Poetae latini minores ... quae notis veteribus ac novis illustravit N.E. Lemaire

발행: 1826년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

exemplar a Iacobo Cujacio IC. collatum, quod ex hibliotheca Antonii Vordorti, Νobilis Lugdunensis, nactus sum.

Hominem in Longobardia natum, an versatum, indicat versus ille:

Dule palara sonat, quam dicunt nomine drostam.

Nam drosim vox , si non ab Ilorulis et Gothis, certe a Longobardis suit Italiam illata. Est autem ea avis, quae nobis hodiequo mouet. . . Porro hunc scriptorem fuisse Christianum, satis arguit Versus ille penultimus:

Cuncta suo Domino depromunt nitinera laudum.

Nam cuncta animalia, pennipotentia maxime, Deo laudes dicere, in Psalmis docemur .. Eamdem sententiam de auctore profitetur Scholius. Nihil tamen certi ex eo loco do- cerni posse cle religione auCtoris, Burmannus censet ad Vorsum penult. quia suo domino referri possit ad dominum seu possessorem animantium, ut supra de psittaco :

Atque suo doniuio χαῖρε sonat vel avel

Sed neque omnes vel aves, vel serae et quadrupedes suos dominos vel possessores habent, neque scriptor aliquis prosanus hoc umquam dixit, vocibus suis animalia suos dominos laudare. Qui hic dicitur cunctorum animantium

dominus, eoru In Creator est, qui quia Voces suas omnibus dedit, hinc e formula sacrarum literarum ei omnia dicuntur munera laudis depromere, sive sileant illa, sise sonare queant. Neque omnino auctorem hujus carminis e vetustioribus esse existimo. Quippe copia illa et mira varietas verborum , quae voces animalium cxprimunt, quorum pauca lingua antiqua Romana habuit, hoc carmen docet ca aetat scriptum esse, qua lingua ea incursu peregrinarum gentium , et alienarum permixtione vocum, amplificata non minus, quam corrupta Drat. Quamquam et veteres Romanos vocibus animalium discernendis et verbo exprimendis stu-

192쪽

JUVENTINI PHILOMELA. t 8 i

d uisse, Donnulla auctorum testimonia probant. Terent. Varro, ite Ling. Lat. lib. VI, pag. 8I oper. multa verba recenset, quae ab animalium vocibus dicit usu linguae in homines translata. Spartianus in Geta, C. 5, memorat, stamiliare huic Caesari fuisse, has quaestiones Grammaticis Proponere , ut dicerent, singula animalia quomodo vocem mitterent, easque de veteribus adprobare; ubi exempli caussa undecim ejusmodi voces enumerantur. Caelerum in vocibus animalium , quas hoc Carmen enarrat, colligendis et explicandis viri eruditi antiqua et recentiore aetate multam operam posuerunt. Glossaria, vel Catalogi carum vocum, Graeci et Latini, quum manuscripti, tum impressi passim exstant. Duo eiusmodi Latina bibliothecae Lei densis Ι'orr. Burmannus adnotationi suae ad Anthol. lib. V, op. 143, p. 4z4 et 434 , integra inseruit: ident eodem numero carmen aliud voces animanti Um recenseris, et versibus hexametris scriptum , subjicit; et in nostrae bibliothecae Academicae Mspto veteri, quod Cosmographiam Athiei cum itinerario Antonini continet, inter alia fragmentum legitur Carminis, quale nostrum est, de vocibus animalium, quod

plures versus cum nostro communes habet, atque sic iu-

cipit :

Ut balatus Ovis, sic est rugire leotiis. Ut latrare eanis, harritus sic elephantis. Est hinnitus equi, nee Doti ruditus aselli, etc.

Sed et nostro superioreque saeculo viri docti quam plurimi argumentum hoc scriptis suis, et singularibus adeo dissertationibus illustrarunt, quos quia Omnes enumerare longiam est, amandaro meos lectores licebit ad auctores, qui eorum recensum egerunt, nempe Petr. Burmannum loco jam adlegato, et I. A. Fabricium Bibl. G N. lib. II, cap. ii, S 4, ubi plures, cosque recentissimos auctores addidit Hai lesius V. C. novae odit. ton . I, P. 724. Vorsibus hoc argu mentiam explicasso videtur Nic. 'rii ornitho hinum, cariti.

193쪽

lat. et germ. Brenire, I 695, in-4, c. s. Caeterum ad constituendas voeum , nostro in carmine occurrentium, lectiones multa me fateor, immo plurima, e Petr. Burmanni adnotatione hausi SSe.

Quae quarto loco sequitur, Elegia similiter quidem de Philomela inscribitur, sed dissimili argumento est. Nempe solam lusciniae, ejusque cantus et moris doscriptionem vel laudem continet. Midit eam Pithcens in Praetermissis, pag. 485 edit. Paris. et pag. 6o7 edit. Lugd. post eum GOl-dastus in Eroticis et Amator. Opusc. pag. 74 ; novissime P. Burmann. Anthol. Lat. lib. V, num. I 49, qui Goldasti editionem ignoravit. De eo carmine Goldastus in Praefat. - Hujus quatuor habui scripta exemplaria : duo ex illustrissimo S. Galli apud Helvetios Monasterio, tertium ex bibliotheca Bartholomari Schobin geri IC. quartum a Petro

noveriano, typographo GeneVensi. Tria erant αυεπίτραρα

solus Sancti gallensis codex, in quo Claudiani, Fortunati, Paluini et Walafridi quaedam poemata, huiuscemodi repradi sentat titulum: Versus Iuli Sperati de Philomela, cujus etiam

scripturam et structuram versuram per omnia sequuti sumuS..

Goldastus tamen in ipsa inscriptione Elogiae nomini Iulii Spemali literas V. C. adposuit, quod nescio qua auctoritatefieri potuerit, si codex ipse non indicavit. In codice Bibliothecae Lei densis titulum esse Burmarinus refert: Incipis Dersus de Filomela. Mihi aptius visu na est inscribere Delaude Philomelin. tilem Burmannus adnotavit, Carmen hoc multis in locis imitatum esse Alvarum Cordubensem, monachum saeculi noni, in ducibus de Philomela carminibus, sed mutilatis, quae exstant inter ejus opera in tram. XI Hispania, Sacrae Hemiici Floreaeii, pag. 275 et 276. Ex hac imitatione Alvari colligas, auctorem nostri carminis satis

antiquum PSSU.

Quinto hujus classis loco ponere placuit Coelii Sumposit Enipnata. Quum autem plura sint, quae do auctore illo,

tum ojus carmino novi goneris monenda sunt, satius Puto,

194쪽

ea singulari praelatione , Symposit opusculo praemittenda,

exponere.

Ausonii Griphum Ternarii numeri, qui inter ejus Idyllial cum undo imum occupat, Fic. Reusnerus; aenigmati graphiae pag. 125, in Syllogen aenigmatum veterum auctorum recepit ; et propterea instituto meo consentaneum existimavi, si carmen hoc, per se admodum celebre, tum aenigmatis Symposii genere et materia simile, et lusum aeque convivalem exhibens, subjungerem his, ne abesse a lasse Ludicrorum paterer. Caussa et occasio pondendi hujus carminis, ut ipse Ausonius in praelatione memorat, eadem fuit, quae migmatum Symposit, et sacta super mensam ejus invitatione, ad exemplum et praeceptum Eclogae Ηο-ratianae , in qua propter mediam noCtem , et novam lunam, et Mursenae auguratum , ternos ter cyathos adtonitus petit vates, cepit ipse impetum loci illius de ternario numero

singulari carmine per continua rerum ternarum exempla

explicandi, quod ille extemporali plane Opera effudit, et

coeptos inter prandendum versiculos ante coenae tempus

absolvit; hoc est, dum Libit, et paullo ante quam hiberet. His narratis semetipsum ut motam mclle sobrium, quem admodum Symposius ebriam Musam, excusat. Singulari virorum eruditorum cura hoc Idyllium ex operibus Ausonii

SeleCtum, et Scorsum editum, et notis illustratum memorat

Fabricius, Bibl. Lat. lib. III, Cap. ro, Pag. I 43, ed. Ern. Quippe Franciscus Silvius, Ambianus, eruditam in Ausonii Griphum enodationem, tit adpellavit, Lutetiae edidit a. I 5It3, quam laudat Vinestus , vilius aestimat Scaliger in F. pist. Claudius item Minos Divionensis illustravit Paris. I 574, in-4, aC Franciscua Sanctius Broceusis una cum Ovidio in Ibin , Salmanticae, I 596, in-8. Seorsum etiam editum illustratumque lego Ausonii Griphum de Dumero ternario per Io. Κirchmanniam, RostOch. i6o7, in-4. Graecis versibus cxpressit Federicus Morellius in Histiaria numerorum, Paris 6o9. iu-8, in qua etiam Adriani Turnelii carnion de Ili-

195쪽

Dario, Paulli Huraiti Hospitalii, Αquensis Arcti lepiscopi,

Tetras, et ejusdem Morellii Pentas, seu Quinarius. Multa etiam iuisitis carminis castigavii et explicuit Ios. Scaliger Epist. I99, pag. 4OS. NOS in reCensendo eo textum recentissimi editoris Souchasi sequemur, interpretatione autemgriphorum brevi et succincta defungemur, adnotationibus nobiliorum interpretum in subsidium vocatis.

196쪽

QUIBUS VARIANTES LECTT. CODICUM UsPTT. ET EDD. VETUsTARUM MAx MIANI SIGNANTUR. V. Codex Vossianus, collatus euin exemplo Pithoeatio in Epigr.

n. Bottendorsantis, collatu cum edit. Catulli. Tib. Properi. Paris. r 53. L. Cod. Luneburgicus, saeculo XV exeunte scriptus , quem possidet I. N. Niciasius. GR. Variantes ignoti e uteis exempli, Cornelii Galli Grotio viatici adscriptae. G. Editio Maximiani vetusta Germanica. Λ. Editio Maximiani Comi. Galliin Ascensiana. Paris. 35 3. B. Antiqua Basileensis per Henr. Petrum , I 5M , in-8. Ρti. Milio Maximiani Pulmanniana post Catuli. et Tibullum. tueri'. assis, iti-Ia Pi. Pi liceatia in Epigr. et Poem. vett. Inter Erotiea et Amat. opusc. Ovidii a Goldasio edita.

197쪽

MAXIMIANO ETRUSCO

, TESTIMONIA AUCTORUM AC IUDICIA.

l. ERER HARDIIS Bellum tensis scriptor si illi Xlli), in Lah3rinitio, Tractatu III de Versis ratione, apud Polyc.

Leysorum in Hist. poet. In ed. aevi, pag. 826.

Quae senium pulsant. incommoda maxima scribit. Et se materiam Maximianus liabet.

. nati puerorum, initio.

Seribere et eulis paro Doctrinale novellis . Pluraque doctorum scietatio scripta m rum , Iamque legent pueri iv o nugis Maximiani. Quae Veleris acietis noleban pandere caris.

Ei paullo post:

Quamvis hare non sii doctrina satis generalis, Proderit ipsa tamen plus nugis Maximiani.

III. IACOBUS Magni, Tolosanus saeculo XV ), in Sopho

logio cujus exemplar antiquissimum , nullo antio et loco notatum , in fol. servat biblioth. Duo. Gueis. ), pluribus locis libri I, II et III, versiculos Maximiani adducit; iii primis, lib. III, cap. i, de miseria et hujus Mitin bre, state, quod sol. i,7 edit. Parisiensis anno i5lti occurrit , aliquam multos imus versus constipat, ut CX

198쪽

TESTIM. ET IUDICIA DE MAXIMIANO. 18

Eleg. 1, v. ii 3 : O quam dura Promit, etc. priuierea ex Eleg. I, V. 265, 277, 289; II, 4o, 51. Cons. Ger. Jo. Vossius, Instit. Orat. lib. V, Cap. 13, pag. 4 P. IV. ALBERTUS ab EYB, Cubicularius Suinini Ponti scis Pii II, plures versus Maximiani adducit in Margaritae poeticae cap. I 3, fol. 86 editionis Basileensis an . i5 33. Resert Fontaninus Hist. liter. Aquilei. pag. 47. V. PΕΤR. CRINITUS de Poetis Lat. cap. 42, ubi de Cn. Cornelio Gallo.

Leguntur aetate nostra Elegiarum libri sub nomine Corn. Galli, qua in re facile est imponere imperitis hominibus. Qui autem paullo diligentius antiquitatem observarunt, nihil minus censebunt, quam ut liaro reserenda sint ad poetam Gallum. VI. GREGORIUS Britannicus , Ord. Praedic. in sermonibus su nebribus, excusis Venetiis an . IgO5, in-8, ha C Carmina sub vero nomine Maximiani prosert teste Fon

intus cuncta suos repetunt, matremque requirunt,

Et redit in nihilum. quod suit ante nihil, etc.

VII. DOMI ΝICUS MARIUS NIGER in Enarrationibus Amorum Ovidii, lib. I, Eleg. XV, editionis Venetae apud

Io. Tacui num de Tridino an . i5i8, indol. Gallus Foroduliensis. IInjns nulla prorsus carmina Exstant; nam qui nuper protulit in lucem Elegiarum quem dam libellum, cujus auctorem Gallum secit, aut prudens sciensqite, sperans aliquid inde emolumenti se aucupaturum , ruditius lectoribus imposuit, aut judicio penitus caruit. Carmina enim illa, qui hiis ut fides fraudi adhiberetur,

199쪽

,88 TESTIMONIA ET IUDICIA

Fragmentorum titulum praeposuit, ridicula sunt, nec digna , ut Galli quem maximi semper secerunt ejus temporis optimi poetae ingenio adtribuantur.

Bosert Fontaninus, i. e. Pag. 45.

VIII. FRAΝC. FLORIDUS SABINUS in Apologia Linguae

Latinae, pag. 49 operum. Cornelii Galli scripta, quamvis durior plerisque Visus fuerit, utinalia non penitus intercidissenti Nam quae illius

nomine circumseruntur, nihilo minus, quam veterem aritiquorum clegantiam leporemque sapiunt, ut ex primis quatuor versiculis quivis vel mediocritor in honis poetis versatus, nebulonem aliquem illam nobis Decem obtrusisse, acu, quod aiunt, tangere possit. IX. LIL. GREG. GYBALDUS de Poetar. hist. dial. IV, tom. II Opp. Pag. 2IO. Miratus sum quorumdam impudentiam, ne dicam ameni iam si), qui tralatilios quosdam et ementitos versus sub Galli poetae nomine ediderunt, quum in iis neque phrasis, nec tempus Gallo conveniant, qui tertio et quadragesimo

suae aetatis anno, sua sibimet manu mortem accersivit, in iis autem se senem descritiit. Sed nec in plerisque versibus puruS Et Sincerus est sermo Latinus, quin et syllabarum morio, et tempora metri leges norariumquam Oxcedunt. Maximiani vero, nugatoris cujusdain et nebulonis Potius, eorum versus plurimi sunt. Et si hoc auctis nosse, ex ve- Gyraldum his verbis respexisse ad Criuitum, riusque de Elogiis

Maximiani judicium, perperam et perverse judicat Bai uetus, Iugementdes Stoianis, torti. III de Poet. Lat. num. I r47. Cui respondot Moncta, Adimi. ad Bailletiim, et in Meti agianis , pag. 342 . iiiccus, Crinitumnoque imminatum esse a G ratilo, neque nominari potuisse inter eos, qui Maximiani Elegias Corn. Gallo tritiuerint, quem sciverit paria, cum soti,isse , et Planc rejecisse, quae sua aetate Sub nomine Corn. Callia ira ruerint

200쪽

tustioribus adhuc quihusdam exemplaribus ost videre, in quibus Maximiani ipsius nomen legitur, illius, inquam, Maximiani, cujus et insignis Grammaticae nugator Alexander nugas irridet, quod nomen in editis et excusis nuper libellis per fraudem est praetermissum. Inam vero vel alteram ipsius Galli esse non abnuerim.

X. SEBAST. FOXIUS do Imitatione, seu formandi styli ratione, lib. II, p. 42, b. edit. An tueri'. I 554. Quibus f Ovidio, Tibullo et Propertio j non est insorior in eo genere Com. Gallus, Sed durior, et horridior, ut senile aliquid in ipso, quod idem quoque deplorat, et mo

rosum adhuc agra OSCas.

crit. Cap. 7, pag. 85 a. Cornelius Gallus durior, sententiarum tamen lepore ac stivitate condivit asperitatem numerorum. Quod Lyricum inseribitur, illius sano non est, sed inepti cultispia in . Favero Elegia, in qua canitur Aquilina, quamquam habest sententias elegiacas, tamen hominis est Gri te literatura ignari, et quom ratio fugeret syllabarum. Ita soquenti Atque sub exhausto pectore pin e femur, Non est semur sub pe-Ctore ς neque pectus exhaustum probaveris, quasi phthoe laboret : melius ovidius : Et castigato suferat sis pector

menter.

XII. IANUS DOUSA in Praecid. ad Petron. lib. II, Cap. ult. Animadvertas licet harbariem ac sordes nescio cujus Maximiani, qui usque adhuc tamen pro principe illo Elogiographo Corn. Gallo, non dico mihi, Nec bardo Doeni,

neque naris obosa , sed stolidae imperitorum turbae obtru-

SEARCH

MENU NAVIGATION