est per universitatem

acquirendi modus . In praesenti enim argumento bona sunt universitatis successio, qua non secus , ac per hereditatem , in universa defuncti, jura succeditur : nam bonorum quidem vocabulo continentur omnia, quae tempore mortis seu in comiporibus , seu in actionibus cuiquam fuerint l. g. princ. J de bon. possess. Cave igitur, ne rerum sngularum detentionem hic per possessionem intelligas. Ea enim, auctore Ulpiano ibidem β. a. non corporis , sed juris est , neque ipsam corporalem possessionem tribuit, sed jus potius persequendi, retinendive omnia, quae cujusquam in bonis fuerint, quo tempore mortuus esse dicatur . Proinde, si accurate rationes ineas , honorum isthaec possessio effectu juris ab hereditate non differt: ipsissima est enim hereditas , licet Praetoria potius , quam civilis . Hinc recte scribit Ulpianus in ι. a. st . eod.

in omnibus vice heredum honorum possessores esse. Eis enim Praetor rerum hereditariarum nomine utiles actiones accommodando eo rem perduxit, ut v cem, & jus heredum consequerentur. Quapropter ab initio quidem tantum Praetorium , non Vero civile dominium bonorum possessores adipiscebantur; Verum accedens mox usucapio eis ipsum d

minium Quiritarium tribuebat. Vide, quae supra disserui libr. a. tit. I. k 9. ΙΙ. Porro, ut planius isthaec intelligantur, repetendum memoria est, jus legitimarum hereditatum arctioribus limitibus conclusisse Decemviros:

26쪽

De bonorum possessionibus. ' Igeas enim, ut supra praevertimus , uriis suis heredibus, agnatis , ac gentilibus deserri jusserunt Cum igitur eo rigore juris exciderent successione complusculi, licet defuncto carissimi, veluti emam si pati liberi, aut cognati conjuncti per sceminas, aequitatis obtentu id emendans edicto Praetor, eis jure civili neglectis obliquam viam ad successionem aperuit. Neglectis inquam; si quem enim ab

hereditate jus civile nominatim arceret , in man, festaria prohibitione legis non poterat ei Praetor bonorum possessione succurrere Liast.eod. Cum vero Praetor juris civilis custos , non legislator esset,

heredem aperte facere vetabatur : neque enim heres quis fieri potest, nisi lege, Senatusconsulto, aut

constitutione Principum princi h. r. Proinde , ne propalam leges videretur evertere, succestares suos heredes non as pellavit , eisque aperte heredit,tem haud detulit ; quod proximum in ea re tamen erat, novorum verborum fictione jus civile ludificatus, eis bonorum possessionem patere jussit, . quae sub diveiso quidem vocabulo idem cum hereditate emo)umentum afferret . Solemne enim Praetori suit juris civilis asperitatem , novis VO-cabulis excogitatis, eludere, ut adverti alias libr.

I. tit. 2. I 8. Enimvero bonorum possessione a

Praetore dec reta , si Consul intercessisset , Praetoria jurisdict io abrogabatur. Ita cum Genucius quidam Matris Magnae Gallus ab Oreste Praetore honorum possessionem obtinuisset, Mamercus Consul

Praetoris decretum ratum haberi vetuit, quod Genucius , amputatis genitalibus, nec vir, nec stemina videretur Ualen Max. 7. 7. 6. Uerum , Hadriani jussit edicto perpetuo concinnato , Praetoris ea dere jurisdictio certiorem juris auctoritatem obtinuit. ΙΙΙ. Ex

27쪽

Ig ontag m.Rom. Iuris, ac PatrL LIII. LI. III. Ex dictis hactenus bonorum possessionem haud inconcinne definieris hereditatem ex Praet ris edicto delatam iis, qui alias succedere subtili- rate iuris finiud possent . Neque tamen bonorum possessiones o mnes ex Praetoris edicto descendunt: quaedam enim ipsis legibus , Senatusve consultis, quaedam Principum constitutionibus sunt inuem tae 3. g. inse. h. t. Quae o Praetoria jurisdictione

manarunt , ordinariae , quae aliunde sunt introductae, extraordinariae sunt apPellatae. Cons. Cujac. obferra II. I . Ceterum ab initio quidem iis tantum bonorum possessionem promississe videtur edicto Praetor, quibus juris rigor impedimento esset, quominus ad hereditatem ad militerentur, veluti si familiae mancipatio, aut nuncupanto heredis omissa in testamento iret. Uerum tractu temporis eis quinque bonorum possessionem Praeloi' polliceri coepit

edicto, qui ex jure civili etiam consequi hereditatem adeundo possent. Id autem perlubenter amplexus est Populus : tutiorem eniim sibi possessi nem credebant heredes , si auctore Praetore possiderent. Cum enim Praetor jurisdict ioni praeesset, praesto eis erat Praetoris auxilium , si quam in pos

sessione retinenda, adipiscenda, recupebranda, contrinversiam paterentur. Eo accedebat, Aluod compluscula remedia bonorum possessori pr odita edicto forent, quae ipsis heredibus denegaban tur. Ejusmodi quorum bonorum interdictum era i : eo enim tantum bonorum possessor , non aeque heres experiri poterat L un. A. quor. bon. IV. Porro bonorum possessionis nori idem semper effectus: aliquando enim cAm re dabatur, si, qui eam obtinuisset , retineret cum essectu bona, eique alius evincere non posset hereditatem : alti

quam

28쪽

De bonorum possessisnibus. Is quando fine re dari dicebatur , si alius in heredutate jure civili praeserri juberetur . Ita quidem , si

cui sit suus heres, decreta alteri bonorum possessio sine re erit, & exitu inutilis, ubi suus heres jure

civili hereditatem evicerit Ulpian. fragm. 28. 13. Quicumque autem essectus bonorum possessionis et, pro diverso ejus obtinendae ritu aut edicta- Iis , aut decretalis erat : edictalis , tamquam in edicto proposita , sine causae cognitione dabatur; decretalis , tamquam ex jure controverso , causae cognitionem , ac decretum desiderabat. Hinc decretalis bonorum possessio in jure ei solet opponi, quae de plano petitur , in eaque non dies utiles generatim omnes, sed sessionum tantum numerari scribit Ulpianus i. et f. i. F. quis oraein bon. possessfervet. Ejusmodi sua natura erat Carboniana , iamneratim omnes extraordinariae bonorum possessiones L i4.-ult. F. de bou. possesf. contri rab. Cuicuimodi honorum possessio seret, ea vel ex testa mento, vel ab intesto dabatur . Quae dabatur ex testamento, siquidem scriptum testamentum esset, Vel contra tabulas, vel fecundum tabulas dari dicebatur : sin propalam nuncupatus heres, Vel cougra nuncupationem, vel fecundum nuncupationem

norum possessio competebat. aequissimum Praetori visum , primo contra tabulas bonorum possessionem edicto promittere l. a. princi β. de bon. pus feci tab. Ea enim dabatur liberis emancipatis,

ad quos, subtilitate juris inspecta, hereditas pertinere non poterat Ulpian. fragm. 28. 3. Ceterumne emancipatorum conditio melior esse videretur

prae eis, qui in potestate mansissent, emancipatos non aliter admisit edicto Praetor , quam si fratrubus in potestate retentis cavissent, bona se colla

29쪽

a 6 Ontagm.Rom Juris, re Patr. Lib. mTiLLturos, quae patre moriente habuerunt, ut ibidem ab Ulpiano proditum f. q. Patre moriente inquam

quae enim, eo jam mortuo, quaesivissent , conserri non oportebat, cum patri quaesita non essent, licet tempore mortis emancipati in potestate ma sissent l. I 3. C. de collat. Quod 1i cum suis emancipatus concurreret, ex quo nepotes in potestate ςssent, ex parto, quae ad emancipatum pertinuisset , dimidium emancipato ψ dimidium nepotibus addicebatur , quibus tantum in ea specie bonae

sua conserebat emancipatus I. I. princ. Is de comium. cum emanc. lib. ι Secundum tabulas honorum possessio dari dicebatur iis , quibus scriptiς quidem heredibus subtilitas juris impedimento so-ret , quominus hereditatem adirent. Ut enim bonorum possessionem ex testamento Praetor adjudicaret, nil ultra in eo requirebat , quam ut 1eptem civium signis forent obsignatae tabulae Ulp.

. V. Quod ad bonorum possessionem ab intestato , in ea deserenda liberalius egit edicto Praetor . Cum enim legitimae successionis limites angusticM res essent, eamque Decemviri intra tres heredum ordines coercuissent , Praetor juris civilis partim exequendi, partim explicandi, partim etiam eme dandi gratia per octo gradus bonorum ab intest to possessionem edicto dedit f. I. inst. h. t. Primus gradus a verbis initialibus, ut ceteri serme omne dictus est unde liberi . Eum quidem proposuit m dicto Praetor liberorum emancipatorum gratia, eumdem tamen etiam in potestate liberis, tamquam juris civilis custos, accommodavit LI. f. und. liber. Praetor igitur , liberis sine suorum heredum addi tamento vocatis, liberorum omnium seu in pol

30쪽

De bonorum possessionibus. 37state , seu emancipatorum etiam conditionem auequavit. In secundo gradu legitimos vocavit Pri tor edicto unde legitimi. Legitimos, quam agnatos dicere maluit, ut ea edicti parte non tantum agnatos , qui Decemvirali carmine juvabantur, sed generatim omnes admitteret , queis nova lex aliqua, vel Senatusconsultum deserret. hereditatem . 3β.und tegit. Inter legitimos tamquam jure patronatus admittendus videbatur & manumissor extraneus in hereditate ejus, quem parens emancipasset; fiducia non interposita : verum naturalem aequitatem sequutus edicto Praetor extraneo manumissori decem personas defuncto conjunctiores praeferri jussit. Ita in successione Praetoria tertius excogitatus est gradus unde decem personae dictus. Hae decem Personae erant pater, mater, avus, avia, filius, filia, nepos, neptis, frater, soror, seu consanguinei, seu uterini d. I. h. r. Quartus gradus cognatorum erat; proinde a verbis initialibus etiam unde cognati dictus : naturali sequitate eos etiam ad bonorum possessionem admisit edicto Praetor, licet a Decemviris omnino neglesti serent LI. F.und. gu. Quinto gradu vocati patronorum agnati edictorum quem ex familia. Sexto patronus etiam , ejusve liberi, aut parentes . Licet enim patronis, ejusve liberis edicto unde legitimi consultum esset, utile tamen Praetori visum sexto etiam loco eos

admittere , si negligentia sua intra praestitutum tempus ex secunda edicti parte Praetoris beneficio

usi non essent. Vide Schulting. ad Ulpian.1riagm.28. n. 4. Septimo loco conjuges ad mutuam bonorum possessionem admittebantur edicto unde vim I uxor. Denique edicto unde cognati manumitsoris cognati patronorum etiam vocabantur, neque ultra Tom.LII. B Prae

SEARCH

MENU NAVIGATION