De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

Μ ΤULLI CICERONIS

LIBRI RES.

EDITIO ALTERA MENDATIOR.

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

5쪽

LIBRI TRES.

LIBER PRIMUS.I. 1. Cogitanti mihi saepenumero et memoria vetera repetenti perbeati suisse, Puinte diater, illi videri solent, qui

in optima re publica, quum et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negoti sine periculo vel in otio cum dignitate esse possenι Ac sui quum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia reserendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupati decursu honorum, etiam aetatis nexu constitisset. 2. Puam Spem cogitationum et consiliorum meorum quum grave communium temporum tum varii nostri casus sesellerunt. Nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus ore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt. Neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus tructus otii datus est ad eas artes, quibus a pueri dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas. 3. Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in medium rerum omnium eertamen atque discrimen, et hoc tempus omne post con Sulatum obiecimus iis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent. Sed tamen in his vel 'speritatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus inimicorum vel causae ami- eorum vel res publica tribuet otii ad scribendum potissimum

6쪽

conseram. 4. Tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti. Nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate. I. Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non Sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod reqturis, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi. b. Vis enim, ut mihi saepe dixisti. quoniam quae pueris aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoata ac rudia exciderunt, vix videntur huc aetate digna et hoc usu, quem eccausis, qua diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid iiSdem de rebus politius a nobis persectiusque proferri, solesque nonnumquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingenii atque exercitationis genere ponendam. 6. Ac mihi quidem saepenumero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset, cur plures in omnibus artibus, quam dicendo admirabiles exstitissent. Nam quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentes in quoque genere videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum. . ui enim est, qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem uis autem dubitet quiubelli duces praestantissimos ex hac una civitate paene innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possimus ' 8. Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possent, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt, quum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac ne qui sorte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni Senatoris prudentia comparandam putet qui convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in iis floruerunt, quam multi sint, sa-oillime quanta oratorum sit semperquo fuerit paucitas iudi

7쪽

LIB. I. CAP. 1-4. g. 1 - 14. Ieabit. III. s. Neque enim te sugit omnium laudatarum a tium procreatricem quamdam et quasi parentem eum, quam φιλοσοφίαν Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia suerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, Sed Omnia, quaecumque possent, Vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint. 10. uis ignorat, ii, qui mathematici vocantur, quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et multiplici subtilique versentur seu tamen in genere ita multi persecti homines exstiterunt, ut nemo sere Studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus Sit duis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ii, qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene infimiam vim et materiem scientia et cognitione comprehenderit 11. Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium liberalissimis studiis in doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse. Atque in hoc

ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam poetae boni reperientur. 12. Puod hoc etiam mirabilius debet videri, quia caeterarum artium studia sere e reconditis atque abditis sontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum more et Sermone versatur, ut in caeteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intelligentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensu abhorrere.

IV. 13. Ac ne illud quidem vere dici potest, aut plures caeteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princepSAESSevoluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et persecta, in hac ipsa civitate profecto nulla umquam vehementius quam eloquentiae studia viguerunt. I4. Nam posteaquam imp

8쪽

rio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo sere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio ei cogitatione poterant, consequebantur: post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt. 15. Excitabat eos magnitudo ac varietas inultitudoque in omni genere causarum, uia cam doctrinam, quam suo quisque Studio adsecutus es set, adiungeretur usu frequens, qui omnium magiStrorum praecepta superaret. Erant autem huic Studio maxima, quae nunc quoque Sunt, Xposita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem. Ingenia vero, ut multis rebus pOS- sumus iudicare, nostrorum hominum multum caeteris hominibus omnium gentium praestiterunt. 16. Puibus de causis quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, tempOrum, civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri

Sed enim maius est hoc quiddam, qua homines opi nantur, et pluribus ex artibus studiisque collectum. V. Puid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis osse causae putet, nisi rei quamdam incredibilem magnitudinem ac disincultatem 17. Est enim et scientia

comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum Volubilitas inanis atque irridenda est, et ipsa oratio consormanda

non solum electione, sed etiam construetione verborum, ei Omne animorum motus, quos hominum generi rerum natura

tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut eX- citandis expromenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta. 18. Tenenda praeterea est omnis anti' quita exemplorumque vis neque legum ac iuris civilis scientia negligenda est. Nam quid ego de actione ipsa pluru

9쪽

LIB. I. CAP. 4-ε. g. 14-23. 5 dicam quae motu corporis, quae geSin, quae Vultu, quae vocis consormatione ac Varietate moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit histrionum levis ars et scaena declarat in qua quum omnes in oris et vocis et motus moderatione elaborent, quis ignorat quam pauci sint suerintque, quos animo aequo spectare possimus uid dicam de thesauro rerum omnium, memoria quae nisi custos inventis cogita lisque rebus et verbis adhibeatur, intelligimus omnia, etiam si praeclarissima tuerint in oratore, peritura. 19. uamob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, quum ex iis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros caeterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, in animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed alii quibusdam, quod XPetunt, Onsequi posse se confidant. I. 20. Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erii

omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.

Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio quae nisi sint ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocutionem et paene puerilem. 21. Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut iis putem licere nescire, quamquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videatur, ut omni de re, quaecumque Sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. 22. Sed quia non dubito quin hoc plerisque immensum inflnitumque videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et doctrina, sed etiam otio studioque abundantes partitionem quamdam artium secigse video neque muniverso genere singulos elaborasse, sed seposuisse a cae teris dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus iudiciorum aut deliberationum versaretur, ei id unum genus oratori reliquisse non eompleotar in his libris amplius, quam quod huic generi re quaesita et multum disputata summorum hominum prope consensu est tributum 23. repetamque non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque

10쪽

doctrinae quemdam ordinem praeceptorum, Sed ea, quae quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum et omni dignitate principum disputatione esse versata; non quod illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, Sed quum illa pateant in promptuque sim Omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graeci anteponam. VII. 24. Puum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasleolligendi sui causa se in Tusculanum contulisse venisse eodem, socer eius qui suerat,4 Mucius dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa eum Crasso miliaritate coniunctus. 25. Exierant autem cum ipso crasso adolescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu dignitatis suae colloearent, C. Cotta, qui tumJ tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur. 26. Hi primo die de temporibus deque universa re publica, quam ob causam Venerant, multum inter se usque ad extremum tempus diei collocuti sunt seu quidem sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent 27. eo autem omni sermone consecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, quum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in iocando lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani. 28. Postero autem die, quum illi maiores natu satis quiessent, in ambulationem ventum esse dicebat tum Scaevolam duobus spatiis tribusve lactis dixisse Cur non imitamur, crasse Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa r mis, quam illa, euius umbram secutus est Socrates, quae mih.

SEARCH

MENU NAVIGATION