장음표시 사용
31쪽
LIB. I. CAP. 26 - 29. S. 122 131. 27128. In oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, Verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, VOX tragoedorum, gestu paene summorum actorum
est requirendus. 9uamobrem nihil in hominum genere rarius persecto oratore inveniri potest. 9uae enim singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia summa sunt in oratore, probari non possunt.120 Tum Crassus Atqui vide, inquit, in artificio perquam tenui et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam
in hac re, quam constat esse maximam. Saepe enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, potuiSSe neminem, non usi
non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset vitii, id serre ipso non posset. Nihil est enim tam in signe nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam dii quo aliquid offenderis. 130. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtis, ne quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnes moveat atque delectet Itaque hoc iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur Hanc ego absolutionem persectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter mihi enim volo ignosci, caeteris ipse non ignosco. Nam qui non potest, qui vitiose lacit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, ad id, quod sacere possit, detrudendum puto.
XXIX. 131. Num tu igitur, inquit Sulpicius, me aut hunc Cottam ius civile aut rem militarem iubes discere Nam quis ad ista summa atque in omni genere persccta potest pervenire Tum ille: Ego vero, inquit, quod in Vobis egregiam quamdam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad VOS, qui poSSetiS, Macuendos accommodavi orationem meam; et quamquam in utroque vestrum summum esse ingenium studiumque per-SyeXi, tamen haec, quae sunt in specie posita, de quibus
plura sortasse dixi, quam solent Graeci dicere in te, Sul-
32쪽
pici divina sunt. 132. Ego enim neminem ne motu corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi videor audisse quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud adsequi possunt, ut iis, quae habent, modice et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime vitandum et de hoc uno minime est sa-cile praecipere non mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor, sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput esse artis decere; quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit. 133. Sed, si placet, se
monem alio transferamus et nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.
Minime vero, inquit Cotta. Nunc enim te iam exoremus, neceSSe est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, - quidquid est istud, quod tu in dicendo potes; neque enim sumus nimis avidi istatua mediocri eloquentia contenti sumus, idque ex te quaerumu ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo adsecutu es , quoniam, quae a natura eXpetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum putes XXX. 134. Tum Crassus adridens: Puid censes, inquit, Cotta, nisi studium et ardorem quemdam amoris sine quo quum in vita nihil quidquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adSequetur e Neque Vero vos ad eam rem ideo esse cohortandos, quoS, quum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intelligo cupiditate. 135. Sed profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud, quod eo, quo intendas, serat deducatque cognoris. uare quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me de oratori arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate quaeritiS,eXponam vobis non quamdam aut perreconditam aut valde difficilem aut magnificam aut gravem rationem consuetudini meae, qua quondam solitus sum uti, quum milii in isto studio versari adolescenti licebat. 136. um Sulpicius: diem, Cotta, nobis, inquit, optatum Puod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa non
33쪽
LIB. I. CAP. 30-31. 3 13 - 1 3. 2s modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognit OS.
XXXI. 137. Tum Crassus Atqui arbitror, Sulpici, quum
audieris, non tam te hae admiraturum, quae dixero, quam existimaturum tum, quum ea audire cupiebaS, causam cur cuperes non fuisse. Nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Nam principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse 138. primum oratoris officium esse dicero ad persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem aut de inflnitae rei quaestione sine designa tione personarum et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata. 139. In utraque autem re quidquid ncontroversiam veniat, in eo quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut etiam quo nomine vocetur aut, quod nonnulli addunt, rectene factum esse videatur. 140. Exsistere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiati his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse argumenta propria. 141 Sed causarum, quae sint a communi quaestione Seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in deliberationibus; Sse etiam genus tertium, quod in laudandis aut vituperandis hominibus poneretur certosque esse locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur alios in deliberationibus, qui omnes ad utilitatem dirigerentur eorum, quibus consilium daremus alios item in laudationibus. in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur. 142. 9uumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partes distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam e iudicio dispensare atque componere tum ea den, que Vestire atque ornare oratione post memoria Saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate 143. etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus, initio conelliandos eorum esse animos, qui audirent deinde
34쪽
rem demonstrandam postea controversiam constituendam ἐtum id, quod nos intenderemus, confirmandum; οSt, quae contra dicerentur, refellenda extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda. XXXII. 144. Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur; in qua praecipitur primum, ut pure et Latine loquamur; deinde ut plane et dilucide tum ut ornate posia rerum dignitatem apte et quasi decore singularumque rerum praecepta cognoram. 145. uin etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram. Nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim sere rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego si nihil dicam adiuvare, mentiar. Habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque reserat ei quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minu aberret. 146. Verum ego hanc vim intelligo esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua ponte homine eloquentes sacerent, ea quosdam observasse atque id egisse; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, non elicio est enim, etiam si minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non illiberale. 147. Et exercitati quaedam suscipienda vobis est quamquam vos quidem iam pridem estis in cursu: sed iis, qui ingrediuntur tu stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitutione quasi ludicra praediscere ac meditari. 148. Hane ipsam, inquit Sulpicius, nosse volumus ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus, quam' quam sunt nobis quoque non inaudita. Verum illa mox;
nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus XXXIII. 149. Equidem probo ista, Crassus inquit, quae
vos sacere soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum, quae in sorum deseruntur, dicatis quam maxime ad veritatem accommodate; sed plerique in hoc vocem mOdo, neque eam scienter, et vires exercent suas et linguae
35쪽
LIB. I. CAP. 31-34. g. 143 - 154. Ioeleritatem incitant verborumque frequentia delectantur. In quo sallit eos, quod uidierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere. 150. Vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines perverse dicendo facillime consequi. uainobrem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum, paratiu atque accuratius dicere Caput autem est, quod, ut Vere dicam, minime facimus est enim magni laboris, quem plerique sugimus quam plurimum Scribere. Stilus optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria. Nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio lacile incit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit. 51. omnes enim, sive artis sunt loci sive ingenii cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua Scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingenii contemplantibus ostendunt
se et occurrunt omneSque sententiae verbaque Omnia, quae
sunt cuiusque generis maxime illustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est tum ipsa collocatio consormatioque verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio numero et modo. 152. Haec sunt, quae clamores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiamsi vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur. Et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc adsert facultatem, ut etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, quum ab eo discesserit, reliqua similis orati consequetur. 153. Ut concitato navigio, quum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intemmisso impetu pulsuque remorum, sic in rutione perpetua, quum scripta deflciunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum Scriptorum similitudine et vi concitata. XXXIV. 154. In cotidianis autem commentationibus equidem mihi adolescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem, nostrum illum inimicum, solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis quam
36쪽
maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria OSSem comprehendere, eam rem ipsam quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem. Sed post animadverti hoc esse in hoc vitii, quod ea Verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupaSSet aut Ennius, si ad eius Versus me exercerem, aut GracchuS, si eius orationem mihi sorte proposuissem ita, si iisdem verbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, quum minus idoneis uti consuescerem. 155. Postea mihi placuit, eoque sum usus adolescens, ut summorum oratorum Graecas orationes ex plicarem. 9uibus lectis hoc adsequebar, ut, quum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis e bis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo S-sent idonea. 156. Iam vocis et spiritus et totius corporis ei ipsius linguae motus et exercitationes non tam arus indigeniquam laboris quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes velimus esse intuendi nobis
sunt non solum oratores, Sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamuS 157. xercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. Atque in ea exer- eitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur. ducenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem, subeundu Visus omnium et periclitandae vires ingenii, et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proserenda est. 158. Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores legendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, Vituperandi, refellendi disputandumque de omni re in contrarias parte et, quidquid erit in quaque re, nod probabile Videri possit, eliciendum atque eruendum. 159. perdiscendum Ius ciVile cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo disciplina rei publicae iura sociorum
37쪽
LIB. I. CAP. 3-35. g. 154-I63. 33 laedera, pactiones, causa imperii cognoscenda est libandus est etiam ex omni genere urbanitatis sacetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. frudi vobis omnia, quae sentiebam, quae ortaSSe, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondiSSet. XXXV. 160. Haec quum Crassus dixisset, silentium est consecutum. Sed quamquam satis iis, qui aderant, ad id, quod erat propositum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo, quam ipsi vellent, ab eo peroratum.
Tum Scaevola: uid est, Cotta inquit, quid tacetis Nihilne vobis in mentem Venit, quod praeterea ab Crasso requiratis 161. Id mehercule, inquit, ipsum a tendo. Tantus enim cursus Verborum sui et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac resertam domum Venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam collocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis: sie modori oratione crassi divitias atque ornamenta eius ingenii per quaedam involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari quum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit. Itaque nec hoc possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque plane nosse atque vidisse. 162 9uin tu igitur facis idem, inquit Scaevola quod saceres, si in aliquam domum plenam ornamentorum villamve venisses rsi ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui valde spectandi cimpidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esses familiaris similiter nunc petes a
crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes
strictim aspeximus, in lucem proserat et suo quidque in loco collocet. 163. Ego vero, inquit Cotta, a te peto, Scadivolui me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huiusmodi disputatio nis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa videantur, exquireret sed in hane nobis veniam, Scaevola, da perfice, ut crassus haec, quae Oar- cIc. I. I. a
38쪽
vi et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis ab quo explicet. 164. go mehercule, inquit ucius, antes
vestra magis hoc causa volebam, quam mea. Neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector nunc vero, Crasse, mea quoque iam cauSa rogo, ut, quoniam tantum habemus otii, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti. Formam enim totius negotii opinione meliorem maioremque video quam vehementer probo. XXXVI. 165. Enimvero, inquit Crassus, mirari satis non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque ego teneo, uti ii, qui docent; neque sunt eius generis, ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis auribus. Ain tu inquit ille. Si de istis communibus et pervagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa negligere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti, de naturis hominum, de moribus, de rationibus iis, quibus hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia, de antiquitate, de administratione rei
publicae, denique de nostro ipso iure civili Hanc enim
ego omnem scientiam et copiam rerum in tua prudentia Scio bam inesse in oratoris vero instrumento tam lautam Suppellectilem numquam videram.
166. Potes igitur, inquit Crassus, ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum civile tu tuum veniam,
oratores putare eos, quos multa horas exspectavit, quum in campum properaret, et ridens et stomachans Scaevola, quum Hypsaeus maxima Voce plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, en autem octavius, homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet aene is pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni molestia stultitia adversarii liberaretur 167. Ego vero istos, inquit, Memini enim mihi narrare Mucium , non modo oratoris nomine, sed ne foro quidem dignos putarim. Atqui non defuit illis patronis, inquit Crassus, eloquentia neque dicendi ratio aut copia, sed iuris civilis scientia quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in XII.
39쪽
LIB. I. CAP. 35-38. g. 163-172. 35 tabulis permiserat; quod quum impetrasset, causa cadereti alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione neque intelligebat, Si ita esset actum, litem adversarium perditurum.
XXXVIl. 168 9uid in his paucis diebus nonne nonis in tribunali se Pompeii praetoris urbani familiaris nostri
sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, Vetus atque Sitata exceptio daretur, culus recuNIAE DIES FuISSET quod petitoris causa comparatum esse non intelligebat ut, si ille infitiator probasset iudiei anteoetitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus quum peteret, ne exceptione excluderetur, uo EA RES IN IUDIcIUM ANTE VENIasET. 169. 9uid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam SuSceperit, ut amicorum controversias causaSque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hune
in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis irridendus esse videatur 170. quidem propinquum nostrum, P. Crassum illum Divitem, et multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum et praecipue in hoc esserendum et laudandum puto, quod quum P. Scaevolae frateresset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili satis illi arti sacere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius
eius est consecutus, neque se ante causa amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius civile didicisset. 171. 9uid ver ille . Cato nonne et eloquentia tanta suit, quantam illa tempora atque illa aetas in hac civitate erre maximam potuit, et iuris civilis omnium peritissimus Verecundius hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed tamen idem hoc semper ius civile contempsit. 172. Verum, quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse Mucipes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis e ponam, quid de quaque re sentiam. XXXVIII. Antonii incredibilis quaedam et prope singularis et divina vis ingenii videtur, etiamsi hac scientia iurismidata sit posse se facile caeteris armis prudentiae tueri ab
40쪽
quo defendere. uamobrem hic nobis sit exceptus caeteros vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam impudentiae. 173. Nam volitare in soro haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum gentilitatum, agnationum, adlurionum, circumlurionum, neXOrum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum caeterarumque rerum innumerabilium iura versentur, quum omnino, quid suum, quid alienum, quare denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae. 174. Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri , quinqueremes aut etiam maiores gubernare didicisse. Tu mihi quum in circulo decipiare adve sarii stipulatiuncula et quin obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi
ullam causam maiorem committendam putem Citius e cule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. 175. Puid si ne parvae quidem causae sunt, sed Saepe maximae, in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est illius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere' uae potuit igitur esse causa maior, quam illius militis de cuius morte quum domum salsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, secisset heredem essetque ipse mortuus res delata est ad centumviros, quum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius. Nempe in ea cauSa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum eoeres esse lilius, quem pater testamento neque heredem inque exheredem scripsisset nominatim XXXIX. 176 9uid qua de re inter Marcellos et Claudio patricios centumviri iudicarunt, quum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patriei eiusdem hominis hereditatem gente ad se dicerent redisse, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis ei