De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LIB. I. CAP. 6 8. g. 23-33. videtur non tam ipsa aqvula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus secit, ut se abiiceret in herba atque ita illa, quae philosophi divinitus serunt esse dicta loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius. 29. Tum Crassum: Immo vero commodius etiam pulvinosque poposcisse et omnes in iis sedibus, quoρ erant sub platano, consedisse dicebat. VIII. Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare, Crassum sermonem quemdam de studio dicendi intulisse. 30 9ui quum ita esset eXorsus: Non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magi utrumque collaudandum videri, quod tantam iam essent incultatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur, Sed cum maioribus natu compararentur neque vero mihi quidquam, inquit, praestabilius videtur, quam posse dicendo tenere hominum coetus, mentes adlicere, voluntates impellero quo velit, unde autem velit deducere. Haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est. 1. Puid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit da- .um, vel Solus Vel cum paucis sacere possit aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis Wa-vibusque verbis ornata oratio et polita aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religioneS, natu gravitatem unius oratione convertia 32 duid tam podie regium, tam liberale, iam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate 8 9uid autem tam necessarium, quam tenere Semper arma, quibus vel tectus ipse esse posSi vel provocare improbos Vel te ulcisci lacessitus' Age ero, ne Semper forum, subSellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magi proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ' Hoc enim uno praestamus vel maxime seris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo enSa possumus. 33. uamobrem quis hoc non iure miretur summinque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines

12쪽

8 DE RATORE

maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a sera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere aut iam constitutis civitatibus leges, iudicia, iura describere 34. Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam brevi sic enim Statuo, persecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae Salutem maxime contineri. Puamobrem pergite, ut tacitis, adole,scentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis. IX. 35. Tum Scaevola comiter, ut solebat caetera, inquit, adsentior Crasso, ne aut de C. Laelii soceri mei aut de huius generi ut arte aut gloria detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim concedere unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto foro, Ontione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse persectum. 36. uis enim tibi hoc eoncesserit, aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius, quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque a psisse aut vero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapientibus et sortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus esse constitutas 37. An vero tibi Romulus ille aut pastores et convena congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et Sapientia singulari Puid in Numa Pompilio quid in Servio

Tullio, quid in caeteris regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae vestigium apparet duid exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua persectam L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus ' 38. Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis Θ-bus, quom adiumenta per homines eloquentissimos impodi

13쪽

LIB. I. CAP. 8-10. g. 33- 2. stata; sed ut reliqua praetermittam, omnium mihi videor, ex-eeptis, crasse, vobis duobus, eloquentissimos audisse n. et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens et graviS, haudquaquam eloquens, et Saepe alia et maxime censor Saluti rei publicae fuit. Atqui is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit; quod nisi secisset, rem publicam, quam nunc ViX tenemus, iam diu nullam haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad di cendum parati, quum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara guber natrice, ut ais, civitatum, eloquentia, rem publicam dissipaverunt. X. 39. uid leges veteres moresque maiorum; quid auspicia, quibus et ego et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus; quid religiones et caerimoniae quid haec iura civilia, quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata 40. quidem et Ser. Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et, Aemilium Porcinam et C. ipsum earbonem, quem tu adolescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure civili et haec aetas nostra praeter te, Crasse, qui tuo magis studio, quam proprio munere aliquo disertorum, ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara eSt. 41. uod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tuliS-sem multisque praeissem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum Vocarent, quod in alienas possessiones tam temere irruisses. 42. Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democriti cae terique sua in iure physici vindicarent, ornati homines in dicendo et graves, quibuscum tibi iust sacramento contendere non liceret. Urgerent praeterea philosophorum greges

iam ab illo sonte et capite Socrate, nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus nihil de ration vitae didicisse nihil

14쪽

omnino quaesisse, nihil scire convincerent; et quum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent. 43. Instaret Academia, quae, quidquid dixisses, id te ipsum negare cogeret. Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te irretitum tenerent. Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria Oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnes dicendi magistros scripsisse ostenderent M. Missos facio mathematicos, grammaticos, muSicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur Puamobrem ista tanta tamque multa profitenda, crasse, non censeo. Satis id est magnum, quod pote praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere. Hoc

amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed

Crassus Sua quadam propria, non communi oratorum saeu, rate poSSe.

XI. 45. um ille, Non sum, inquit, nescius, ScaeVOla, ista inter Graecos dici et disceptari solere. Audivi enim summos homines, quum quaestor ex acedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis serebatur, quum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant. Erat etiam etrodorus, qui cum illis una ipsum illum carneadem diligentius audierat, hominem omnium in dicendo, ut serebant, acerrimum et copiosissimum vigebatque auditor Panae-

iii illius tui nesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus. 6.Μulti erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a qui

bus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum Scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam. 47. Sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum charmada diligentius

15쪽

LIB. I. CAP. 10-12. g. 42-5o. II legi Gorgiam quo in libro hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi in oratoribus irridendis ipse esse orator Summus videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Graecutos homines contentionis cupidiores quam veritatis. 48. Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure ei in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copioSeloqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat neceSse est.

Νeque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque Sine legum, morum, iuri scientia neque a

tura homilium incognita ac moribus in his ipsis rebus satis callide versari et perite potest. vi autem haec cognoveriti sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia Sin oratoris nihil vis esse nisi composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, de quibus dicet, percepta sint, XStare non potest M. uamobrem, si ornate locutus est, Sicut et sertur et mihi videtur, physicus ille Demoeritus, materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus vero ipse Verborum Oratoris putandus est. Et, si Plato de rebus a civilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus iis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo Suaves atque ornati suerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus. o. Etenim videmus iisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum serunt, Chrysippum, disputavisso neque ob eam rem philosophiae non satis secisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem. XII. uidergo interest aut qui discernes eorum, quos nominaVi in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur Unum erit pro laeto, quod ii, qui bene dicunt, adserunt proprium, compo sitam orationem et ornatam et artificio quodam et expolitione

distinctam. Haec autem oratio, si res non Subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium

16쪽

irrisione ludatur. 51. uid est enim tam uriosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia 9uidquid erit igitur quacumque e arte, quocumque de genere, id orator, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius, quam ipse ille eius rei inventor atque artisex. 52. Nam si quis erit, qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias

sententias atque causas et certarum rerum orensibus caneellis circumscriptam scientiam, latebor equidem in his magis adsidue versari hanc nostram dictionem; sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent. 3. uis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce iisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandisa uae, nisi qui naturas hominum Vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit. 54. Atque totus hic locus philosophorum proprius Videtur; neque orator me auctore umquam repugnabit sed quum illis cognitionem rerum concesSerit, quod in ea solum illi voluerint elaborare, tractationem ora tionis, quae sine illa scientia nulla euet, sibi adsumet hoc enim est proprium oratoris, quod saepe iam dixi, ratio gravis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accommodata. XIII. 55. uibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor. Sed vide ne hoc, Scaevola, tο- tum Sit a me. Nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis isti, quae de his rebus disputant, Oratorum esse concedunt. Itaque caeteros Iibros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt et appellant. 56. Fenim quum illi in dicendo inciderint loci, quod persaepe evinnit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, Omnia mnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere. 57. 0ui

17쪽

LIB. I. CAP. 12-14. S. 50-61. 33bus ego, ut de his rebus omnibus in angulis consumendi otii ea a disserant, quum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni iucunditate ei gravitate explicet. Haec ego cum ipsis philosophis tum Athenis disserebam cogebat enim me M. Marcellus hic noster, qui nunc aedilis curulis est, et profecto nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset ac iam tum erat adolescentulus his studiis mirifice deditus. 58. Iam vero de legibus iubendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de

iure civium generatim in Orones aetatesque descripto di- eam vel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos, scisse melius, qui Hyperidem aut Demosthenem, persectos iam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decemviros, qui XII tabulas perscripserunt, quo neceSSeest suisse prudentes anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. 59. Nec enim negabo esSe quaSdam partes proprias eorum, qui in his cogn0Scendis atque tractandis studium suum omne posuerunt; sed oratorem plenum atque persectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere. XIV. tenim saepe in iis causis, quas omne propria esse oratorum confitentur, est aliquid, quod non e usu forenSi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque eruendum. 60. uaero enim num possit aut contra imperatorem in pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in Senatu de omni rei publicue genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam eXStinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligenti'sima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur. 61. Atque haud scio an minus vobis hoc sim proba turus equidem non dubitabo, quod sentio, dicere Physico

18쪽

14 DE ORATORE

ista ipsa et mathematica et quae paullo ante caeterarum artium propria posuisti, Scientiae sunt eorum, qui illa profitentur illustrare autem oratione si quis istas ipsas artes veliti ad oratoris ei confugiendum est facultatem. 62. Neque enim, si Philonem illum architectum, qui AthenienSibu armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris suisse. Nec, si huic Μ. Antoni promermodoro suisset de navalium opere dicendum, non, quum ab illo causani didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset. Neque vero Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus, quum eloquentia Vincebat caeteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae lacultate utebatur, non eloquentiae M. Atque illud est probabilius, neque tamen Verum, quod Socrates dicere solebat, omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes illud Verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserie id ipsum, de quo sciat, posse dicere. XV. 64. uamobrem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate. 65. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui, quacumque de re, licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae caeteris in artibus aut studiis sita sunt, ora tor ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque in usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, quum cognoverit ab iis, qui tenent, quae sint in una quaque re, multo oratorem melius, quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. 66. Ita si de re militari

dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. ario adflni nostro et, quum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C. ario paene hic melius, quam ipse illa scire videatur; sin de iure civili, tecum communicabit teque hominem prudentissimum et peritissimum in iis ipsis rebus quas abs te didicerit di-

19쪽

LIB. I. CAP. 1 - 16. S. 61-72. 15eendi arte superabit. 67. Si quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, - etsi haec quidem nosse debet orator - cum SeX. Pompeio, erudito homine in philosophia, communicarit, hoc profecto efficiet, ut, quamcumque rem a quoque cognoVerit, de ea multo dicat ornatius, quam ille ipse, unde cognorit 68. Sed si me audiet, quoniam philosophia in tres parte est a distributa in naturae obscuritatem in disserendi subtilitatem, lin Vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur mertiae nostrae tertium vero, quod semper oratoris suit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnu eSSe poSSit, relinquemus. 9. uare hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus caetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita. XVI. Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque Optimis e sibus Aratum de caelo stellisque dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum Nicandrum Colophonium Doetica quadam facultate, non rustica, scripsisse praeclaret quid est cur non orator de rebus iis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit 70. Est enim innitimus oratori poeta, numeris astrictior paullo verborum lautem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius lae paene par in hoc quidem certe prope idem, nullis ut te ininis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei li-eeat eadem illa facultate et copia vagari qua velit. 1. Nam illud quare, Scaevola, negasti te fuisse laturum, nisi in meo rem esses, quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem persectum esse debere Numquam mehercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer. 72. Sed, ut solebat e Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam cauSam minuS, quam volebat, familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus iis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus quibus ipsis si in dicendo non utimur, in lmen apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an

20쪽

didicerimus. 73. Ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa iusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus. didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum Seiant pingere an nesciant, non obscurum est, sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, eontionum, senatus, etiam si proprie caeterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantummodo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.

XVII. 74. Tum ridens Scaevola Non luctabor tecum, inquit, crasse, amplius. Id enim ipsum, quod contra me

locutus es, artificio quodam e consecutus, ut et mihi, quae ego Vellem, non esse oratoris concederes et ea ipsa nescio quomodo rursus detorquere atque oratori propria traderes.

75. uae, quum ego praetor Rhodum venissem et cum illo summo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio acceperam, contulissem, irrisit ille quidem, ut solebat, philosophiam atque eontempsit multaque non tam graviter dixit quam sacete. Tu autem ruit oratio eiusmodi, non

ut ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omne comites ac ministratrices oratoris esse diceres. 76. uas ego si quis sit unus complexus omnes idemque si ad eas incultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium quemdam hominem atque admirandum ore sed is, si quis esset aut si etiam umquam suisset aut vero si esse posset, tu esses unus prosecto, qui et meo iudicio et omnium vix ullam caeteris oratoribu - pace

horum dixerim laudem reliquisti. 77. Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in orensibus rebus civilibusque Versetur,

quin Scias, neque eam tamen scientiam, quam adiungi oraetori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus, quam res et veritas ipsa concedat.

78. Hic Crassus, emento, inquit, me non de mea, sed de oratoris saevitate dixisse. uid enim nos aut didicimus aut scire potuimus qui ante ad agendum, quam ad cognoscendum venimus; quos in foro, quos in ambitione, quo in re publica, quos in amicorum negotiis res ipsa ante

SEARCH

MENU NAVIGATION