Poetae latini minores ... quae notis veteribus ac novis illustravit N.E. Lemaire

발행: 1826년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

stim ipsius detortas. Vid. Testimonia.) Quae sententia pro vera accipi in tantum potest, ut Maximianum censeamus carmina sua paene tota ad genium veterum poetarum, et iriliis sorte Galli, atque ex eorum phrasibiis et sententiis composuisse , quod ipsa Elogiarum Iectio unumquemque tacito docet. Alii porro Maximianum quidem , Gallo penitus excluso, auctorem habent, sed eum cum alio recentiorequo confundunt. Th. Reinesius, Epist. LXXXI ad Daunitum , pag. Io7 , Maximianum opinatur confinio saeculi sexti Otseptimi suisse ex Abhato Monasterii S. Gregorii nomin Episcopum Syracusanum, carissimum Gregorio M. et sa- miliarem literatorem. Quod Reinesium sensisse magnopere indignatur Iustus Fontaninus, Hist. lit. Aquit. pag. 57, e mendacissimum commentum vocat. EDimvero, inquit, hic Max linianus suit vir sanctissimus, ita ut absque foeda Calumnia illi adsignari nequeant elegiae omnino profanae, ineptiis et turpissimis amoribus ad nauseam resertar, qualdedeceant non solum Ahhatem, Episcopum et virum sanctum , qui fuit idem Maximianus, Sed quemcumque ho- Destis et christianis moribus paullo deditum. Hactenus Fontaninus. Sed tantam indignationem vix meruit Reinc-sius, qui si Maximianum Episcopum temere auctorem Elegiariam pronuntiavit, non malignitate, sed errore et imprudentia sic iacit, quod carmina ea non accurate Perlegerat. Quod si eorum argumentum recte cognitum habuisset, haud dubie suisset suturum, ut tanti Vir judicii, quam indigna haec auctore essent, sacris muneribus furigonio , intro perspiceret Et profiteretur. Recentiori adluio aptaii Maximianum adsignat Beria ardus Moneia in Additicini litis ad Menagiana , tona. I, p. 338; ubi eum conjicit aliquot annis Saeculo decimo, et fortasse undeCimo, posteri in rem suisse, hac tantum ratione ductus, quod ante annum a 24o non reperiat ejus mentior em ab ullo scriptore factam esse. N empe circa hunc utinum Alexandrum de Villa Dei, indignatum quod Maximiani nugar in scholis legerentur,

162쪽

DE AUCTORE ELEGIARUM. i5 i

lias expollere scripto ab se Doctrinali puerorum conatum ess . Sed haec ratio definiendae Maximiani aetatis levis admodum et inepta est, Siquidem multos scriptores veteres Dominare possumus, quos certo sCimus antiquis temporibus floruisse, neque tamen videmus ante aevi medii aut recentiora tempora a quoquam alio scriptore citari. Neque illud Plane admittere possumus , quod Moneta adfirmat, Maximiani Elogias ab Alexandro damnatas esse. Nam nlium ab eo Maximianum indicari, versificator in grammaticum, natione Gallum, qui an . Iuoo vixerit, Fontaninus idoneis e testibus probavit. De quo alio loco dicemus uberius. Sed accedimus nunc ad aetatem Maximiani Elegiographi definiendam, et potiora vitae ejus momenta Considoranda, lupe ex ejus carminibus eruero et cognoscere licebit. In Etruria natum educatumque suisse, pluribus locis signi

ficat, ut Eleg. I, 59; V, 5 et 4o si . Studiis exercitiisque

omnibus, quibus juvenes Romae erudiri solent, vacavit; ora torno ac poeticae arti so dedit adoles Pris, atque in utraque Palpestra, declamatoria et gymnica , exercitus pro palma certavit: Eleg. I, 9, seqq. gratia, Venustate, agilitate, Cantia, venatu, valetudine et Corporis viribus . vigilia, tem Perantia ; sed etiam temulentia ut Itiales se suos dicit superasse. Casto et duro ingenio se adolescentem iactat fuisse, ut quamvis pluribus a puellis desideraretur, nullius tamen

amore illigari vellet, El. I, 74 seq. Quod autem artibus otexercitiis memoratis decertavit cum aliis, id plano ostendit, vixisse cum juvenem Roma , et multis si culis ante duode- imum, in quod eum detrudere Dei nardus Moneta in Mo-Dagianis conatur, floruisse, iis nempe temporibus, quibus Romana iuventus hisce artibus etiamnum exci Cori solebat.

Vegetius saeculi V scriptor, libro I de Re milit. cap. 3,

scribit: sudorem cursu et campostri concitis colloctum nando

Sed quo sensu Etruria, Etruscus ot Tuscus aevo Maximia ui dicatur, iudieavi in adnot. ad Elog. V, 5.

163쪽

VITA ET ACTA MAXIMIANI.

juoentus abluebat in Tifori. Hoc ipsum secisse se Maximianus, Eleg. I, V. 37, testatur : Innabam gelidas Tiberinis. minis undas. Urbem patriam Maximiani propius indiearetentat Fontaninus pag. 55, atque ex ipso versu rius, quem modo adduximus. suspicatur, ortum altumque esse in Tusciae Suburbicanae quopiam oppido, Tiberi adjacente, puta Hortana Colonia. Sed hoc indicium admodum tenue est, ideriique versus probare potest, Romam suisse adolescentiae ejus locum, quod clarius adfirmat versus 63, praesertim quum Et CauSSis in soro agendis et poematibus pangendis operam se dedisse adfirmet Eleg. I, 9 scq. et 129, quod Romae fieri solenne erat. Inde honores publicos gessisse videtur, quamquam eorum diserta mentio non sit. Sed quum Elegiae V principio memorat, missum se aliquando in orientem legali munere functum ESse, quin eo tempore

jam dignitate et honoribus domi gestis illustris fuerit, dubitari nequit. Et exstat in Cassiodori Variarum libro I, Epistola XXI a Theodorico Boge Gothorum ad Maximiatium data, qua ei rati ciuia fabricarum urbis Romae et operarum publicarum a Rege Commendantur, et cujus inscriptio liaec est: THEODonicvs REx MAxIMiANO V. ILL. ET ΑΝnnnae V. SANAToni si . Idem Maximianus memoratur et

Viri Illustris titulo insignitur libri IV epistola XXII. Seu

i) Sie retulit hunc titulum Gisidastus in prauatione ad ovid. Ercit. Sed in ipsis exemplis Cassiodori exstant tantum literae V. S. de quibus Rein ius . Epist. 8I, ad I aumium , P. Io7, Goldastum rellilans , ait :V. S. id est, mr Spectabilis, nota axiomatis in nep. proximi Illustribus et

Clarissimis, auctore Constantino A. proprius Advocatorum fisci, nefo-rendariorum, alioru tuque maguis lassiciis in liositorum titulus. Praesectum annonae Subiunm V. S. vocat inscr. Bona. in Ilasilica Ostionsi, quam Dis. tavit Sirni. ad Eunod. VI, op. λιν. Golda tum contra defendit vel excusat Fontaninus, P. 55 . atque mono, eum notas compendiarias V. S. minimo exposuisse, sed retulisse verba integra Cassiodori, Penes quum prostanthene multa hujusmodi exempla, ut lib. I, Epist. XIX: - Saturnino et Verbusto Viris illustribus Senatoribus .; Epist. XXII: a Mareello Vir Senatori .; Epist. XXIV : - Sabiniano viro Senatori .; et hi jusmodi alia

164쪽

ritio Boetio, Viro Consulari, familiariter usum eSSO, cxistis Elegiae III versibus liquet:

Hic milii magnarum scrutator maxime rerum, Solus , Bolieti, fers miseratus opem. . Nam quum me curis intentum saepe vidcrra, Nec posses caussam noscere tristitiae ,

Tandem prospiciens, tali me Poste teneri, Milibus adloquiis pandere clausa jubes.

Ex his in liciis Detrius in D citis ad Senecae Hippolytum, pag. 93, GOldastus pretetat. ad Catalecta Ovidii, cum eoque

Datim ius epist. ad II eines. Lxxx , haud temere colligunt, Maximianum nostrum σπιχρουι, Theodorici Regis et Boethii fuisse. Sed quod ad familiaritatem eius cum Boethio adlinet,dul Ii uni adversus Pani Moneta in Menagianis, pag. 338,mDVEt, quum ex variatione nominis Boethi, in exemplaribus Vulgatis reperiunda, quae ut plurimum habeant Boheti, tum exinde etiam, quod verisimile non sit, viro tam docto et sapienti, et, quod hic maxime adtendendum est, etiam optimo Poetae, qualis fuerit Boethius, arctam adeo amiciliam intercedere potuisse cum miserabili versi scatore, homine indocto et saluo , qualem ipso habet Maximianum. At vero monet Goldastus, duo scriptos codicos et veterem editionem Parisiensem legere Ghcti, et, quod in vulgatis est, BObsti, esse a manu Pona P. Gaurici. Atque ego adfirmare Possum, in antiquissima editione Germanica, qui uad manus est, et in duobus manuscriptis, quorum Collationes habui, clare perscriptum exstare Boeti; neque dubium est mihi, inter plures fraudes Gaurici, quibus Maximiatium auctorem tollere voluit, etiam hanc fuisse, ut nomen Poeti in obscurius et ignotius Bobeti corrumperet, coque aetatis, qua vixisset auctor, vestigium deleret. Ad alterum quod

adtinet, Boethium illum magnum philosophum et poetam

sex elata. Ipse video in margine cxemplaris mei Variarum Cassi Orinoturi lectionem veteris iuembranae : is viro. illustri et Andreae viro Senatori

165쪽

a Maximiano significari, ex elogio, quod illi tribuit, satis

adparere arbitror : Ma virum scrutator maximc rerum.

Eruditionis et iacultatis poeticae in Boethio et Maximiano tantum discrimen, ut quidem Moneta vult, non eSt, ut Propterea familiaris inter eos consuetudo esse non potuerit. Neque Maximianus tam saluus et allaectus homo, aut BO thius tam incivilis censendus est, ut posset hominem Studiosum sui, a vultu adituque suo rejicere. Quin ipsum Boethium , Virum gravem et doctum, quum amicitia dignatus Maximianum est, haud vanum ei testimonium pedi hibere existimo eruditionis et ingenii non absurdi. Quum

multae adesse caussae potuerunt amicitiae inter eos Contrahendae , quas hodie ignoramus, tum inprimis studiorum atque honorum gestorum similitudo, par dignitas et communis rei publicae administratio familiaritatem inter eos conflasso videtur. Quantacumquo etiam fuerit Boethii dignitas, non minorem fuisse Maximiani existimo, qui Vir Illustris apud Cassiodorum audit, et quum a Rege TheodOrico in Orientem missus splendi lci Legati munere functus est, haud dubie plures antea honorum gradus permeaVit. Legatio autem ea, Goldasto et Fontati ino recte judicantibus jussu Theodorici regis suscepta est ad Anastasium, Imperatorem Orientis. Nam Maximianus dicit El. V, I missum se esse ad Eoas partes pacis nectendar caussa, et apud Cassiodorum Variarum libro I, epistola prima , quae est Theodorici Regis ad Anastasium Imp. pacem et amicitiam interutrumque imperium confirmandam offert et commendat, quae, Goldasto recte judicante, ipsum diploma legationis, quam Maximianus Obiit, esse videtur. Igitur ad Eoas partes uotat Constantinopolim , ubi dum Maximianus legationis ussa morabatur, contigit, quod ille mox subjicit El. V, 5 :

Hie me suscipiens Etruscae gentis alumnum

Involvit patriis Graia puella dolis.

Quum so susceptum dicit a Graia puella, videtur Copam

166쪽

aut Copae servientem puellam , intelligere, quae tabernariam exercebat, et peregrinos hospitio excipiebat. Nam in x - δοχtiοις et diversoriis tabernis inventas esse eius generis seminas, quae meretriciis artibus hospites adtraherent et

irretirent, ex antiquitate satis constat si . De eadem Copa, Seg. IV, v. 54, videtur conqueri, eamque lenoe vocabulo significare, ubi sic scribit:

Hoc etiam meminisse decet, quod serior aetas

Intulit, et gemitus, quos milia laeta dedit.

Etsi enim hic omnes scripti et excusi libri legunt Leta vel

tu, vix tamen mihi videor sensum sanum et expeditum eversu isto posse cruere, nisi lenia legam. Loquitur enim de Seriore aetate Sua, quam postea narraturus est insanis Puella lenociniis succubuisse, quam propterea minime Coi Venit liniam dicere. At lena si legatur, videmus mulierem designari, quae eum, Seriorem aetatem quum ageret, meretriciis

artibus circumvenit, et puellam istam Graiam, de qua soquente Elegia loquitur, subornavit, cujus illecebris et amoribus periret. Hanc sibi vero dicit gemitus dedisse, hoc est, caussam sibi malorum fuisse, quibus ingemiscere neceSSecsset. Atque hos gemitus ipse mox insequente Elegia de- Cantat. Magna tum temporis ganearum et lupanarium licentia Constantinopoli erat, copiosaque lenonum et leuarum familia, unde submitti et venditari libidinum malacipia poterant ad illaqueandam advonarum imprudentiam. Probari hoc e pluribus locis scriptorum illius temporis, et maxime e Procopio de aedit. Iust. et Anecd. hist. potcst. Sed legatio illa Maximiano a Theodorico mandata, quaenam et qu tempore suscepta fuerit, paullo accuratius videtur quaerendum. Nam si historicos ea do re consulimus , plures legationcs legimus a Theodorico ad Orientis Imperatores missas esse, et in his alios memorari legatos, Dullum Maximianum.

167쪽

Excorpta incerti auctoris, quae Valesius Ammiano Marcoli. adjunxit, memorant, victo Odoacre missum a Theodorico Festum ad Zenonem Imp. de purpura et regia dignitate sumenda : α Et mittens togationem Theodoricus Festum c put Senati ad Zenonem Imperatorem, et ab eodem SPerari S, vestem se induere regiam M. Idem auctor paullo post alium legationis ejus principem nominat Faustum Nigrum, et scribit, quum per idem tempus mors Zenonis cognita esSet, et legatio nondum revertisset, Gothos sibi Theodoricum

Regem Confirmasse, non exspectantes jussionem novi Principis Anastasii si . Anno demuin primo aut secundo Anastasii hanc legationem revortisse, colligimus ex epistola Gelasii Papae ad Anastasium data , qui Faustum et Irctrisum legatos nominat: - Famuli vestrae pietatis, filii mei, Faustus magister, et Iremous, Viri Illustres, atque eorum comites publica legatione tangentes, ad urbem reversi, etc. a M. Si Gelasius de eadem legatione, de qua auctor ExcerptOrum , loquitur, quod equidem credo, videtur hic e Gelasio Corrigendus, ut pro direxerat Faustum M um legatur Faustum et Irenovum 3). Sana. Basnagius ad hanc legationem refert epistolam Theodorici apud Cassiodorum, eamque

i - Theodoricus in legationem direxerat Faustum Nigrum ad Zeno

nem. At ubi cognita morte ejus antequam legatio revertoretur, ut ingros sus est Ravennam , Gothi sibi confirmaverunt Thoodoricum rogem , non exspectantos iussionem novi PrinciPis M.

a) Adsert liaec verba Sam. snage. Aunal Polit. Eccles. tona. III, nilania. 493, p. 584 , Durn. III. 3ὶ Sic statuero, milii probabilius videtur, quam quod Pontaninus ,

P. 56 , opitiatur, quum nomen Irenaei nusquam occurrat apud Cassi dorum , hunc sortasse suisse multinominem, ex illius saeculi more, quent egregie explicuit Iac. Sirinondus in notis ad Sidonium , adeo ut, ii emadmodum Arionymus Valesianus Faustum Myrtim ad Pollat, quem Gelasius Faustum adpoliaverat, sic Maximianus Cassiodori stierit Iromeus Gelasii. Ego vero hae in sententia omnium minimo cratico lucre Possum. Maximianum, si I 1adius Gelasii est. ab eo in or filios suos numerari, utit nul Iam adeo speciem Christianae Pictalis Praebet.

168쪽

adeo creditam liis legatis putat, ut ad Anastasium Imper. Persemetur. Idenique sentit Fontaninus, cap. III, s V, p. 56. Sed salsi esse ea in ro videntur. Nam haec legatio non ad Anastasium, sed ad Zenonem primum directa erat, sed Anastasio demum regnante revertebatur, nec omnino de pace et amicitia . cum Imperatore Orientis si manda, quod quidem epistola Theodorici vult, egit, sed tantum de concedenda sibi regia dignitate. IEt sortasse eventus logationis eius non plane ad spem et votum Theodorici responderat. Succensuisse primum Theodorico Anastasius videtur, quod regium nomen inconsulto imperiatore ad ripuisset, et iniquius respondisse; mox autem Theodoricum tollere subortas Contentiones, et nutantem inter utrumque imperium concordiam confirmare, novis oratoribus missis, studuisse, colligere e verbis licet, quae in Excerptis Valesianis porro loguntur: . Facta pace Cum Anastasio Imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacher Constantinopolim transmiserat, remittit M. Ad hanc legationem per Festum peractam

recte Car. Sigonius, i , et Henr. Valesius sa) epistolam Theodorici adcommodant. Nam in illa diserte prosito tur Theodoricus : . Proinde illum et illum legationis ossicio adscreuissimam Pietatem vestram destinavimus, ut sinceritas pacis, quae caussis emergentibus Cognoscitur osse vitiata, detersis contentionibus, in sua deinceps firmitate restituta permaneat : quia pati vos non credimus intor utrasquet Iespublicas, quarum semper unum Corpus sub antiquis Principibus suisse declaratur, aliquid discordiae permanore , . Ad hanc pacem adludens Sonatus Romanus, Anastasium Augustum ad satur verbis, quae Hormisdae literis intexuntur

apud Baronium an . 5 i5, S XLIV: ' Proinde, piissimo Imperator, haec suo nomine Senatus serenitatis tu: o clementia i Do Decident. Imp. lili. XVI, li.

169쪽

provocatus adiunxit, ut qui animo quam honigno in utraquo Bopublica concordanda suisti, tam esse pio in Ecclesiae r dintegrandae unitate noscaris. Nam ut pax illa Bognorum Lilitum scitur prodesse subiectis, sic haec religionis, cum populo suo proficit imporanti .. Plures eo legationis officio Ornatos fuisse, verba Theodorici recitata significant. Festus igitur, qui nominatur, praecipuus legatorum fuit, quem etiam missum Theodorus Lector meminit si), et Senatorem nominat sa), sigillatimque de eo refert, postquam mandata, quorum Caussa missus erat, peregerat, proprio Domino Anastasium obsecrasse, ut Constantinopoli sanctam

Apostolorum Petri et Paulli memoriam eadem, qua Boniar, vela Pratiotie ac magnificentia celebrandam indicerei; idquo obtinuisse. Istius igitur legationis, cuius princeps Festus Senator erat, comitem sociumque Maximianum suisse erodo 3). Plane enim eamdem missionis suae caussam, quae Festi fuit, memorat:

Missus ad Eoas legati munere partes. Tranquillum cunctis nectere pacis opus. i Ilist. Gel. lib. II, pag. 56o : Mismet tu etωου τῆς σwriamrcu Po-τοῦ.

α) Sigonius etiam Ex-Consulem vocat, sicut Monymus supra captit Sennti, Fasti Consulares Flavium Festum eum Fl. Nareiano Consuleman. 47α , adeoque duodeviginti annis ante Theodorici rognum . produnt. Ad Festum mn lite sunt epistolae Theodorici Begis in Variis Cassiodori titii semper inser hitur Festo Viro Illustri a qtie Patristo. Hunc Festum, litiaque Symmachum . Boethii socerum. luis Principes ei tutis spud Boethitim , de Consol. Phil. lib. II, pr. 3, intelligi, Aen. Vallinus in adnot. ad eum locum existimat, ubi Boethius dieitur in adfinitat m pHneipum ei, sentis de eius, ex emtio probabiliter colligit, Elpidis, prioris BoethiiDxoris, patrein, qui vulgo ignoretur, suisse Festum, sicut Symmachus

merit seserandae uxoris Rusticianae.

3) Batio aliqua adsumpti a Fosio Maximiani iti stieietatem legalicitiis adparere ruidetur, si Fositis suit B illii socer. Hujus enim amicitia

quum floreret Maximianus, ptituit otiam hujus caussa commendatus Osse meerra Boethii.

170쪽

Dum studeo gemini componere Redera regni, Inveni cordis bella nefanda mei.

Nec mirum est, ei legationi adhibitum Maximianum, qui et gestis ante muneribus, et Oratoriae facultatis fama, ut ipse profitetur, inclaruerat:

Drator toto clarus in Orbe sui. Eleg. I, ro.

Sed minores tamen partes ejus in ea legatione suisse, casdemque per socordiam ot libidinem Maximiani vel negligenter actas, vel desertas plane, ipso latente credere licet,

Muneris injuncti curam studiumque reliqui, Deditus imperiis, saeve Cupido, tui .

Diversissimum adeo duorum legatorum ingenium fuit. Festus enim praeter exacta rei publicae negotia, per se do robusce lesiae et ordinandis caerimoniis cum Imperatore ogit; Maximianus deserto officio publico domi delituit, amoribus puellae irretitus. Neque igitur mirandum est, si Maximiani in publica illa legatione nulla mentio ab historicis facta est. Caeterum ex illo easu, quem doli et lenocinia Graiae puellae seni Maximiano adtulerant Constantinopoli, materia ei cicaussa enata videtur, ut querelas de senectutis suae ingria- vescentibus molestiis carmine singulari exponeret. Nam vitani suam ante modestius a tam respiciens, ct senectutem nunc turpi meretricis nequissimae amore debilitatam sciatiens , pudore pariter atque indignatione Commovetur, ut hoc libello calamitatem suam deploret, et vitiis suis convicium faciat, plane ut Τibullus, Amorem incusans, de so

profitetur, lib. II, 6, 17:

Τu miserum torques; tu me mihi dira precari Cogis. et insana mente nefanda loqui. Iam mala sinissem leto ; sed credula vitam Spes fovet, 'tC.

Prima igitur Elegia , quae longissima juxta atque optima

SEARCH

MENU NAVIGATION