Politicorum, siue De principe, et principatus administratione. libri tres. Theologicè, iuridicè, & historicè tractati. Authore Laelio Zechio ..

발행: 1600년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

roa DE PRINCIPE. I

i veritatis, & vitae magistra, ut ait Cic.lib. 1. de orati &Plut. in Timoleonte,& ideo ad consilia,& ciuilem administrationem viii istima est, ut inquit Polib. lib. I. de Arist.lib. I. Rhet. c. s. cu multa videantur facilia quae executioni tradantur, & tamen ubi ad expetientiam deuenitur, impossibilia cognoscutur, quae quidem experientia, vel ex negotiis a se peractis dignoscitur, vel Oratorum, exploratorum,militum, & mercatorii ope, qui ad varios locos diuertentes, Principem in multis instruunt, vel ex historiis per c pitur, aut auditione eorum qui eas tenet, vel res varias experti sunt, ibi enim bella,geiuium mores, initia, media, & fines imperi rum cum ipsorum causis cernuntur, quod ad rectam administrationem valde conducit. r Literarum quoque scientia ad prudentiam conse-Ziterarum quendam valde conducit, licet enim prudentia a na- scientia est tura quosdam impetus sumat,tamen doctrina est pe Prisci' ficienda ut inquit uinct. lib ra.& Sen. epist.' I. unde vitia, s q beatas ilias elle Respublicas, Plato ait s. de Republ.& ep.7. ubi studiosi sapientiae regerent. vel earum reuocios ide. ctores sapientum consilio parerent, teste Boet.de con- amare, Hi lat.lib. 2.&Seneca seculum aureum esse ait, quando

fauere da sapientes regnant, R Cic.lib. i.de ossic dicit, Regale et, et eoria Opu, esse sapere, &diiudicare, &ob id Iulius Caesar opera vin Valde commendatur, quod professores artium liberalium ciuitate Gonarit,ut promptius ciuitatem incol rent , teste Suetonio ; idem cum Platone in praedictis sentit. Plui. in Plat. Cic. ad Q. Fratrem. & rati pro Cluentio. Xenophon .lib. 2.& . de de dictis,& factis. Socr. Lamprid. in Alex. Seuero. Laertius lib. Iustinianus de iudicibus coniti t. s 1.& habetur Esther i. & sermones etiam habendi coram Principe de iis quae ad fa cta excitant egregia. Xenoph. lib. 2. Paediae Ciri.n. I9. quae scientia animum ad virm tem praeparat, licet illa

non det, ut ait Sen. ep. 89. idque agendum est, non tantum,ut quis sciat ed quas ciuit in usitan inducat, non ea

122쪽

LI BER PRIMUS . Io 3

enim paranda tantum est sapientia sed fruenda ,ut in quit Cic.lib. I. de Finibus; parum enim probantur Ir terae quae ad virtutem DoAoribus nil profuerunt, ut ait Salluis .in tuguri. imb sine bonitate noceant, cum multi sua hoc velo cotegant vitia, ut dicit Tacit li. i s. Annal quae id eis etiam a Principe ediscendae sunt, ud firmior aduersum Hrtuita Rempublicam carescat, veidem dicitii. .hist. idque etiam cum modo,quia plus velle scire, quam satis sit, intemperantiae genus est, ut inquit Sen ep. 89. non enim qui multa, sed qui fructuosa scit,sapit: ut dicit Lact.lib. 1. diu. inst. & Sen .ep. I T. non scholae, sed vitae discens: ut ibi dicit. Maxime vero

Princeps Morali, & Christianae Philosephiae, atq; p liticae institutioni Christiane conscriptae, quibus praui

affectus corriguntur, & R espublica bene administratur, operam dare debet; Cumq; boni Principis sit re- rum militarium notitiam perseelam habere, ut boni ducis qualitates intelligat,& militum, & eos proinde eligere norit,acies dirigere,&construere, ει huiusmo- di,ideo iis eget scienti js,quae artis militaris sunt quasi ministrat, ut est Geometria, & Architectura, quarum

ope machinarii habeat notitiam,qualiter pontes con- t instruendi, tormenta bellica aptanda, ut & si hora per- ,

sectam non obtineat cognitionem,sciat tamen meli

ra in his a deterioribus seligere, & prudenter eorum λ . opera uti qu i has artes profitentur. νEloquentia quoque non minus Principem decet, cum flexanima sit, & ea populos ad bonu impellere,

dia noxiis auertere valeat, quae cum manea si ab: Ne oriri, ncognitione rerum naturalium, ideo operepretium erit ut Princeps Philosophiae naturali operam det, maxime ubi de Coelo agitur, de corruptione, S generati ne . S de rc bus Meteorologicis, ut 8 sphaericae saeuitatis. & maxime Cosinographiae, & Geographiae notitia habere debet, harum enim rerum cognitio ingenium

123쪽

DE PRINCIPE.

capescendas accendit,unde in Reipublicae administratione sapientia oritur,& magnanimitas in rebus agendis,& grauitas in dicendo, qualis in Pericle fuit iAlexandro, Caesare.& aliis, qui in arte dicendi praest .mtes fuere, studendo etiam ut vallis linguis eloqui sciat, ut

cum externis Principibus, & eorum oratoribus tuto agere positi, ut no minus eum decet rerum sacrarum,& quaestionum casuum coscientiae, ac legum ciuilium peritiam habere, ut in sententiis ferendis, & dominio administrando a. vero non deuiet, vel saltem viros optimos, & in his facultatibus praestantes penes se habeat , quorum opera in praedicti, agendis, ut suo loco dicetur, utatur. Maxime vero iuris scientia, ut dictu iri est, est ei necessaria , eum sit summa artis regiae suum ius cuique tribuere,& scire distinguere bonum ab iniquo: ut ait Socr.lib. .con. Xenoph. q ri tamen pro loco ct tempore inter aequitatem, S iur scriptu potest temperamentum a Ferre,ut& lzges mutare,& emendare.

l. r.&fi.C. de legib.qui & praesumitur plenus Philosophia,& oia iura in sci inio pectoris lire. l. pen C. de his quibus ut indig. l. olurn. C. de testam . ut dictu est sup . Et licet prudentia si de singularibus agibilibus recta ratio, quae infinita propemodum sunt, eam tamen '' PH bonus Princeps ad certas regulas, & capita restringe-.ιλ' V re poterit. Unde prima regula constituatur,ut iustum y 'ζω ab utili regnandi causa nunquam disiungat; secunda,

ut nimis iis fiducia locet in vinculis scederum amiciatiarum,uel assinitatum, cum in rebus publicis regnandi cupido, de interesse proprij amor omnia euertant , unde malorum initiis validis adiumentis obuius fiat, ne neglecta augeantur;& ubi malorum grauitas supra

vires existat unctando res remoretur,temporis enim

tractu res saepe variantur, & licet in rebus deliberandis omnia incommoda evitare no possit, is tamen paruas etiam turbationes non negligat, ne vires sume do,

rudentia

124쪽

LIBER PRIMVs. Ios

agi; quibus Dominii status mutari, vel alterari res subditorum potitiat, quod initium fuit bellorum Galliae,& aliarum Prouinciarum; quarta, ut uno tempore res plures magni momenti non agat, ne omnes elabantur; quiuia, ut nouas prouincia, non tentet, prius.

quam in qua sitis firmus no sit. unde sapientis est Principis initio Principatus nouas res non tentare; sexta, ut cum potentioribus non contendat, nec se uno tempore a pluribus bellis opprimi permittat, ad tempus enim cedere, & grauibus oppressionibus prudentis est,quod Philippus Rex egit,qui cum a multis hostiabus opprimeretur, cum potentioribus pacem iniit, Ninfirmioribus bellu gessit;septima, ut subitas mutationes non tentet rςrum, cum violentae sint,& per cons quens non diuturnae; octaua,ut cum prouinciam suscepit, no moretur, nocuit enim semper differre paratis 3 nona, ut vetera nouis, quieta turbidis anteferat, nec

absoluta utatur potentia, ubi optatis, ordinaria potiri licet, cum tirannidem quandam id sapiat; decima, ut cum Rebuspublicis validiq bellum n6 moueat iustu, nisi victoria in tuto ei sit,cum libertatis amor illas saepe inespugnabiles reddat, & ante exitu belli Princeps hellum excitans saepe moriatur, minusque cum ecclesiet ineat bellum, cum vix fieri possit, ut iustum sit, Romnibus impium id e Te videtur; undecima , ut in electione ministrorum aduertat, ut negotiis susceptis sint pares, non superiores, vel in seriore, cum superiores negotium negligant, inferiores vel δ oneri succumbant; duodecima, ut cum vicinis bellum assidud non exerceat, cu sic fiant in armis potentes, quod Turcam Princeps obseruat, qui cum Chri trianis Principibus assiduum bellum non exercet,sed modo hos, modo illos aggreditur, minusque id cum subditis naturalibus agendum est, cum ita eorum animi acerbi fiant, & si initio eorum uiolus vindictae causa factus erat, temporis tractu in apertam deiectionem declinata decima.

125쪽

tertia, ut ita paci non fidat, ut arma deponat, eum paninermis, S a militibus destituta infrma sit; decima- quarta, ut sibi persuadeat rerum scelicem euentum iri celeri executione, quam in viribus potius consistere, cum illa ex tempore feriat, haec vero plerunque praecognoscatur; ut & prouinciae magni ponderis longaniamitate magis, quam impetu ad optatam metam perducantur, cum longanimitas vires hostium debit iter, quos post facilius est superari; vr & nosse debet oce

sones res opportunas gerendi, & eas opportune amplecti,cum opportune transacta res ex animo non eueniant, unde Philippus ex discordia inter graecos extante,repente occasonem sumpsit eos aggrediendi; qui tadecima, ut executionem reru ei non comittat,qui in consiliis contrarium senserir, cum volutas emcax esseno possit, bi intellectus ei aduersatur;decimasexta,veres mature examinet,executioni in certum modsi non

praescribat, cum ex opportunitate dependere debeat; decimaseptiina, ut ne sibi persuadeat posse pericula fiara vitare,sed eis se oppone ,& expellendo; decima-

octava, ut caueat ne videatur nobilitati magis, quam populo fauere, vel econuerso , sic enim e Principe s ctionum caput euadit;decimanona, ne ei confidat, qui ab ioso laesus est, ver se laesum existimat, cum vindictae cupiditas nimis vehemens sit; vigesima, ut multitudini se directo non opponat, sic enim non vincet,& eum amoris iactura id eueniet, sed tempori se autet, & isendat se aequo animo serre quod euitare non valet. Arcanorum quoque tectio ad prudentiam exerce dam,& Domini j stabilitatem maxime spectat, consilia enim Principum dum occulta sunt, cuniculoru more, maximos produc ut effectus,quae detecta vim omnem amittunt. cum hostes ea quaerant impedire, vel perturbare, quod fiet s res magni ponderis nulli communiceritur,dummodo Princeps tanta sit virtute piedi us,

ut solus ex secostium capere possit, quod si Princepsi tamae

126쪽

LIBER PRIMUS.

tantae virtutis non sit, vel opus sit id cum aliquibus

communicare. cum paucis est sendum,& qui arcana celare notant. & prodesse negotio agendo valeant, vu&prodest multa dissimulare, quasi non sciantur, vel

agnoscantur .

Consiliorum etia ratio ad rectam administratione, di prudentiam reducitur, de quo latius inferius dicetur, in qua re aduertendum. consilia illa tuta non esse quae multum acuta sint,cii diis culter executioni mandari possint,ut nec illa amplectenda,quae magnificum N amplum quid, magis, quam tutum, & facile conti nent, nec illa pariter quae immensum aliquid, & vatiucomplectuntur, cui pecunia, vita, nec Principi, vires satis esse possint,ut nec ea sequenda in quibus audacia magna viget, cum multis periculis, &diis cultatibus subiaceant, sed illa sequenda,quae matura sint, & accidentibus milius,q fieri possit,obnoxia snt.& maxima ubi de rerum suarum conseruationibus agitur,si enim de re aliqua holitum acquirenda agatur, aliquid eueta tul committere quandoq; ex pedit, conlatia enim te ta eis conueniunt, qui sua conseruant, expedita iis qui noua acquirere cupiunt, & ita, ut cautela adsit in deliberatione , audacia in exequendo ; ut non mim,ris facienda consilia expertorum, ilia in doctorum, facile non praestando sidem nouis inuentionibus, quarumvsus habitus non sit. Ad rectum etiam prudentiae actum spectat a nouitatibus abi inere, cu in regimine nil odiosus sit, quam ea immutare, quae antiquitas, ut honorisca introdu-Tit, a quo, praecipue initio Domini j est abstinendum; unde Saul postquam Rex est electus, ut homo priu tus absque praesidiis, & aula mansit, & Caesar Augustus noluit se vocare Imperatorem, sed tantum tribunum,& ipsius decreta, iuxta veterum usum fiebant; de

ubi nouitates sendae sunt,sensim & quas m sensibilitet id est peragendum, ne odium iri Principe concitetur.

sConsilia,

127쪽

ro 3 DE PRINCIPE.

, Fortitudo quoque,dua est velut manus prudentis. Fortituo summe Principi est necessaria, qua aggrediatur per inrtra ρε εο cula vi oportet,& aduersaria sustineat,quae cu dupleπεsse .e. t. si innimi scilicet & corporis, utraq; Principi inesse de- εισγρ bet, ut audax sit,& bene cordatus ad egregia opera gra

ρ ρ tia boni perarenda, quae incrementum accipit a corporis viribus,& externis auxiliis,de quibus post dic tur; quo velo ad eam qua in corpore constat, optabile est, ut Princeps corpore recte compositus sit, sanus, robustus, agilis, quae arte sunt augenda, a nimia ciboru,&vini copia abstinendo, & venerea euitando, quibus corpus ex siccatur,& languidum remanet; quae & moderata exercitatione est confirmanda , & ludis corpo- , . ris honestis, & dum Princeps aduersantibus assuescit,

nempe frigori, calori, inediae, siti, vigiliis; & ubi co

Pub quoque infirmitatibus grauaretur. animo no succumbendo, sed memoria virtutum,quae virum Princi-

pem decent,illum erigere,&ad opera magna peragenda accendere , exemplo Vespasiani Imperatoris, qui in vitae propriae exitu dixit, Imperatorem stantem mori oportere, ut etiam maiorum suorum gloria non o scuretur, ut dicit Tacit. lib. I. nu. I7s.ra Reli io verb in primis est illa virtus quq hominem

Religio Pri venerabilem, Principem maxime vero reddit, qua emcipimuseo ga Deum debitum cultum, & reuerentiam, Si diuina debet, cur, exhibet, cum Dei concessu, vel permissione Princepso quibus reanet. Prou g. unde, qui aliis imperat, illum ignora- modιι eam re non debet a quo ipse regitur, unde Deuter. II. sta-omnire , tuitur, ut Rcx describat s bi volumen legis Dei, ut di- et amplecti scat timere Deum, & custodire verba, & coeremonias debeat tu eius, gloriosa enim in Deum pietas in restis honori

ac laris bus immobile est fundamentum, ut inquit Cirili lib. exemplis. de recta fide, & etiam apud Ethnicos Mellisseus Rex

Cretensium commendatur ob religionem, qua Deum prosequebatur,teste Didimo in libris narrationis Pin

duicae E Silla quod belli umiore imazinem Apollia

128쪽

nis in sinu deferret, & Romulus Rex salutatus primusacra quaedam initituit Albano ritu, ut dicit Liu .lib. I. ει Numa feru populum religionis institutione, & utilibus legibus domuit,ut dicit Plin.lib.de vir. ill . cap. I. N Rex Pellaru ex Ciri infli tuto quotidie multas h sitas boum, ceruorum, & asinorum immolabat, ut dicit Xenophon. li. 8. Paediae Ciri.& Cambisses Rex Persarum Cirum admonuit filium eius, ut mi publicum vel priuatum ageret, nisi prius ad Deum confugeret,&nis prius eius voluntatem agnoscat, cum mundus erroribus si resertus, Deus vero, ut qui semper vixit, praeterita, praesentia, & sutura agnoscit, & inuocatus eorum prece, ex audit, maxime qui religionem,& pietatem colunt, & multis signis eis quid agere debeant, ostedit,quod Cirus semper seruauit, & post victorias, licet in falsa eius religione, Deo gratias egit, Xen phonte teitei& Dauni ante sacrificium actum nullum opus graue inchoabat. dc Arist.li. s. Pol it. ait, Princeps Deicola elie debet, quia homines magis timente uins Dei colam ipsum putant eile; & apud Christianos

Carolus Magnus Francorum Rex in acie signum Crucis Domini nostri humiliter deserebat, cuius virtute magnas victorias eii consecutus, telle Platina in eius vita: unde & Eccl. I 2. habetur, Deum time,& mandata eius obserua,hoc eii omnis homo, quod licet ho inines omnes sacere debeant, Princeps tamen prae caeteris agere debet, quia ut homo ad imaginem Dei est

creatus, ideo ut creatura ipsum colere dc bet. Deut. 6.& ut Princeps quatenus plus participat de nobilitate humanae naturae ratione generis unde trahit origine,

unde Augustus, cum diuini honores ei tribui vel leui id vetuit, sed iussit eos Deo tr: bui,quem Deian, Sibilla Tiburtina quaesiuit inuenit, & hominem factum adorauit. Et vi Rex, quia non eli potestas, nisi a Deo, cuius vices gerit in terris,& sic ab eo pendet, ubi verbesi dependentia in Dominio, necessaria est erga superiorem

129쪽

rro DE PRINCIPE.

riorem reuerentia, quia per se inferior nihil est, ut iram inittris curiarum regalium contingit, unde in Apo- eat ipsi animalia dicuntur cadere in facies suas, id est, quia a Deo irradiantur, unde Nabuchodonosor, quia Principatu a Deo non recognouit, in belusam est conuersus,quatenus foenum comedebat, dcc. & Alexader Macedo cum pergeret Hierosolymam , astaturus, de summus Sacerdos et Obviam eisset factus, equo descendens, eum vice Dei reueritus est; & etia vi Rex,quia Reges oleo inunguntur, ut patet in Regibus istaeI, qui ideo Chri iti dicebantur ob excellet iam virtutis , ει gratiae coniunctionem ad Deum , quibus praeditos esse eos decebat,secundum quam unctione consequebantur quandam reuere tiam, & delationem honoris, unde S Romulus ob diuinum honorem Asylum conis ituit, ad quod confugientes tuti essent, & qui fuerue

etiam negligentes in cultu diuino, apud ethnicos quoque inscelicem finem sortiti sunt, teste Ualer. Max. in I rinc.sui libri,& eco uerso, unde Salomon apud sacros audatur, quod summa magnificentia domum Domini,& domum regiam,& muros Ierusalem,& ciuitates aedificasset. 3. Reg. 9. cum se l. quod contra de Hiero boam tirano legitur. 3. Reg. c. I 2. ut dicit D. Th. lib. 2. de res. Princ. vlt. Unde Princeps catholicus non soliam debet Deum timere,& reuereri, sed etia diligentiam adhibere, uti subditis idem praestetur, prohibendo blasphemias diuini nominis , sub grauibus poenis, S nequis a fide catholica recedat, vel magicis artib aut superllitionibus se dedat, di ut iuramenta inuiolabiliter observentur, dies festiui debito cultu lanctificentur,honos pare ibus exhibeatur,& omnia demum

Dei,& ecclesiae pretcepta struentur, &, quo ad fieri potest, peccata vitentur, ecclesias etiam magnificas et discundo,& competenter dotando, exemplo eoru quos

commemoraui tract.de Milla, sub cap. de Ecclesiis. de Christianam religionem defendendo,cu u Principem D deceat

130쪽

deceat pro integritate fidei catholics esse sollicitum t

ut dicit Leo ep. a .ad Mart. Augustum. l. inter cuctas.

c. aE summi r in. εα quo clarauimus redditur qVi μ

defendere debet inconcussum contra haereticos eccle-

statum, ut eius imperium dextra Christi protegatur, ut inquit idem Leo epist. 11. & idem asserit Osorius ad Reginam Angliae. Biestas lib. .de RepubL &

Deo potestatem principaliter, ut ecclesiam Dei iuuarent,& ei in necessitatibus suis subuenirent, ut inquit Abb. in c. tua. nu. Io dedecim. qui & in c. per venerabilem. n 9. de elect. ait Principem,qui negat auxiliuecclesis opprellet posse deponi, quod videcur intelligendum si sine detrimeto sui Dominii id agere valet,

ct Martinus Vi v. in suo Cande l. in expos Bullae Coenae, dicit, Principes, qui ob conseruationem Dominii in omnibus Papae non obediunt, non peccare, modo absit contemptus, R iniuria fidei. Sol. de iusiit.& iure lib. I.q. s. art. . infin. cum probabile sit ecclesiam nonvclle eos cum tanto periculo deuincire , Solus loco citato,quod procedere pollet ubi dominium alias conseruari non post et,aliter non, cu omnes R omano Pomtifici obedire teneantur. c. unam sanctam. de maiori de obed. in extra uag. comuni. Haec vero religio in duobus consistit, scilicet in piorum dogmatum certitudine, &in bonis operibus, ut dicit Cirili. Hieros cath. . vel ut de Deo recte seiulatur,& i ectus ei cultus exhibeatur,ut dicit Aug. lib. I. de lib. arbit credendo indubie Deum este, recte omnia gubernantem, cui nil s cretum, vel clausum est, cuius manus nemo effugere.

valet,ut dicit Tacilib s.hist. Sen epist. 8 . Ouid .lib. 8. Metamorph.Cic. in somn.Scip. S alia de eo,& diuinis credendo, ut alibi est dictum, ipsum proinde timendo. Psal. I IO. I. Reg. cap. I 2.& quae a Christiana catholica Ecclesia, extra quam non est religio, credenda proponuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION