R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

dios Liber Certius.

tione de Natiuitate Domini, ct Sanctus Basilius in inmitia. 28. Utra Sabellium, ct Arianos. In qua Homi l. sic orditur. Pugnat Iudaismus cum cyretilismo, ct utrique cum Christiarismo. Ex quibus apparet, Patres semper sensiste, unam esse tantum Naturam numero in tribus Personis contra Gentiles; licet aliqui ex ipsis paulo obscurius locuti sint; clarissime tamen id asseruerunt multi. Athanasius in Symbolo: Fides, inquit, Catholica haec est, ut

unum Deum in Trinitate, o Trinitatem in Unitate veneremur. Epiphanius, licet alibi durius locutus sit, contra haeresim tamen T . sic habet, referens Concilij Nicaeni Confessionem. credimus , inquit, in unam talem Deitatis, o in unam cosentialitatem is Trivitate perfecta, uvam vero Teitatem, unam Essentiam. Anasta- s Antiochenus libro primo de Rectis Togmatibus: Trinitatem, inquit, dici us non Essentiarum, sed Personarum: unum enim Deum glorificamus, non numero Personarum, sed Naturae quod enim est Dei, hoc prosis unum numero est. Visenus libro de Trinitate ad Euna-cbium e In multitudine, inquit, extendere numerum Deitatum,eorum dumtaxat es, qui laborant errore multitudinis Deorum. Sanctus Au-

sussinus libroJeptimo de Trinitate cap. vltimo, quaerit, A n Esse tia Diuina sit genus, aut species: & utrumque negat ἐν sed ait esse unam in indiuiduo, quae tamen sit communis tribus Personis : ideo licet apud nos plus valeant tres, quam unus; in Deo tamen non plus esse tres Personas quam unam. Denique, ne sim longior in re tam clara, Victorinus libro tertio contra Arimos, ait. In tribus Personis esse Teum unum plus quam numero: quia in his etiam rebus, quae dicuntur esse unum numero, licet semper reperire aliquam multitudinem: at in Essentia Diuina non licet. Cur autem aliqui ex Patribus durius locuti sint, ut ita dicam, de Unitate Diuinae Naturae, multae causae esse potuerunt. Prima. Quod haec Quaestio esset adhuc recens, nec satis exagitata: quare videmus, Tertullianum in duobus illis libris, altero contra Frα n,&altero de Trinitate, saepe loquutum improprie, quod aduerterunt multi, etiam ex his, qui maxime fauent Te tulliano. Sussiciat unum exemplum. In libcantra Traxeam. morer, inquit, rata substantia est, Filius vero deriuatio totius, ct portio.

Quid dici potest magis i mproprie, nisi pie explicetur Secunda causa fuit. Quod Ariani non in eo vexabant Catholicos, quod

dicerent eandem numero Diuinam Naturam esse in Patre, do

Filio; sed omnia eorum Disputatio eo incumbebat, Vt essice-

322쪽

contra Eibnitas ct Philosophos. a II

rent, Filium non esse Diuinitate aequalem Patri. Quare Catholici utebantur exemplis illis, quae satis essent ad probandam aequalitatem Naturae , & si non ostendebant esse eundem numero Deum. Et sic respondemus ad duos illos modos loquendi Patrum, qui duriores videatur : dicunt enim, Personas esse unum secundum Oeconomiam, &imperium. Primo. Vel quia agebant contra Sabellianos, qui negabant distingui Personas,

quod cum distinctione Personarum itare non pol set Dei monarchia, ut Libro Primo notauimus: dicunt ergo Patres, personas esse unum , quod attinet ad imperium ti monarchiam;& in hoc non distinguit quae enim vult Pater, eadem Filius Spiritus Sanctus. Secundo. Vel quia ex unitate, ut ita dicam, Imperij, te Monarchiae deduci potest unitas Naturae . quod videtur asserere. Sanctus Ambroseius loro primo de ride cap. 2. ubi affert locum Ioanu. ID. Ego in Patre , ct Pater in me es; alioqui propter opera ipsa credite. Vbi unitatem Diuinitatis per unitatem

operum designauit. Vel denique Tertio. Quia si omnes tres personae habent idem Imperium, eandem Monarchiam; ergo ad minus erunt omnes eiusdem speciei; ergo sicut Pater est vere Deus, sic erit & Filius, & spiritus Sanctus: quod negabant Aratu,quo posito cosequeus erat ut alias diximus, unam tantuesse natura numero in diuinis personis,quia Deus no potest essem si unus. Eodem modo respondetur ad Secundum modum loquendi, & ad exemplum, quod afferuntarium hominum Nam eo exemplo ostenditur si non Unitas, aequalitas saltem Naturae inter ipsas Personas. Addunt tamen interdum hoc exemplum trium hominum translatum ad diuinas personas non esse proprium: quod facit Sanctus Augustinus libro septimo de Trinitare capit. vltimo , O in Psiam. 68. Ubi, proposito hoc exemplo, subdit: Hoc interesse inter tres homines , tres Persouas Trivitatis; quod singis sint homines, oe simul sumpti sitiit tres homines: at singula tres Persona Tmutatis sunt quIdem Deus; non sunt tamen tres Dii. Tertia causa esse potuit. Quod Sabellianorum haeresia antiquior erat Arianismo. Cum ergo est orta haeresis Arij,Catholici, ne Sabelliani viderentur, cum loquebantur de Trinitate, operam dabant, ut longissime abessent ab errore Sabelli j. Propterea Epiphanius&Caelari us dixerunt, Filium non esse synusion Patri, ne viderentur personas confundere . Hoc

etiam sibi vult Epiphanius, cum dicit,Trinitatem non esse con

323쪽

a se

nes Getilium Philesithorue intra hoc Myferrum . o

s uuntur.

I ea Liber Tertius

iunctionemr Item. In Trinitate non esse unitatem, sed simiIitudinem. Ea enim vocat absolute eadem & Vnum , quae nullo modo distinguuntur at personae distinguuntur inter se: simi-htudinem autem appellat, non qualitatem aut proprietatem aliquam, sed unitatem eiusdem numero Naturae.

βu irta Θ βuinta Pars Capitis. Quod attinet ad quartam & quintam Capitis partem,con

stans est Rabbinorum opinio. In libro Midras Tillim in illa verba , Angelis suis mandauit de te. R. Nehemia. Et in libro Rabboth, in cap. 28. Genes cum Iacob profici sceretur in Haram , & venisset Bethel, supposuisse capiti suo pro ceruicali

tres lapides, quos mane comperit in unum coaluisse. Quam O rem territus visione scalae coelestis, quae illi in somnis apparuerat, & manu tangens tres illos lapides in unum conuersos, exclamauit: Quam admirabilis en locus ine λ Nititur autem, ut puto , haec traditio, scripturae verbis: Opite enim 28. Ven. v. II.

Sic legimus ''nomo nem G pnn Unsnnp idest. Et tulit de lapidibus loci, ct posuit sub capite suo. Versu deinde I 8. Sic ne imo no ners N Nn nsnp, idest . Et tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo. Priori loco meminit lapidum; posteriori vero lapidis; quod lapides illi coaluisient in lapidem. Refere-hat autem miraculum illud, si traditio illa vera est, Mysterium Trinitatis; ubi tres personae sunt unum Natura, sicut . tres illi lapides unus lapis. Caeterum, illud ipsum Mysterium, quod admiratur fidelis lacob,& Israel Dei, derident Israelitae 'secundum carnem, & Gentiles validis rationibus oppugnant. Duo sunt enim praecipuε in hoc Mysterio, ut diximus capite primo, quae admirationem pariunt, & quae naturae vitibus alsequi non potuerunt Philosophi. Primum est, Trinitas personarum in eadem Essentia. Secundum est , processio istarum personarum, idest, modus, quo una persona procedit ab alia. Quare cum neutrum ex his assequatur Philosophi,impugnant utrumque. impugnant autem primo unitatem Essetiae his rationibus. Prima ratio ducitur a communi modo loquendi, quo Vtimur in Philosoplua. Omne enim asserunt, unius rel; unam tantum esse essentiam: at hic sunt tres res, tres personae: & ta men ipiarum Essentia est tantum una; ergo Mysterium hoc

324쪽

non potest admitti. Respondet ad hoc argumentum s. Thom.

in h. Rescripto super libros sententiarum dist. 2. quaest. L. neogando Maiorem. Nam in omnibus indiuiduis eiusdem spe. ciei est una tantum estentiar quare non tot esse debent essentiae, quot sunt res. Contra. In his indiuiduis est una quidem essentia, sed specie, non numero . v. g. in Petro , S in Paulo, est natura humana, una specie, non numero e at in Diuinis Personis est Essentia una numero . Respondeo. In indiuiduis Creatis multiplicari essentias numero; quia nulla essentia creata est suum esse , idest , quia deessentia rerum creatarum nones existere. At Essentia Diuma est suum esse; ideo nec est, nee esse potest nisi una numero in tribus Personis. Contra.

Natura existens,&singularis non potest esse in pluribus Su Positis, ut docet experientiar at Diuina est singularis , & exianens, immo de illius Essentia est existere: ergo non potest esse in pluribus suppositis . Respondeo. Maiorem non esse eram in Natura Diuina,quae est infinita,& persectissimae haec enim ob infinitatem,ut ita dicam, & perfectionem sua postulat esse in pluribus Suppositis. Igitur Diuina Natura quia est suum osse, multiplicari non potest;sed est essentialiter haec: quia vero est infinita & illim lata, esse potest in pluribus Suppositis. Secunda Ratio probat. Si Natura sit tantum una, Hyp stasim esse non possem si unam . Probant autem hoc dupliciarer . Primo. Quia Hypostasis,&persona nihil est aliud quam natura, de substantia singularis r at in Diuinis est una tantum Natura , & Substantiae ergo una tantum Hypostasis aut si

tres sunt substantiae ; ergo tres Naturae, ac proinde tres Dii , α haec erat ratio Philoponi. Nego Maiorem. Quia προ-yasis naturae,& substantiae intellectuali addit incommunica hilem subsistentiam. Contra. Ponamus, hoc verum effersu tem in rebus creatis, multiplicata hypostasi, multiplicatur ens absolutum; ergo idem erit in Deo. Dic ergo mihi, quod est illud ena absolutum, quod multiplicatur in Deci Nego Consequentiam. Et ratio est. Quia in creatis substantijs h dstasis est ens absolutum , & praeterea non potest una naturabere nisi unam hypostasii ne quare, multiplicata hypodasi, multiplicatur naturae at in Deci hypolias es sunt Relationes; ideo, psis multiplicatis, uo multiplicatur absolutae eadem enim

rura cum Italauciae Ingeniti costituit Patrem, cu relatione

325쪽

xo4 Liber Certius

Geniti Filiu, cum Relatione Spirati, spiritu Sactum. Preterea nee multiplicatur Natura, qu est absoluta, multiplicata Hypostasi; quia haec natura infinita ex se postulat tres Hypostas es.

Secundo probant idem: Quia subsistentia, est proprius terminus substantiae, nimirum esse perser sed implicat eandem rem simul terminari pluribus terminis,sicut eande quantitatem pluribus simul figuris; ergo implicat unicam Naturam Diuinam habere plures lubsistentias. Ad Maiorem respondeo. Subsistentiam, ut hic siimitur, pro Hypostasi,&persona, non dicere tantum perte esse, sed esse per se incommunicabiliter. Diuina enim Natura, seorsim sumpta a Relationibus per se subsistu: sed subsistentia essentiali,& communicabilis idcirco non est Hypostasis, siue Persona. Ad Minorem respondeo Non implicat, Diuma virtute naturam aliquam creatam, pluribus simul pei sonis termina ri; ut si una numero natura humana assumeretur hypostatice, a tribus Diuinis Personis simul; naturas er tamen repugnat na turae creatae terminari simul pluribus hypostasibus, aut perso nis. Quod non modo non repugnat,. sed naturale est Diumae Naturae,. ut diximus, ob infinitatem, & foecunditatem elusa sicut ergo concipimus, unum corpus per Diuinam potentiam terminari posse pluribus luperiaciebus, se Inuieem penetrantia bus; ita concipere debemus , unicam numero Diuinam Naturam tribus simul Diuinis Personis naturaliter terminari. Quaeres, an quaelibet Hypostasis Diuina dici debeat terminus Uaequatus naturae. Respondeo. Si per terminum adaequatum Diuinae Naturae intelligas eum, qui recipitur; ut ita dicam, in tota Diuina Natura,quaelibet Diuina Hypostasis , seu Per naesi terminus adaequatus quia terminat non partem Natura: Diurnae,quae partes non habet, sed totam: at si peractaequatum ter. minum intelligas eum , praeter quem nulIus alius potest simul conuenire Diumae Naturae; tunc nulla ex tribus Hypostasibus est terminus illi adaequatus, sed omnes tres simul sumptae . Notationem . 22. Confirmant idem hoc modo o Exi stentiae est id, quo formaliter natura est actu in re; ergo si sunt tres existentiae sunt tres naturae,& tres substantiae numero, MIn actu. Idem sequitur de subsistentia: nam subsistentia est species existentiae: diuiditur enim existentia sei Existentia si est per se, est subsistentia: si in alio, est inhaerentia; ergo si in Deoeiunt tres subsistenciae, sunt etiam tres existentiae,ac proInde tres

326쪽

Gntra Eibnisas ct Philosophos. a os

substantiae, & tres numero naturae r sed ad hane Confirmati nem, respondimus lib. 2. NOratione 23. & 26. Duo sunt enim modi respondendi. Primus admittit in Deo tres subsistentias r latiuas.sed unicam tantum existentiam. Secundus ait, tot esse exi stentias relatinas, quot sunt Relationes, & subsistentiae. Pe

tatur inde solutio. .

Tertia Ratio probat. Si Diuinarum Personarum unita sit tantum Estentia, nihil esse posse in Diuinis personis, quo realiinter Inter sedistinguantur. Hoc etiam probant duobus modis. Primo sic. Id,quo Diuinae personae costituuntur & distinguuntur inter se,aut est aliquid absolutum, aut relatiuum a si absoluxum,erit substantia, non accidens; ergo erunt in personis distimctae substantiae: si relativum; hoc esse non potest: quia suppositum substantiale constitui debet per subsistentiam,quae est pr Prius modus, & terminus lubstantiae, nee est diuer si generis a substantia. At quid relationi eum substantia,cum sit diuersi generisab illa λ ergo licet ad summum concedi posset, Diumas Relationes sublittere, sicut omnia Divina; concedi tamen non debet esse subsistentias ipsius Elsentiae. Respondeo. Coniti tui

Personas per Relationes originis. Ad rationem. Dico,Subsistentiam illam,quae est terminus Hatrinsecus Elsentim, esse absol Lam,non relativam; ει hanc esse unam tantum: at subsistentias Personales,&incommunicabiles, quibus costa tuuntur per nae in ratione perlanae, esse Relationes originis producentis, Producti: quae, cum sint subsilientes ,& oppositae, realiter distinguent personas; & hoc est proprium in Deo, nec reperitur exemplum, simile increaturis. Quare rationes ductae ex Cre turis ad hoc impugnandum, non valent, nisi Ol edatur,hoc si impliciter implicare contradctionem: quod non Os hendetur. Lege Notationem 27. . M.

Idem secundo se Probant. Aut aliqua persectio realis est in una persona, quq non sit in alia, aut nulla: si nulla; quomodo

distinguuntur realiter inter se nam distinctio realis est raticiis ne distinctarum rerum,quarum una,non sit aliar si aliqua; ergo aliqua perfectio est in una periona,quq non est in aliatergo cui-

Iibet persons deest perfectio aliquae quod esse non potest, quia quqlibet persona est simpliciter infinita; ergo nihil realis pers ctionis illi deest. Respondeo breuiter. Nullam esse perfecti uom in una peris Hul. no sit in alia,saltem per squivaletiam ἄ

327쪽

ao 6 Liber Tertias.

nam in quaIibet persona est Essentia Diuina, quς complectitur

Omnem perfectionem quarumcuque Relationum. Quare,licet in Filio no sit Paternitas: est tamen Essentia Druina, que ςqui. Nalet paternitati, cum comprehendat omnem perfectionem paternitatis: de hoc satis est ad ς qualitatem personarum. de qua diximus lib. 2. Not. I 8. dixit hoc duobus verbis Naxi tenus Orat. F. de Theolog. Ubi Filius,inquit,rionen Pater, sed quod Pater. Quarta Ratio probat , hunc personarum numerum in Deo

frustra poni; δἰ pr terea obesse simplicitati Diuinet. Poni se stra, probatur; Quia Deus, cum Essentiam habeat infinitam, &ilifinite perfectam, non eget consortio plurium personarum ad beatitudinem, neque pluribus indiuiduis ad Naturς conseruationem sed solus sibi sufficit,& se solo beatissimus est; ergo frustra ponuntur plures person . Respodeo. Deum esse perfectissimum; sed inter perfectiones Diuing Naturς numerandam etiam esse 'cunditatem, qua comunicari potest pluribus sup positis. Et lige comunicatio Naturg cu sine ulla imperfectione esse possit in Deo, omnino illi tribui debet. Obesse Divinar smplicitati probatur. Nam Dei simplicitas, & unitas suma est. At maior esset simplicitas si Deus esset unus in plana, sicut est unus inesseti a Nego Minorem, nihil enim obest Trinitas personaru simplicitati Diuinq; immo summa Dei simplicitatem Ostedit. Nam Relationes, quae propter oppositione, qua inter se habent, realiter inter se disserunt, ita identificatur cum Esse tia, ut idem omnino sint cum illa realiter,& formaliter. Itaque nullam omnino inducunt multitudine en tium: sunt enim tres illae Relationes una simplicissima res a nec minus simplex redditus essetia per Relationes, qua esset ipsa per se sola. Lege Not. I 2. ininta Ratio probat,admisso hoc Mysterio destrui tria prineipia nota natura lumine; ergo non debet admitti. Ρrimo enim deitruit principium illud: aae sunt eadem uni tertio, sunt eadeinter se: nam Relationes sunt idem realiter cum Essentia; tamen non sunt idem realiter inter se. Ad hoc Axioma multis modis respondent Scholasticias quos omnes expendit Suared lib. f. de Trin. cap. 3. Sed, ut recth notauit S. AthanasiuSorat. 2.& contra Arianos, stultum est metiri Deumcreatis rebus,d subij cere velle ens infinitum legibus entis finiti. Quare, hoc Axioma,si intelligatur in uniuersum, tam de Deo, qua de creaturis, raαd: en te sinito, Quam de insidito,negari debet laquai

328쪽

Contra Eunitas ct Nilosophos.

falsum.Nec probari poterit inductione 1 Philosophis nisi in re.

hus finitis r in quibus concedimus esse verum ob finitatem ipsarum: sed si ex rebus finitis idem inserant esse dicendum in Deo, negabimus Consequentiam,quia Deus est infinitus. Unde fit ut Essentia Diuina ob suam infinitatem possit,ut ita dicam, identificari tribus Relationibus oppositis, quae scilicet sunt realiter inter se distinctε. Non quaerant exeplum:quia hoc est singulare, nec alteri couenit quam Deo;quia praeter Deum nihil est infinitum: suaderi tamen aliquo modo poliet ea ratione, quam attulimus cap. a. huius libri. Sicut Natura Generica. I g. animalis, quia per abstractionem intellactus quadam acquirit infinitatem esse potest idem realiter cum Lupo,& Leone,licet Lupus,& Leo realiter differant inter se; Ita Natura Diuina, quae non per abstractionem intellaistus, sed re vera, & a parte rei est infinita, esse poterit Idem realiter cum Paternitate, & Fillatione , licet Paternitas,& Filiatio ob oppositionem,quam habent, realiter disserant inter se.

Secundo Hoc Mysterium destruit formam syllogizadi: quae duplex est, sicut duplex est medium in syllogismis, singulare, leum uersale . Ex medio singulari coficitur syllogismus exposit rius; qui l .cet in aliis rebus euidenter conuincat; in hoc tamen Mytterio nihil concludit. Non enim valete Hic Ρater est haec Essent: ar haec Essentia est hic Filius; ergo hic Pater est hic Filius Ex medio uniuersalicoficiuntur argumenta in prima figura; quae necessariam habent illationem r& ad primam reuocatur secuta,& I ertia. Deducit autem Aristoteles primo Priorum. cap. primo formam syllogizadi,cum medium est uniuersale, ex duobus Principi jsr primum vocat Dici de omni, hoc est, Quidquid praedicatur de aliquo subiecto, uniuersaliter sumpto, & in tota amplitudine,praedicatur etiam de omnibus illivsinferiorubus. U. g. si animal praedicatur de homine, praedicatur etiam de Petro, Paulo,& caeteris, qui cotinentur sub homine. Huic Principio nituntur argum etai quae fiunt in Barbara, & illius similia. Omne animal est senii bilei omnis homo est animal ergo omnis homo est sensibilis: & tamen in hoc Mysterio haec forma non concludit,ut patet in hoc exemplo. Diuina Essentia est Pater; Filius est Diuina Essentia;ergo Filius est Pater; quod argumentum est in Barbara: utraq; enim Propositio aequivalet uniuersali; quia Essentia Diuma est tantum una;& tota est Pater: una

329쪽

aos Liber Tertius. est tantum Essentia, & tota est Filius. Secundum Principium vocat Aristoteles, Dici de nullo; idest et Quidquid negatur stealiquo uniuersaliter sumpto,& in tota sua amplitudine,negatur etiam de omnibus inferioribus ipsius. Huic Principio nituntur argumenta in Celarent, & illius similia. Nullum animal est lapis: omnis homo est animal;ergo nullus homo est lapis,sed neque haec argumentandi forma vim habet in hoc Mysterior sic enim argumentantur in Celarent. Filius non est Pater: Diuina Esisentia est Filius ergo Diuina essentia non est Pater. Respo- deo. Forma syllogisticam habere vim in omnibus rebus: quare eandem retinet in hoc Mysterio. Tota difficultas est, ut forma

habeat eos terminos, quos requirit: alioquin non concludit, in quacunque materia fiat. Illud autem Notadum est cx S. Thorn. P.p. q.39,art . ad 3. Essentiam Diuinam habere se ad modum termini communis, licet fit singularissima. Est autem terminus Communis, non tantum praedicatione, licui species, & genus,

quia praedicantur de pluribus; sed quia reperitur vere in pluribus Suppositis una& eadem: quare in pudicationibus fungitur munere termini communis, & uniuersalis. Hoc posito, facile soluitur,quod obijcitur de syllogismo expost torio. Nam syllogismus,qui videtur expositorius, verh non est,quia Essentia est terminus comunis, ut diximus: at syllogismus expositorius requirit terminum non communem, sed unum, & singularem rquare in allato syllogismo,admissa Maiori,& Minori, negatur Consequentia. Ad secundum. Respodeo ex eodem Principio.

Nam medius terminus comunis,& uniuersalis,Vt Vim inferendi habeat,sive in Barbara siue in Celarent, debet recte distribui, hoc est debet comprehendere omnia inferiora, quae habet sub se: at in argumentis illis, quae afferuntur, non recte distribuitur medius terminus di Ideo admissa Maiori, & Minori, negatur in utroq; Consequentia. Explico. Sicut non concludiu hic syllogismus: Lupus est animat: animal est Leo; ergo Lupus est Leo, licet sit in Barbara; quia non recte distribuitur ille medius te

minus Animal) Animal enim licet sit leo; est tamen aliquid

aliud, quod non est leo rest enim etiam lupus;ideo non sequitur in Conclusione; ergo lupus est leo: eodem modo, non recth distribuitur in nostro syllogismo medius terminus Essentia nam Essentia Diuina est quidem Pater: sed quia est etia aliquia

aliud,quod non est Pater cest enim etiam Filius ideo non sinvitut

330쪽

quitur in Conclusione: ergo Filius est Pater. Recte autem distribueretur ille medius terminus, si diceremus in Maiori: ΕΙ- sentia Diuina est tantum Pater 3 sed tunc neganda est Maior, quia falsa. Eodem modo secundus syllogismus non concludit in Celarent λ quia ille medius terminus Essentia) non recte distribuitur in Minori. Cum enim dicitur in Minori: Diuina Essentia est Filius, verum id quidem est: sed quia est etia aliquid aliud a Filio sest enim etiam Pater ideo dicitur, non rem di stribui. V tau Iem rectε distribueretur,dici deberet sic in Minori: Diuina Essentia est tantum Filius: Ied tunc Minor est falsa.

Quia ergo non habent hae formae terminos, quos requirunt:

ideo hi ly llogismi non concludunt: & admissa Maiori & Min

ri, negatur Conlequentia.

Tertio. Mysterium hoc destruit Principium t Iludi Omne vel est, vel non est. Cuius Propositionis sensus est hic: De ea

dem re non possunt simul duae contradicentes Propositiones, est,& non est, esse verae; at in hoc Mysterio duae contradicentes Propositiones sunt simul verae: nam Pater,& Filius,& Spiritus Sanctus, sunt tres res: & rursus videntur non esse tres res squia non sunt nisi una Essentia, ergo. Praeterea eadem res est Essentia,& Relatio: & tamen Relatio producitur, & Essentia non producitur ergo eadem res producitur,& non producitur. Respondeo, negando Antecedens. Nunquam enim duae Pr positiones contradicentes sunt simul verae in Trinitate; quia nunquam Extrema accipiuntur pro eadem re, secundum ea dem rationem. quod tamen necessarium est ad cotradictionem. Nam cum dicimus, Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum

esse tres res, sumuntur secundum rationem personae. cum vero

dicimus, non esse tres res,sed unam tantum, sumuntur secundurationem Essentiae; licet Essentia a Perionis non distinguaturre, sed tantum per intellectum. Eodem modo dicendum ad illud de productione. Nam res illa,sub ratione Essentiae, no prO- ducitur, sed sub ratione personae aut Relationis producitur, ut diximus libro secundo κ .

Impugnant secundo Philosophi processionem diuinarum

Personarum his rationibus' . . . -

Prima Ratio probat,in Deo non esse principium duaru Per sonarum realiter inter sedistinctarum hoc modo. Intellectus,&voluntas non distinguuntur in Deo, nec realiter, nec ex natura

SEARCH

MENU NAVIGATION