장음표시 사용
41쪽
; Exturos Liates, si.filius praecedat, ex eo nepos excluditur. Id ipsum obtinebit tamen in ejusdem lineae descendentibus . Nam si diversae snt lineae liberi, v Iuti si ex duobus filiis praemortuis alteri quidem nepos , alteri pronepos superstes fuerit, aut deinceps
alius, a nepote pronepos non excludetur . Rem to enim propinquiori, remotior ex eo genitus -- cupat defuncti locum : is vero per subingressi nem in parentis locum eumdem nanciscitur cum
zoximiori gradum. Ea vero successio in desuncticum, quoniam mortuum parentem veluti praesentem sistit, non inconcinno vocabulo repraesem ratio a doctoribus dici solet . Ex repraesentationis fictione manat, ut pronepos, aut abnepos, aut remotior deinceps alius, avum , aut proaUum repraesentando ab ipso filio primi gradus non excludatur. Verum enimvero, cum jure repraesentationis admissi liberi jure veluti transmissionis succedant, in eam portionem admitti debent, quam ipsorum parentes, si supereinent, habituri serent . In stirpes igitur , non in capita succedere eos oportet aen eli. II 8. c. I. In capita succedi dicitur, ubi secundum heredum numerum hereditas viritim duviditur; in stirpes vero, cum subeuntes proximimris defuncti locum ejus dumtaxat portionem accupiunt. Ita quidem, si cui supersint ex liberis primus, & secundus , ex tertio praemortuo nepotes quatuor, primus, ac secundus succedent in capita, ac singuli trientem serent; quatuor vero nepotes ex tertio ultra trientem non obtinebunt, quia tantundem ad parentem pertinuisset . Ejusmodi umro trientem viritim nepotes inter se divident, ut
generatim alias , ubi in singulis stirpibus , qui concurrunt , ejusdem stant gradus authent.
42쪽
De success ab intes. ex ium novis successione . C. de suis , oe legirim ΙΙΙ. Quod ad injustos liberos, ii vel naturales
sunt, seu ex concubina suscepti, vel spurii, seu ex meretrice prognati, vel incesti, & adulterini denique, qui ex damnato coitu nati dicuntur. Quod ad naturales, cum eis benignius jus agi jubet. Nam matri quidem licet illustri, ac ceteris per lineam maternam parentibus etiam cum justis liberis aeque succedunt l. s. C. ad Senatuo. Orfit. De patris hereditate idem admitti non placuit. Nam siquidem justi liberi, aut uxor ei supersint , alimenta tantum naturales petere poterunt novell. 8 G. c. I 2.
Quod si nec uxor , nec justi liberi superstites parenti fuerint, sextans tantum hereditatis naturalibus addicetur cum concubina dividendus in capita L novell. 8ς. c. 4. Id ipsum tamen ad liberos primi gradus doctores coercent arg. l. 12. C. d na-xur. lib. Nepos igitur naturalis ne sextantem quidem ex avi paterni hereditate vindicare poterit. Atque ita jus erit quidem, si coocubinus sine te- flamento decedat. Nam si cum testamento decesserit, eique legitima soboles superstes haud fuerit, naturales liberos ex asse instituere non prohibetur . Quod enim jubet Iustinianus d. novell. 89. c. I 2. ultra unciam naturalibus legari non posse i id quidem obtinet , si justi liberi concubino fuerint . Rursus, si
testamento condito a concubino praeteriti naturales fuerint, pro sextante , aut uncia consequenda
querelam instituere nequeunt , idque hodie magis admiserim , postquam concubinatus legitima comjunctio esse desit, quemadmodum Sacrum Consilium pronunciasse resert de Franch. decis Izo. Quod ad- spurios, & vulgo conceptos , cum praesumptione juris patrem incertum habeant , quamvis de eo
43쪽
go . Exeumus I. sortasse constet, a patris hereditate omnino arcentur ; matri vero, ceterisque parentibus per male
nam lineam eum ipsis justis liberis aeque succedunt e quod si illustris si mater , a justis liberis
excluduntur I. s. C. de natur. lib. Uerum enimvero ex damnato coitu suscepti liberi non solum ab imtestato, sed ne ex testamento quidem admittuntur. Quin, ut cum sobole nefariorum amplexuum m. moria extingueretur , eos ne alimenta quidem a parentibus obtinere voluit Iustinianus d. novelL8 c. I s. Cum tamen paterni sceleris sint expertes .
liberi, hodie ex aequitate juris Pontificii in sororecepta ejusmodi liberis alimenta decerni solent. Vide, quae supra .disserui libr. I. in excurs de alim. 2. Legitimatos, & adoptivos hic sciens praetereo: quid enim in utrisque si juris , supra praecepi Ibr. I. in excurs de eoncub. Io. & sub tit. de adopr. Illud prope exciderat , matrimonium puω- rivum , quod vocant , & per errorem bona fide contracti ni ab iis, inter quos non sunt justae nuptiae, impedimento non esse, quominus inde susceptis liberis parentum deseratur hereditas Struvius,ntagm.jurior. exerc. 38. 24.
CAPUT II. De Decessione parentum.
LIcet ex communi parentum voto a parentibus nil minus optetur, quam liberorum hereditas, si tamen turbato mortalitatis ordine praecoci fato liberi praerepti suerint , ipsa naturalis caritas l. ctuosam eorum hereditatem parentibus videtur addice
44쪽
De succus ab intes. ex iuri noυus grdicere. Hinc, descendentibus non extantibus, liberorum hereditates ad ascendentes devolvi jussit Iustinianus d. novell. II 8. e. a. Quemadmodum ver Imperator peiori praedictae novellae capite paren tum hereditatem liberis deserri jussit sine discrimine, mares essent, an sceminae, in potestate, an e tra sacra paterna constituti , ita modo haud a simili liberorum hereditates parentibus deserri voluit, seu mares essent , seu sceminae, seu sui juris , seu tempore mortis in parentum potestate forent . Liberorum exemplo quoque sine gradus discrimine parentes admitti jussit . Verum in ea re quidem liberos inter,& parentes interest. Nam si diversarum stirpium sint deiuncto liberi, in altera stirpe proximiores in altera remotiores haud e cludent. Verum proximitas gradus potior est in Sarentibus: parens enim in alterutra linea proximior remotiorem prorsus excludit . Inde fit, ut mater avum paternum excludat , & contra pater avo
materno praeseratur L noυeu. II 8. c. 2. Id autem
obtinebit, unde unde in liberos prosecta sint bona. Neque enim in jure Romano in hereditatibus deserendis bonorum origo spectatur . Bona enim semel a quopiam acquisita ejus patrimonium censem tur sine discrimine , paterna sint , an materna Struvius 6ntagm. iuriori exerc. 38. 28. Ceterum inter patrem quidem, & matrem liberorum hermditas dividetur in capita 3 inter superiores vero parentes dividetur in lineas. Id eo pertinet, ut semissem unum ascendentes per maternam lineam, alterum ascendentes per paternam serant. , licet in alterutra linea malor si parentum numerus.
Ita quidem, si superstites defuncto suerint avus mutemus, di avus 3c avia paterna , solus avus. ma
45쪽
eursus L. ternus semissem obtinebit, alter semis avo, & aviae
paternae addicetur d. noυHI. II 8. c. a.
ΙΙ. Cum vero novae suae successionis iundamen. tum ex affectu defuncti desumpserit Imperator, ac germanos fratres aequo cum parentibus affectu mortales prosequi vulgo soleant , cum parentibus fratres etiam & sorores utrimque defuncto conjunctos admitti jussit d. noυeu. II 8. c. 2. Cumque alias fratrum, ac sororum liberos cum fratribus, ac sororibus superstitibus jure repraesentationis admitti jussisset imperator, cum parentibus admitti mox voluit praemortuorum etiam germanorum liberos , etiamsi, germanis fato functis, uni statrum filii superessent noυeu. I 27. c. I. quic quid contra Cujacius moliatur ad L novell. D8 Si tamen sorores , ac starem utrimque conjuncti una cum parentibus defuncto successerint, germa ni , germanaeve pleno jure acquirunt portionem
sibi delatam , in eamque ususfructus parenti non competit , cujus in potestate fuerint delationis tempore d. novell. I 18. c. a. Ita igitur fieri test , ut patris conditio deterior per ejusmodi successionem fiat. Si enim superstites defuncto su rint sex fratres , ac parentes duo, pater octaVam tantum plenae proprietatis habebit , qui vivo filio toto usustuctu solus potiebatur. Verum enimvero post Iacobum Belvisium perperam docuere com
plusculi, in ea re quidem germanorum , germana rumve meliorem conditionem esse; cum eis enim parentes primi gradus tantum admitti, neutiquam
vero superiores. Nam id quidem & veteri paren tum iuri adversatur , & nusquam ab Iustinian0 cautum . Quin diserte contrarium cavisse videtur Imperator isse, ubi germanos cum parentibus gradμ
46쪽
ti jussit d. noseu. 118. c. a. Illud tamen addubitari queat, quomodo dividi hereditatem oporteat, quoties cum germanis concurrunt diversarum linearum parentes, si in alterutra linea plures parentes fuerint. Haud pauci ea in specie rem ita transgemdam existimant , ut fratres quidem virilem po tionem accipiant : quota vero esse debeat fratris cujusque portio, non solos fratres , sed parentes etiam numerandos statuunt . Ubi factum id sudirit , virilibus germanis addictis , parentum poditiones in lineas ita dividendas ajunt, ut altera lineae paternae , altera maternae cedat . Verum ea sententia , licet cum iis convenire videatur, quae de divisione hereditatis inter parentes supra praei cepimus, cum Justiniani verbis manifeste pugnat. Is enim in d. noveli. c. a. aperte cavit, ut ascens dentium , O fratrum singuli aequalem portio-
, De successione cognatorum ex latere . EX omnium sere Gentium instituto, liberis, parentibusve deiuncto non superstitibus , ad in- testatorum successiones fratres admitti jussit Iusti.
oianus ae novell. II 8. c. 3. Cum vero ex Aristote- Ie 8. ad Nicomach. I 4. fratres communis Ortus
quasi eosdem laciat, iique utriusque parentis com-- uni vinculo arctius devinciantur , recte ibidem Imperator germanos , germanasiue sine discrimine sexus fratribus consanguineis tantum, aut uterinis Praeserri jussit . Quemadmodum vero alias ex no- Tom.III. C meli.
47쪽
veli. I 27. c. I. eum patruis, & avunculis germano-xum , germanarumve filii cum ipsis parentibus ad. mittuntur , ita germanis germanorum filios cum patruis suis , aut avunculis succedere voluit Imperator L novell. II 8. c. g. Eos autem admitti jusiit jure repraesentationis in stirpes : parentem re. praesentando igitur eam accipient portionem, quam, si vixi stet , eorum parens accepturus esset. Porro ut germani , germanaeve fratres ex uno latere defuncto conjunctos excludunt, ita germanorum, geomanarumve filios fratribus uterinis tantum, aut
consanguineis praeserri jussit Iustinianus loci cit. Licet enim germanorum , germanarumve filii fratri. bus ex alterutro latere deiuncto conjunctis uno gradu remotiores sint , cum tamen repraesentando Parentes succedant, eos repraesentabunt non tantum
.duplicitate vinculi, sed gradu quoque . Parentum igitur adepti locum fratres ex uno latere delam cto conjunctos excludunt , quemadmodum in linea recta nepotes parentis gradum adepti cum patruis admittuntur ad hereditatem avi . Proinde
Iustiniani beneficio hodie subingressio non tantum in recta linea, sed in obliqua etiam locum habet. Id tantum interest inter utramque lineam , quod in recta quidem in infinitum uti subingressione licet ; in obliqua ultra fratrum filios repraesentatio
non extenditur d. novell. II S. c. 3.
II. Quod autem diximus , fratrum filios in stirpes ad successionem admitti , id quidem cibi,
net , si cum patruis, amitis, avunculis concurrant. Acerrime tamen disputatum novimus, utrum , serutrum filii a pluribus fratribus suscepti si soli fuerint, & plures ab alterutro statre praemortuo sint superstites, in stirpes etiam, an in capita inter eos diu,
48쪽
De succcis ab intes. ex iun novi s. 3 sdividi hereditatem oporteat. Accursit sententia suit, ea quidem in specie hereditatem in stirpes dividendam esse : secus Agoni placuit . Utriusque argu- .enta late congesserunt interpretes ad d. novell. Agonis tamen sententia verosimilior videri queat. Olim scilicet, cum jure veteri ignota repraesent
tio esset in obliqua linea , fratres statrum filios omnino excludebant L L ff. de suis , oe legit. ser. In obliqua linea repraesentationem admitti I, stinianus jussit, si cum fratribus fratrum filii suci
cessuri forent . Fratribus igitur non concurrentibus , quemadmodum nullus repraesentationi locus,
ita ne successioni quidem iri stirpes . Proinde cum quisque jure proprio succedat, jus vetus stabit, &in capita succedent omnes, ne in aequali gradu inaequalis successio admittatur, neu juris correctio per semet quidem odiosa a casu per Imperato emexpresso ad omissum per interpretes extendatur. Ceterum Amnis sententia non solum plurimis rerum judicatarum exemplis, sed ab ipso etiam C, rolo U. in Comitiis Spirensibus confirmata suit anno Is 29. Vid. Gudet. de iuri noυUs. 2. I s. & Strγl de fuccess. ab intes. dis. 3. c. I. g. 8. III. Post germanos, eorumque filios admittum tur fratres, seu consanguinei, seu uterini sine sexus discrimine d. noveII. II 8. c. g. Illud tamen addubitari queat, an ex jure quoque civili bonorum discrimen sit admittendum, atque in paternis quidem consanguinei, in maternis vero uterini praeferri debeant. Uulgaris sententia est , in bonis a patre prosectis consanguineos praeserri oportere, in ma ternis uterinos. Verum licet id bonorum discrimen apud complusculos Europae populos aequitate sua
receptum sit hodie, Iustiniani tamen & menti,&
49쪽
3 6 Excursus Iverbis aperte adversatur in d. noveli. Iig. c. a. Ibi enim Imperator in universum deiuncti patrimonium germanos admitti jubet ; germanis deficien tibus , generatim fratres seu consanguinem , seu uterinos praesert in hereditate defuncti, unde unde bona prosecta suerint. Aliunde si praedictum bono. Tum discrimen admitti placeat, primo quidem adversus Iustiniani mentem consanguineos cum germanis admitti oporteret ad bona paterna , cum germanis etiam uterinos ad bona materna. Deinde si tantum materna bona destincto forent, con- .sanguineum uterinus prorsus excluderet adversus
ipsa Iustiniani verba, qui pari jure consanguineos,& uterinos admitti voluit in d. novell. II 8. c. 3. Quatenus tamen per consuetudines Neapolitanas in ea re fuerit a jure civili descitum , infra videbimus in excurs de legitim. fuc Us.ex confurt.Ncap. . IV. Post fratres seu consanguineos, seu Uterinos, eorumque filios, admitti jussit Iuttinianus se cundum gradus proximitatem cognatoῖ ceteros, seu ex uno latere , seu utrimque defuncto cognati serent : neque enim duplicitatem vinculi ultrastatrum filios prodesse voluit d. NOUell. lI8. C. 3. Ceterum si tempore mortis cognati cuiquam haud fuerint, bona ejus tamquam vacantia fiscus occispat l. r. F. de Iutae in edict. Fisco praeserentUr tamen socii liberalitatis Imperialis l. un. C. s liber. Imper. focisn. her. decess. Ecclesia in bonis clerici
. ao. C. de ui c. 2' cleri vexillatio in bonis mili tis I. a. C. de ber. decuri collegia denique in corporati bonis l. I. C. eod. In ea re tamen conjugbbus prae ceteris indulgeri placuit . Nam primo quidem ex Praetoris edicto, omni deficiente cogna. tione , conjux superstes bonorum possessionem ge
50쪽
neratim obtinet L. um C. unae vir, o uxor. Deinde jure Iustiniani novissimo in re successoria mire auctum conjugum privilegium . Nam licet alias affinitatis intuitu non deseratur hereditas l. assultatis. C. Ommun. de success. quin ne amnes quidem sint vir & uxor, sed aliis potius causam amnitatis prae-heant, ob arctissimum tamen inter ipsos vitae consortium mutuam conjugibus successionem elargitus est Imperator. Id autem factum oportuit, ne quando turpi cum inopia conflictaretur, qui, quaeve nudius tertius individua societate cum desumcto conjuge usa soret. Novella igitur III. c. s.
Conjugem inopem succedere jussit locupleti conjugi non solum cum cognatis a latere , sed cum Parentibus etiam, liberisve . Verum in ea re quidem Iustinianus pro diverso numero , & qualitate heredum diversum jus esse voluit. Primo dinim si plures tribus filiis cum conjuge concurrerent seu ex se , seu ex alio sortasse matrimonio Prognatis, conjugem inopem in portionem virilem
admitti jussit ; lin tres , aut pauciores , in qua
tam . Deinde si cum liberis conjux concurreret, tantum usumfructum ad conjugem pertinere voluit,sn cum aliis heredibus, ipsam proprietatem etiam. Id autem non tantum in uxore , sed in viro e iam admitti debet: nam novell. n. c. 6. sine discrimine in viro ac muliere id generatim servari jubet. Secus quidem cavisse videri queat Iustinianus
d. novell. D 7. c. s. ut recte tamen observat Viricus Huberus ad novell. II 8. q. 18. id procedet tandem, si injuste maritus matrimonio uxorem eX- egerit . Recte autem monuerunt interpretes, ad hujus portionis petitionem in conjuge inopiam non requiri mendicitati proximam. Nam conjux inopS edi