R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

nibus locis, ubi fit mentio Pilij: non enim esse potest Filius nisi a Patre. Q re qui Psalm. 2. dicitur genuisse Filium, Pater sine, dubio erat, qui correlativus est Filij, & cuius proprium est g

gnere. Eodem modo,cum Psalm. 72. dicitur Messiam ante con ditum Solem habuisse nomen Fili , ibidem asseritur,ante Solem fuisse Patrem, qui Filium illum genuerit, Rursus. Wal. I sis loquitur ipse ad Filium: Ex utero ante luciferum genui te. Denique, ne longior sim, Eccles.s I. Inuocaui; inquit, Dominum Fatrem Domini mei, idest, Iesu Christi, ut non me relinquat in die t bulationis. His plane similia scripserunt Philosophir Nam etiam ipse

Trinitatem aliquam ponunt m Diuissis, ct tria principia inquit S. Q. lib. I . de Civit. cap. 28. ct 29. Nos tamen rectius tres Diuinas Tersonas unum, inquit, tantum principium dicimus: ct iisdem fere, quibus nos vocibus appellant: nam secundum principium ipse Verbum apientiam, oe Mentem vocant. Tertium, Spiritum , ct animam mundi. Trimum, nunc bonum, nunc lumen nominant. Quod copiose habes

apud AuguR. Eugubrium de Perenni Philosophia. Immo ijsdem: ferme modis loquuntur, quibus scripturae:dicunt enim Verbuomnia condidisse; Spiritum vero Sanctum continere omnia ς quae passim habentur in Scripturis de Filio, & Spiritu Sancto Quare S. smbros in Psal. II 8.& alibi, ostendit, Platonem multa ex Isaia,multa ex Canticis Canticorum in suos Dialogos tr stulisse; quae referre non est praesentis loci. iEx his satis probatum est quod dicimus; nam ex numero mustitudinis,quo tam frequeter utuntur scripturς cum loquuntur de Deo, colligere potuerut Philosophi in Deo esse numerum aliquem non Deitatum,quia tunc Deus no esset unus,sed personatum cum eadem Deitate. Ex trina inuocatione Diuini nominis,quae perpetua est in Sacris libris colligere potuerut hunc

numerum Diuinarum personarum esse ternarium. Denique ex

frequenti appellatione spiritus Sancti, Patris, & Fiiij, quae habetur in scripturis prude ter colligere potuerunt tres illas perqsonas esse Patrem, Filium,& spiritum Sanctum. Quod si quis dicat, Platonis aetate nondua septuaginta duobus Interpretibus Vetus Testamentum in Graecam linguam fuisse translatum, ut potuerit ab ipso,& a caeteris legi; Respo deo. Primo, forte per interpretem, ut dicebamus superius, in structos, quid in nostris scripturis contineretur. Secundo. Respondeo. Libros Moysis etiam ante tempora Ptolomaei Phi

ladelphi

302쪽

contra Ethnisos er Philosophos. 18 '

ladelphi in Graecam linguam fuisse conuersos, ut testatur Ari.

Rob. in Epist. ad Ptolomaeum Philomatorem Regem A Egypti, referente Eusebio lib. II. de Praeparatione Euangelica cap. 6. non tam

exacte quidem, ut postea a septuaginta duobus Interpretibus ;ita tamen ut a Graecis legi potuermi,&intelligi. Verum, ut Philosophi veteres multa acceperunt a Moyse& Prophetis, ita recentiores ab Apostolis & Euangelistis. Huiusmodi sine dubio fuit is , cuius meminit S. Augustinus lib.7. Confessionum cap. 9. Grtib. IO. de Civit. cap. 29. qui totum fere Caput primum S. Ioannis in suos transtulit libros. Hunc autem fuisse Amelium Plotini discipulum; testatur S. risius lib. 8. contra Iulianum. Legisse autem Amelium B. Ioannis Euangelium, facile cognoscet, qui Verba leget ipsius Amet ij, quae refert Eugubinus L Iae. 3I. Vines in locum illum ib. IO. Ciuit.cap. 29. sic enim habet. Eique hoc erat Verbum, per quod semper existens, ea, quae sunt , facta fuerunt, sicut Heraclitus censet, O per Iouem; quod Verbum barbarus ille sic T. Ioannem appellat) exin imat in ordine, O confusione principii stans apud Deum fuisse, Deum esse, per quem in uniuersicus cuncta suntfacta, in quo quod factum sit, fuerit vivens, ct vita , O ens ;tum ιu corpora lapsum, arnemque indutum, hominem apparuisse ,οm dens etiam tunc naturae suae magnitudinem Haec Amelius. Et hactenus de Secunda Capitis Parte dictum sit. Tertia Pars Capitis. Quantum attinet ad Tertiam Fartem,Mysterium Trinita- Usseriarritis inter caetera duo complectitur maxime admiranda ι ηυμαε si

Ῥrimo. Trinitatem personarim cum eadem numero Natura; τὸ - a; hi Secundo. Processionem ipsarum personarum: quarum secun- 3bia. yda procedit a prima per propriam & vera Generationem; Tertia, a prima & secunda per spirationem; quae processio Generatio proprie non est, licet is, qui per illam procedit, Deus sit eiusdem omnino Naturae cum producente. Dubium ergo est, Vtrum haec duo, vel alterum saltem ex his, naturae lumine cognosci possit sine Diuina reuelatione. Non defuerunt qui dixerint, solo naturae lumine demonstrari posse Trinitatem in

Deo, & numerum personarum: quorum meminit Duraud. I .d

Itinct. 2. q . Alij fatentur,tantum Mysterium sine reuelatione Lognosci non posse; putant tamen post reuelationem illius, no Aa a 2 solum

303쪽

18a . Libeν Tertius. totum probabilibus, sed necessari js etiam rationibus ossedi posi

se: quod censet Meardus de S. Uict. lib. D. de Trinitate cap. ιιb.3. c. s.lib. s. I. quibus locis dici Velle se probare Mysterium hoc, non probabilibus tantum, sed necessariis etiam a gumentis, quibus nemo sanae mentis Contradicere possit. CNtat Ricardum S. Thomas p.p. q.32. art. I. arg. z. ct insolatione ad G

benigne illum, ut solet, interpretatur . Idem eum Ricardo docuit Henricus auodlib.6. q. 2. Quodliba. q. I Omnium p stremus idem asseruit Mimmdus Iullas in lib. quem appellat Apostrophe, ct in lib.de Demonstrationss aequiparantia, ct in lib. Sententia, rum in initior quibus locis pollicetur, his se rationibus Sacramen tum hoc demonstraturum, ut nec a Gentilibus quidem negari possit. Frofert deinde tres, Ut ipse vocat, Demonstratione parum, ut docti omnes sentiunt,ad intellectum conuincendum

idoneas; quas affert, & nullo negotio soluit Uasque Dil'. I 3 3. verissimum enim est quod Psalmo I 38. scriptum est. Mirabιlis

facta enscientia tua ex me: confortata est, fer non potero ad eam.

Dicendum igitur. Prim6. Mysterium hoc, solo naturae Iia..mine cognosci non potuisse, sed indiguisse Dei reuelatione, fita ne qua nullus hominum vel Angelorum in illius cognitionem venire potuisset. Haec sententia est communis Theologorum,

ia diib. I . & omnium recentiorum. Idem ante Scholasticosi docuerant Patres. Hilarius lib. I. de Trinitate, ct Ambroslib. I . de Fide ea . s. quos affert S.Thomas loco superius cit. Basil. is 3 .via ait,nullam mentem Dirinaru Nersonarum unitatem discretionem apprehendere posse. Iren. lib. Σ.cap. 8. ubi dicIt: Neque homines, necisque Principatus poste cognoscere Μ'sterium Diuma Venerationis, ut Ioriptumesi ID. I,Venerationem ejus quis enarrabit Probatur au tem haec sententia dupliciter. Primo aut horitate Sacrari, Scri plurarum. Secundo ratione. Scripturis sic: Ecclesiast. cap. 3. discitur multa supra sensum hominis esset at hoc Mysterium est primum & maximum inter omnia Mysteria; ergo maxime etiaerit supra sensum hominis.Fraeterea Matib. II. ubi est sermo do hoc Mysterior Nemo, inquit Dominus, nouit Filium, nisi Pater , neque Patrem quis nouit, nisi Filius , ct cuι voluerit Filius reuelare. Denique Matth. I 6. B. Setro aeternam Christi generationem confitenti,respondet Dominuo; Beatur es Simon Bariona,quia caro san

304쪽

contra Ethnicos ct Philosophos. is 3

edi sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus,seiu eriis est. Ratio etiam, quam affert S.Thomas concludit: sic enim ait. Deus mse ipso, ct per propriam Jeciem a nobis naturaliteν cognosci non potest; quare se cognosci debet naturaliter, id fiet ex effectibus, coe creaturis. De

habet S. paulus ad Romanos cap. I. Inuisibilia Tei d creatura mundi per ea, quafacta sunt, intellecta conspici uvtur; sed per effectus creatos non ducimur in cognitionem Dei, ut trιnus est: ergo solo natura lumine non potest Trinitas Persionarum ivuenuari. 2 robatur Minor a Quia effectus creati non proueniunt a Deo, formaliter loquendo, ut trinus est in personis, sed ut est unus in Essentia i proueniunt enim a Diuina Sapientia vel Omnipotentia, quae communis est tribus personis, & una in omnibus; quare eodem modo a Deo emanarent, si unus esset in persona, ut falso dicunt Hebraei, sicut nunc abeo emanant, qui trinus est in personis. Sicut ergo qui caecus est, non posset ex odore rosae in cognitionem coloris eius & pulchritudinis deuenire, quia odor non est coloris, aut pulchritudinis effectus; ita homo vel Angelus ex sola cognitione naturalium effectuum, non posset Trinitatem Diuinarum personarum inuestigare, quia res creatae non essiciuntur a Deo, ut trinus est in personis, sed ut est omnipotens, ει unus in Essentia. Confirmatur. Quia naturae lumen sibi relictum, cum videat in omnibus inferioribus, ea, quae sunt eademum tertio singulari, esse eadem inter se; idem ompino iudicaret, in Deo esse, & in Diuinis personis ; ac proinde sine supernaturali lumine, huiusmodi Mysterium esse impossibile ; ubi personae realiter differunt inter se; quae tamen sunt omnino idem Essentiae Diumae singularissimae. Dicendum Secundo. Etiam posita reuelatione, non posse hoc Mysterium naturali ratione euidenter ostendi , sed certam illius cognitionem Diuinae reuelationi, aut alicui Fidei principio inniti debere. Probatur ex dictis in prima propositiona Nam ostensum est, lumen naturae nullum habere medium aut principium, unde possit Mysterium hoc demonstrare euidem ter; ergo post illius reuelationem, quantum pertinet ad lumen naturae, erit inde monstrabile. Sed pro priori sententia objjciuntur haec.

Truno. In omnibus rebus est vestigium Trinitatis, teste AmguRino lib. I. de Trinit. cap. Io. in homine autem non est solum vestigium, *d imago Trinitatis, ut dicitur cap.Σ. Faciamus hominem

305쪽

hominem ad imaginem 2 similitudinem nostram : at ex vestigio ex imagine inuestigari potest id, cuius est vestigium,&imago iergo ex cognitione rerum creatarum, &praesertim hominis, veniemus in cognitionem Trinitatis. Resipandeo ad Maiorem. In rebus creatis nullum est tale vestigium Trinitatis, unde possit cognosci Trinitas,nisi per reuelationem prius cognita sit; sed dici esse in ijs vestigium Trinitatis, quod in eis reluceant maxime tria Attributa, potentia, Sapientia, & Bonitas: quae non sunt perfectiones personales, sed Essentiales. Uerum a nobis post cognitionem huius Mysterij accommodantur tribus personis, Potentia Patri, sapientia Filio, Bonitas Spiritui Sancto. Ad illud de homine, Respondeo, neque in homine esse adeo expressam imaginem Trinitatis, ut sola sufficiat,& intellectum deducat in cognitionem Trinitatis, Misi prius per reuelationem cognita sit. Quare non omnes Sancti eodem modo explicant hanc rationem imaginis Dei in homine. Tamascenustib. 2. de Fide capΙΣ. vult hominem esse imaginem Dei ratione liberi arbitri j: alia ratione intellectus. sed hς

Omnes persectiones, cum sint, ut patet, comunes Omnibus personis,non possunt nos deducere in cognitionem Trinitatis personarum, sed ducunt potius in cognitionem Vmus naturae Diuinae. Qui vero dicunt, hominem esse imaginem Dei,ut trinus est; id este dicunt ratione trium potentiarum, IntellectuS, memoriae, & voluntatis, vel ratione operationum intellectus &voluntatis:per illum enim producitur verbum mentis in nobis: per hanc vero producitur amor: sicut in Diuinis per hos actus Secunda & Tertia persona producuntur. Quae omnes similitudines deseruire quidem possunt ad apprehendendam, & explicandam aliquo modo Trinitatem cognitam prius per Fidem tareuelationem; non tamen sufficiunt ad illam primo inuestigaodam, Ut per se patet.

Obijcitur secundo. Naturali ratione cognoscimus Deum esse bonum infinitum: at de ratione boni est communicare se, ut dicit Tiousius De Divinis Hominibus cap ergo Deus, qui est bonum infinitum, se infinite communicat; sed creaturis finite

tantum se Deus communicat; ergo cocedenda est aliqua communicatio ad intra, ubi se communicet infinite, per productionem Diuinarum Personarum.

Respondeo. Hac ratione probabiliter quide explicari,& sua. deri

306쪽

deri communicationem Diuinae Naturae post notitiam Trinitatis habitam a Fide: antequa autem cognoscatur hoc Mysteriu, haec ratio non concludit; quia Philosophus, admissa priore Pro. positione, naturali scilicet ratione cognosci, Deum esse bonum infinitum,& de ratione boni esse ut se comunicet; negaret prismam illam Consequentiam; quia talis communicatio eiusdem numero Nature infinitς cum distinctione reali Personarum, repugnat illi principio, Quae sunt eadem realiter uni tertio, sunt eadem realiter inter se: quod principium sine Fidei lumine iudicaret esse verissimum. Diceret ergo, Non esse de ratio ne sum mi boni, ut communicet se communicatione aliqua, quae sit simpliciter infinita; sed de ratione illius esse, ut possit se finite communicare in infinitum; ita tamen,ut nulla per se,& seorsim sumpta communicatio, sit infinita; qua ratione posset se Deus creaturis infinite comunicare, licet unus tantum esset in Persona. Ostenderet autem probabilitatem solutionis a simili. Nam sicut de ratione boni est, esse communicatiuum sui; ita de ratione causae est, esse productivum alicuius effectus. Rursus. Sicut de ratione boni infiniti est, se infinite communicare; ita de ratione causae infinite perfectae erit, producere effectum infinitae persect ionis: at haec Consequentia, dum est sermo de causa, non valet, ut constat. Nam ex eo quod causa est infinite persecta, sequiturtatum, ut possit producere effectum persectiorem & perfectiorem in infinitum: ergo eodem modo ex eo, quod Deus est bonum infinitum, non sequitur, ut possit se communicare communicatione aliqua, quae sit simpliciter infinita; sedlsufficit, ut possit se comunicare finite quidem; perfectius tamen, & perfectius semper in infinitum. Obijcitur tertio. Esse unum in Essentia, & trinum in Personis, dicit perfectionem: ergo admitti debet in Deo, in quo est omnis perfectio. Respondeo. Sublata Fide, negaret Philolophus, hoc dicere perfectionem: imo putaret inuoluere contra- dictionem; quia repugnat illi principio, Quae sunt eadem uni tertio 'ut eadem inter se.

Obijcitur Quarto. Generare sibi simile,est magna persectio, ,

Ut constat in creaturis; ergo conueniet etiam Deo, In quo est Omis persectio. Confirmatur. Deus ipse Isa. vlt. vii videtur hae ratione. Uumquid ego, qui alios parere facio, ipse non pari Wm

Philosophus distingueret Antecedens; in rebus corruptibilibus

307쪽

generare dicit persectionem, sed in rebus corruptionis experti bus non dicit. Ostederet hoc in Angelis: nam Angeli sunt perfectiores viventibus materialibus; & tamen no generant. Idem ostenderet in corporibus; nam quae corruptibilia sunt tantum generant, ignis ignem,aer aerem: at caelum, 6castra,quia incorruptibilia sunt, non generant aliud caelum, nec alia astra. Cum ergo Deus sit immateri alior Angelis, & incorruptibilior caelo, generare non spectabit ad perfectionem illius. Praeterea,cum in generatione creaturarum multas videamus imperfectiones,&semper in genito naturam diuersam a genitore; ncluderet,in Deo non esse generationem :quia in Deum non cadunt imperafectiones, neque potest in ipso esse distincta numero Essentia in genitore & genitor una enim latum esse debet Diuina Νωtura: esse autem eandem numero Naturam in utroque non iudicaret esse possibile; pugnat enim cum illo principio, Qua fuat

eadem Sm tertio, sunt eadem inter se. inare concluderet, generare nihil esse aliud in Deo, quam pOise producere creaturas.

Ad locum Isaiae Respondeo. Primo. Ad litteram non esse ibi sermonem de Generatione Diuina , sed de generatione spirituali filiorum per adoptionem, licet aptari possit Generationi Diuinae, ut facit Concilium Hispalense Secundum, Can. I

Respondeo Secundo. Illa ratione probari Generationem Diuinam non demonstrative, sed probabiliter tantum; neque enim omnis ratio, quam assert Scriptura , si spectetur solum naturae Iumen, est sem per demonstrativa, sed multae sunt tantum probabiles. Huiusmodi est illa, quam affert S. Petrus Α c. a. ubi probat, Apostolos non esse ebrios, quia nondum erat hora te tia. An non poterant ebrij esse ante tertiam i sed id non erat probabile. Obijcitur Quinto. Naturali lumine potest cognosci,omnem substantiam intellectualem intelligendo producere verbum s& amando amorem; ergo Idem concedendum est Deo: at id, quod producitur in Deo, non potest esse accidens; ergo substatia, si substantia,non potest esse nisi Persona. Respondeo. Cir cum scripta Fide, negaret Philosophus primam illam Consequentiam. Licet omnis substantia spiritualis creata intelligendo producat verbum, & amando amorem; id tamen negaret in Substantia Sp: rituali increata: quia id, quod producitur, non potest esse accidens, cuius Deus capax non est, neque substatia;

308쪽

contra Eunicos se Philosophos. 187

etum quia id non videmus in rebus creatis: tum quia, si hoc admittatur in Deo, multae occurrent difficultates,quas solo naturae lumine explicare non posset. Ad summum ergo concederet Philosophus, verbum & Amorem in Deo esse ipsam mei Subis Bantiam Diuinam, non aliquid ab illa realiter distinctum:cuia Deus non per potentias a se distinctas, sed per Essentiam suam se intelligat, & amet. Sicut ergo nos Fideles, Spiritum Sactum credimus intelligere sine productione verbi personaliter distincti,& diligere sine productione amoris personaliter distinctiaita Ethnicus sentiret de Deo, absolute loquendo; quare ex intelle mone & amore non deducerentur in Ueo plures personae euI

den tera

obiicitur Sexto. Sine consortio non potest esse persecta *licitas: ergo in Deo, qui perfectissimam habet scelicitatem,co- sortium concedi debet in eadem Natura. Responderet Philosophus, Antecedens illud esse verum in persona finita, in infinita non item. Nam persona finita bonis omnibus affluere non potest sine consortio alterius: at Personae infinitae, cuiusmodi est Deus, nihil omnino deest; ergo ex alterius consortionihil illi 'licitatis potest accrescere. Obijcitur Septimo. Naturali ratione ostendi potest, hoc Mysterium non esse impossibile; ergo ostendi potest esse possibile, quod videtur idem; ergo&actu in Deo esse, in quo est idem, esse, &esse posse 3. Phyctex.32. Primum Antecedens ex quo caetera pendent, Probatur Primo. Quia hoc Mysterium no est contra rationem naturalem. Secundo. Quia possumus diluere

omnia argumenta, quae fiunt contra illud; secus non possemus illud defenderer at si soluimus omnia argumenta, quae fiunt iacontrarium, ostendimus non esse impossibile , nec inuoluere Contradictionem. Respondeo, & Nego,naturali ratione oste

di posse, hoc Mysterium non esse impossibile. Ad primam Probationem Respondeo, non esse hoc Mysterium contra rationem naturalem, sed esse supra rationem; unde fit, ut naturali ratione non possit ostendi demonstrative, esse possibile, neque impossibile. Non potest demonstrari naturali ratione esse potis bile; quia est omnino supra rationem naturalem, nec demonstrari posset esse impossibile; quia quod non est, demostrari non potest: at hoc Mysterium non est impossibile, neque contra rationem naturalem . nam verum vero, & supranaturale lumen

309쪽

nes quedam Sacrorum Pareum ut My

parisi hoc poss

reuelationem

aliquo modo aevia un

Iumini naturali,quod est quaedam participatio illius, repugnare

non potest. Ad secundam PMbationem, Respondeo. Argumentum aliquod dupliciter dilui posse. Primo, ostendendo, principium aliquod in ipso assumptum esse manifeste falsum. Secundo, ostendendo, principaum aliquod in ipso assumptum non satis probari. Argumenta ergo,quae eontra hoc My sterium fiunt, non omnia pol sunt sola ratione naturali dilui primo modo: quia sicut non potest naturali ratione demonstrari veritas, aut possibilitas huius Mysterij; ita neque impossibilitas. aut falsitas principioru illi repugnantium; dissolui tamen possum omnia, ut ita dicam, negative, negando scilicet principia huic Mysterio opposita,quia nunquam sufficienter probatur, cum enim illi opponantur, sunt falsa: at quae falsa sunt, nunquam possunt euidenter demonstrari. Et hic est modus soluendi argumenta contra Mysteria Fidei supernaturalia. Qui modus sit cla quidem, ut de sendat Mysteria Fidei; non tamen sumit, ut euidem ter ostendat, possibilia esse, aut non includere repugnantoam.

- uaria Pars Capitic Vantum attinet ad quartam partem Capitis, licet hoe

Mysterium rationibus naturalibus, & similitudinibus suidenter ostendi non possit; potest tamen, posita illius reuela uoue, Per similit udium aliquot aliquo modo explicari. Afferam similitu fines alnius Patrum. Primo ergo dixerunt aliqui,TrDnitatem similem esse fonti, & guuio, in quibus est eadem aquae

natura; sed disserunt tamen. It in Orat. cem. Ario. OPisus Alex. apta eundem in Oct. de Senent. Dion. O Lact. M. p. p. LI. Secundo Compararunt Trinitatem, Soli, ein Spiodori ipsius; quarum trium rerum dicebat naturam esse eandem, Supposita tamen diuersa. Itia Han.Orat. -nt. Arian. re Lact. I. . cap. ΣΟ. αν olim mmde Trivit. b.m Libello, Quod Pater,σFilius, di Spiritus Sauris sint onus Deus. Tertio dixerunt similemesis Trinitatem igni, calori, & vapori, aut spledari. SicAsba . in Oran uuad Deus de Dea sit Verbum a stig .in DiaLconL Lucianum eri .ct Damase. ιιλ I.de Fide cap. 9. Quarto. Trinitatem dixe

runt esse similem tribus Solibus, aut tribus lucernisτ quae, cum re ipsa inter se disserant, lumen tamen est idem. Ita Orat. . de rarati ininto. Esse Mulem caten quae una tantuM

310쪽

contra Febricos o Philosophos. 189

esset natura , constaret tamen ex tribus distinctis annulis. Ita Pasil. D sit - 3. Sexto. Compararunt Iridi r in qua, ut Philos

phi docent, unum atque idem lumen, prout varie tribus in locis repercutitur, reddit tres colores. Ita Tasi odem loco. Septimo. Compararunt arbori: in qua radix, truncus, & rami disserunt: sed tamen naturam eandem habent. Ita Dim s. Alex. vi resert Athan. de Sententiis illiss. Octauo. Conferunt Trinitatem cum sphaera, culus centrum fingatur esse vb: que: sic enim Naturam Diuinam tanquam centrum ebe in singulis personis,quasi ubique. Sic Victorinus I. I . coiit. Arium. Nono. Idem Author Hymno tertio de Trinitate, Patrem similem este dicit statu iiquia nohabet originem aliunder Filium progressioni; quia nascitur ex Patrer Spiritum Sanctum regressioni: quia est veluti reciprocatio quaedam Piiij, & Patris. Decimo. Similem dixerunt animae nostrae ran qua sunt Intellectus, Voluntas,& Memoria. Sic August. infinitis locis. Undecimo. Copararunt Trinitatem trian gulo; in eius enim medio punctum, quod aeque participatur ab omnibus angulis, respondet Diuinae Naturae, quae aeque participatur a tribus perisnis in hoc trianguIo;tres autem anguli r ferunt tres perionas. Qui in medio,ac centro versantur, Cath lici suntKofitentes tres personas in una Natura,& unam Naturam in tribus personis. Ali1,qui in eX tremis sunt,& tanqua in angulos impegeruntiunt Primo Iudςi abhorrentes a multis pedisonis. Secundo Ethnici, negantes unam numero Naturam in tribus personis. Tertio Haeretici: quorum aliqui in Patrem impegerunt, ut Patropassiani: ali3 in Filium, ut Arianii alii in Spiritum Sanctum, ut Macedoniam. Sic Varius Victorinus lacaeu.er Riceata. de S. ctore. His exemplis usi sunt Sancti, non ut illis Trinitatem probarent, feta ut Fidem de Trinitate ex Serti pluris probatam , ad infirmitatem humani ingenij accomm darent. Nam ijdem Authores docent, nullum exemplum Triis nitati simile reperiri posse. N anzenus Orat. s. Theologia a

de Fide cap. s. Et haec de primo Capite dicti sint

satis a

SEARCH

MENU NAVIGATION