Fl. Vegetii Renati viri illustris De re militari libri quatuor. Sexti Iulii Frontini... De Strategmatis libri totidem. Aeliani de instruendis Aciebus liber unus : item picturae bellicae cxx. passim Vegetio adiectae

발행: 1553년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

FLAUII VEGETII

193쪽

FLAVII VEGETII

196쪽

SEXTI IULII ERON

TINi VIRI CONSULARIS STRA

tegematicon Praefatio. Um ad astruendam rei militaris scientiam, Vnus ex numero studiosorum eius accesserim,eaq; destinationi, quantum cura

nostra valuit, satis secisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae ut solertia ducum facta, quς a Grςcis una 'αυ- appellatione coprehesa sui, expedItis amplectar comentarus. Ita enim confiij quoque, & prouideliae exemplis succincti duces erunt,unde ill1s excogitandi gerendiq; similia facultas nutriatur. Praeterea continget, ne de euentu trepidet inuentionis su ,qui probatis ea experimentis comparabit.Illud neque ignoro, neque anficior, etiam reru gestarum scriptores indagine operis sui,hanc quoq; partem esse complexos: dc

ab autoribus exemplorum, quicquid insigne aliquo modo fuit traditum: sed ut opinor ) occupatis velocitate consuli debet: longum est enim singula de ψarsa per immensum corpus historiarum prosequi:& hi qui notabilia excerpserunt,ipso velut aceruo rerum,confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet operam,ut quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur, quasi ad

interrogatum exilii beature circuspectis enim generibus,prFaraui oportuna. exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta,ad rerum varietatem apte collocarentur, in tres libros ea diducimus.In primo erunt exempla, quς competant prςbo nondum commisso In secundo,quae ad prςlium, de confectam pacationem pertineant. Tertius,inferendae soluendςq; obsidionis habebit ara ut , quibus desceps generibus suas species attribui. Huic labori noiniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui pretieritum aliquod a nobis repererit exemplum. Qia is enim ad percessenda omnia monumenta, quae utriniae lingua tradita sunt,siussciat g unde multa transire mihi ipse permisi, quod me non sine causa fecisse scient qui aliorum libros eade promittentium legerint. Verum facile erit sub unaquaq; specie suggerere. Nam

cum hoc opus, sicut caetera,vsus potius aliorum quam meς commendationis causa aggressus sim, ad1uuari me ab his,qui aliquid illi astruent, non argui credam. Si qui erunt quibus volumina haec cordi sint, meminerint,vi parent gratiam in e ααNκ dc per quam possimus similem naturam disce nere.Nammm Gmnia,quae a duce prouid utiliter constanter, magnifice fiut αγι--γκα hrbe butur, si in specie eorum sint stατάμα . Eorum proprie vis

in arte solertiat posita proficit tam ubi cauendus, quam ubi opprimedus hostis sit. a1n re cum verborum quoque illustris extiterit effectus, ut factorusta dictorum exempla posuimus.

Finis praefationis .

197쪽

18 SEXTI IVLII FRONTI Nis p ECIE s EORVM QVAE INSTRUENT DV

cem in his quae ante praelium gerenda sunt. De occultandis consilijs. Cap. L

hyς 3 Porciui Cato devictas a se Hispani ciuitates existimabat in

tepore rebellaturas,fiducia muroru: scripsit itaq; singulis, ut diruerent munimenta,minatus bellum,nisi confestim obteperassent:epistolas ii uniuersiis ciuitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeq; vGbium sibi soli credidit imperatum. Contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denunciari notum fuisset.. Hamilcar dux Poenoru ut in Sicilia inopinatus appelleret classem,nolnuciauit quo proficisceretur sed tabellas,in quibus scriptu erat,qua partem peti vellet uniuersis gubernatoribus dedit signatas,pr cepitq; ne quis legeret, ni si vi tempestatis a cursu praetoriae nauis abductus esset. C. L lius ad Syphace profectus legatus,quosda ex tribunis & centurioniabus, per speciem seruitutis ac minister ij exploratores secum duxit, ex quibus, L. Stator 1u,quia sic pius in eisdem castris fuerat, quida ex hostibus videbantur agnoscere,occultadae conditionis eius causa,baculo ut seruum castigauit. Tarquinius Superbus pater principes Gabiorum interficiedos arbitratus quia hoc nemini volebat innotescere commissum,nibit nucio respondit, qui ad eum a consilio erat missus: tamen virga, eminctia papauerum capita, cusorte in horto ambularet,decussit. Nuncius sine responsione reuersus,ren clauit adolescenti Tarquinio, quid agetem patrem vidisset: ille intellexit ideesse eminentibus faciendum. C.Cςfar qui suspecta habebat Aegyptioru fide,perspecie securitatis,inspectione urbis,atqi opet v,ac simul licetioribus coutuus deditus, videri voluit captu sese gratialoco ruina, de ad mores Alexadrmos vitamque deficere, at Pinter eam dissimulationem pr paratis subsidus, occupauit Aegyptum. Ventidius Parthico bello aduersus Pachoru regem, n6 1gnarus Pharneum quedam,natione Cyrresten ex his qui soci j videbatur,omniaquς apud ipsos agebantur,nunciare Parthis, perfidia barbari ad utilitates suas couertit. Namquq maxime fieri cupiebat,ea vereri se ne acciderent: quq timebat,ea ut euenitent optare se simulabat. Solicitus itaq3, ni Parthi ante traiirent Euphraten, quam sibi superuenirent legiones,quas in CapadociatrasTauru habebat, fluaiose cu proditore egit ut solent perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traj-cerent exercitum, qua &breuissimum iter est, & omisio alueo Euphrates decurrit.Naq; si illac venirent, asseuerabat se oportunitate colhu usuria, ad eludedos sagittarios omnia aute vereri,si se in patentes capos proiecissent Inducti hac assirinatione barbari inferiore itinere, per circuitum adduxerunt exercitum: dumque fusiores ripas,& ob hoc operosiores potes iungunt,instrumentaque moliuntur, xl amplius dies impenderunt: quo spacio Ventidius ad co- trabedas usus est copias: eisque triduo antequam Parti us adueniret receptis, acie commissa vicit Parthos,& interfecit.

Mithridates circu uallante Pompeio fugam in proximam diem moliens, huius

198쪽

sTRA TE GEMATUM LIB. I.

huius cosiij obscuradi causa, latius & vsq: ad applicitas hosti valles,pabula

tus, colloquia quoq; cu pluribus auertendae suspicionis causa, in posterii costituit. Ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit. Secuda deinde vigilia praeter ipsa castra hostium, agmen eduxit. Imperator Caesar Domitianus Aug. Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant,Uellet opprimere, nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si aduentum tanti ducis praesensissent, profectionem suam censu obtexuit Galliarum. Sub quibus inopinato bello affusus,contusa immaniu ferocia nationum, prouincisis consuluit.

Cl Nero,cu cuperet Hasdrubale copia'; eius antequa Hanibali fratri iugerentur occidere,iccirc6q; festinarer, se Liuio Salinatori collegς suo,cui bellum madatu fuerat parum fidens viribus.quae sub ipso erato adlugere,neque tamen discessum suu ab Hannibale, cui oppositus erat,sentiti vellet, X millia fortissimoru militu delegit praecepstq3 legatis quos relinquebat, ut eaede stationes & vigiliς aeque agerentur,totidem ignes arderent,eademque facies castroru seruaretur, ne quid Hanibal suspicatus, auderet aduersus paucitate relictoru. Cum deinde in Vmbria occultatis itineribus, colleget se iugis et, vetuit castra ampliari ne quod signu aduentus sui daret Poeno, detrectaturo pugnasi Cosuiu luctas vires intellexisset. Igitur insciu duplicatis aggressus copijssuperauit,& velocius omni nuncio, redihi ad Hannibale. Ita ex duobus ciuidissimis ducibus Poenoru,eodem cosilio alterum celaui alterum oppressit. Themistocles Athenaru dux exhortans siros ad suscitandos festinater muros,quos iussu Laced monioru deiecerat, legatis Lacedaemone missis,qui interpellarent, respodit venturu se ad diluenda hanc existimatione, de peruenit

Lacedaemonem: ibi simulato morbo aliquantu temporis extraxit,& postquaintellexit suspecta esse tergiversationem suam,contendit falsium ad eos rumorem & rogaui ut mitterent aliquos ex principibus,quibus crederent de munitione Athenaru . Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retineret,donec refectis operibus, cofiterentur Lacedaemoni)s, munitas esse Athenas, nec aliter principes eorum redire posse, quam ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemoni j, ne vivus interitum multoru morte pensarent.

tudinem suam, e reliqui trepidarent,paulatim se instectens, tanquam circuitu maiore hostem aggressu rus, conuerso agmine, ignarum rei quς agebatur

exercitum, incolumem reduxit.

Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset Tu nicam meam si id eloqui posset inquit comburerem M. Licinius Crassus,percontanti quo tempore castra moturus esset,lespondit, ' Vereris ne tubam non exaudias ξDe explorandis consilijs hostium. Cap. II. SCipio ApEricanus capta occasione mittedς ad Syphacem legationis,cum Laelio seruorum habitu tribunos & centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias vires: hi ut liberius castrorum positionem iij scrutar

vererisi nediba idus

199쪽

scrutarentur, equum de industria dimissum, tanquam fugientem persectati,

maximam partem munimentorum circuierunt quς cum nuncia stent,incendio confectum est bellum. Q Fabius Maximus bello Hetrusco,cum adhuc incognitae serent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Hetruscat ussit Hetrusco habitu penetrare Ciminiam sylvam, ante militi nostro intentata: quod is adeo prudenter atque Industrae fecit, ut trast grelsus sylvam , Vmbros Camertes clim animaduertisset non alienos nomini

Romano,ad societatem compulerit. Carthaginenses cum animaduertissent Alexandri ita magnas opes ut Α- phricae quoque immineret,unu m ex ciuabus virum acrem,nomine Hamilca rem Rhodinia iusserunt simulato exilio ire ad regem,omnique studio in amicitiam eius peruenire,qua is potitus,consilia eius nota ciuibus suis faciebat. . Iidem Carthaginenses miserunt, qui per speciem legatorum longo tem pore Romae morarentur, exciperentque consilia nostrorum. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via peruenire non poterat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium. ra ptrimque unum ex his 1n castra perferre incolume: tortus ille, omnia sacrum arcana confessus est.

C. Marius cos.bello Cymbrico & Teutonico, ad excutiendam Galloru &Lygurum fidem, literas eis misit, quaru pars prior praecipiebat,ne interioressi is quae praesignatae erant,ante tempus certu aperirentur, easde postea ante praestitutum diem repetiit, & quia resignatas repererat,intellexit hos 1lia agitari. Est etia aliud explorandi genus,quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio, per se prouident Sicut Aemilius Paulus co bello Hetrusco apud oppidu Colonia demissurus exercitu in planicie, conleplatus procul auium multitudine citatiore volatu e sylva consurrexisse intellexit illic aliquid insidiarum latere, quod &turbatae aues, dc simul plures euolauerant. Praemissis igitur exploram toribus, comperit X milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere: eaque,alio quam expectabatur lateremissis legionibus, circumfudit. Similiter Thyamenus Horestis filius, cum audisset 1ugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos quid rei foret, ac reserentibus eis non esse verum quod opinaretur, ingressus iter, ut vidit ex suspecto iugo magnam vim auium simul euolasse, neque omnino residere, arbitratus est latere allic agmen hostium. itaque circumducto exercitu elusit insidiatores

Hasdrubal frater Annibalis, tunc Liui j & Neronis exercitum squanquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent) intellexit. quod ab itinere strigosiores notabat equos, & coloratiora hominum,ut ex vi corpora.

De custodiendo statu belli. Cap. III

A Lexander Macedo cu haberet vehementem exercitum, semper eum sta tum belli elegit ut acie confli ret. C. Caesar bello ciuili cum exercitum veteranum haberet, hostium autem tyronem esse sciret,acie semper decertare studuit. Fab.

200쪽

sTRATA GEMATUM LIB. I. I 87

Fab. Maximus aduersus Annibalem, successibus praeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine, SI tueri tantuni odo Italiam costituit, Cunctatorisque nomen, &per boec summi ducis meruit. Byzanti j aduersus Philippum omne praeliandi discrimen vitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperui:assecutaque sunt, Ut Philippus obsidionalis morae impatiens rec deret. Hasdrubal Gisgonis filius secundo Punico bello in Hispaniam ductu exercitum cum P. Scipio instaret)per urbes diuisit: itaque factum est, ut Scipio ne oppugnatione pluriu oppidorum distringeretur,1n hyberna suos reduceret. Themis ocles aduentante Xerxe quia neque praelio pedestri,neque finium tutelae neque obsidioni credebat susticere Athenienses)autor fuit eis liberos&coniuges TroeZena, & in alias urbes emittendi, relict6que oppido, statum belli ad nauale pr lium transferendi. Idem fecit in eadem ciuitate Pericles aduersunt Lacedaemonios. Scipio manente in Italia Hannibale,transmisso in Aphricam exercitu,ne cessitatem Carthaginensibus imposuit reuocandi Hannibalem: sicque adomesticis finibus hostile transtulit bellum. Athenienses cum Deceleam castellum ipsorum Lacedaemonu communissent, & frequentius vexarentur, classem,quae Peloponesum infestaret mi serunt: consecuisque sunt,ut exercitus Lacedaemoniorum, qui Deceleae erat,

reuocaretur.

Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltiabus & obscuris latebris subinde impugnarent nostros, tutumque ingressum in profunda sylvarum haberent, militibus per centum viginti millia passuuactis, non mutauit latum statum belli,sed dc subd1d1t ditioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.

De transducendo exercitu per loca hosti infesta. Cap. IIII.

A Emibus Paulus Cos. cum in Lucanos iuxta littus angus o itinere exercitum duceret, & Tarentini ei classe insidiati, agmen eius scorpionibus aggressi essent, ' captiuis latera euntium praetexuit, quorum respectu hostes inh1buere tela. uteri Agesilaus Lacedaemonius,cum praeda onustus ex Phrigia rediret,insequerenturque hostis,&ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eiuS,or dinem captiuorum ab utroque latere exercitus sui applicuit: quibus dum par citur ab hoste,spacium traseundi habuerunt Lacedaemoni j Idem tenentibus angustias Thebanis, per quas transire habebat, flexit iter quasi Thebas contunderet exterritis Thebanis digress sque ad tutanda moenia, repetitum iter quod destinauerat emensus est, nullo obsistente Nicostratus dux Aetolorum aduersus Epirotas cum ei aditus in fines eorum angusti fierent per alterum locum irrupturum se ostendens,omni illa ad probibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos,qui

speciem remanentis exercitus praeberent, & ipse cum caetera manu, qua non expectabatur aditus, intrauit.

Autophrauda

SEARCH

MENU NAVIGATION