Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

. miraculorumque eius fama excita mulier Christophorum Pereriam virum suum aliosq. qui adeprant,cogat etiam atq; etiam, ut ad Xauerij funus deserti se sinant.negant illi sine manifesto mor- tis eius discrimine fieri posse, atque in eo obsti-inato animo perstant . Non tamen mulieris plai tas incassum cecidit. ex eo tempore melius hab re coepit, magnisque indies virium incrementis . haud multo post conualuit prorsus. adeo non so- .lum tangendi , veru metiam uidendi cupido ipsa Maria; reaegris saluti fuit. Certis etiam autoribus com- ..ta m pertum, flagella ex funiculis, quibus Franciscus iii Glutaria 1e diverberare solitus erat, a Neophyaeo quodam . pie admodum asseruata, atque horum beneficio sanitatem redditam nonnulis, aliaque multa Q- ' a ne admirabilia perpetrata. Quocirca Fracisci ra

ueri, nomen in India,totoq; Oriete & est & fuit magna apud omnes non gloria solum , sed etiam

veneratione, vulgoq; mortales eius tanqua comt munis patroni fi dem, & patrocinium implorant. Itaque nautae ac vectores quoties Sacianum insu ' . Iam,ubi primum Xauerium humatum diximus,

praetervehuntur, Franciscum consuerunt inuocare, velut sanctum uirum in beatorum cartu collocatu-Neq; vero Indiae & Orietis finibus Xauerij vis & fama se tenuit, Sed Oceanu transgressa peruasit in Europa.Ebora urbs est Lusitaniae,egregia in primis,ac nobilis,ubi collegiu est Societatis lESV ab Herico Card. qui deinde Rex fuit;exς disicatu,nec illius munificetia,nec amplitudine urbis indignu . Hic per id tepus quo nunti, de Xaueri, obitu miraculi R. allati sunt ut mihi uir haudquaqua uana fide narrauit talia scribetiὶ primores pa

362쪽

3os FRANC. X AVERII

Confessarius eximius, graui urgebantur febre , quos admirabiliu Francisci rerum fama ad spem

Tecuperandae sanitatis erexit . Leo igiturandicas litteras ubi felix Francisci excessus,& illustre miraculis senus perscribebatur, ferris, recitariq; iussit. Quibus recitatis,extemplo quasi dictino instinctus numine, & Xau erianae virtutis admi ratio: ne excitatus, super lectum ubi iacebat, cisito alleuat se, & manus oculosque tendens in coelum, se et . pari pietate ac fiducia contra vim morbi . Fra ciscum implorat , ne minus benignus in s s f .. ret, quam fuisset in alienos .fNec vana spes, aut antisci in imploratio suit, preces sanitas excepit. Conti Mocatio du- nuo Henricus febrim sibi, quasi diuina manuos Patres e depulsam, vires praeterea reddatas sensi r. EN'Sρciet te se gaudio exclamans, obortis lacrimis , suppliciter η rq gratulatur Deo, Franciscique vim praedicax,Om-

nibus qui aderant stupore attonitis, Mox sanus, ac valens exilit electo, & ad Capredam morbi socium laetus accurrit a Ille haud ignarus quam grauiter modo Leo aegrotaret, stupere scilicet, quid tandem rei esset rogitare . Tum Leo totare breuiter exposita, non verbis magis quam rebus ostendit , in sui morbi depulsione quam praesentem Xata ij expertus sit opem: similique monet , idem ipse ut faciat, prosecto simili in causa, par eiusdem auxilium experturus. Haud mora, paret ille , excitat fiduciam; Xauerium inuocat. Nec spe frustratur sua. Ipse quoque ci- tius omnium expectatione, febri liberatur . Ita j gemino miraculo sociorum duplicata laetitia , dc Francisci sanctimonia clarius comprobata . Hinzum , quos Dominauimus , Leo Hemicus hodie. que superstes est in Lusitania, expertae Xaueiij s: vi ntati

363쪽

virtutis testis Iuculentus. Quae deinde fama cum emanasset, plures non modo Θ Societate verum- etiam alieni homines Francisci virtutem mirari , sanctitateq; v.nerari caeperunt. Parisijs ut minora omittamus) superest vir quidam honesus, ac pius non minus probitate,quam aetate venerabilis. Is'ita commemorat,se cumprimum allatum sit de obitu Francisci Xauerij, quem fama tantum & auditione cognouisset, nure ad ii lius venerationem excitatum. Itaque cum per id tempus uxor sua ex labore partus iaceret mori, hunda, desperata a medicis ualetudine,quaedam illi de Xauerit sanctimonia, ac virtute narrasse: ac magnopere suasisse,ut sancti viri imploraret auxilium, haud dubie affuturum. Paruisse illam impe- si momenti viro . Ne multaui imploraI i Xaueat ope , coniugem incolumem facili felicique partu enixam esse fetum. Sic murem simul ac pro-ic Xaueri deprecatione ab pramenti periculo vindicatam . Nec vero matale Francisci solum eximiam alumni illax semitatem eodem tempore 4gnorauit 'Compeu tum est domesticii prodigi js praesigniβcatam eius mortem eodem loco, ubi acceperat vitam .i In Ameria villa quae Francisci incunabula fuisse diximus) Clitasti crucifixi essisies religiosissima,&ullii loci antiquissima Histur. hic prodigium stit visu emnituque mirabile. Constat ligneum hoc quod dixi Christi simul

crum , eo ipso anno, quo Xatieriuii extinctus est feriis sextis deinceps. Omnibus per annum tinium sudasse sanguider Sudandi autem .initium seria Item sexta , fecisse. Quod homines sic sunt interprecati perinde quasi Francisci c qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore portaue

bunda par tum ' Iacit Rabet.

rta uilla μdas sangui in

364쪽

sos' FRANC. xAITERII rat, inmorte post maximos diutinos labores Chri p

sti causa exsudatos portenderet. sp, isti Studium orationu. Cant μι L ii

R E S admirabiles,quae vii demonstrauimus,

partim diuina ui patratae sunt a Xauerio,par G timet diuinitus contigere, testimonia quaeda sue lyrunt, atque indicia eximiarum virtutum atque t L. V donorum, quq in eius animum diuina bonitas is plena ut dicitur congesserat manu . Neque Π enim miraculis, quam coelestibus virtutibus i signior suit'. Ex quo numero aliquot a nobis e quae etsi sedulo ab illo occultatae, tamen sua hi sponte foras eminebant in in vulgus edentur. Eoque libentius haec quam superiora persequar, iquod sanistimoniae sint non indicia solum , sed tetiam exempla quippe cum illa in admirationem d tantum haec etiam in imitationem cadant . Atque ut ab ea virtute initium capiamus', quae lcaput est ac fons aliarum; orationis, contem- tplationis, meditationisque studium in illo exu . imium extitit . etsi enim mentem in Dei diuin, srumque rerum cognitione defixam perpetuo ha thebat, statum tamen ac certam. quotidie sepo- ιν -o nebat tempus, quod ereptum negotijs tribu iret meditationi rerum coelestium . Maxime vo li ro in CHRISTI vitet mortisque meditatione

-- cquiescebat satis gnarus ibi eximia omnis exe - pli documenta in illustri posita monumento im itueri atque imitari licere. Hoc meditationis ge nus maxime salubre, ac frugiferum . praecipuum - si Vtique exemplar . Christianet vitς, & ingens imuitamentum diuinet caritatis impense & complo

etebatur ipse,& aliis commendabat in ne . a V gotio

365쪽

U VITAE LIB. IIII. 3o

figotio haud maiore mentis ardore vεrsabatur .

quam animi constantia. Id adeo non alias magis intellectum est, quam cum daret operam valet dinarijs. Etenim cum assiduς occupationes nullam ei diurni temporis partem ad lorandum vacuam relinquerent, orationis magis, quam somni memor , nocturnae corporis quieti detrahe oratio. bat horas semper aliquot, ne animus coelesti illa, optatissimaque fraudaretur requie r adeo e- , ius mentem diuini dulcedo colloqui j coeperat. Binas serme,cum plurimum,ternas somno horas tribuebat, sed ita ut ne somnus quidem uacaret oratione.Saepius enim per somnu emittebat eius.

modi voces; O IESU bone,o Creator mi,aliasq; '

consimiles: orare illum no dormire crederes. Costat orandi more ab eo ne in summis qui de Comorini Promotorij occupationibus intermissu, quippe cum medita li occupatione praecipua duceret. Meliaporae quoq; ad aede S.Thomae cu diuersareturint supra docuimus de nocte surgens itabat in tepium, nec ullis aut hominu sermonibus, aut plagis , ac turbis Daemonum a diuino colloquio deterreri potuit. Saepe etia ibi de totas pene noctes extraxit precibus. Malacet uero cum in cubiculo estoreis habitaret, quida sanctitatis eius opinione suadente ,ex insidiis per storearu rimas sui ipsi postea narrarunt) quid tande rerum noctu Fracis

Cus ageret,obseruarunt saepius,ac semper eum uider ut,cum,nixus genibus ante Christi Crucifixi

imagine ia ad multa orasset nocte. uegeto ramen animo,ac corpore perseuerare,donec ingruere somno, naturς necessitati paulisper cedens humi Irocuberet.inde in saxum instar ceruicalis recitente fracta diurno nocturnon .labore inebrare

V 3 ficere

366쪽

zuoties e pia erat rabae in tem

plo. In solitudianem secedia

ficere panamper et sentires illum somno vii pro medicamento, & inquiete capienda, nihil mianus amare quam quietem 4 Ceterum haud dubius quin Deus in sacris locis . ubi sanctius colis tur , benignius audiret orantes; ubi copia erat , haud paulo libentius in sacris orabat aedibus. Quocirca ubicunque res ferret , cubiculum sibi uaerebat proximum templo, eo se de nocte claupplicandi causa recepturus . Obseruatum est Malacae a sociis eum fere in sacrario, quasi alterum Samuelem, humi cubitare solitum: intempesta inde nocte in templum obrepere, & an te aram maximam , sacrosanctamque Eucharistiam submissis genibus orare et cruribus autem defatigatis , super arae gradus proiectum , aut manibus innixum perseuerare in negotio. donec aut somni necessitas', aut aurorae lux superueniret. Quod si facultas templi deesset, non tamen

studi um deerat orandi. Sacerdos quidam Xauerij hospes narrabat sepe illum ab se repertum domi suae, multa iam nocte supplicantem, & sue quod aptior locus non esset, siue quod sca-ctis iam genibus niti ultra nequiret ) sediculae

subnixum precibus insistentem . Malacensium porro nonnulli ciues honesti commemorarunt , Franciscum nepenumero cum ipsis summa am-hilitate sermonis versantem, sensim se clam om nibus , subduxisse de circulo; inde cum ab eis diu multumque requisitus foret, in sylva aliqua aut solitudine suppliciter orantem, aut corpus suum verberantem esse depraehensum: ita ne molesti interpellatores interuenirent, re penitus dissimulata, relictum . Nec terra quam mari constantior Xaueri, pietas in orando fuit. Eius rei

367쪽

VITAE LIB. III L 3 et r

inditia ita multa enituerunt in eius nauigati nibus a nobis expositis, ut exemplorum conquirendorum labor nonsuperuacaneus tantum futurus sit, sed etiam molestus. Quippe in dissimillimis etiam locis ac negotijs semper sui similis

vitam omnem uno quas renore traduxit. Illud itamen quod maris proprium suit, reticendum . . non est. Constat eum in naui ex media serme nocte ad lucem usque in oratione pernoctare solitum , &in mediis tempestatibus, summisque pericul is aequissimo animo Deum orare. Itaque percipe nautas perinde ac vectores suam nauis. que salutem Francisci precibus acceptam retulisi se . Erat Xauerij oratio ardens semper & accen' o fissa plerumque caelestibus quoque gaudiis af- dfluens. id quod plurimis ac maximis argumentis declaratum est. Atque ut omittam eximias illas in Comarinensibus , & Mauricis laboribus . diuinitus haustas voluptates, de quibus suis locis diximus. Obseruarunt eum saepe Goae Pa - tres quidam intempesta nocte, fixo in coetu ocu lorum obtutu , in hortis dornesticis inambu lantem, totumque ex Dei cogitatione . atque amore pendentem : ut non ambigeres eius ansemum a sensibus abstractum eminere foras . Inde ad se cum redistat. tunica, de more ab α' Tunieam .sistuanti pectore manibus diducta, hanc identi ei a pa dem vocem iterantem exaudierunt, Sat est Do ctoreuior mine , sat est , eo vocis sono , qui facile ostende tionis aret tantam vim esse superfundentis se istitiae cete- te. Iestis, quantam capere vix posset mortalitas. Goa quoque in coetu Patrum comiter agentem

cipe immensa quaedam animi laetitia subtersu - gere hominu-cogebat oculos . quod tantum

368쪽

FRANC. XAVERII.

audiorum dissimulare haud quaquam valeret . rustus a M Quanquam in negorijs etiam humanis ita diuina Hr ste. - quςda in eo elucebat species,ut qui cum illo ve ἐμέ. sabantui. Veneratione capti oculos vultuq; quasi alterius Mosis,nequirent aduersum intueri. Deniqne in Meacensi itinere sane aspero impedit que uti antea diximus cum iucundissime diuis na meditans animum in Deo defixum abduxisset a corpore, crura ac pedes stirpibus,lapidibus'. offensans sine ullo lacerabat sensu ; tanti'; incedebat laetiti js,ut beatorum gaudia praecipere, no λIum uita meditari videretur.Et sane miraculi instar est,tanta in illo contemplationis cum actione ψμma Haio coiunctione esse potuisse. Quippe fidem excedit, - quoddesilio accepimus,hominem ingentibus negotijs,quotidianis itineribus, dissicillimis naui-'' gationibus perpetuo implicatum, eundemque in. viis consuetudine comem,ac iucundum,tam exiimio diuinae contemplationis dono fuisse pryditum; tato sancti spiritus cielestisque fluminis impetu laetificatum . Verum enimuero diuinus ille vir ubicumq. esset,quicquid ageret, secum semper,&cum Deo habitabat.Itaq, ex ipsis negotijs coetuq. hominum,usq; eo vegeta, & erecta eius, mens veniebat ad meditandum , ut statim in i cundissimam caelestis sponsi consuetudinem penitus sese daret,immergeretq;.Crederes eum in i summa solitudine vita degere. adeo in maximis .. etiam negotiis&congressibus horninum,fixum t: e et a locatum animum habeat in Deo. Haud multo

minor in oratione vocali,quae dicitur , psalmis', i ρνὰρα=atio- ct hymnis recitandis,uel pietatis sensus,vel sedu to. Θ in .n litas in illo fuit. Antiquissimum quippe habebat fetona animi. diuinum ossicium, horasque canonicas dilige

369쪽

VITAE LIB. Πα

ter simul ac pie recitare . Initio igitur Eccle: siasticum audiens monentem . Ante oratio- EecI.e. Irunem pr para animam tuam , dc noli esse quasii homo qui tentat Deum, intentiore cura comi parabat sese . Namque ad mentis attentio- γ nem ac pietatem:Vehementius accendendam , b hymno, Veni creator, ante singulas horas pros nuntiato, haud segniter sancti spiritus exposce- bat opem. Quem quidem ille hymnum lato sem: per pronuntiabat ardore, Vt ei cor e pectore exi- i lire,animusque deficere videretur. Et satis com; stat per saepe eum hominum interuetu alloquios que ut fit,interpellatum, eundem illum a princia pio iterasse hymnum, tam intento animo, quam si nemo intentenisset . Insignem vero eius in , .: hoc genere religionem fecit illorum licentia

temporum . Nuper nouum ternarum lectio-

num Breuiarium Sanctς Crucis dicebatur in Breuiarum

occupatorum hominum leuamen editum erat,

ut eiusque usus Francisco propter occupationes ab fert breu ori, initio concessus . Ille tamen quamuis ingen- , , tibus curis negotiisque distentus , nuuquam, permissa uti voluit licentia : vetusque Breuia, rium novenarum lectionum haud paullo lon- . 'i Rius perpetuo recitauir, ut qui iucundissime cum i Deo ageret, cumieodem quam diutissime coles loqueretur. Super cςtera in sacro faciendo, pie Ardor xa , latis ardor in illo prςcipuus eminebat, utique ureu ino - cum ad consecrandam eucharistiam sumendam- cro facie .u que vetum erat. Tum enim manantibus gaudio 4 lacrimis, ora complebat sinumq; Nec defuerunt qui cofirmarent eum dum rem diuinam faceret,

370쪽

i . l. sum. In misse porro sacrificio conuersionem eth- ; egr nicorum praecipue a Christo Domino per eius et mortem illorum causa obitam, enixe petere con- si fuerat. Ad eam rem quoque precationem ab se compositam frequenter adhibebat . Ea erat eius - ΙCratio Xa modi. Aeterne rerum omnium effector Deus, queri, pro co- memento abs te animas infidelium procreatas , iuer*ne ins easque ad imaginem & similitudinem tuam con IAH μm ditas. Ecce Domine in opprobrium tuum his νυ ipsis infernus impletur ; Memento IE S V M ii- i

lium tuum pro. illorum salute atrocissimam sub- i ijsse necem. Noli quaeso Domine ultra permit- tere, ut filius tuus ab infidelibus contemnatur; sed precibus Sanctorum virorum, & Ecclesiae , sanctissimae filii tui sponsae placatus; recordare misericordiae tuae, & oblitus Idololatriae & inm ' delitatis eorum, effice, ut ipsi quoque agnoscant γ' aliquando, quem misisti Dominum: IESUM - CHRISTUM . qui est salus, vita, o resti rectio nostra, per quem saluati, ac liberati s i mus, cui sit gloria per infi nita cicula saeculorum. sSub missam Amen. Sub sacrum porro gratiis Deo rite actis, coratist prρ solemne illi erat, certam pro mortuis recitare iωρηιμ precationem, ut etiam cum pro Viuis faceret , ij subleuaret animas mortuorum . Egregia vero pie iEius pietas late in sanctissimam Trinitatem fuit quippe solis .in S. Trini- tus eam , summa religione, & colere & appella- :ratem re . Christum humanae salutis autorem unice dis iligebat, B. Mariae Dei parenti, benignissimaeque ihominum patronae maxime addictus erat. Itaque moribundus sacrosanctae Trinitatis, IESU Chri- . sti, B. Mariae, usu magistro, identidem exposcebat opaem, ut quorum cum eximia veneratione vixerat eorum crebra cum imploratione morere i tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION