Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ag vntagm. RomJuras, ac PatriLibararit.x. Praetoris beneficium porrigebatur ae β. I. b. r. Ex his gradibus si nemo peteret , olim quidem bona tamquam vacantia in aerarium , mox firmato

Principatu in fiscum inserebantur Ulpian. fragm. II. a. Ceterum ad Iustinianum usque edicti successorii magnus usus: ejusdem tamen vix ullus hodie. Certe post novellam Ii 8. solus gradus unde viroe uxor necessarius existimari debet. Ceteris enim gradibus ab ipso Iustiniano consultum , neque eis

auxilio Praetoris opus. Recte tamen advertit Strykius in iuri moae pand. h. i. g. 3. hodie etiam bono. rum possessionem prae hereditatis petitione commodiorem aliquando esse. Ita quidem cum quere.

la inossiciosi, adita tandem ab herede scripto hereditate , possit institui , bonorum possessionem liberi postulare non prohibentur , licet heres scriptus hereditatem nondum adierit L Φρο I9. f. debon. postitis contri tab. VI. Bonorum autem possessionis vetus postula.tio solemnis erat , adeoque conceptis verbis , ac

formulis in Urbe quidem apud Praetorem, in Pro. vinciis apud Praesidem eam peti oportebat La. h. I. st . quis oraein bon pus Uerum Constantinus, subla. tis verborum captiosis ambagibus , ac Praetoris, aut Praesidis adeundi necessitate remissa , coram quocumque Magistratu licet municipali bonorum possessionem postulari concessit L ult. C. qui admixtad bon. psistis. Cum vero , ut Vidimus, plures gradus heredum Praetoriorum essent, ac plerumque feret, ut, quopiam obeunte, plures in diversis gra.dibus successores forent, quorum alios aliis prae ferri oporteret, ne creditorum actiones longiuscu. te differrentur, certum tempus cuique gradui praest,tuit edicto Praetor. Eo elapso igitur, si in superiori

gradu

32쪽

De bonorum possessionibus . to gradu vocati non postulassent, aliis inferioris gradus

copiam postulandi secit. Et parentibus quidem, ac liberis annum, ceteris vero gradibus centum dies utiles praefiniri placuit Ulpian. 1hQm. 28. Io. Cum vero tempus in jure aliud continuum dicatur, in quo dies omnes nullis exceptis computantur, aliud utile, in quo ii tantum numerantur dies, quibus facultas est sui juris experiundi, in bonorum possessione petenda tantum dies utiles computari deo bent s. insi. h. t. In eo negotio igitur non sinium dies non numerantur , quibus quis nescivit, bonorum possessionem sibi delatam esse, sed ne ibli quidem, quibus Praetor copiam sui non facit ι. a. Princi quis oraein bonor/Q. Praetor vero copiam sui facit, vel pro tribunali, vel extra tribunal, quo casu

de plano jus reddere dicitur. Inter tribunal igitur& planum interest, ut alias inter libellum , & co. gnitionem , seu decretum. Nam de plano postulans Magistratum per libellum adibat, eique Magistratus per subscriptionem respondebat L Is. F. de inlius vocand. Quibus diebus sedens pro Tribunali

Praetor decretis , & cognitionibus Occupabatur, dies sessionum appellabantur L a. I. β. quis ordisi in bon. pos . Cum vero decretales bonorum post sessiones decretum, & causae cognitionem requiro xent, eae pro tribunali tantum expediri poterant. Cavo igitur, promiscue accipias, de plano cren scere, & summatim cognoscere. Summatim enimi Cognoscens Praetor pro tribunali bonorum possessi nem ex edicto Carboniano dabat La. 8. F.h.LVid. Noodi. de jurisd. I. IO.

33쪽

De reliquis per uniCer statem acquirendi modis. IAm supra praevertimus libr. a. tit. IO. q. I. eIcomplusculis receptis olim per universitatem acquirendi modis solam sere hereditatem usum nice habere hodie . Si quem enim bonorum quo que possessio praestat usum , ea , ut superiori Id brica monuimus, effectu juris ab hereditate non

distat. Cum tamen in ipso juris Iustinianei sya

lagmate alii quoque supersint per universitatem acquirendi modi , eos veluti per saturam juvabit hic sistere. Tertius igitur per universitatem acqui rendi modus sub ipso Justiniano adrogatio fuit. Quid autem si adrogatio , ouo ritu expediretdtolim, latius edisserui supra Iib. I . tit. II. Ibidem

quoque monuimus , omnia, quaecumque essent is adrogati bonis , ad adrogatorem jure patrio per tinuisse. Cum enim adrogatus filiusfamilias adrogatori fieret, omnia , quae ejus Brent', aut quaesitu

rus esset, tacite sequebantur adrogatorem L Is f de adopt. Cum tamen adrogatus capite minui vi deretur , adrogatori non quaerebantur ea, quae cypitis minutione perirent. Ejusmodi quidem erant operarum ossicialium obligationes, agnatio, 3c jui legitimarum hereditatum inde promanans, usus et iam , & usussructus l. 7. 1. de cap. min. & Paul,

3. fent. 6. 28. Verum haec sere omnia immutavit Iustinianus, Primo enim per minimam capitis mi nutionem ea , quae recensuimus , adrogato peris vetuit L pen. C. de Uufri Deinde bonorum, quη adrogationis tempore adrogato serent , usumistinctum tantum acquiri jussit adrogatori. Mortuo qui

34쪽

De reliqu. per univer. acquiri a Idem adrogato, eorum quoque dominium adrogatori addixit , modo tamen non concurrerent cum adrogatore personae , quae patri praeserri jubentur L uti. C. comm. de succus Ceterum cum jure vel hi omnia adrogati bona adrogator acquireret, nec post adrogationem superesset adrogato quicquam, frustra creditores adversis adrogatum actiones imstituebant. Nam, subtilitate juris inspecta, ne depeculio quidem adrogati adversus adrogatorem agi posse videbatur . Tempore enim contractus initi sui juris adrogatus erat , neque in libero patres milias peculium locum habere poterat. Ita fiebat igitur, ut adversus adrogatum exitu inutiles actimnes Brent, cum ei nil esset, quo solvi judicatum posset. Verum iniquum Praetori visum impune creditoribus per adrogationes illudi. Consultissime igitur edicto cavit, ut adrogator adrogati nomine conveniri posset : si eum defendere nollet adrogator , creditoribus permitti jussit possessio.

nem bonorum, quae ante adrogationem adrogato

fuissent. Ea in re Iustinianus a Praetoris edicto recedi vetuit . Hodie igitur, misi adrogatum comventum a creditoribus adrogator defendat , pati quidem is debet , ut creditores adrogati bona possideant , quorum usus ructus adrogatori competeret ε. 3. iust. de acquis per adrog. De ejusmodi autem possessionis effectu vid. tit. F. de reb. auct

Iibertatum fervandarum gratia quartus est per in niversitatem acquirendi modus . Licet enim is, cui libertatum causa bona suerint addicta , neque heres sit , neque bonorum possessor , cum tamen

in defuncti locum & ipse succedat , a bonorum. B 3 pos

35쪽

ga Ad tit. n. m. o XIII. possessore propius abest ι. .F.de fideici liberi. Hanc autem bonorum addictionem sub Divo Marco ita

exortam comperio, Usu saepius veniebat olim, ut testamenta desererentur eorum , quorum suspecta foret hereditas ob periculum aeris alieni in ea sortasse latitantis. Deserto autem testamento, erimo corruebant libertates testamento datae : deinde, urgentibus creditoribus , testatoris bona publice sectores auctionabantur, unde infamia quaedam redire videbatur in defuncti memoriam . Ne igitur quid tale fieret, Divus Marcus rescripto suo d. functi bona servo cuipiam testamento manumisso addici jussit ea cum lege tamen , ut non solum

servi omnes manumitterentur testamento manumititi jussi, sed creditoribus quoque caveretur de s lido cuique solvendo . Tantus autem apud eum fuit libertatis favor, ut, deficiente , qui postularet honorum addictionem , fiscum admitti noluerit, nisi & ipse libertates praestaret . Ipsum Marci rescriptum prostat in Φ. I. inst. de eo , cui tibernca . bon. add. Hinc tamen pro more suo Iustinia.

nus asymbolus abire noluit L ult.C.de res.manum.

Ibi enim primo jus postulandae honorum addictio. nis annuum esse cavit: deinde si plures simul satis dato postularent, iis bona smul addici jussit: ter. tio ejus, qui plus se praestiturum satisdaret, potissmum jus esse voluit : denique , qui plus, quam

alter, cui bona jam forent addicta , intra annum offerret, altero libertatem retinente , bona solum obtinere sanxit. III. Universalis etiam acquisitio ad Iustinianum P usque ex Senatusconsulto Claudiano suit liberae mulieris addictio in se itutem. Eo enim ex Tasiis ann. 12. 33. cautum suisse novimus, ut ibbera

36쪽

- De reliqu. per univeri acquir. 23bera mulier alieni servi furens amore si post tertiam domini denunciationem in servili contubernio esse pergeret , adjudicatione Praetoris cum inmnibus fortunis suis , tamquam ancilla , domino a diceretur, cujus servo succubuisset. aequum tam tum est visum, ne eam poenam subiret filialamilias, invito , vel ignorante patre, alieno servo sejungens , ne ejus facto pejor conditio parentis fieret Paul. recepi. sent. 2. 2I. 9. Verum sat imprudenter Iustinianus hanc poenam sustulit, tamquam temporibus suis indignam Lun.C.de Senatus.Claud. toll. Eo enim facto, mulieribus ad impudicas conjunctiones viam faciliorem munivit. IV. Inter alios per universtatem acquirendi moedos celeberrimi etiam apud veteres fuit usus bonorum obaerati venditio. Si quis enim solvendo non esset, ex Praetoris edicto possessio bonorum ejus creditoribus dabatur: mox ejusdem Praetoris jussu mugister creabatur distrahendis bonis. Addictis autem emptori bonis , is , veluti successor universalis, in solidum creditoribus satisfacere cogebatur, vel quatenus cum illis ex diesis in ausione legibus conventum esset. Creditores enim , libello vendi. tionis proposio , ut emptores facilius invenirent, publice significabant, quantam pretii partem remititere parati forent. Ita in bonis vendundis hanc legem apud Theophilum creditores dicunt libr. 3. paraphr. tit. I 3. emptor creditoribus in dimidiam debitorum partem respondere debet. Qui ejusmodi bona coemerent, sectores appellabantur, quia,

ut seribit Asconius Paedianus ad 3. in Verri Ipem ueri fui sequuti bona semul auctionabantur e ipsa vero auctio sectio dicebatur . De praesenti ain tem sectione ipsi Decemviri cavisse videntur. Ita

2 4 enim

37쪽

a Ex inus Lenim eos statuisse novimus de debitore , qui sobvendo non esset ex Gell. no I. Att. et Meraris nundinis partes secanto ἰ si pius , mininis secuerint,

se fraude esto. Prisci quidem auctores , Sc recentiores plerique omnes Decemvirale carmen ita interpretandum existimarunt, quasi potestatem Creditoribus Decemviri secerint , Obaenati corpus r. vera in partes secare , sibique membrum viritim tollere ; mox tantam immanitatem perosos posteros Decemvirale supplicium immutasse , atque in antiqui juris reverentiam, prisco retento vocabulo, infamiae poenam ex auctione manantem in poenam capitis subrogasse . A tanta crudelitate Decem Ubros vindicare primum aggressi sunt insiderius Heraldus de audi. rem iud. a. as. & Ann. RobertuS reri jud. a. 6. melioribus tamen auspiciis id videtur egisse Bynkershoe kius obfer I. I. Utcumque id erit, pridem ante Iustinianum universalis isthaec in obserati bona successio exolevit . Hodie enim obaerati

bona jussit judicis possessa, prout commodius eXPedire videbitur, distrahuntur un. in J de success.subi. quae feb per bon.vend. 3c jure novissimo misso fieri vetatur in universa debitoris bona , sed tantum pro quantitate debiti ea permittitur no- veil. 53. c. q. 3. I. Excursus I.

De successione ab intestato ex iure novissmo ,

ac praesertim ex novella II 8. REcle pronunciasse videntur rerum civilium periti viri, leges, quae ad supremum potentiae culmen Respublicas plerumque perduxerint, im

muta

38쪽

De Doccis ab tutes. ex iur. novus asmutari oportere, ubi, ad quam contendebant, magnitudinem eae pervenerint. Accurate enim bonae sua sponte leges ab iis secerni debent, quae ad certum conducunt Reipublicae regimen. Sane non semel sactum novimus, ut quarum legum observantia rerum sint potitae Respublicae, ac domi serisque praeclare steterint, partam semel potentiam iisdem imsuo statu tueri nequiverint Montesqu. grandeur, o de denoe des Romaius chap. q. Sane veteres Romae leges ad magnitudinem perducendo Romanos opportunissimae visae o ubi tamen excrevit Romana potentia , quotidianas vices necessario subierunt, quas moles adolescentis Imperii flagitaret. Et jus quidem publicum ad res praesentes accommodare, ac veluti pro re nata fingere, Senatus erat, aut populi: in jure vero privato supplendo , molliendo , emendando potissimum versabatur edicto Praetor . Cum igitur fundamentum Decemviralis successionis Civitatis opulentiae convenire non ubderetur , & aliunde caritati sanguinis veteris jurigrigor videretur in sestior , sub ipsa libera Republica varie Praetor jus vetus mollivit, &, quatenus per leges licuit , injuriam sanguini fieri vetuit. Uerum Iustinianus in re successoria modum omnem egressus nullum sere vestigium juris veteris super este jussit. Scopo enim Decemvirorum aperte ne glecto, ac parum sollicitus de servandis in lamblia bonis, juris successorii iundamentum plane diversum excogitavit simplicius illud quidem, & non minus Praetoris edicto , quam naturali aequitati

consormius. Post varias enim in ea re vices , lata tandem novell. II 8. eos in hereditatibus inimctatorum praeserri voluit , quos deiunctus cariores

habuisse praesumi posset. Cum igitur ipsa Natura

duce

39쪽

as Extussus t duce pridem Philosophi docuissent , cari mimos

mnium cuique liberos , post eos proximos in caritate parentes, utrisque vero deficientibus, cognatos e latere mortalibus hariores esse , tres her dum ab intestato ordines ibi constituit . Legitumas igitur intestatorum hereditates primum ad liberos descendere jussit ; deinde ad parentes ascendere: si neutris successio deserri posset , ad cognatos ex latere intestatorum bona redire voluit.

CAPUT I.

De successione liberorum. ΡRincipio cum lex quaedam Naturae tacita , &commune parentum votum liberis videatur addicere parentum hereditatem , in eorum succes

sone liberos praeferri jussit Iustinianus seu in potestate quidem, seu emancipatos, seu primi , seu

ulterioris gradus, seu per masculos, seu per stemunas quoque susceptos novell. II 8. c. I. Primo igitur ex ea novella hodie liberis in potestate postisiuitas vix quidquam prodest; cum suis enim seque admittuntur emancipati. Quapropter nullus hodie edicto locus de conjungendis cum emancipato m s liberis in potestate retentis: nepotes enim in potestate retenti cum emancipato parente hodie partem haud faciunt in avi hereditate, quod olim edixit Praetor ι. I. Is de coniung. cum emancipis tiberi Nam, ut recte vidit Gudelinus de iuri novus a. q. emancipatus parens hodie praeserendus est liberis in potestate retentis perinde, ac si tempore mortis in potestate mansisset emancipatus. Dein

40쪽

De Dees . ab intest. ex iuri novis . 27 Deinde , cum ibi Iustinianus emaneipatos cum suis heredibus sine discrimine admitti jusserit, emancipati, ut parentibus succedant hodie , non

egent Praetoris auxilio , neque ego video, cur secus pronunciarit Cujacius ad dict. noυHL et I 8.

Id potius ex jure novissimo inter liberos in potestate positos, & emancipatos interest, quod liberi quidem in potestate ad quoscumque heredes sine

aditione transiliittunt hereditatem ; emancipati vero, & ex sceminis prognati liberi ad heredes extraneos hereditatem transinittere sine aditione ne queunt, ut recte pronunciatum a Vigilo ad g. s.

in . de exher. lib. Denique ita praeseruntur hodie seu in potestate , seu emancipati liberi , ut ipsis parentibus potiores habeantur in bonis, quae patri

ex constitutionibus non acquiruntur . Paucis tantum in speciebus cum liberis adhuc parens admi titur . Ita quidem hodie civilis pars ususfructus parenti desertur in bonis , quae ad filios emancipatos ex hereditate materna pervenerint l. 3. C. debo r. marem. & conjux inops una cum filiis pro eorum diverso numero in quartam , aut virilem locupleti viro succedit noυeu. III c. s. ParenS e iam concubina cum naturalibus a se prognatis in sextantem admittitur in concubini bonis.

II. Rursus ibidem liberos exaequavit Iustinia.

nus ratione sexus, & gradus. Hodie igitur admit- . tuntur non solum filii filiaeque, sed nepotes etiam, S neptes, pronepotes, & proneptes, ac deinceps aliisne sexus discrimine , seu per masculos , seu per sueminas suscepti fuerint. At vero gradus quidem cujuscumque liberi succedent, modo in eadem linea non extent alii testatori proximiores . Cum enim ratione proximitatis hodie deserantur hereditates,

SEARCH

MENU NAVIGATION