장음표시 사용
21쪽
LIB. L CAP.l-I8. g. 72-M. I consecit, quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari. 79. seuodsi tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiamsi ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesSerint, qualem illum et quantum oratorem futurum X L 80. Tum Antonius, Probas mihi, inquit, Sin, Crasse, quae dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque comprehenderit. 81. Sed primum id dis cile est tactu, praesertim in hac nostra vita nostriSque occupationibus deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine dicendi populari et χ- rensi. Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum hominum, de quibus paullo ante dixisti, quamvis illi ornate et graviter aut de natura rorum aut de humanis rebus loquantur. Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sed palaestrae magis et olei quam huius civilis turbaest sori. 82. Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras attigissem, tamen quum pro consule in Cilicium proficiscens venissem Athenas, complures tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus sed quum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos sere ipsos, qui
abs te modo sunt nominali, quumque hoc nescis quomodo apud eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere Versari, pro se quisque quae poterat de officio et ratione oratoris disputabat. 83. Horum alii, sicuti iste ipse nefar-dhuS,AEOS, quo nos oratores vocaremus, nillil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam quamdam esse Virtutem et, qui unam virtutem haberet, omnes habere easque esse inter se aequales et pares ita, qui esset eloquens, eum virtutes omne habere atque SS Sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exili oratio longeque a nostris sensibus abhorrebat. 84. Charmadas vero muto uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperire
22쪽
sententiam suam hic enim mos erat patrius Academiae ud- versari semper omnibus in disputando; sed quum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset. XIX. 85. Disputabant contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque e sati, in quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Μenedemus, hospes meus uui quum diceret esse quamdam prudentiam, quae Versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus ab homine abundanti doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia. Omnes enim partes illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae Statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, dotemperantia, de modo rerum omnium, caeteraque, Sine quibus civitates aut esse aut bene moratae SSe non poSSent,
usquam in eorum inveniri libellis. 6 duodsi tantam vim
rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecte rentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huiusmodi nugis - sic enim appellabat aeserti essent eorum
libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus,
de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur. 7. Ipsa vero praecepta sic illudere solebat, ut ostenderet non modo eos expertes esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse caput enim arbitrabatur eSSeoratoris, ut et ipse iis, apud quos ageret, talis, qualem Se esse optaret, videretur id fieri vitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissenti et uti ei, qui audirent, sic adficerentur animis, ut eos adfici vellet orator quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque partem moverentur haec autem
esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent. 88. a
23쪽
LIB. I. CAP. 18-20. ii. 84-92. Is Henedemus exemplis magis quam argumentis conabatur refellere. emoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare Scripta pronuntians, docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non suisse ignarum, quibus ea rebu consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam OSSe poSSe. XX. 89. Huic respondebat non se negare Demosthenem Summam prudentiam Summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive id quod constaret, Plato, ni studiosus audiendi suisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum. 90. Saepe etiam in eam partem serebatur oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi idque quum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri suppliciter et subtiliter insinuare iis, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere poSSemus et rem gestam exponere et id, quod inten deremus, confirmare et id, quod contra diceretur, refellere et ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in Ie bus omnis oratorum versaretur facultas, et quod consuetudo exercitatioque et intelligendi prudentiam acueret et eloquendi celeritatem incitaret tum etiam exemplorum copia nitebatur. 91. Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, quum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius invenistres et principes fuisse constaret eloquentissimos autem homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, innumerabiles quosdam nominabat; in quinus etiam, sive ille irridens sive quod ita putaret atque ita audisset, me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat seuorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in
altero autem me illudi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar. η92. Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam allentibus rebus contineretur. Haec autem ala, quae tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam et dicerentur ab iis, qui omnia ea non plane ten rent, et audirentur ab iis, quibus non scientia esset traden
24쪽
da, sed exigui temporis aut salsa aut certe obscura opinio. 93. uid multa sic mihi lum persuadere Videbatur neque artificium ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi
qui illa, quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere. In quibus Charmadas solebat ingenium tuum, Crasse, Vehementer admirari me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando esse visum. XXI. 4. Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me nonnullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum Statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocre homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem ero. qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet omnesque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, sontes animo ac memoria contineret. Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et oro, sit tamen in re positum atque natura. 5. go enini, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostri hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore, quam nos sumus atque suimus, et oti ac facultate discendii iore ac maturiore et labore atque industria superiore, quum se ad audiendum, legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut hic est iam Crassus aut, si quis pari suerit ingenio pluraque quam hic et audierit ei lectitarit e scripserit, paullum huic aliquid poterit addere. 96. Hoc loco Sulpicius, Insperanti, inquit, mihi et Cottae, sed Valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum
Sermonem, Crasse, delaberemini. Nobis enim huc venientibus satis iucundum ore videbatur, si, quum vos de rebus aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone vestro memoria dignum excipere possemus ut vero penitus in eam ipsam
totius huius vel studii vel artificii vel lacultatis disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis videba-
25쪽
LIB. I. CAP. 20-22. g. 92-102. 2Iuir. 7. Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque Vestrum, crassi ero etiam amore, quum ab eo nusquam discederem, Verbum ex eo numquam elicere potui devia ac ratione dicendi, quum et per memet ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem quo in genere tu, Antoni, - Vere loquar, numquam mihi percontanti aut quaerenti aliquid demisti et persaepe me, quae oleres in dicendo observare, docuisti. 98. Nunc, quoniam uterque Vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis odidiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quae SentitiS de omni genere dicendi, subtiliter persequamini. uod quidem si erit a vobis impetratum, magnum habebo, eraSS huic palaestrae et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum Smn tum anteponam. XXII. 99. Tum ille, Immo vero, inquit, Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest sacere, quod requiris, ei
consuevit, ut te audio dicere. Nam me quidem lateor semper a genere hoc toto Sermonis refugisse et ubi cupienti atque instanti saepissime negasse, ut tute paullo ante dixisti. uod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quo tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi Vellem, praesertim quum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed mehercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quaSi in arte traduntur, inscientia. 100. Tum Cotta duoniam id, quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de his rebus eraS- se loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa suerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, Xplicaris, dimiserimus. 101. De iis, credo, rebus, inquit Crassus, ut in cretionibus scribi solet: UIBU SCIAM POTEROQUE. Tum ille Nam quod tu non poteris aut nescies, quis OStrum tam impudens est qui se scire aut posse postulet Iam vero ista condicione, dum mihi liceat negare nosse quod non potero et lateri nescire quod nesciam Iieet, inquit Crassus, vestro arbitratu percontemini. 102. Atqui, inquit Sulpicius, hoc ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem alb
26쪽
quam esse dicendi uuid mihi vos nunc, inquit Crassus, tamquam alicui Graeculo otios et loquaci et sortasse docto
atque erudito quaestiunculam, de qua me arbitratu loquar, ponitis AEuando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non semper irrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui quum in schola adsedissent magna hominum frequentia, dicere iuberent, si quis quid quaereret 103. 9uod primum serunt Leontinum secisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri Videbatur, quum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum d nuntiaret. Postea vero vulgo hoc sacere coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta neque tam improvisa neque tam nova, de qua Se non omnia, quae dici posSint pro fiteantur esse dicturos. 104. uodsi te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de iis rebus audire velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui vos istiusmodi disputationibus delectaret; quod ne nunc quidem difficile factu est. Est enim apud Μ. Pisonem adolescentem huic studio deditum, summo hominem ingenio nostrique cupidissimum, Peripateticus Staseas, homo nobis sane samiliaris et, ut inter homines peritos constare video, in illo suo genere omnimi princepS. XXIII. 105 uem tu mihi, inquit ucius, Staseam, quem Peripateticum narras Gerendus est tibi mos adolescentibus, crasse, qui non Graeci alicuius cotidianam loquacitatem Sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed eX homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque eceo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius Vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur. 106. Equidem te quum in dicendo semper putavi deum, tum Vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui laudem quam humanitatis; qua nunc uti vel maxime decet te neque defugere eam disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adolescentes cupiunt accedere,107. go vero, inquit, istis obsequi stude neque gravabor breviter me more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac primum illud - quoniam auctoritatem tuam n nigere, Soaevola, ius mihi non esse puto, respondeo, mi-
27쪽
LIB. I. CAP. 22-24. s. 102 112. 23 hi dicendi aut nullam artem aut pertenuem videri, Sed omnem esse contentionem inter homines doctos in verbi controversia positam. 108. Nam si ars ita definitur, ut paullo ante exposuit Antonius, ex rebu penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi Videtur ars oratoris esse ulla. Sunt enim varia et ad vulgarem popularemque Sensum ac commodata omnia genera huius forensis nostrae dictionis 100. Sin autem ea, quae observata Sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbi desinita, generibus illustrata, partibus distributa sunt id quod video potuisse fieri- , non intelligo, quamobrem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur. Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo, non est ea quidem negligen da verum intelligendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora. XXIV. 110. Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ii solerent, qui omnem vim dicendi in arieyonerent, neque rurSus eam totam, sicut plerique philosophi sacerent, repudiaret. Sed existimo, inquit, gratum te his erasse, facturum, Si ista exposueris, quae puta ad di tendum plus quam ipSam artem poSSe prodeSSe. 111 Dicam equidem, quoniam institui, petamque a V bis, inquit, ne has mea ineptias esseratis quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artisex, sed quasi unus e togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis, videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse. 1l2. Equidem quum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, quum ita ei dicerem, me Velle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri. Hunc autem semper iudicavi hominem eSSe unum ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse meminime vellem quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit. Nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, quum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi quum est necessarium Perge vero, Crasse, in-
28쪽
qui Μucius. 113. Istam enit culpam, quam vereriS, ego praestabo. XXV. Sic igitur, inquit crassus, sentio, naturam primum atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam, neque vero istis, de quibus paullo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed naturam defuisse. Nam et animi atque ingenii celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad memoriam firmi atque diuturni 114. et si quis est, qui haec putet arte accipi poSSe - quod salsum est praeclare enim se res habet, si haec accendi aut commoveri arte possunt, inseri quidem et donari ab arte non possunt omnia sunt enim illa dona naturae, quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae Solutio, Voci Sonus, latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris e corporis 115. Neque haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit neque enim ignoro et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina et, quae non optima, aliquo modo acui tamen ei corrigi posse , sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti
atque agrestes, ut etiamSi ingenii atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint. Sunt autem
quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus ornati, ut non nati, Sed ab aliquo deo ficti esse videantur 116. agnum quoddam est onus atque munu Suscipere atque profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus magno in conventu hominum audiendum. Adest enim sere nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicentequam recta videat. Ita quidquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit. 17. Neque haec in eam Sententiam disputo, ut homines adolescentes, si quid naturale sorte non habeant, omnino a dicendi studio deterream. uis enim non videt C. Caelio, aequali meo, magno honori suisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adSequi potuerit, in dicendo mediocritatem sevis vestrum aequalem se Varium, vastum hominem atque foedum, non telligit illa ipsa facultate, quamcumque habuit magnam
29쪽
LIB. l. CAP. 24 - 26. S. 11 - 122. 25 esse in civitate gratiam consecutum XXVl. 118. Sed quia de oratore quaerimus,4ngendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus itaque in iis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope astidiose iudicamus Nullae enim lites naeque controversiae Sunt, quae cogant homines sicut in soronon bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti 110. Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare. Ac si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper tacui et tacendum putavi Mihi, etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime su-cere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in exordienda oratione perturbantur, paene impudente videntur tametsi id accidere non potest. 120. Ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis exspectationemque hominum pertimescit Pui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoriS, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur. Non enim pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impin dentiae nomen effugere debemus. 121. uem Vero non pudet id quod in plerisque video , hunc ego non reprehensione solum, sed etiam poena dignum puto. quidem ei in vobis animadvertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam. Adolescentulus vero sic initio accusationis exanimatu sum, ut hoc Summum beneficium θ. aximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me motum ac debilitatum metu viderit. 122. Hic omnes adsensi significare inter se et obloqui coeperunt. Fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non obesset eius orationi, sed pro-
30쪽
bitatis commendatione prodesset. XXVII. Tum Antonius, Saepe, ut dicis, inquit, animadverti, Crasse, et te et caetero oratore Summos, quamquam tibi par mea senteutia nemo umquam suit, in dicendi exordio permoveri. 123. Cuius
quidem rei quum causam quaererem, quidnam esset, cur in quoquo oratore plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas inveniebam duas unam, quod intelligerent ii, quos usu ac natura docuiSSet, nonnumquam summis Gratoribus non satis ex sententia eventum dicendi proce
dere ita non iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset accidere, ne tum ipsum accideret, timere. 124 Altera est haec, de qua queri Saepe soleo, quod caeterarum homines artium Spectati et probati, si quando aliquid minus bene secerunt, quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur Noluit, inquiunt, hodie vere Roscius aut crudior fuit: oratoris peccatum, si quod est animadversum, stultitiae peccatum videtur. 125. Stultitia autem excusationem non habet; quare nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus suisse seu etiam gravius iudicium in di- 'endo subimus. 9uotiens enim dicimus, totiens de nobis Iudicatur; et, qui semel in gestu peccavit, non continuo eristimatur nescire gestum cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditatis. XXVIII. 126. Illud vero, quod a te dictum eSt, SSe permulta, quae orator nisi haberet a natura, non multum a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel maxime probavi summum illum doctorem, labandensem Apollonium, qui quum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non poSSe Oratores evadere, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat. 127. Satis est enim in caeleris artificiis percipiendis tantummodo similem esse hominis et id, quod tradatur vel etiam inculcetur, si qui sorte sit tardior, posse
percipere animo et memoria custodire. Non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas Verborum, non denique ea, quae nobis non possumus fingere, facies. Vult , sonus.