R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tandum est, Philosophos ex creaturis tres Diumas Personas distincte cognoscere potuisse, hanc expositionem non recipimus: allata tamen 1 nobis est, ut ostenderemus, ex sententia Patrum habuiste Philosophos cognitionem aliquam Trinitatis , idque - tam certum apud ipsos fuisse, ut crediderint , Paul um Apostolum idem sensisse,& allatis verbis affirmasse. Germana autem verborum illorum interpretatio habetur apud Origenem. Dixerat Faulus, inuisibilia Dei cognosci a creatura mundi: nunc exponit, quae sint illa inuisibilia; idest, sempiterna eius virtus, seu potestas, qua omnia creauit, & sustinet omnia, & praeterea Diuinitas ipsius, quae caeteris rebus omnibus praestat,& implet omnia. Huic expositioni non videtur fauere particula quoque quae vim habet addendi, non exponendi. Soluitur. Quia in GV-co pro quoque est ψ , quae particula frequenter seruit expositioni. Quod autem Respondent aliqui,'Philosophos tum lociscitatis, tum alibi loquutos esse non de tribus Personis, sed de tribus Attributis Diuinis, non plane satisfacit; quia, ut caetera omittam Plotinus librum unum scripsit De Trous Dpostasibus: Q.;; se,us 3x Attributa non sunt Hypostases. Mis zib' Frobatur Altera pars, hanc cognitionem Philosophorum

fiari admista de Trinitate multos habuisse errores admistos. Nam ipsi non hee cV iti' eandem numero naturam asserunt esse in tribus illis personis , ni sepβρηε- sed sicut est in tribus hominibus. Praeterea non asmittunt perfectam aequalitatem inter personas , sed Secundam faciunt minorem Prima, Tertiam Vero Prima , & Secunda. Quare Cyril. Alexand. lib. I. contra Iulianum affirmat, Arianos ha resim illam suam mutuatos esse a Platonicis. Idem habet g.Th mas lib. . contra Ventes cap. 6. v dii sic scribit. Haec positio .Arij, σεunomii videtur is Platonicorum Dictis exorta:quι ponebant Summum Patrem creatorem omnium rerum; d quo primitus effluxisse dicebat umdam Mentem, in qua essent omnium rerum forma superio rem omnibus aliis rebus, quam Paternum intellectum nominabant: ct pshanc, Animam mundi, ct deinde alias creaturas. Sic sanctus Thomas. Idem ostendit experientia. Nam ex Christianis,qui nimis addicti fuerunt Platoni, vix euaserunt fici insinum: quod videre licet in Georgio Presbytero, & in Oisgene. De illo in hunc modum scribit Nicepb. lib. I . c I . Sub Earis,inquit, Dorotheo successit in Episcopatu Antiocheno, riana religio duos habuit exim las vitas, Pre byteros ambos: alteri Georgis,alteri Timothea

292쪽

Contra Ethnicos Philosophos. 4;

nomen erat: ct ille quidem in Axinotele, ct Platone semper vepsab tur Origenes appellatur ab Epiphamo serianoruPaων, in Episti ti ad Ioannem Hierosolymitanum Episcopum. Cur autem hoc illi trF. buat, colligi Iur ex eodem Nicephoro lib. II. cap. 27. ubi cum dixisset, Origenem Arianae haeresi semina ministrasse, rationem subdit: Quia, inquit , Filium Tatre minorem, & Spiritum Sanctum Filio inferiorem dixit. Addit demdohaec verba: lia huius ren νis absurda prorsus aliena,impie per blasphemiam esset it, Platonicis opinionzbus simplicem Apostolorum Dogmatum simplicitatem miscens, atque coxfundens. Haec ille. Quod si quis quaerat; Cur ergo Nicaena Synodus Origenem non damnauit simul cum Ario 8 Respondet huic obiectioni S. Hieronymus in Din. 63. Ubi loquens de Origene sic habet. Quidam constantius arunt; quomodo damnab

mus quos Synodus Nicaena non tetigit i quae enim damnaxit segrium ,

damna set utique Origenem, si illiusTogma reprobasset. E t respodet. De Iris tunc,non de Origene quaestio fuit; ideo asserit, Synodu illam

damnasse Arium, non Origenem. Haec naturae varietas & discrimen, quod Plato & Philosophi Veteres ponunt inter Perso. nas, causa fuit, ut multi viri docti absolute dicerent, a Philosophis non fuisse cognitam Trinitatem: Quia Trinitas illa, cuius

ipsi rudem cognitionem habuerunt, non est illa, quam nos ado ramus: sicut etiam Trinitas Arianorum, in qua Filius est creatura, & Spiritus Sanctus minor Patre & Filio , non est eadem

cum illa, quam nos Catholici colimus, Ut docet S. Albanasius serm. . contra Ariari. imo Arianos conseri Idololatris: sic enimai tr cur ergo Ariani, cum hoc sensu sint, sese Gentilibus non annumerant 8 si quidem ambo, omisso creatare Deo, creaturae inseruiunt: sed vocabulum Etbnicorum subterfugiunt; similem tamen cum illis Sententiam fouent, c. Et infra. Ethnici, inquit, uni increato inferuiunt, or multis creatis. ID vivi increato, alteri creato.

Secauda Pars Capitis. QVantum attinet ad secundam Partem, hanc suam cogni- Vnde hau tionem de hoc Mysterio haurire potuerunt Philosophi ' ex quatuor fontibus. Primo ex Oraculis ipsis Gentium. Secun Is,2

do ex libris Sibyllarum. Tertio ex consuetudine cum Hebrgis. Quarto ex Sacris Litteris. Dicamus de singulis. In Oraculis, Ex oraculis.& Simulacris Gentium, qui loquebantur, Daemones erant, ut, Z a dicitur

293쪽

dicitur in Psalmst, . nes Di, cientium Samoma, minus autem eaelos fecit. Verum, sicut vivente Domino, multi Daemones coacti fatebantur ipsum esse Dei Filium Matth. e. 8. 29. sic inrterdum qui in Simulacris illis lapideis, ligneis,aureis, & argem teis respondebant, iubente Deo, mul ta inuiti pronunciabant de Religionis Nostrae My lletijs, de Christo, de propagatione Fidei, de Trinitate c. l libemus aliqua ex multis. De Christi dignitate, Divinaque Natura, oraculum habemus Apollinis Delphici, quod refert Nicephor. ld. I. cap. I T. o Suidas in Au guRO. Cum enim Augustus, Apollinis studiosissimus, ei sacri casset Hecatombem; hoc tandem accepit reiponsu Me Puer Hebraeus, Diuos, Deus irae, gubernans,

Cedere sede iubet, triuemque redire sub Orcum.. Aris ergo dehinc tacitus discedito nostris.

Quamobrem, reuersus Romam Augustus, aram extruxit in Capitolio cum hac inscriptione A RA THM O G ENITI DEI. Ibidem deinde a Constantino Magno erectum est nobilissimum templum in honorem B. Virginis; &ob allatam rationem vocatur etiam hodie e I A COELI. De Fidei propagatione refert Lampridius in Alexandro, cognitum fuisse ex oraculis; Deorum templa deserenda, Romanosomnes,& Imperatores, Christianos futuros. De Trinitate duo habemus Ora Iar alterum Serapidis; Apollinis alterum. Serapis cCnsulenti Tullo qui Troiano bello regnabat in gypto, quis siti beatior esset, his duobus carminibus respondit.

Idc sto Principio Deus es, tum sermo; ct Spiritus isis

dditur aequaeua hae sunt, ct tendentia in unumia Habetur apud Ludovicum Viues in lib. II. de ciuitate. Apollo,interrogatus de vera Religione, hoc dedit responsum:

294쪽

Contra Ethnicos o Philosopbos. a 73 Id est i me utinam supremum infelix ipse facerdos

Uciteris defuncto ac Diuino Genitore,

Et sobole cara, rebus magni Induperantis, Et satu, qui mundum Urifctum conIinet omnem, Montes,Tellurem, fluuios, Mare, tartara, ct ignem, eraque , heu templis hic me discedere ab sis, Cogite linquetur quo edebam Oracula, limen. Refertur a Ste uelo Eugubino lib Σ. de Peren. Philosoph.

cap. vltimo. Quare cum haec interdum, sic disponente Deo, loquerentur oracula; Philosophi, qui eis fidem habebant, inde habere potuerunt cognitionem aliquam huius My steri j. Secundo. Haurire potuerunt Philosophi hane cognitiovem sὰ i uerit, ex libris Sihllarum. Nam sibilus Diuino afflatas spiritu, te sta- bν28is.

tur Iustinus tu Exhortatione ad Gentes: meronym .lib. I aoni. Iovinian.

gugustin. in Expositione inchoata in Epist. ad Roman. Sibilas eum locum habere voluit Deus apud Gentiles, inquit, Clemens flexand. lib. 6. Stromatum, quem Prophetae habuerunt apud Iudaeos. Quare Apostolus Paulus Gentiles exhortabatur ad lecto onem Sibyllarum, ut refert idem Clemens eodem loco. Legisse autem veteres Philosophos scripta Sibyllarum,quae vulgatissima erant, quis dubitet 8 Aristot.sect 3 o. Problemarum, quaerit, unde habere potuerint vim diuinadi. Ergo cognitionem habuerat Sibyl- Iarum. Plato, authore lustino,in Adhortatione ad Gentes miratus est carmina Sibyllae Cumeae, eiusque mentionem fecit in Phaedone: at in Sibyllinis libris frequens est mentio Patris,& Spiritus Sancti, sed frequentissima Eiiij. Cumaea loquens de Chii-so, sic habet. Tunc ad mortales veniet, mortalibus ipsis Futurussimilis, natus Patris omnipotentis. Corpore vesitus, ctc. Et Erithraea in quodam Graeco Poemate,sic primas versuum

litteras: disposuerat, ut in unum collectae hauc sententiam comscerent.

IESUS CHRI ST VS FILIUS

DEI OLVATOR.

Quid clariust Affert hoe Testimonium Constantinus Ma-ZZ a gnus

295쪽

Ex eonsuetuis dine eum AEM

i 4 Liber Tertius . .gnus in Oratione, quam habuit ad Patres Concilij Nicaeni,

quain refert Eusebius post vitam Constantini; ubi& illud addidit Imperator, hos versus Latinos factos a Marco Tullio. Et licet inter opera Marci Tulli; modo non reperiantur; Vel umtamen esse quod dicit Imperator, satis colligitur ex lib. 2. de Diuinatione, ubi affirmat Cicero, vidisse se carmina Sibyllae, quae initialibus litteris certam sententiam redderent. Scribunt de Sibyllis Lactant lib. 6. Iustitistisnam S. August. lι4. I 8. de Ouit. Sixtus Senensis Verbo Sibila alis plures. Tertio. Haurire potuerunt veteres Philosophi hanc suam cognitionem verbo, & traditione ab Hebraeis,quibus familiari. ter utebantur. Hoc ut probem, pono, Philosophantium duas fuisse iacitas, ex -ιIlol. I. Metaph.c. I .& Igust. lib. 8. de Civit. cap. 2. quarum una dicebatur Ionica, & altera Italica. Ionicae

princeps fuit Thales Milesius; post Thaletem Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras ; post hunc Archelaus, qui primus Philosophiam ex Ionia Athenas tranilulit; Archelai auditor fuit Socrates, Socratis Plato, Platonis Aristoteles. Italicae Princeps fuit Pherecides, qui non ioculariter & fabulose, sed,

Ut docet Aristot. . e uetaphc. 6. grauiter,& serio philosophari coepit. Pherecidis auditor fuit Pythagoras, nominis claritate, fama doctrinae,&discipulorum multitudine nulli secundus. Hoc posito, ostendi potest quod asserimus, Primo, ex loco,Vbi haec Philosophi didicerunt. secundo, eX praeceptoribus, a quibus didicerunt. Locus, ubi didicerunt, fuit AEgyptus. Nam Thales Milesius, & Anaxagoras, & Plato, de Pherecides,& Pythagoras prosecti sunt omnes in e gyptum, ut ibi coguitionem aliquam de Deo acquirerent. Testatur hoc Theodoretus I. de curaudis Graecorum Assectionibus, ubi sc loquitur. Therecidem Syrum, Samium nthagoram, Thaletem e Vilesum . Platonem deviaque ipsum non piguit veritatis causa Glyptum, Thebasquee optias collustrare. Idem i. 2. affirmat de AnaXagora. Anaxagoras,inquit, magoras in UEnprum profecti sunt. A me omnes istos fuit Orpheus: floruit enim, ex communi sententia , tempore Iudicum. Ab hoc autem, ut testatur Proclus super Timaeum, omnis Pythagoricorum, & Platonicoru Theologia duxit originem. Appellatur 4 Ioanne Graramatico , & commendatur a

Iusiuno Martyre, & a Cyrillo. Didiciste autem, quae deinde

Qeteros docuit de Deo, b e gyptijs,author est idem Proclus:

296쪽

contra Ethnicos o Philosophos. a 7 s

nam & in gypto diu versatus est,ut testatur Iustinus in Apo. logetico,& ipse de se ipso in Argonautica. Sic enim ait: ε 3ptique sacra omni sum regione vagatus: Illustrem Memphim, sacrame accessiaus Vrbe r c. At in gypto frequentes erant Hebraei, tum quia Iudaei non multum distabant ab ingypto, tum quia Hebraeorum Patriarchae ibidem vixerant. Ibi enim fuerat Abraham peregrinus: ibi Io seph, quem constituit Tharao Principem domus suae, ut erudiret principes eius sicut se ipsum , εχ seues eius prudentiam doceret: Ihi Iacob cum filijs, & caeteri Patriarchae plenissimi Deor ibi denique Hebraei omnes, per annos ferme quadringentos commorati sunt: a quibus didicerunt e gyptij de vero Deo, quae deinde Philosophi Gentibus impertirent. Id ita esse, docet Theodore tus, ut caeteros omittam lib. I .de Curandis GraecoruAssectionibus: ubi postquam attulisset Porphyri j testimonium, asserentis,quicquid veri de Deo cognoscitur, id omne deberi non Graecis, sed Barbaris, quod multo prius Plato docuerat in Epinomiae. Subdit Theodoretus. Glyptios autem, Thenices, Ochaldaeos, si quid veritatis didicerunt, ab Hebrais praeceptaribus didι-

cisse. Idem secundo ostendi potest ex praeceptoribus, quibus usos fuisse constat plerosque ex istis, quos attulimus. Nam Pythagoras discipulus fuit Iudaei cuiusdam Nazarei, ut scribit, Dβ-phus tu l.coni. e fppionem, ex Alexand. in lib. de Symbolis Pythagoris eis. Immo S. Ambrosius vult suisse Hebraeum. Clemens Alexam. tu lib. S3romatum, O Theodoretus lib. illo I . de Drandis Graerorum siectionibus, asserunt fuisse circumcisum . Et iplemet Plato Pythagoram nunc Syrum, nunc Thenicem appellat. Platonem

scribit s.Augustinus lι b. 2. de Dolitrina suistia c. 68. cum esset in εχ gypto, multa a Hieremia Propheta didicisse; sed, sacta

temporum supputatione, id Pollea retractauit lib. 2. c. Q. Retractationum, tib. 8. de Cιuit.c. II. Constat enim, Platonem mu tis post Hieremiam annis natum esse. Verum,cum Varias Scripturae veteris sententias in suis scriptis usurpet; probabile putat AuguB.lib. illa 8. de Civit. c. o . aut Hebraeorum litteras didicisse, aut certe usum praeceptore & interprete Hebrais. sententias non refero,ne sim logior: satis sit, ob hanc ipsam rationem a Peripateticis vocatum esse Moysem Atticum. Quid dicemus

de Aristotilet hic non legitur quidem in OEgypto fuisse, cinter umi

297쪽

terum, etiam ipsum usum fuisse Hebraeis praeceptoribus, docet

earcus nobius Τeripateticus ex Iosephobb. I. coni. Dpron. Eusebio lib. 9. de Praeparatione Euangetica c. 3. Inducit ergo Clearcust. I. de Somno Aristotelem narrantem , se cum Iudaeo quodam

Viro sapiente collocutum , multoq; plura tam de Deo, quam de naturalibus rebus in eo sermone didicisse, quam docuisse is idem ostendi potest ex eo, quod selius Rodiginus refert tib. II.c ῖ . quo loco sic scribit. Prossiti illud monumentis est, cum Philosophus hic de Aristotele loquitur extrema sibι ingruere persensisset,dolore,ulpe in lachrymas amplius profusum,Prima causae misericorssiam intentius implorasse. Quod si verum est, id non aliunde quam ab Hebraeis accipere potui Dices. Unde constabit, tam multos Philosopos posteriores fuisse Moyse.& Prophetis, a quorum nepotibus didicerint ZRespondeo ex Historia, quae nuncia. est vetustatis. Nam Thales Milesius Ionicae sectς Princeps , natus est Olympiade 33. Obij t. vero Olympiade 38. Sic Diogenes Laertius invita Thaletis, S.Cyrillus lib. I .eoni. Iulianum . Uixit ergoThales annos fere seo. floruit vero circa Olympiadem Fo. Quo tempore Iudsi erant captiui Babylon lς, Prophetantibus Daniele,& Ezechiele. Eodem se me tempore floruit Pherecides, Italic Sectς Princeps r quod satis ostenditur ex epistolis ipsius ad Thaletem missis,& Thaletis ad i plum, quς leguntur adhuc apud Laertium.T empore vero Pythagor , qui auditor fuit Pherecidis,uixerunt Zacharias,& Agggus,& Malachias, ultimi Prophetarum, ut docet S. Augustinus M. I 8. de uit. c. 37 Vbi assirmat, Pythagoram eo tempore Philosophatum, Quololuta est Iud. aeoru in captiuitas, hoc est, Olympiades I. Ex quibus constat, Platonis εtate neminem ex Prophetis inter Viuos fuisse; quare neque cum Hieremia, neque cum aliquo ex Prophetis loqui potuit in Aegypto. Ortus enim est non multo post Eldram, ut scribit S. Gussinus loc.cit. nimirum Olympiade 8 T. Verum, cu summa reru Urientalium penes Persarum Reges tunc esset, ex Hebrgis complures, ut istorum sevitiam Vitarent,in Aegyptum seccsserant, quibuscum loqui potuit Plato, & ab iJs multa de Diumis rebus cognoscere. Illud p rq terea certissime ex hac temporum ratione cognoscimus, Philosophiam, & sapientiam paene decrepitam fuit se apud Hebrgos,cum prope infans esset apud Grscos. Haec de veteribus Philosophis Gentium.

298쪽

De recentioribus vero post Christum, qui de Trinitate locu . ti sunt, id totum si ne dubio a Christianis accepisse dicendum est. Exempli causa, Plotinus qui tam multa scripsit de hoc Mysterio, ut Christianus videri possit, totum Origeni debet,

Ammonio. Nam Theodoretus quidem tib . 6. de Troiudentia. Plotinum facit discipuluin & auditorem Origenis; sed Porphyrius Plotini discipulus affirmat, tam Plotinum, quam Origenem discipulos simul fuisse , & auditores Ain moni j a quod satis est: nam& Ammonius, & Origenes Christiani fuerunt. Quanti autem faceret Plotinus origenem, licet eius discipulus non esset, testatur ibidem Porphyrius in vita Plotini. Cum enim tempore Fabiani Papae Origenes Romam venisset, ut causam suam apud Pontificem ageret Plotinus tunc Romae doceret: sic de utroque Porphyrius narrat. Cum Origenes aliquando venisset in Abolas, Plotinus flatim, genas rubores susus urgere voluit: sermovem vero ab Origene continuare rogatus, respondit: studium loquendi cessare, quando qui loquitur, animaduertit ,se ad illos, qui ideipsi nouerunt, verba facturum. Atque ita, cum pauca disseruisset, inde furrexit. Haec Porphyrius. Idem de Ametio, & siaulibus dicen- dum est. Quarto. Hanc suam cognitionem Philosophi hauserunt po- Ex SaerisIistissimum ex scripturis; quod paucis ostendam Monebo tamen Prius, me hoc loco contra Iudaeos non disserere, qui longiorem requirunt Disputationem. Primo ergo obseruarunt Philosophi, Scripturas, quae nobis Deum proponunt maxime unum,de Deo tamen saepe loqui tanquam de pluribus . Gen. I9. Pluit Tominus super Sodomam ct cyomorrbam sulphur, ct ignem 2 Domino delato. Ex quo loco Patres etiam veteres notarunt, plures ostendi personas in Diuinis. Duatius in Epistola ad Antiochenos, Tertullianus lib.coni. Proeam cap. 16. Iustinus contra Triphonem, ct alii: tanquam dicat, Deum Filium a Deo Patre, id est, virtute acceptau Deo Patre, a quo accepit Naturam,& omnia,pluisse sulphur,& ignem. Nec dici potest esse hic sermonem de alio, quam de Vero Deo;quia tam priori loco, quam posteriori est vox Ieho uariam quae ex communi sententia, etiam Rabbinorum, non tribuitur nisi vero Deo. Item Ven. Eo. dic: t Abraham Pharaonita ri, N 'ris 'ν nri errare me fecerunt Deus : & Iacob cap. 33.

d)n N Ph N a, o reuelati sunt ei Deus. Ex quibus locis, & similibus qui passim in Scripturis occurrunt , ut notat Eugubinus,

299쪽

Nie Ionathas

Alius Vrietis Ante Christunatum floruis

euidenter indieatur numerus in Diuinis. Nam licet eloimn ribs sit pluralis numeri; cum tamen de Deo dicitur, significationem habet singularem, ut scribit S. Hieronymus in Epistola ad Marcellam; & ideo iungi solet communiter Verbo singulari; vi. In principio creauit Deus caelum, ct terram. neti, N inta. Adde, non solum o anctos viros loqui de Deo interdum in plurali numero, qui est maxime unus, sed etiam Deum ipsum,cum de se loquitur: Gen. I. Faciamus hominem ad imaginem, P similit dinem nostram, & c. II. Venite, descendamus, confundamus ibι tinguam ipsorum. inibus in locis assirmant Patres indicari numeruTersonarum in Diuinis: In priori Origenes, Pasidius in Come rarijs illius loci; o TheodoretMsq. I9. in Gen. l n posteriori S. Augu-

sintιs liba 6. de Ciuit. c. s. orillus coutra Iulianum, Cbr onomus, Trocopius, i r ali, in illum Acam. Secundo. Obseruarunt Philosophi, cum est sermo de Deo, non quemvis numerum, sed ternarium frequentius usurpari. Exempli causa, si sit sermo de Dei nomine, quo maxime Essentia Diuina exprimitur, ter Moysi repetit Deus dictionem rapis Od. c.3. vers I . Idem omnino facit cap. 3 . eiusdem libravSi sit sermo de maiestate, ter etiam repetitur nomen Dei Psal.

9j. Cantate Domino canticum nouum, cantate DoMino omnis terra scantate Domino, O benedicite nomini eius. Si de Unitate, idem fit. Deut. . 6.va. Ubi ter repetitur nomen nan, . Si de sanctitate, idem fit Isaiae c. 6. Duo Seraphim clamabant alter ad alterum, Sanctus, Sanctus, Sanctus. Quidam doctus inter Hebraeos, quem deinde

alij secuti sunt, asserit illud Sanctus primo & secundo loco

positum esse vocativi casus; appellari enim unum Seraphim ab altero Sanctum; deinde utrumque simul clamare Sanctus Dominus Deus Sabaotb. Allucinaris Rabbi. Quare hoc tuum commentum a tuis ipsis rei jcitur, ut videre est ex commentario magno in Deuteronomium. Ex Ialcuth in hunc locum Isaiae, O ex libro

abboi pag. I 3 . In his omnibus locis dicitur, ter Deum hoc loco a Seraphinis vocari Sanctum . Quare Rabbi Simeon,&Rabbi Ionathas disertissime deinde hoc loco dixerunt, significari Trinitatem: sic enim inquiunt. Sanctus es Pater,Sanis Ius Filius, Sanctus Spiritus sanctus. Quorum se Commentaria logici scribit Galatinus in vetustissimis Hebraeorum codicibus. Si sit sermo do Dei Misericordia, eodem modo ter repetitur nomen Dei: Psalmo 66. Tenedicat nos Deus Deus noster, benedicat

300쪽

nos Deus. Idem denique fit,eum est sermo de Iustitiar ut Deuter. cap. sexto, Exod. 2O. Ego sum Tominus Deus tuus, Deus zelotes. Quibus in locis ter semper repetitur nomen Detas vinum ergo est, in Dium is ternarium esse numerum personarum . Tertio. Obseruarunt Philosophi, in Scripturis mentionem tam fieri Spiritus Sancti, Fiiij,& Patris. Asseramus pauca ex multis. Spiritus sancti habetur mentio Gen. Capite primo, ubi eicitur Quere aquas,& vim illis gignetem tribuere u)n es nam di inn ,an by nn Spiritus Dommifouebat aquas. Et de Spiritu Sanino locum hunc intellexerunt Tertvllianus libro . contra Marcionem cap. 26. S. emanasius in Epist.ad Serapionem. Cyril. e flexandrin.contra Iulian. Basil. Homil. 2. in Hexamex .e rubros. in Hex mer. cap. 8. 2qumer. II. dicitur conferre hominibus prophetiam& rerum occultarum cognitionem. Sessendit super eos Spiritus Domini, prophetarunt, Ua. 8. dicitur mittere Prophetas tanquam tuos nuncios & asseclas ad docendos populos. Spiritus eius nisi me. ID.6 I. dicitur ungere, id est, instituere gentium magistros, & coelesti replere charismate. Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, euangelarare pauperabus misit me. Sapient.cap. I. dicitur replere orbem terrarum, denique caelos ornasse, & tam Pulchros condidisse. Spiritus eius omauit crios. Fili j habetur mentio, A. L. Dominus dixit ad me,Filius meus es tur ego hodie genui te.

Et infra eodem Ps. na pera Deosculamini Filium, ne quando ir scatur Dominus, ct pereatis de via iusta, ct H. 72. Messias dicitur fuisse Filius ante creationem Solis: sic enim legimus agilia', id est , Ante Solem nomen eius est Filius. Loqui Vero Prophetam de nomine Messiae, ipsi met Hebraei testes Iuniis libro Rabboth, Mnestes Caput primum Genesis,oe in libro Midras Etha, qui continet expositionem Threnorum, quaeritur quod sit nomen Messae: & respodent ii, qui prςsunt Cathedrae, Ioan. irinon, est nomen eius,ut habetur 'mal. 72. idem habet Midras Titim, id est, Glos. Psalmorum hoc locor & Rabbi David Κi in hi in lib. udicum, in radice, Pa ait, passiuam significati ne huius vocis haberi Psal. 72. ubi legimus, inquit, Sceo in Rides , ERFιtium en nomen eius. Hic idem Filius vocatur Sapie tia Dei: Proverb. 8. Eccles cap. 2 . Ego Sapientia ex ore Altissimi prodiri, primogenita ante omnem creaturam. Hic idem denique se pissime vocatur Verbum. In Paraphrasi Ionathae Urielis, locatam multa sunt,ut pudeat ea referre. Patris sermo fit in his om- Λ a a nibus

SEARCH

MENU NAVIGATION