De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

gentilitatis iure dicendum 177. uid quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, qui Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, Si se ad aliquem quasi patronum applicavisset intestatoque esset mortuus - nonne in ea cauSa ius applicationis, obscurum

sane et ignotum, patefactum in iudicio atque illustratum est a patrono 178. Quid nuper, quum ego C. Sergii ratae

contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam de- senderem, nonne omni nostra in iure versata defensio est Quum enim Μ. arius Gratidianus aedes ratae vendidisset neque Servire quamdam earum aedium partem in mancipii

lege dixisset, defendebamus, quidquid suisset incommodi

in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere. 179. seu quidem in genere familiaris noster Μ. Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili in re quo, dam modo nuper erravit. Nam quum aedes L. Funo venderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit. Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illi aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat. 180. Quid vero clarissimam curii causa,arcique Coponi nuper apud centumviro quo concursu hominum, qua eXSpectatione defensa est quum P. Scaevola, aequalis et collega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et ratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi

postumus et natus et antequam in Suam tutelain veniret, mortuus esset, heredem eum SSe poSSe, qui esset Secundum postumum et natum et mortuum heres institutus ego autem defenderem eum hac tum mente suisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, Μ Curius heres esset. Num destitit uterque nostrum in ea causa, in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari M.

42쪽

181. Omitto iam plura exempla causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia capitis nostri saepe potest accidere ut causae versentur in iure. tenim si C. ancinum, nobilissimum atque optimum virum atque conSularem, quum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex S. C. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent posteaque ancinus domum revenisset neque in senatum introire dubitasset, P. Rutilius, . filius, tribunus plebis, iussit educi, quod eum civem negaret esse; quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium: 182. quam possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis, praeser tim quum haec non in crimine aliquo, quod ille posset influari, sed in civili iure consisteret Similiquo in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset, et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem. 183 9uid de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne mi e civili potest esse contentio, quum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone an, ubi lustrum sit conditum, liber sit Puid, quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, quum Xorem praegnantem in provincia reliquisset Romaeque alteram duxisset neque nuntium priori remisisset mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset :mediocrisne res in controvereiam adducta est quum quaer retur de duobus civium capitibus et de puero, qui X ο- steriore natus erat, et de eius matre quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fleri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur. 184. Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem, erectum et celsum, alacri et prompto ore ac vultu, huc atque illuc intuentem, vagari cum magna caterea toto laro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingenii et consilii sui porrigen-

43쪽

LIB. I. CAP. 40 2. g. 181-189. 3stem atque tendentem nonnes inprimis flagitiosum putandum est XLI. 185. Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam. Nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere. Sed, o di immortales, non dicerem hoc audiente Scaevola, nisi ipse dicere soleret nullius artis faciliorem sibi cognitionem videri. 186. uod quidem certis de

causis a plerisque aliter existimatur primum, quia Veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augem dae potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunti deinde, posteaquam est editum, expositis a Cn. Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent. Nihil est enim quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa etenet, quorum artem instituere vult, habet illam scientiam, ut ex iis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit. 187. Hoc video, dum breviter voluerim dicere, dictum a me esse paullo obscuriuSi sed experiar et dicam, si potero, planius. XLII. mnia sere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipa in quondam suerunt ut in musicis numeri et voces et modi in geometria lineamenta, formae, intervalla, magnitudines in astrologia caeli conversio, ortus, obitu motusque siderum in grammaticis poetarum pertractatio, historiaruncognitio, Verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus in hac denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere ignota quondam omnibus ei diffusa late videbantur. 188. Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret. Sit ergo in iure eivili finis hic legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis conservatio. 189. um sunt notanda

genera et ad certum numerum paucitatemque reVocanda. Genus autem est id, quod sui similes communione quadam, specie autem differentes, duas aut plures complectitur partes. tartes autem sunt, quae generibus iis, e quibus manant sub

44쪽

ω DE ORATORE

iiciuntur omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina, definitionibus, quam Vim habeant, est exprimendum. Est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevi et circumscripta quaedam explicatio. 190. Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi apud quos haec haberetur oratio, cernerem. Nunc complectar quod proposui brevi. Si enim aut mihi sacere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedit occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius c, vile in genera digerat, quae perpauca Sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim destnitione declaret, persectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem, quam dissicilem et obscuram. 191. tque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et colligentem undique repleri iusta iuris civilis scientia. XLIII. Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutiSSimo omnium ingenio, sed minime caeteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit Semperque vixit, ita tenere ius civile, ut ei, quum ab hoc discesseritis, nemo de iis, qui peritissimi sunt, anteponatur 102. Omnia sunt enim posita ante oculos, collocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro neque ita multis litteris aut voluminibus magnis continentur. Eadem enim elata sunt primum a

pluribus deinde paucis verbis commutatis etiam ab iisdem scriptoribus scripta sunt saepius. 193. Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio. Nam sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in XII tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas

prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant sive quis civilem scientiam , quam Scaevola non putat oratoris esse propriam, sed euiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc,

descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus, XII tabulis contineri videbit sive quem praepotens ista et gloriosa philosophia delectat dicam audacius - hosce habet fontes

45쪽

LIB. 1. CAP. 42- 5. g. 189-198. Iomnium 1sputationum suarum, qui iure civili et legibus eontinentur. 194. Ex his enim et dignitatem maxime expetendam VidemuS, quum verus et iustus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, Vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, inclis, verberibuS, exsiliis, morte mulctantur; et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates,

nostra tueri, ab alienis mentes, oculoS, manu abStinere.

XLIV. 195. Fremant omnes licet, dicam quod sentio bibliothecas mehercule omnium philosophorum unus mihi videtur XII tabularum libellus, si quis legum sontes et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertates superare. 106. Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam Liam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret quo amore tandem inflammati esse debemus in eiusmodi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperii, dignitatis cuius primum nobis mei's, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est patria parens omnium nostrum Vel quia tanta sapientia suisse in iure constituendo putanda est, quanta sui in his tantis opibus imperii comparandis. 107. Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia caeteris gentibus, tum lacillime intelligetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, quum hominum nostrorum prudentiam caeteris omnibus et maxime Graecis antepono. His ego de causis dixeram, Scaevola, iis, qui persecti oratores Sse vellent, iuris civilis cognitionem eSSe neceSSuriam. XLV. 198. Iam vero ipsa per sese quantum adserat iiS,

qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus ii, qui apud

illos πραγματικοὶ vocantur, sic in nostra civitate contra am-

46쪽

plissimus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo pοθta esturmis cordatus homo, catus Nise Seruus, multique praeterea, qui, quum ingenio sibi auctore dignitatem peperiSsent, perfecerunt, ut in respondendo iure auctoritate plus etiam, quam ipso ingenio valerent. 199 Senectuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium, quam iuris interpretatio ' quidem mihi hoc subsidium iam inde ab adolescentia comparavi, non solum

ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque Ornamentum Senectutis, ut, quum me vireS, quod sere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem. uid est enim praeclarius, quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum Senem

posse suo iure dicere idem, quod apud iamdum dicat ille Pythius Apollo, se esse eum, unde stu, si non populi e restes, at omnes sui cives consilium e etant, Summarum rerum incerti quos esto Ope meaeae incertis certos compotesque camilissimum, ut ne res temere tractent turbidas.

200. st enim sine dubio domus iuris consulti totius oraculum civitatis Testis est huiusce se Mucii ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adsectaque iam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur. XLVI. 201. Iam illa non longam orationem desiderant, quamobrem existimem publica quoque iura, quae Sunt propria civitatis atque imperii, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis exempla oratori nota esse debere. Nam ut in rerum privatarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex iure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris civilis scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum, contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac scientia tamquam aliqua materies iis oratoribus, qui Versantur in re publica, subiecta esse debet. 202. Non enim causidicum nescio quem neque declamatorem aut rabulam

47쪽

LIB. I. CAP. 46-47. g. 98-2M. M o sermone nostro conquirimus, Sed eum Virum, qui primum sit eius artis antistes, cuius quum ipSa natura magnam homini facultatem daret, tamen dedisse deus putatur, in ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per noS, sed divinitus ad nos delatum videretur deinde, qui possit non tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis vel inter hostium tela versari tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subiicere, odi civium supplicioque constringere idemque ingenii praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare; qui denique, quemcumque in animis hominum motum res et eausa postulet, eum dicendo vel excitare possit vel sedare.

203. Hanc vim si quis existimat aut ab iis, qui de dicendi

ratione scripSerunt, expositam esse aut a me posse exponitam brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam,

sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit Equidem vobis, quoniam ita voluistis, sontes, unde hauriretis, atque itinera ipsa ita putavi esse demonstranda, non ut ipse dux essem, quod et infinitum est et non necessarium, sed ut commonstrarem tantum viam et, ut fleri solet, digitum ad fontes intenderem. XLVII. 204.mihi vero, inquit Mucius, satis superque abs te videtur istorum studiis, si modo sunt studiosi esse factum. Nam, ut Socratem illum solitum aiunt dicere persectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent eSSe se, quam bonos viros, iis reliquam lacilem esse doctrinam: sic ego intelligo, si in haec, quae patefecit oratione sua crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros ab hoc aditu ianuaque patefacta. 205. Nobis vero, inquit Sulpicius, ista sunt pergrata perque iucunda; sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa arte percursa Sunt, quum illa te et non contemnere et didicisse confiterere Ea si paullo latius dixeris, expleris omnem exspectationem diuturni desiderii nostri. Nam nunc quibus studendum rebus esset acce-

48쪽

44 DE ORATORE

pimus, quod ipsum est tamen magnum; sed vias earum r. rum rationemque cupimus cognoscere. 206. uid si inquit Crassus, quoniam ego, quo facilius vos apud merien rem, Vestrae potius obSecutus sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum

sibi exeidisse iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet Ut videtur, inquit Sulpicius; nam Antonio dicente, etiam quid tu intelligas, sentiemus. 207. Peto igitur, inquit Crassus, a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris ab horum adolescentium studiis imponitur, ut exponas quid iis de rebus, quas a te

quaeri vides, sentias. XLVIII. Deprehensum equidem me, inquit Antonius, plane video atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me quorum sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti vitare non sinunt. 208. Verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio. Neque enim sum de arte dicturus, quam numquam didici, sed de mea consuetudine ipsaque illa, quae in commentarium meum rettuli, sunt eiusmodi, non aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque tractata; quae si vobis, hominibus eruditissimis, non probabuntur, vestram iniquitatem accusatote, qui e me ea quaesieritis, quae ego nescirem meam facilitatem laudatote, quum vobis non meo iudicio, sed Vestro studio inductus non gravate respondero. 200. Tum Crassus Perge modo, inquit, Antoni. Nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum poeniteat ad hunc te sermonem impulisse.

Ego ero, inquit, pergam et id faciam, quod in prin-eipio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne Vagari et errare cogatur oratio, si ii, qui inter se dissenserint, non idem etiam illud, quo de agitur, intelligant. 210. Nam si

sorte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio quis esset imperator qui quum esset com

49쪽

LIB. I. CAP. 47 - 49. g. 205-213. 45stitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum collationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis laetendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo et scientia compotes, eos esse imperatore dicerem, utererque exemplis Africanorum et aximorum, Epaminondam atque Hannibalem atque eius generis homines nominarem. 211. Sin autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam moderandam usum et scientiam et studium suum contulissei, definirem hoc modo qui quibus rebus utilitas rei publicae pareretur augereturque teneret iiS-que uteretur, hunc rei publicae rectorem et consilii publici auctorem esse habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum et Ti. Gracchum patrem et .metellunt et P. Africanum et C. Laelium et innumerabiles alios quum X nostra civitate tum ex caeteris. 212. Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex. Aelium, 'manilium P mcium nominarem. XLIX. Atque, ut iam ad leviora artium iudi veniam, si musicus, si grammaticuS, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postin landum Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac Sapientia unus omnia paene profitetur, Si tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum ab

que humanarum vim, naturam causasque nosse et omnem

bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur. 213. 0ratorem autem, quoniam de eo quaerimuS, equidem non facio eumdem, quem Crassus, qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno oratoris officio ac nomine atque eum uto esse, qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis adprobandum accommodatis uti possit in causis orensibus atque communibus. Hunc ego appello oratorem eumque esse praeterea instructum voce et actione et lepore quodam

50쪽

volo. 214. Crassus vero mihi noster visus est oratoris saevitatem non illius artis terminis, sed ingenii sui finibus immensis paene describere. Nam et civitatum regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, quum saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis sit de rebus adsensus. . vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consilii sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum magnaqrum magis quam dicendi arte nititur. 215. Neque vero, Si quis utrumque potest, aut ille consilii publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, eam ipsam scientiam dicendi copia est consecutus mi- tum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac viam Cato, P. ADLcanus, . etellus, C. Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant. L. Neque enim est interdictum aut a rerum natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat. 216. Quare non, etsi eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consilii publici suit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec Si P. Crassus idem sui eloquens et iuris peritus, ob eam cauSamines in lacultate dicendi iuris civilis scientia. 217. Nam si quisque ui in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet, ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esSe Videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim suriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumquo eorum P Mucius optime secerit eademque ratione dicantur et, quos φυσικους Graeci nominant, iidem poetae, quoniam Emp docles physicus egregium poΦma secerit in hoc ne philo-

SEARCH

MENU NAVIGATION