Poetae latini minores ... quae notis veteribus ac novis illustravit N.E. Lemaire

발행: 1826년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

isio VITA ET ACTA MAXIMIANI.

est, ad deploranda senectutis sua incommoda descendit, ita quidem, ut memoralis Prius artibus, exercitationibus, virtutibus , quibus enituerit juvenis, mox his contraria senii sui vitia ostendat, et generatim senum deformitatem, miseriam , imbecillitatem , socordiam et ineptias vivis coloribus depingat. Proximis Elegiis senectutem suam infelicem ex amoribus Initius prosperis demonstrat, nominatque tres, quas amaverit, puellas, Lycoridem, Aquilinam, et Candidam, et singulis eas carminibus, II, III et 1 V, decantat. Cum Lycoride se ait multos annos indivisum vixisse, nunc provecta aetate despici ab ea et irrideri conqueritur. Adjungit sequentibus Elegiis, III et IV, praeteritar iuventutis amores in Aquilinam et Candidam inceptos, eosque ita narrat, ut juveniles quosdam lusus, et irritos levis animi aestus fuisse adpareat. Sed hoc magis dolet deinceps, quod extrema senectute eo dementiae sit prolapsus, ut vesanis puellae Graiae lenociniis irretiri se pateretur, et voluptatibus olim spretis se doderet, quibus Sufficere per aetatem non posset. Quum huius puellae lasCiviam et illecebras extrema Elogia tam aperte et impudenter describit, vix conciliare hoc possumus cum superiorum Elegiarum modestia, nisi statuere velimus, consilium ei hoc fuisse, ut Graiae nequitiae et lasciviic exemplum, ad corrumpendum tam polentis et ingeniosae depingeret. Nec diffitendum est, abreptum quoque et corruptum videri lascivorum veteris aevi poetarum studio et lectione, quorum quum sententias et clegantias inultis locis imitari conatus est, turn otiam neqMilia exemplum ah iis lona petore non dubitavii 1 . Argii monium Elegiarum Maximiani diverso nil modum diversis tempori hus acceptum ol intellectum est, atque inde varii carum tituli et inscriptiones discrepantes suctae , o qui

i) Qui Ovidii Amorum libro III Elegiam septimam legerit, non

dubitabit, eam a Maximiano Elogia prossam esse. Taceo alia Catulli et I thulli carmina multo turpiora.

172쪽

hus simul, quam diversa ejus poetae existimatio diversis sub aetatibus suerit, colligere licet. Goldastus in quinque votoribus codicibus, quos possedit, hunc ferme inscriptionem suisse testatur: α Facetum et periucundum poema de Amoribus Maximiani, Poetae doctissimi, oratoris suavissimi M. Idem in Parisiensis editionis, omnium prima , frontispicio inscriptum osse dicit: . Periucundus , juVenum quoque mirum in modum demulcens animos libellus, quem Nugarum Maximiani immitis Alexander in titulat, etc.. In vetustissima editione, quae certe prima in Germania fuisse videtur, et in publiea Academiae nostrae hibliotheca Oxstat, hic titulus praefigitur : η Maximiani philosophi atque oratoris clarissimi ethica suavis et perio unda incipit soliciter . . Quum Maximianum olim medio harbaroquo aevo in scholis praelectum esse, testimonia nonnulla antiquiorum doceant, tum etiam multitudo exemplarium manu scriptorum, quae hodie num exstat, testetur, ad Paret Sane dOCtorum ci monachorum adeo, qui tum scholas habebant, insignis non inscitia modo et barbarios, sed et impudentia, qui libellum, vetitos ubique amores spirantem, et bonis mori hus noxium , tantis ornare et commendare elogiis, iisque iuventutem adlicere ad legendum sat egerunt. Quod ipsum pluribus verbis Uxponit et indignatur Goldastus in Praefat. ad Catalecta Ovidii. Qui iis temporibus paullo severius Sentiebant, nugas ea carmina et nugatorem Maximianum adpellabarit, ut secit Alexander Grammaticus si . Plerique ex antiquioribus, qui

Maximiani carmina Citant, argumentum eorum ci titulum cisses videntur de lucommodis senoctutis. Ita certe describit

i) Etsi hoe in duhium vocat Fonta linus, nisi. lit. Aquit. P. So, et

ab Alexandro Maximianum alium, Grammaticum versificatorem , intolia ligi putat, eodem tamen elogio Maximianum nostrum Ornat liher manu scriptus I.unebit ensis, quem I. Ν. Niciasius V. C. possidet. ubi adiimuit subscriptum est: vi Explieitus est Maximianus nugax. .

VII. Il

173쪽

i DE ELEGIIS MAXIMIANI

Eherbardus Bethuniensis, in Labyrintho, quo poetas in

scholis praelectos recenset:

Qtire senium pulsant ineommoda maxima seribit, Et se maloriam Maximi antis habet.

Llem socortitit alii i). Nec inepta talis inscriptici et libelli argumento minus con Veniens Vi lotur, siquidem querela senectutis , in prima quidem Elegia praecipue regnans, per totum opus decurrit, et post interiectas aliquot de amoribus narrationes, ultima Elegia dentio repetitur. Alii, in quibus Goldastus, majorem libelli part in spectantes, argumentiam ejus posuerunt Amores Maximiani; plurimi autem, indetisque a Gaurico inscribere Elegiarum libellus maluerunt, quod sane in ista materiae et mixti argumenti ambiguitate optimum factu esse videtur. Quam autem diversa de argu mento libelli et auctore existimatio pro diversis temporibus

fuerit, vel ex hoc intelligi potest, quod qui olim philoso

phus clarissimus, Poeta doctissimus, orator sua Dissimus, audiebat, nunc a nonnullis recentioris aetatis eruditis Pessiamus nebulo et nugator, scriptor barbarus, lutulentus, ac trantiam non stercoreus, nominetur sa . Quae quidem judicia, si quid ipse judicare possum, duriora mihi, quam Pro merito Maximiani, videntur. Etsi enim in Maximiano nullum virtutis exemplum, nec verae honestatis studium agnosCo, nebulonem tamen, sceleribus et nequiter sactis gloriantem , non reporto, sed querulum senem, vitia sua et molestias imbecillo serentem animo, simul tamen a jocis et nequitiis minus temperantem. Barbaries ot sordes styli nes ii O an satis teque Maximiano Objiciantur. Vitia ejus sermoni insunt multa et gravia , quae tamen totalis potius, qua vivebat au-

εὶ Carmen Maximiani stiper seneettite memorat Labheus Bibl. nova MS, pag. 63. Fontaninus l. e. pag. 48 refert. in eodice Urbinate 83, fol. i 33, hi bliotheere Vaticanae prostare hunc titillum: . Vettili Maximiani de incommodis soneelutis libellusia. α) Vide testimonia G, raldi, Iani Dousae, B Dkhusii

174쪽

EARUMQUE ARGUMENTO. 163

ctor, in barbariem prolapsae, quam ipsius scriptoris sunt, communiaque adeo multis aliis ejus aevi poetis, pr sortim Christianis, quos nemo propterea harbaros et lutulentos vocaverit r). Atque ea vitia sermonis Maximianus multo ingenio, meliorum poetarum imitatione nutrito, sententi rum lepore , aliisque styli virtutibus Compensat, quibus merito videatur captum et ingenium sui saeculi superasso.

Quae hodie in vulgatis Maximiani exemplis reperitur divisio libelli eius in Elegias VI, valde inaequales, a Pomponio

Gauricci primum videtur introducta, qui eas pro fragmentis Amorum Cornelii Galli vendidit. Ipse auctor unum et continuum libellum, ut Ovidius Remedia amoris, et Diras in Ibin, perscripsisse videtur, unde et in IIsptis veteribus inscriptus est Maximiani liber, et antiquissima exemplaria, impressa ante Gauricum, divisionem plane nullam habent, aut diversam, quamvis Deo hanc aptiorem. Sic e. g. in vetustissima Germanica, quae ad manus est, Elogiae I nova sectio rubro notata incipit v. au7 : Suscipe me genitrix; et rursus v. 267: Non queror heus Elegia ΙΙ cum tertia conjuncta est Usque ad v. 35 : Ttinc me misceri s ; sed cad-tora praetereo. In codice Ecclesiae Patavinae, quem indicavit

Iac. Phil. Tomasinus in Bibliothecis Patav. pag. 8, Maximiani liber in tres Elegias divistis, sicut etiam in antiqua

t) Io. Hildebr. withosti, in En iis Criti eis, p. 196, plane alii ex

nebulonis et scriptoris harbari erimen Naximiano impaetum nec pit, aliaque idem ratione ab eo defendit. Nehulcinem et nugatorem a Gu-raldo dictum esse existimat, quod eum putaverit , nomIne Cornelii Galli salso usurpato, imposturam secisse, omnem autem hane eulpam in sim lidissImos librarios conserendam eon et, qui optisculum hoc Corn. Gallo impudentissimo adserip erint. Ita vero sen ἱens Wil hostis noe mentem Gyraldi satis emis o videtur, nee notitiam habuisso Gauriet salsarii, qui solus Maximianum in Corn. Gallum transformavit. Falso idem harbariem sermonis in Maximiano inveniendam librariis deberi, eorumque monuiset erroribus orationem impuram . motrum vitiosum redditum, arbitratur. Etenim hane eulpa in iioli librariorum, sed ipΑἰtis Maximititii esse κnti

confitat.

175쪽

Parisiensi edit. de qua mox dicemus, reperitur. Et primae Elogiae inscriptio ost: α Maximiani, poetae illustris , opusculum ite irius vita et sonectuto .: Soci indae: ii Maximiani, poeta illustris, de Lycori ejus amica, quae ipsum deseruerat, qui mossol sonox . : Tertiae haec : α Maximiani, poetae illustris, de quadam puella raxa, cujus amore captus fuit, ct de nonnullis aliis i) -. Operae pretium est licio loco intitationes crebras cum Maximiani improssis ex omplaribus sactas , siveolasses oditionum diversas enarrare. Primae et incorrupta oditiones anto Gauriciam factae sunt paucae. Primam Omnium, post Goldastram in Praefat. ad Ovid. Catalecta, ne se nardus Moneta in Mena an is, tona. I, p. 339, osse Cen SUt Parisiensem , cujus ex omplum in hibliotheca Marari Dianaoxstitit, Gothicis literis impressum, in-4, et cuius ins 'riptionem lepidissimam dignam iudicavit, quam integram opponeret: - Periucundus, juvenum quoque mirum in modum domulcens animos, libellus, quem nugarum Maximiani immitis Aloxandor in titulat, impressus Parrhisii, opera Oxactissimaque diligentia Stephani Iohannes, et Petri DDrou, Artium magistrorum et vigilantissimorum impres

nalem in vico sancti Iacobi reperies in domo qMadam ante Mathurinos sita, juxta Carnificem sanissimas, humano pro Corpor , Carnes vendentem Fontaninus i. c. pag. 49 dc hac oditione iudicat, deesse quidem annum impressionis, sed characterem aliosque libros ab iisdem typographis an . 1496 et x 497 impressos, evincere factam OSSE Circa an . i5oo. Ex hac sententia Fontanini Parisiensis haec oditici minime prima omnium habenda videtur, sed recentior osseca, quae in codice aliquo Bibliothecae Academicae Hel instadiensis pluribus libris antiquis innexa exstat, et Sine anni loci liae notatione quidem, sed tamen, ut ex libris conjunctis colligere licet, in ira annos x 47o et i 48o, et in Germania

i) Bosert lixe Fonianinus, Dis . lit. Aquit. lib. I, cap. 3, P. 19.

176쪽

quidem , impressa videtur. Nam in eo codice primo locci sunt Plinii Epistolae manuscriptio a Georgio breua uiatio 14 7 ut in calce adjunctus liber Io. Boccacii do claris mulieribus, impressus illinae per Ioannem Geiner de Muttingere, anno 14 L Inscriptio libelli est: - Maximiani pi,ilosophi atque oratoris clarissimi ethica suavis et perlocunda Incipit felicitor .. Finis libolli versus quatuor alicuus, cosque vitiosos, habet udiui Ctos, e poeta neSCio quo huc ie- mero illati s :Priemia tot Mumae numeros quis voce fatenda. Quodque potest laudos dicere lingua tuas Quamvis nocivas intendere dicere voces, Destituunt vextia pectus liancta n eum t .

Subjunguntur iV Epitaphium Nicolai Papae V a Maphae Vegio χ) poeta Laudensi editum; χ' Epitaph. IEugenii Papiae lV;3' Epitaphium Laurentii de Valla, piactae atque oratoris sa mosissimi; 4' Epitaphium Ovidii poeta : Ille ego, qui iuu-ram , cic.; 5' Epigramma ridiculum : Deoorat agricolam Dei, etc. Prictor has duas Maximiani oditiones nescio an alia sarculo XV excutite prodierit. Nam initio statim saecli lisoquentis sc si tuta est Pomponii Gaurici, Neapolitani, corrupta et Corii. Gallo supposita editio, cujus titulus perscribitur: Coru lii Gallifragmenta , per Bernardinum Vmetum de Vistilibus. Venet. 15 1 , die XII Ianuarii. I hoc oditio, quod rarissima est, Lutetiae in pluteis regiis servatur, exstititque in bibliotheca Heliasiana, ut legitur in ejus pari. II, pag. 7 A. Alterius editionis Vericladi antii inoa exemplar cum codicibus Msptis collatum vocenset Paullus Colotuosius, oper. p. 89 i , inter libros is. Vossit, qui postea transi runt in Pu-

i) IIi quatuor versus paullo correetiores , atque etiam quatuor aliis aueliores pariter subjiciuntur codici Vos inno. cirius collationem habeo , tum etiam Lunehurgonsi Niclusii. quos tanton hic nimiae repetere. , neque emendare operae pretium putavi. - Vid. ins '. P. t 7s. ED.

177쪽

tilicuiti bibliothecam Leidensent si). Gaurici editionem plane expressit et Cum omnibus adnexis repetiit, quae Parisiis codem anno i5o3 ex officina Ascensiana prodiit in-4. Titulus est: α Cornelii Galli, poetae memoratissimi, quae recolligi

potuere si agmenta : ASC usiana accuratione reimpressa.

Venundantur Parrhisiis in vico sancti Iacobi, sub Leone argenteo α. In fine legitur : α Impressum Parisiis accuratione Ascensiana. Anno Domini MCCCCCIII, Dio XXIIulii .. Memorat eam Catalogus bibliothecae publicae Lugduno-Batavae, pag. 25O : Servat etiam bibliotheca Academia Georgiae Augustae, unde cum aliis pluribus Maximiani exemplis notabilioribus benevole usui meo Concessam habui. Fabricius ignorasse videtur, ni Si fortasse Ea est, quam Bibl. Lat. vol. II, p. 348 dicit Parisiis i 523, in-4, pr diisse, antio eo per errorem typographiCum Posito Pro I 5O3. Similis repetitio Gauricianae editionis est, quae paullo post Argentorati, in collecti arie variorum poematum adparuit, cujus ham est inscriptio : . P. Gregorii Tipherni poetae illustris opuscula : Fraticisci octavii Elegiae et Epistolar amorum : Sulpitiae Carmina LXX quae fuit Domitiani temporibus ) nuper Georgii Merulae opera in lucem edita : COrnelii Galli poeta, tum clarissimi, tum vetustissimi Elegiarum Fragmenta : Pomponii Gaurici Neapolitani Elegiacon .. Α gentorati ex ossicitia Schureriana, mense Iulio IIDVIIII, in-4 I . Dentio secundum Gaurici recensionem Maximianis,legice una cum lyrica cantiuncula ad Lydiam excusae dicuntur post Pindarum Thebanum de bello Trojano Fani editum a Francisco Polyardo, apud Hieronymum Soncinum, 1515, in-8. Quibus fraudibus Gaurici hae editiones

Corruptae Sint, SuperiuS jani memoravimus. Ex eo tempore nomen Maximiani plane disparuit, et in omnibus editioni-

178쪽

bus regnavit Cornelius Gallus. Ob id ipsum nomen coepe

runt Elegiae lue operibus Catulli, Titi. et Propertii adsungi, quia his poetis Corn. Gallus aetate par fuit, cum iisque comparatus a Quintiliano. Prima editio, qtuo Maximianum sub Corn. Galli nomine tribus istis poetis adjungeret, fuit, nisi salior, Basileensis per Henricum Petrum, I 53o,inci, quae inscribit: Cn. Cornelii Galli. poeliae clarissimi, ex iis quin colligi potuere fragmenta. Sequutae sunt aliae, ut Gryphiana I 53r , et Basileensis I 539, in-8, quae similiter inscribunt. Plures Cornelii Galli vitam, a Gaurico compositam, praemittunt, ut Grypti iana Lugdunensis I 534, in-8; nasit. 1546, limia; Venet. 1549, in-8 ; Plantiniana Anivei p. i56O, limia; Gryph. I 56I , imia; Basil. I 560, in-η. Quum interim fraus in salso Corn. Galli nomine praeposito magis

detecta ab eruditis esset, coepit Maximiani nomen in I legiarum si Oute revocari, aut certe adjungi Gallo. Id primum sactum est a Theodoro Pulmanno, qui ita editione Catulli, Tib. Prop. Λntvopias I 569, in-ia, quae repetita est Lugduni apud Anton. Gryphium 3573, praelationem vel epistolam uil lectorem Galli Elegiis praemisit, qua Maximiani librum salso hactenus Cn. Cornelio Gallo inscriptum admonet, et titulum hunc praeligit: Maximiani liber, qui also haramus stis nomine G. Cornelii Galli editus est. Ad principium quoque in margine notat: a Veteris libri inscripti Maximiani liberis, et porro Varias lectiones o veteri codice descriptas adponit, tum etiam Elegia IV, 25, distichon,

si rod Maximiani Nomen continet, et a Gaurico ric tum erat, e manuscripto restituit. Primus igitur suit Pulmanianus, qui aliquam curam recensendo et resarciendo toxio

Maximiani adhibuit si). Sed sequuti eum sunt pauci. Pe-

i) Editio Catulli. Tib. Pi pret. eum Corn. Gallo, Parisiensis 3743, lim et, qua, ut editor in prae profitetur, Maximiani Elogito ad odi.

iionei Pin ii tinia nain 35 tu . e secundis curis Theod. Pol manni collatae sunt, textum quidem Maximiani a corruptelis Gauriet vitiateatum habet, sed praelationem aliquam Pulmanni noti Oxhihel . neque iitulum Elegia.

179쪽

i68 EDITIONES

trus Pithinus inter Epigrammata et Poemat. vetera, Paris.

i59o, pag. 42 3, plane ita inscripsit et integravit, uti Pul- manniis socerat. Et Goldastus, inter ovi dii Erotica et Amatoria opuscula, Francos. I 6 Io, Pag. 48, textum integrum Maximiani dedit, sed sub nomine Cornelii Maximi ni Galli. Etrusci, quod ille in manu scriptis codicibus legi existimavit,

ego verum non puto. Sequentes editores, semel moniti,

Maximianum Triumviris poetis adjungentes , plerumque inscribunt hac formula : Cn. Cornelii Galli, vel potius Maiiamiani, Megiarum libellus quomodo in Venio, in ea, quae I ira raci anno 16i i prodiit); idque hoc diligentius ab iis servandum fuit, postquam in editione Hanoviensi , i6O8, Triumviris poetis, praeter adhuc creditas Corn. Galli Elegias , alia sub Asinii Cornelii Galli nomine ab Aldo Manuti

prodita MC sit , et unus Corn. Gallus spurius ab altero discernendus fuit. I n plerisque autem hisce editionibus plane mirandum est, quamvis inscriptio Elegiarum de vero auctore Maximiania moneat, ipsum libellum tamen ad 1 Ormam et recensionem Gaurici salsarii clari, et non solum vitam Galli a Gaurico scriptam, quae Maximiano abrogat, Praeponi, Sed etiam caeteras corruptiones in texto factas reti-

Deri. Sic sactum video in exemplo Catulli, Tib. Prop. quod opera Iani Gebhardi, cum notis diis et indice Horatii Tuscanellae editum est Hanoviae, i sit 8, in-8; iterumque Francos.

162 i , in-8. Plures alliae oditiones ejusdem notae obviae sunt, quae a Priorum Consuetudine non recedunt, ut Amstelo la- menses Ian SoniamD, in-I6, et recentissima Bipontina, i 783. Universe mihi ex comparatione editorum exemplarium, et manuscriptorum observare licuit, ista quidem parum dinferre in lectioni hiis , Et multa habere similia , pariter autem

rum iisdem verbis e nceptum praeponit. Caeterum in hae r enti edit Parisiensi videti singulis Elegiis breve argumentum praepositum : Elogiae I. Seneetatis deseriptio; II, Non despiciendia senectus a III. Narrat fac rajtioentiatis V, Initia sui narrat amoris V, utili, singens amorem; VI, Consilium senistis Mitim.

180쪽

ELEGIARUM MAXIMIANI. t 69

manuscripta , ubi diversa ab istis proserunt, in iis ipsis convenire inter se, ita quidem ut adhuc diversa utrorumque recensio reperiatur. At ex his intelligitur, quam negligenter habitus sit Maximianus ab editoribus, qui nihil aliud, quam

lextum a superioribus traditum repetentes, de emendando et ad incorrupta exemplaria reformando non Cogitarunt.

Ex omni numero eorum, qui Maximianum ediderunt post Ga uricum, neminem reperio, quoad recordari possum, qui textum a Gaurici defraudatione integrum dederit, praeter hos quatuor, Theodorum Pulmannum, et, qui eum expreS- sit, recentiorem editorem Parisiensem, tum Pithoeum et Goldastum si . Est adhuc solitaria quaedam et a reliquis poetis sejuncta seditio Maximiani, quae nullum nequo impressionis IOCum , neque annum notatum, et pro titulo

haec tantum verba proscripta habet : Maximiani sinculi ut creditur XII) Elegia . Quam ego aliquando visam Luta Lurgi in lucem prodiisse suspicatus sum , ubi plures poetas

minores hoc saeculo seorsum editos novi. Et confirmavit me

hac in sententia I. N. Niciasius V. C. qui Maximianum a Clirist. Friderii Schmidio, Ioannaei Luneburgensis Rectore, et plurium editore Poetarum, putat editum esse LM-nehurgi intra annos i II 4 et 3726, typis Ortinannianis. Quod Maximianum editor in titulo saeculo XII adsignavit,hOC ex errore est, quo Maximianum vorsificatorem artis Grammaticae cum Hegiographo confudit, perperam intellecto Gangit testimonio, quod Fabricius in Bibl. Lat. med. sevi et Fontaininus audii Cunt, et quod ipsi proseremus alio loco. Praetereundum denique non est, Maximiani Elegias inter opera et Frumenta veterum Poetarum Latinorum, a Mi est. Maittario edita, exhiberi, ad calcem voluminis II

1 In editione Properiti ex Museo Simotiis Abhes Galibemae, Traiecti

ad Bhen. 1659, in-8, ubi inscribitur Maaimiani Elegia in Ebelltis . pem perram Cornelio talio adtristi tis, videtur editor recensionem The . Pul manni sequutus esse. Sed line suspicor tantum ; nam librem ipsum nunc inspicere non Possum.

SEARCH

MENU NAVIGATION