Institutiones juris romani privati...

발행: 1834년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

excepta matre et avia pupilli vel . adolescentis porro milites i), episcopi et monachi denique ne creditores neque debitores pupilli praeter matrem et aviam . Hi sub poena actionis vel exceptionis ademptae a tutela vel cura debitoris vel creditoris

pii pilli vel adolescentis arcentur nil tamen nocet, si durante tutela vel curatione, inter tutorem vel curatorem et pupillum vel adolescentem obligatio intervenerit. S. 255. Testamento tutores dari non possunt, cum quibus testamentisactio non est. Magistratus dare tutorem vel curatorem non potest eum, qui inimicus vel patris pupilli vel adolescentis, vel ipsius fuit, vel quem parentes, tutorem se nolle is testamento manifestaverunt, nec eum , qui propter ignorantiam vel rusticitatem aliamve ob causam sicut surdus et mutus tutelam vel curam gerere non potest a . S. 256. Qui hoc modo tutores vel curatores esse non POSSunt

a recentioribus neeessario excusari vel noeeaeariam excusationem habero dicuntur. .

TIT. IX. DE BxcvsATIONIBU TυTORUM ET CURATORUM. 3ὶ . 257. Cum tutela atque cura publicis muneribus jam adnumeratae sints ), quae ab omnibus rei publicae civibus servi debent

quilibet ad eas suscipiendas tenetur. Attamen aequitatis ratione certis ex causis cxcusationes conceduntur, quibus ad tutelam vel curam vocati eo munere liberari possunt.

112쪽

S. 258. Excusantur a tutela omnes , quibus publica quaedam potestas est mandata si Prerum fisci vel principum vectigaliumque administratores a), et qui in consilium principis sunt assumti 3ὶ; item praesecti annonae vel vigilum ossicium mensoris frumentarii gerentes ), denique omnes , qui rei publicae causa absunt 5 , vel qui absuerunt et reversi sunt, intra annum. S. 259. Liberantur quoque a tutela artium aut studiorum liberalium professores, veluti rhetores, medici, iuris proses soles 6ὶ, collegiorum privilegiis constitutorum socii r), sena oriae dignitalis viri, athletae coronati, et ingenui a libertini tralela vel cura suscipienda ; siculi maritus cura uxoris 8). S. 260. Item excusatio permittitur propter liberos si quidem quis Romae tres , in provinciis quinque habet stiperstites. uel in bello amissos 9ὶ Stimilis est excusatio eius, qui jam triplici tutelae onere, vel una vel difficiliore lutela gravatur ro), vel eius. qui alicujus tulor erat, nec invitus ad ejusdem curam gerendam adstringi potest D). S. 61. Ad excusationem denique prosunt adversa veletudo, litterarum imperilia , paupe tasque , aetas eius , qui major est septuanginta annorum i ah, domicilii ex rescripto principis mutatio, perpetuumve exilium i3ὶ nec non inlinicitiae cum patre

113쪽

pupilli capitales si , aut si ciuis status controversiam a pupill rum patre passus estu item si pater ipse propter inimicitiam quandam tutorem in testamento nominaverit αὶ Propter litem autem vel controversiam , quam quis cum pupillo vel adolescente habet , excusari quis non potest, nisi de omnibus hociis vel de hereditate controversia sit 3 . S. 282. Qui hoc modo excusari possunt intra certum tempus legibus definitum excusationis causam apud magistratum Competentem profiteri et probare debent . quo facto tutela vel cura eximuntur. Qui plures habet excusationes et de quibusdam noti probaverit, aliis uti potest intra statuta temporis ). Neque tamen qui muricre jam languntur , exceptione tali adlata . ea liberantur; nisi qui reipublicae causa absunt, vel domicilium ex principis rescripto mutant, et ii qui in paupertatem vel graviorem morbum incidunt 5 . Denique tutor , qui se tutela administiaturum patri pupilli promisit, vel id quod ei hunc in sinem in testamento relicti in est, accepit, ad excusationem non admittitur. ΤIT X. DE SUSPECTI TUTORI au ET CURATORIBUS. 6ὶ . 263. Monuimus paulo superius S. 36. tutores aliquando tutela removeri ob id quod suspecti visi sunt. Iam in eo est ut curiosius de hac re dispiciam ras. Sciendum est auspeeti crimen ex legerit Tabularum descendere 7 in Suspectus luto vel curator est, qui non ex fide tutelam

4 i5. I. h. t. r. 3. S. 8. r. 38. D. h. t. Spatium temporis in his Ioeis desiuitur. s5 Vide Ioea in variis notis iam citata. 6 Inst. i. 26. D. am, to cod. 5, 3 suspeetis intor et curat is 3 r. l. h. t. r. r. f. a. D. eod.

114쪽

vel Dram gehit vel qui moribus talis est, ut suspeetus sit; tam is qui fraudulenter, quam qui negligentius i. e. non ea qua oportet sollicitudine, tutelae vel cura praeest ij. Qui solummodo pauper est, delis tamen et dii gens , removendus non est quasi suspectus sal Aecidit, ut et ante, quam incipiat tutelam gerere tritor , tanquan suspectus removere possit 3j. S. 64. aliam autem est jus removendi suspectos tutores Romae praetori in provinciis praesidibus earum et legato Pr eonsulis Possunt etiam omnes tutores si specli fieti . lam legitimi , quam testamen lavi et magistratu dati 5 . torculosatilcm postulare vel accusare lutores et curatores Possunt orni es

nam quasi publica est haec actio, quae inde etiam crimen appol latur. Mulieres adeo ad accusationem admittuntiar, ut mater nutrix, avia , soror et quae pietatis necessitudinc iactae ad lioe procedere solent 6 . Ipsi impuberes non possunt suos lutorta

suspectos postulares: Puberes vero accusare Maratorcs Os-

sunt in. S. 265. Ex quo momento aliquis Vspectus postulat DP quoad cognitio niatur, interdicitur ei administratio et claruior constituitur 8j. Suspectus autem remotus , si quidem ob dolum.

t f. 5, α, 3. Insi h t. r. 8. . eod. Exempla tui suspecti habes, is 3 i 5 41 38. D. h. t. f. 94 Io. I. eod. et f. 3. I. it. 3 5. I. h. t.

h. t. Honorarios tutores gerentes snspeetos ceusare debere supra 33 notatum 1 t.

ε s. p. I. h. L.

115쪽

infamia notatur, si ob culpam non aeque i). Sed si suspecti cognitio suscepta suerit, posteaque tutor vel curator decesserit, ex linguitur a . Denique sciendum est, et si nullus accuset praetori vero liqueat ex apertissimis argi mentis, tutorem suspectum esse, ex ossicio eum repelli debere 3j.

116쪽

INATI TUTIONUM LIBER SECUNDus. DE REBUS ET ACQUISITIONIBUS EARUM. 1 PARS PRIOR.

DE RERUM DIVISIONE ET QUEM AD MODUM SINGULACRES NOBIS AQUIRUNTUR.

DE DIVERSIS ERUM DIVISIONIBUS ET DE ACQUIRENDA EARUM POSSESSIONE η

Τir. I. DE REBΠ CORPORALIBUS. S. 266 A Lia est rerum , quam personarum in jure ratio erimillae nisi ipsae personae locum sustinent, nunciuam jura habere possint sed persona alicujus juri vel potestati stillaccia esse soleant. Rei vocabulum aut generali 3 accipitur sensu, ubi facta et causas quoque comprehendit aut speciali, ex ito res etiam Bona vocantur M).

S. 267. Universitas autem onmium rerum , quae crim Perannati Insi liber I et a j lib. II. a Inst. de rerum divisioris et aequir ear dominio. D. r. 8 de ver divisione ls3 Fr α3. D. 5 , t 6 i de . S. r. 49. . eod. Arg. . . I. 3. 5 da verb oblis. γ

117쪽

quadam conjunctae , ejusque potestati subjectae sunt, patrimonium illius personae vocatur, vel honorum nomine appellaturit . Summa igitur rerum divisio haec est quod aliae res in patrimonio nostro osse , ac ex unius personae potestate in alteritis transferri possunt, aliae extra patriinonium habentur I unde etiam vel in commercio vel extra commercium res csse dicuntur. Quae in patrimonio sunt, etiam pecuniae appellatione continentur a). S. 268. Extra patrimonium habentur res divini juris, communia omnium , res publicae. S. 269. Divini auris 3 sunt res sacrae, religiosa et sanctae Res sacro vocantur , quae consecrata rite et per pontifices Deo riusve ministerio addicia sunt. Religiosus est locus . tibi mori iriis ot sepultus ah eo, qui inferre eum potuit, est enim diis mani blassacrum sepulcra quoque, nec ero cenotaphia religiosa sunt. Sanctum est, quod ab iniuria hominum dosensum atque munitum est, veluti muri, portae , vallum , linimenta castrorum 5 . S. 270. Communia omnium sunt naturali jure aer, aqlia prostiens , areis per hoc littora maris , quae omnia in nostro dominio esse, ne natura quidem alitur, quandoqui item iis

5 Poena ea pilis constituta erat in eo , qui aliquid in muros deliqne-xinta redebantur ergo hae res in lutela Deum inserum esse Latior soris omnes res . quae ingulorum esse non possunt , res nullius dicuntur et go res divini juris . res publiea , res universitatum, communia omnium. 7. I. h. t. r. 53. D. 8, I siit et t. is 1 r. D. h. t. v. Buehhola Verruches, P. zo eq.

118쪽

omnes utuntur ij. Disserunt ab his robus eae, quae solummodo nullius sunt, velut serae bestiae, quae in singulorum dominium transire possunt a). S. NI. Publicae res sunt, quarum proprietas est populi vel rei publicae . risus vero innium ex populo hujus generis sunt flumina publica . viae loci publici veluti sorum oportus aliaeque res similes 3 . Riparum usus tantummodo publicus est,

Proprietas vero eorum, quorum praediis cohaerent 4ὶ Res universitatum licet singulorum non sint, abusive tamen publicae

dicuntur 5 . S. N2. Mia rerum divisio maxime earum, quae in bonis

nostris habentur, haec est, quod aut corporales sunt, aut incorporales Corporales res sui natura tangi possunt, incorporales

tangi non possunt 6J. S. 273. Corporalium duo sunt genera , rerum mobilium et soli sive immobilium quae etiam praedia vel scindi vocantur Iminobile est solum et quodcunque vel natura vel arte ei adhaeret, veluti arbor , fructus pendentes , lapis , domus et quae ad rem soli pertinere censentur 8 . Sunt autem praedia aut rustica aut urbana s). S. 274. Distinguuntur res mobiles in sese ipsas moventes. vel simplicitur mohites; ad illas referri debent servi et animalia.

119쪽

Animalium autem alia sera sunt, alia mansueta, alia demum mansuefacta. Diversa horum omnium in jure est alio ij. S. 275. Apud hodierno quaedam res fungibilea, quaedam noniumsibiles dicuntur; quae distinctio duplicem habet explicationem:

appellantia enim uno sensu iungibile res , quae in obligationem deductae in genere magis unctionem rccipi unt , quam in specie, ideoque numero, pondere et mensura constant In aliis rebus semper eadem species spectatur a). Alia significatione δευμ bile snnt, quae risu consumuntur vel minuuntur 3), quarum plures, quamvis in genere functionem recipere soleant, non tamen omnes vel non semper altero verbi sensu vibilo diei possunt; sicuti nec illae res omnes usu semper consumi solent. Aliis eadem res iungibilia, aliis non iungibilis esse potest. S. 2 6. Pro diversa corporum ex Partibus composiliono, aut singulae seu unitae res sunt, aut res universae seu rerum universi tales. Illae uno quasi spiritu continentur ex partibus ejusdem formae atque substantiae ita in unum conjunctae sunt ut non nisi unam rem videre possis , neque in singulis partibus diversas res secernere , veluti in lapide, ligno, in statua, in homine Rerum universitates ex pluribus inter se disjunctis rebus ad unam formam sunt compositae et in duo genera distinguuntur. Aut nim ex divorsis corporibus inter se cohaerentibus constant, veluti aedificium , lectus . tabula , vehiculum , quae et Connexa re vocantur, arit ex corporibus inter se distantibus, sed eo ad ianam rem conjunctis . quod uni no inini sunt sul octa vellit grex . legio . laberna. Est autem ast universitatis ratio ut ei iam singulis partibus mutatis . auctis vel diminutis totum

120쪽

universitatis semper idem esse censeatur. Alia in multis juris articulis singularum, quam universarum rerum est ratio. Neque vero omnis plurium rerum multitudo vel collectio universitatem constituit; sed ea tantum, quae adeo uni nomini subjecta est. ut mutatis etiam singulis corporibus eadem habeatur i).

S. NT. Res denique dividuae sunt vel individuae. Dividuae

vocaritur ros , quae sicuti landus in partes separatae et procliviso a pluribus possessae nihilominus integrae manent indivi- tuae quae in partes distinctae unum corpus esse desinunt, sicuti

Omrios res mobiles, quae igitur non nisi pro indiviso plurium esse possunt a). S. 278. Diversarum rerum inter se conjunctione vel mutua ratione considerat , aliae principales sunt, aliae accessoriae 3h; et in omnibus quidem rebus corpus ipsum ab eius causa et accessionibus distinguimus ); hae illud semper sequuntur.

Accessionum numero potissimiam Sunt fructus , pertinentia

squas vocant , id quod interest, impensae in rem sectae , quae siculi illa rem augere videntur, ita eam minurant. Fructuum variae sunt divisiones odistinguuntur enim civiles et nati rates pendentes , separati, percepti, extantes consumti 5). Perliarientia odio omnis vocatur res , quae alteri ita iuncta est, ut

naee olliguntur ex is 23, pr. D. Io, pr. . a , . i. s. D. , t. r. 33 pr. 34 pr. D. ao, t de pigri et byp. se a 3. S. S. D. 6, E des. U. 38. I. a , o Dila legat. se. 65. S. 2. D. 3o delegat. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION