Iac. Frider. Ludovici ... Doctrina Pandectarum, ex ipsis fontibus legum Romanarum depromta et vsui fori accommodata. Accessit historia pandectarum, nec non Io. Iac. Wissenbachii emblemata Triboniani, denuo reuisa

발행: 1734년

분량: 1317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

c. ex at. th. 4q. Alias iuri retentionis priuata autoritate exercendo semper locus est,quoties alter nobis obligatur, debitum liquidum est, & ex debitoris rebus aliquid in nostra potestate iusto modo deprehenditur. Ita marituS propter im' pensas in res dotales factas iure retentionis gaudet, l. s. V. m de impens in res dot. Dct. creditor in pignore illud exercet etiam propter Chirographariam pecuniam, tit. C. etiam ob chirogr. pecvn. pign. retin.ptife& aduocatus in documentis, quae a cliente habri, Sc. V. tu. de postidando I. vlt. Siaebitum non es liquidum, restitutio rei iniungitur, ita tamen. Vt alter idoneam cautionem praestet, quod in futurum, si conuictus fuerit, soluere Velit, V. Brunnem. - IN. Is de condict. indis. n. S. X. De materia compere tionis praeter Iacobum Maestertium hactenus aliquoties adlegatum peculiares etiam libellos ediderunt Sebastianus Medices,Tyndarus, Ioli. Borchol t& Scipio Gentilis. De retentione scripsit Ioh. Petrus Moli- gnatus. LIB. XVI. TIT. III. Cod. IV. 34. L

Depositi, vel contra.

S. I. T C postum est contractus realis, quo resi λδ alteri gratis custodienda traditur & abi eo recipitur, ita, ut eadem in specie restituatur, quanducunque deponenti hoc placuerit, M. I. R

S. V.

382쪽

I II. Adparet exinde statim, rouera non esse

depositum, quando accipienti conceditur, ut rebus acceptis utiqueat, sed si res langibilis tradita, negotium degenerare in mutuum, U. I. 2 . I. 26. q. r. h. t. Vsus Vero non solum expresse, sed etiam M. cite conceditur, si quis pecuniam numeratam neque clausiam, neque obsignatam adnumerat, LI8. vers. idem iuris esse, Τ. locati. Interim DD. eius. modi negotium depositum irregulare- meare Con

sueuerunt. .

g. III. Quemadmodum vero alias in mutuo dominium transfertur & periculum ad debitorem spectat: ita quoque in hoe deposito irregulari idem obtinet. Circa templιr tamen, quando periculum depostarii esse incipit, ita distinguet aut conuentum est ab initio statim. vi accipiens, si velit, pecunia uti queat, & tunc ex eo tempore demum transit periculum , quando mota est pecunia, id est, debitor ea uti coepit, ιιο. de

reb. cred. l. t. f. s. h. t. aut Vero ita conuenerunt ex

postfacto demum , & tunc statim transit pericu-ὶum : quia certum est, alterum pecunia uti velle, qui propterea animo possidere coepit, i p. 6.9. Ade reb. credo S. IU. Depositum regulariter ex libera voluntate deponentium proficiscitur. Vnde voluntarium Amplex adpellatur : quod si itaque ob necessitatem imminentem aliquid custodiendum datur, V. g. ob perizulum tumultus, insendii, ruinae, naufragii, &c. necessarium es miserabili depositum vocari consueuit, & si depolitarius hici resti.

383쪽

DEPOSITI VEL cONTRA, . 3os restitutionem dolose detrectabat, iure Rom. ad duplum condemnabatur, I. l. s. l. h. t. quia adflicto adflictionem addidit. g. V. Alias depositum quoque diuiditur in existraiudiciale , de quo in definitione s. f. h. t. dictum: & iudiciale, siue sequestrum , quando custodia rei litigiose alicui committitur, v. LII. F. h. t. Hoc iterum duplici modo fit. Vel ex vo- quntate partis utriusque, quod voluntarium adpellant & semper licitum est e vel inuita altera parte, quae hactenus possedit illam rem, & necessarium dicitur. atque regulariter prohibitum est. nς quis ante caussae discussionem possessionis heneficio priuetur , V. l. vn. C. de prohib. se ,

questr.

i VI. Exceptiones sunt, nis adsit i) metus

dilapidationis, aut a Iugae, veluti, si reus non possideat immobilia, vel saltem non sussicientiae aut 3 metus armorum. Resertur huc si quis praeiudicium irreparabile metuat, v. g. si pinrella duobus fidem dedit de matrimonio, metus que adsit, ne ab alterutro inducatur ad carnalem Concubitum, puella sequestranda apud honestati matronam, V. c. q. X. i sponsi. Stryk. mod. F. T. I. N. N is idem dicendum, si adsunt indicia. quod filia metu ad sponsalia celebranda inducatur. Stryk. d. g. les cons. I. I. g. 6. Is de lib. exhib. De sequestratione foeminarum peculiaris dissertatio

g. VII. Quia deponere nihil aliud est, quam custodiam rei committere, hinc sequitur, quod res mobilis & immobilis deponi queat in sensu iuridi V cin

384쪽

co, non grammatico, quia utraque potest

custodiri. licet diuerso modo, qui tamen rem non variat. Nam sequestrum etiam est species depositi, & tamen non est dubium, quin res immobiles sequestrari queant, V. I. sis /7. h. t. Haec ita, sθω custodia commissa. Si vero ulterius quid commisi. sum, quod administrationem rerum respicit, V. g. vi alter aedes locet inquilinis, aut mercedes ab illis exigat, &c. tunc certe non depositum, sed datum subest.

q. ΙIX. Cista elaus is signata deposita singulae

res in illa contentae depositae censentur, & sic si gulae peti possunt, i. r. 6. 4r. J. h. t. Sed quid . si deponens deinde conqueratur, quod aliquae res deficiant i si cista tempore rest cutionis a uacuus es signata est , a depositario nihil reposci potest. Si ver gilla refracta sint, aut vim adhibitam suisse alio modo constet, distingui debet. Si

depositarius est homo integrae Vitae, ad iuxamentum purgatorium admittendus erit, ut hoc mediis ante iudicia remoueat: si vero depositarius est: leuioris vitae, deponens e contrario vir honestus,at, que ex circumstantiis probabile redditur,. quod tantam pecuniae summam, quam deperditam esse adserit, habere potuerit: deponens ad iurame

tum admitti debet, quod hic suppletorii species est, Stryk. V mod. h. i. g.s. g. IX. Depossitarius culpam latam solum praecistat, quia qui negligenti amico rem custodiendam tradit. non ei, sed suae facilitati id imputare debet, , qui . moae recontri obL a qua regula,

385쪽

hon recedit LM.Τ. h. t. in illa enim, Ut recte obseruat Gothostedus in notis, duae propositiones habentur, quarum prima est: fraude non carere ι qui non ad eum modum diligens sit, quem hominum natura desiderate deinde altera eli instar exceptionis , nisi tamen ad suum modum curam in deposito praestet, id esst, fraudem tamen in aliena rs

1 deposita excusari, si quis ad suum modum curam in deposito custodiendo praestet, siue, modo non sit magis negligens. quam in rebus suis. Ergo hic non dicitur, quod leuis culpa si praestanda sed hoc saltem. quod si depositarius in propriis

admodum negligens sit, & ne quidem ea observet, quae omnes homines alias obseruare solent, maior etiam culpae gradus ab eo non exigatur. De culpa enim leui plane non est status controuersiae incitato teX tu.

g. X. Ex contractu deposti duae oriuntur actiones. Directa datur deponenti aduersus depositarium ; ad res depositas in specie restituendas.

Plures depostarii singuli pro rata obligantur; nisi vel dolum adimiserint, L i f. o b. t. vel deponens singulorum fidem insolidum secutus fuerit, L p. pros de b. reis.

q. XI. De heredibus depositarii eadem repetenada. quae tit. commodati g. X. in f diximus, v. si h . Quod autem heredes deponentis adtinet, ita distinguendum. Si depositum consistit in quantitate, cuilibet sua portio soluitur,quod facere pot- . est depositarius; licet pecunia deposita obsigna ta suerit, promittitur enim vel praetore autor p

386쪽

vel interuenientibus honestis persionis, quamuis vero reliquum deinde apud depositarium perierit, ille tamen, qui suam portionem aC- cepit , coheredibus nihil communicare tenetur. suum enim accepit, quia quantitas ipso iure fuit diuisa, conf. in simili casu Iainst qua instauri creae. Quod si depositum est species, tota res uni idonee cauenti restitui potest, d. l. i. g.36. si diuersiae sunt species, & una saltem restituta Vni coheredi, reliquae autem res deinde perierunt: ille, qui unam accepit, eandem reliquis pro rata Communi paretenetur, nam species ipso iure non sunt diuisiae. f. XII. Actio depositi contraria datur depositario aduersus deponentem ad indemnitatem Consequendam, V. g. si impensas secit, &c. Eaedem actiones ad casum squestri Vtiliter adplicantur. Euoluantur de materia depositi ulterius Carocius. Maulius, nec non MoZZius in tract. de contractibus cap. de depositor de sequestratione Franc. Cusetius, Claudius, Goeddeus, Baumann. &C.

LIB. XVII. TITI. Cod. IV. 3s.

Mandati, vel contra.

. I. Μsndatum est contractus consensualis , quo negotium alicui gratis expediendum committitur , L i. st h. t. Est Vel expressum.

quando mandans & mandatarius consensum suum verbis, vel literis declarant: Vel tacitum, quando consensus ex facto elicitur, V. g. si patiari

387쪽

tiar,Vt alter mea negotia expediat, ubi tamen con. tradicere potuissem, L I f. I. a. I. IS. A. h. t. alias enim esset negotiorum gestio. Si consensus non ab initio, durante tamen expeditisne accedit, dici.

tur rat abitio, prout intelligenda I. D. V. de R. I. si enim consensus post negotium plena absolutum superueniens contractum mandati constitueret, quod facit ratthabitio, in nulla daretur negotio in Tum gestio a mandato separata, quia negotium utiliter gestum semper adprobatur. εg. II. Mandatum est vel uniuersale, Vel singulare , perinde, ut in iudicialibuS. V. tu. de procurat. .

g. III. Initur solum de rebus honestis, g. 7. J. h. t. S in gratiam mandantis, I. I. g. 6. A. b. t. g. ΙlΙ. Differt itaque a consilio, ubi consilium dans nullum plane interesse habet, sed ille solum, cui consilium suppeditatur, quippe cui suggeritur, quid in re dubia sit faciendum. Hoc non obligat, cum liberum cuique sit. apud se eXplorare, an . tibi expediat consilium, s. 6. I mandati, exceptio est, nisi dolus accesserit, L 7. Ade R. I. g. IV. Differt quoque a commendatione, quippe quae cum consilio in eo conuenit, quod illi etiam, cui aliquid commendatur, liberum maneat. Vtrum commendationem sequi velit, annon quamuis in eo recedat a consilio, quod commendans saepe non imploratus ab altero eidem suggerat, quid faciendum essse existimet. Interim, ne . Commendatio obligat , I. u. g. rast. h. t. licet suerit specialis, nam Mevius p. I. dec. rao. n. 6. a Dn. Schoepisero h. t. n. s. in contrarium adlegatus,

388쪽

3io expresse loquitur de casu, si quis terminos commendationis excedit, di promissionem indemnitatis addit. Exceptio itaque solum est, si dolus

Concurrit, I. 7. g. io. V de dol. mat. aut negotium inter mercatores celebratum fuerit, V. Finckelth. obf. tes n. 7. q. V. Mandatarius limites mandati obsertιars penetur, si enim eos excessit, mandans non obliga-xur ex negotio gesto, Lio. C. de procur. & si non rite impleuit mandatarius, ad interesse mandanti Obstringitur, I s. g. r. l . t. Substituere alium regulariter non potes , quia industria personae electa, nec per aequipollens mandatum implere, nisi mandantis nihil intersit. an per hunC, an per alium ho vel alio modo, negotium expedia ur, quod circumstantiis diiudicandum . . . g. VI. Mandatarius tenetur ad culpam leuem,aI. C. h. t. ibi: exacto incis, eX quo textu I. F. C. eod. CXplicanda, VOX omnis enim ex substrata, materia interpretationem capit, non Vero adest Tatio , quare inandatarius ad maiorem culpam

Praestandam obligatus esse debeat, quam tutor ita rebus pupillaribus, quae alias singularem in iuro fauorem habent, V. o. pract. dist. IIX. tit. commodati in med. Non obstat, quod tutor nnuitus etiam tutelam suscipere teneatur, mandatarius autem sponte accedat; haec enim ciuilitas in o Ilio ipsi non debet esse nociva. g. VII. Mandatarius negotium gratis expeditit.ag. 3. h. t. & hinc quoque omne lucrum restiis

ilierς debet, quod occasione mandati ad ipsum

389쪽

MANDATI, VEL PONTRA,

peruenit, V. g. si ex pecunia exacta usuras accepit

etiam contra mandantis voluntatem, L Io. go. sS. Αιt. honorarium tamen mandato accedere potest . quod mandantis liberalitati relinquitur, Vnde,quando aduocatis certum quid & proportionatum pro operis praestandis promittitur, non est Proprie mandatum, sed contractus do, vincias, v. in a tu. locati I. X. g. ΙIX. E contrario tamen mandatario ossicium . suum etiam non debet esse damnosum. Hinc restituendae ipsi sunt omnes expenia, quas ex Causa mandati secit, ita quidem, Vt V. g. in illis, quae ad comparanda alimenta impendit, mandatarii conditio respiciatur, L 27. g. q. h. t. I. Io. g. 9. eod. infelix euentus sine culpa mandatarii secutus ipsi non imputatur. Si autem mandatarius spoliatus in itinere, aut naufragio, aut alio casu fortuitores amisit, ad hoc reparandum non tenetur manis

dans, La 6. h. t. nec enim ille est causa mon lis , nec physica. f. IX. Ex contractu mandati oriuntur duae

actiones. Directa datur mandanti aduersus manis datarium, ut de commissio negotio rationes redin dat, v. g. Con. accepta restituat, S. VII. & damna data resarciat, d. f. n. g. X. Contraria autem datur mandatario ad uersus mandantem, ad id, ut indemnitatem consequatur, scilicet ratione expensarum, quas

ex causia mandati secit, V. f. IIX. De casu, quando haec actio infamat, V. tit. de his. qui not. infanti

390쪽

6. XI. Soluitur mandatum non modo Vtriusque Voluntate , quippe quod in omnibus con

tractibus fieri potest; sed in specie si voluntato

ius, ut mandantis, quia mandatarii non interest, M.'. f h. t. modo ille ad executionem Commissi mondati & instans forsan iter nondum praeparatoria & expensas secit, hae enim refundendae essent. Deinde supponitur. quod contraria mandantis Voluntas ad notitiam mandatarii peruenenerit. Ergo si mandatarius reuocationis ignarus mandatum nihilominus executus est,contra mamdantcm ipsi ratione indemnitatis competit actio, versatus enim est in ignorantia facti alieni, I. rs. f. b. t. ipsium tamen negCtium eXpeditum non. subsistit. l. v. f. lin. F. de a u. vel ι m. her. I. q. r. f. de manum. vinae l. 7. Τ. de diuort. g. XII. Pori ratione Pluitur mandatum Contraria mandatarii voluntate, iura enim debent esse reciproca. Incumbit autem mandatario, Vt, si

intelligit, explere se id ossicium non posse, id

ipsum, cum primum poterit, mandanti nun- ciet, Vt is, si Velit, alterius opera Viatur, alias enim tenetur ad id, quod interest. Si vero ex aliqua caussa non potuit nunciare, V. g. si impe dimentum subito superuenit, securus erit, La7. q.

f. XIII. Soluitur r mandatum morte mandantis & mandatarii, quemadmodum enim ipsa industria ratione heredum mandatarii non transit ad heredes . ita nec electio industriae puberedes mandantis. Exceptio iterum est, si resnQn amplius integra, id .est, mandatum iam im-

s pleri

SEARCH

MENU NAVIGATION