Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 8 Excussus Liam in ea re videtur existimandus , si facultates ipsius ad quartam facultatum deincti conjugis rioripertingant. Sane Iustinianus novelLsgaeo. ad supPlementum mulierem inopem agere voluit, si quartaminus ex viri legato perceperit. Inde igitur argUmento desumpto inops conjux videri debet, ut diximus, si ipsius substantia non pertingat ad quartam facultatum defuncti conjugis. Vid.Gudet. de iurinO Diff. 2. I 5. Indidem autem facile ostenderis , ne per conjugis testamentum quidem sine justa causa hanc portionem superstiti conjugi denegari posse . Si enim, minus quarta relicto, datur ad supplementum actio, potiori jure, si in totum ea denegetur,

inopiae conjugis adversus testamentum succurrendum erit Gudel. loc. cit. Gail. 2. obfem. 98. CRUCtamen, existimes, hanc portionem conjugi debitam cum parentum, aut liberorum legitima comparari oportere : neque enim ea debetur hereditario jure, sed potius condictione ex lege. Id autem vel inde constat, quod, ut inter heredes alias, conjugi jus accrescendi non competat. Vid. Stryk. de successis.

ab intest. Lys. q. c. I . 27. ω'fwιι.U. Nondum hinc abire me sinunt interpretes Illud enim expediamus, oportet, num cujuscumque gradus cognati generatim omnes fiscum excludant,

an aliquis jure civili gradus sit praestitutus , ultra quem propinqui positi in concursu fisci hereditate defuncti potiri nequeant. Occasionem quaestioni dedit

Justinianus k.s.dejuccess.cognat.Ibi enim juris veteris

discrimen inter agnatos & cognatos enarrans agnatis quidem hereditatem delatam scribit, etsi decimo gradu a defuncto distarent, cognatos vero, quia juris civilis suffragio non juvabantur, ad honorum

possessionem a Praetore tandem admissos, si ultra se

52쪽

De fuccess ab intest. ex iuri noviss 3

tum cognationis gradum haud forent : ex septimo enim tantum admittebantur ex sobrina, aut sobrino, quem in tertio vocant, suscepti filii, filiaeve uni cogn. Licet igitur hodie , agnationis& cognationis sublato discrimine per noveli. II 8. aequo jure cum agnatis cognati succedant, dubium tamen videri queat, num praedicta Iustiniani ventia in aeg. s. de fuco. cogn. intra decimum gradum

agnatorum successionem coerceant, an tantum exempli gratia decimus ibi gradus memoratus ab Imperatore fuerit . Complusculi magni nominis Iurisconsulti pronunciarunt, ea quidem verba non exempli, sed taxationis causa ab Iustiniano posita; proinde seu agnatos, seu cognatos hodie ultra deis cimum gradum fisco non praeserendos . Verum, cum jus novum ibi non constituat Iustinianus, sed Vetus dumtaxat explicet, aperte contrarium suadere videtur Ulpianus in ι.1 9. I.F. de suis, oe tegit. ubi ad effectum succedendi Iurisconsultus agnatos definit cognatos per virilem sexum in infinitum. Eodem pertinet , quod agnatis nullum gradum praestititere Decemviri, eisque in infinitum hereditatem deserri voluerunt . Neque vero aliter Iustinianus ipse videtur interpretatus Decemvirale cammen . Siquidem in s. 3. de legit. agn. fucces. diserte scribit , jure agnationis ultro citroque hermditates capi , etsi longissimo gradu sint agnati . Superest igitur , ut dicamus , ex regulis juris cuvilis ipsos centesimi gradus cognatos fisco prinferri . Neque regeras, si id admittatur, fiscum vix umquam admitti posse , cum per rerum naturam vix fieri queat, ut sne cognatis decedat quispiam. Cum enim haud semel cognatio sit probatu dis

cilis , facillime fisco deferri potest hereditas. Cm C terum

53쪽

o Excursus L. terum licet isti in vera videri debeant , inspecto

jure civili, vulgo apud nos tamen docuere pragmatici , cognatis ultra decimum gradum fisciam praeserri oportere: qui quidem error in soro jus sa-cit . Uid. de Marin. ad decis. Reυerter. obserUar. 3 . Id autem sine discrimine apud nos admitti debet, 1eu de laici, seu de clerici hereditate agatur . Aperte enim Gulielmus cavit, in clericorum etiam sine cognatis decedentium hereditatibus fiscum pro serendum est e cous . dohanae . de ossic. secret. Apud nos igitur nusquam locus I. ao. C. de Episcop. mCleri cum Ecclesiam ab hereditate clerici fiscus excludat . Neque vero cum Asflicto regeras ad d. consi. n. s. secus cavisse Pontificem in c. I. de fuc-

ff. ab inst. Id enim ei suasit publici juris inscitia, cum Principi generatim liceat , in territorio suo leges de intestatorum successione serre, neque per leges in re successoria a Pontifice scriptas jus Principum queat imminui.

De collatione bonorum ab heredibus facienda. CUM in hereditatis divisione de bonorum col

latione non raro controversia moveatur, enu

cleatis successorum ordinibus ex jure novissimo, hoc argumentum juvabit sigillatim exequi . Principio bona conserre dicitur, qui, si quae ipse separatim possidet, cum aliis heredibus in hereditatis

divisione communicat , ac veluti confundit cum rebus hereditariis. Prima collationis origo ex edicto Praetoris est. Is enim, cum ad bonorum pOL sessionem admisisset emancipatos , eosque e1aequas

54쪽

De success ab intes. ex jur. novus 4rset liberis in potestate positis , aequissimum esse

censuit, ut bona sua in medium conserrent emamcipati , qui paterna contra juris rigorem appeterent l. I. princ. f. de collat. Scilicet in potestate liberi praeter peculium castrense , vel quasi, unde unde quid nacti serent, patri quaerebant. Contra emancipati liberi, ubi sui juris effecti sorent , omnia sine discrimine sibi privatim parabant. Injurium igitur Praetori visum , sine collationis onere emancipatos ad bonorum possessionem admitti: ita enim emancipati ad partem admissi sorent eorum, quae patri quaesiissent in potestate liberi ; contra in potestate liberi expertes fuissent eorum , quae sibi privatim emancipati parassent. AEquissime igitur edicto cavit , se non aliter ad bonorum possessionem admissurum emancipatos , quam si comferrent liberis in potestate positis, quae tempore Paternae mortis haberent . Nec metus erat , nequa inde injuria assicerentur emancipati , si plus conserrent, quam accepturi sorent. Id enim si metuerent , in ipsorum potestate erat, honorum po sessionem omittere L 2. 3. s. J. de coli. II. Igitur ex Praetoris edicto olim generatim Omnia conserebant emancipati tantum, castrensistius, aut quasi dumtaxat exceptis: filii familias, cum Omnia parenti quaererent, ne aliquid quidem habe-hant , quod conserre possent. Tantum, cum in dote jus esset, ut ea pertineret ad filiam , quamvis in potestate foret, a filiasamilias, si succedere vellet, dotem conferri oportebat Llis de collat. LCeterum tibi, diversa ratione peculiorum invecta, advent, tia filiorumfamilias propria fieri coepta , eaque parente mortuo sibi praecipua habere jussi, idem inter liberos aequalitatis servandae studium suasit, ut

55쪽

a Excursus Lemancipati quoque adventitia non conserrent. Ita quidem intra profectitia tantum collatio coerceri coepit L ult. C. de cov. Cum tamen non tantum in

emancipatos, sed in liberos etiam in potestate positos aliquid a parente proficisci queat, liberis generatim omnibus prosectiliorum praescripta collatio

novelLI 8.c.6. In praesenti autem argumento per profectitia non tantum intellige, quae a patre prosecta fuerint, sed & ea, quae a matre provenerint. Hodie igitur, cuicumque ascendenti succedatur, patet collationi locus, modo quid ab eo parente prosectum fuerit, de cujus hereditate agitur Lut liberis.Qeod. Et olim quidem tantum in intestati causa locus collationi fuerat: secus tamen Iustiniano visum. Cum enim a liberis invidiam quisque praesumatur arcere velle, eaque inaequalitatis plerumque sit comes, etiam in testati causa collationem fieri jussit Justinianus, nisi secus diserte foret a testatore cautumae noveli. I 8. c. o. His ita perspectis, ex jure novissuno collatio definiri potest lucri a vivo parem se profecti illatio in eommunem hereditatem a studuscumque liberis facienda, cuicumque parenti, o quomodocumque succedant. Cum tamen omnis

in iure definitio periculosa sit , ac facile subverti possit, fgillatim edisseremus, quinam hodie conis

ferre debeant,& quaenam in collationem veniant. III. Quod igitur ad primum attinet, dumtaxat conserebant olim extra sacra paterna constituti libe-xi ; verum hodie conserunt liberi generatim Omnes, seu patri, seu matri succedant. Proinde conserent& emancipati suis , & sui emancipatis , & sui

suis , & emancipati emancipatis . De suis addubitavere complusculi , quod peculium quidem aviventitium generatim non conseratur hodie, profe-

56쪽

ctitium vero in ipsa hereditate contineatur L Ia. C. de collat. Verum cum collatio non in primaeva notione accipiatur hodie , & generatim ad res omnes extendi debeat a vivo parente quoquo mindo prosectas, nihil impedimento est, quominus ex jure novissimo in suis etiam collatio locum habere dicatur. Quod ad nepotes, aut concurrunt cum avi filiis, aut inter se soli. Si cum filiis avi concu rant, tunc aut patris hereditate se abstinent, iauni avo succedunt aut patris simul, & avi fiunt heredes . Postrema quidem in specie nepotes ex

persona patris conferre debent: neque enim, dum commodum ex patris persona reserunt, incommindum declinare possunt . Quod si nepos hereditate se patris abstineat , & uni avo succedere malit ;id enim ei Praetoris beneficio licet L ult. C. und. liber. communis sere sententia est , ea quoque in specie ad collationem nepotem obstringi: eum, ajunt, parentem repraesentando admitti cum patruo ; igbtur ex persona patris , quem repraesentat, Conse Te oportere. Verum haud inepte negarunt id alii; neque enim ex jure patris succedit hic nepos, sed ex Praetoris edicto d. l. MD. C. uud. lib. Si igitur in succedendo patrem non repraesentat , ex ejus Persona eum negant ad collationem obstringi. Uid. Stryk. de success. ab int. dis. II. c. 2. h. I s. Utcum que id erit , si nepotes inter se soli concurrant, cum hi aequali gradu avum contingant omnes, nec Patrem repraesentando succedant , ex persona p, Tentum conserre non obligantur. Quod ad liberos naturales, cum jure civili patrem habere non imtelligantur , hi quidem respectu patris collationi non subsunt , licet in paternae hereditatis sextantem aequaliter dividendum admissi fuerint: quod si

57쪽

44 Excursus II.

de successione matris agatur, inter ipsos naturales,& spurios collatio obtinebit L l .Qde coli. At vero cum in jure tantum inter descendentes collatio praescribatur , ea quidem neque inter ascendentes obtinet , neque inter conjunctos e latere Uinia.

de collat. c. s. n. a. oe 3. Quapropter neque Cum germano germana succedens tenetur conserre pecuniam , quam dotis nomine a germano acceperit , neque germanae filia cum patruo in successio. ne concurrens dotem conseri , quam patruus matri dederit. Cons. Stryk. de Iuccessis. ab int. d. dissis.

ΙU. Quod ad bona , quae collationi subsunt,

ne vagis speciebus enucleandis diutius immoremur , haec regula eiungi potest ex l. vlt. C. de coL an quaecumque bona a parente , cui succeditur, profecta non fuerint, in collationem haud veniu=at. Igitur sola prosectilia jure novissimo conserri de-hent . Liceat autem hic abuti vocabulo: per prO- sectitia enim intelligemus non solum , quae a patre , sed & quae a matre prosecta suerint. Conferri tamen haud debent , quae Occasione armatae,

vel togatae militiae parentes filiis elargiti fuerint: ea enim castrensia, vel quasi existimari debent l. . H. de castr. pec. se l. I. f. I s. J. de coli. Cum igitur sumptus in studia , eorumque causa coempti libri accedant ad quasi castrensa , ii quidem conferri non debent . Hinc & ejusmodi sumptus in legitimam imputari negat Ulpianus L so β. fmmil. recisi. Eam tamen exceptionem cum Ulpiano addas, nisi non donandi quidem, sed credendi animus in parente probetur . In dubio donandi animus in parentibus praesumi debet. Cum enim ad aequalitatem inter liberos servandam collatio

58쪽

De legit. Dccess. ex confvet. Neapol. ψs fuerit inducta , in dubia voluntate parentum ad

ea extendenda non videtur, unde Vix magna inaequalitas timeri queat Gudet. de iuri no Uitis. 2. I9.

Illud tamen addubitari queat, an, si quid pro delicto filii solutum a parente fuerit, collationi su 1it. Cum in ea specie filii melior conditio fiat, multam conserendam existimarim, ne alias melior sit ejus conditio , qui deliquit . Cons. Vinn. de Collar. c. I 3. n. Io. Sane alias ob delicti odium si quid fuerit pro delicto solutum , in legitimam imputari potest : quae vero in legitimam imputantur, collationi subjici aperte edicit Iustinianus, moedo, quo tempore parens moritur, quavita jam sue

rint l. 2o. C. de collat.

Excursus II. De legitima successione ex consuetudia sus Neapol. π ex constit. in aliquibus. JUri civili novissimo circa intestatorum heredit,tes in Principe Regni Urbe per consuetudines eapolitanas in complusculis derogari placuit: minus ab eo descitum in Regni provinciis : in iis enim jus obtinet Iustiniani novissimum , si ab eo discesseris , quod praeter juris Romani regulas a Friderico cautum in constit. in aliquibunde success. filior. comit. o baron. Iuvabit igitur, sigillatim hic edisserere , quatenus in legitimis hereditatibus in principe Regni Urbe recessum per consuetudines a jure civili fuerit , eique in provinciis quatenus constitutione sua derogari jusserit Fridericus . Patriae favor exposait, ut consuetudines primum enicleemus . Earum autem rundamentum non sanguinis

59쪽

4s Excursus unis caritati quidem, quod unice spectatum ab Iustiniano vidimus, sed familiarum potius commoditati favet. Id enim apprime spectant, ut in suis familiis avita bona serventur, neque per mulieres alio transferantur . Constitutionis Fridericianae imgenium haud absimile . In praesenti autem argumento in Neapolitanis consuetudinibus tres hermdum ordines distinxere majores, liberorum scilicet, Parentum,& cognatorum ex latere. Nimirum inquatuor prioribus consuetudinibus sub titulo defueres. ab intest. de liberorum successione agitur. Ibidem in consuetudine quinta cavetur de luceessione parentum , ut ad eam recte Napodanus o, servat n. IaM fe u. Nam sat absurde quidem de Ros ad dire confvet. n. 349. ad parentum legitimam successionem refert consuetudinem filiusfami-ιias sub titulo de stilisfam. volent. tesar. Ex ipsa enim rubrica constat, ibi de testamentaria successione sermonem institui. Denique in ipsamet consuetune quinta, & insequentibus praedicti tituli de cognatorum ex latere successione statuitur. Sit igitur

CAPUT I.

De successione liberorum.

IN Civitate recte instituenda ita quidem agere

legislatorem oportet , ut ad masculos potius avita bona perveniant , neque in alienas familias per sceminas inserantur. Ut enim praeteream , adimenda instrumenta luxus impotenti mulierum ingenio , familiae in sceminis intereunt, in masculis conservantur . Saluberrimum hoc institutum apud

omnes plerasque Gentes receptum olim ipse Deus

60쪽

De legit. Dccess. ex consuet. Neapol. 47Optimus Maximus apud Hebraeos servari jussit,

in concursu masculorum ab omni hereditario

jure sceminis summoveri justis . Quod si mares

deficerent in familia , proximo agnato foeminas nubere cum hereditate voluit . Graecorum leges haud absimiles . Apud eos enim in hereditatibus vulgo praelati mares: iis vero deficientibus, agnato proximo επικληροι sceminae jussae nubere . ConfBodin. de Republ. s. 2. Nolim tamen hinc cobligi , Neapolitanas de intestatorum successione comsuetudines ex jure Attico promanasse . Licet γnim Cumaea Urbis origo facile suadeat , Neapolitanos colonos olim legibus, & institutis Atheniensium usos, incredibile tamen videri queat, post tot

saeculorum intercapedinem in tantis rerum Neapolitanarum vicibus Atheniensium leges Neapoli pediennasse . Nec minus a vero videntur abludere, qui eas Neapolitanorum consuetudines a Voconiana rogatione repetunt . Licet enim , ut liquebit alias, post Hadriani tempora pleraeque Roman. rum leges Neapoli receptae fuerint, absurdum tDmen existimarim, legem Voconiam adeo Neapolitanis se commendasse , quae apud ipsos Romanos Hadriani aevo pene obliterata jam suerit. Vid. quae supra disserui libria. tit. 14.*.6. Propius vero est, quam do omnia aliis accepta referri debent , Longobar.

dos potius Neapolitanis in ea re praetivisse. Cum enim apud eos ex lege Rotharis ab hereditatibus Deminae per masculos exclusae sorent, Longobardici Imperii vicinia facile fieri potuit , ut Longobardorum institutum Neapolitani Civitate donarent. Sed, his omissis, quod nostra interest, videamus. II. Primum omnium in eo uet. I. de successis.

ab intes. apud Neapolitanos invaluisse scribitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION